AC n. 1
Arcana Coelestia n. 1
1. LIBER GENESEOS
Quod Verbum Veteris Testamenti contineat arcana caeli, et quod omnia et singula spectent Dominum, Ipsius caelum, Ecclesiam, fidem, et quae sunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera seu sensu litterae nemo aliud videt quam quod in genere spectent externa Ecclesiae Judaicae; cum tamen ubivis interna sunt quae nusquam patent in externis, praeter paucissima quae Dominus revelavit et explicuit apostolis; sicut quod Sacrificia significent Dominum; quod terra Canaan et Hierosolyma, caelum, unde vocatur Canaan et Hierosolyma caelestis; similiter Paradisus.
AC n. 2
Arcana Coelestia n. 2
2. Sed quod omnia et singula, immo singularissima, usque ad minimam iotam, significent et involvant spiritualia et caelestia, adhuc orbis Christianus alte ignorat, quare etiam Vetus Testamentum parum curat. Ex unico hoc usque scire possunt quod Verbum, quia Domini et a Domino, nusquam dari possit nisi interius contineat talia quae sunt caeli, quae Ecclesiae, quae fideii alioquin non vocari potest Verbum Domini, nec dici quod vita aliqua ill, insit; nam unde vita, nisi ex illis quae sunt vitae, hoc est, nisi inde ut omnia et singula se referant ad Dominum, Qui est ipsissima vita? quare quicquid non interius spectat Ipsum, non vivit, immo, quae vox in Verbo non involvit Ipsum, seu ad Ipsum se refert suo modo, non est Divinum.
AC n. 3
Arcana Coelestia n. 3
3. Absque vita tali, Verbum quoad litteram est mortuum; se enim habet Verbum sicut homo, qui, ut in orbe Christiano notum est, externus est et internus; externus homo separatus ab interno est corpus, et sic mortuum; internus autem est qui vivit, et dat externo vivere; internus homo est ejus anima: ita Verbum, quoad litteram solum, est sicut corpus absque anima.
AC n. 4
Arcana Coelestia n. 4
4. Ex solo sensu litterae, cum ei inhaeret mens, nusquam videri potest quod talia contineat; sicut prima haec Geneseos, ex sensu litterae nusquam aliud noscitur quam quod agatur de Creatione Mundi, et de Horto Edenis qui vocatur Paradisus; tum de Adamo, ut primo homine creato; quis aliud autumat? Sed quod haec arcana contineant quae nusquam adhuc revelata sunt, ex illis quae sequuntur satis constabit; et quidem quod primum caput Geneseos in sensu interno agat de NOVA CREATIONE hominis, seu de ejus REGENERATIONE in genere, deque Antiquissima Ecclesia in specie, et quidem ita ut ne minimum vocis sit quod non repraesentat, significat et involvit.
AC n. 5
Arcana Coelestia n. 5
5. Sed quod ita se res habeat, nemo mortalium usquam scire potest nisi ex Domino; quare in antecessum licet manifestare quod ex Divina Domini Misericordia concessum sit nunc per aliquot annos jugiter et continue interesse consortio spirituum et angelorum, eos audire loquentes, et cum iis vicissim loqui; inde datum audire et videre stupenda quae in altera vita, quae nusquam ad alicujus hominis cognitionem, nec in ejus ideam, venerunt; instructus ibi sum de spirituum diversis generibus; de statu animarum post mortem; de inferno, seu statu lamentabili infidelium; de caelo, seu statu felicissimo fidelium; imprimis de Doctrina fidei quae agnoscitur in universo caelo; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus.
CAPUT PRIMUM
1. In principio creavit Deus{1} caelum et terram.
@1 In both A and I we find Jehovah and Deus in capitals in the complete chapters from The Word, but in ordinary type in the succeeding explanatory portions of the work.$
2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus DEI se motitans super facies aquarum.
3. Et dixit DEUS, Sit lux, et facta est lux.
4. Et vidit DEUS lucem, quod bona; et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras.
5. Et vocavit DEUS lucem, diem; et tenebras vocavit noctem Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus.
6. Et dixit DEUS, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis.
7. Et fecit DEUS expansum illud, et distinxit inter aquas, qua� sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita.
8. Et vocavit DEUS expansum, caelum. Et fuit vespera, et tui mane, dies secundus.
9. Et dixit DEUS, Congregentur aquae sub caelo ad locum unum et appareat arida; et factum ita.
10. Et vocavit DEUS aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria: et vidit DEUS quod bonum.
11. Et dixit DEUS, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructus facientem fructum secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita.
12. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum
13. Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.
14. Et dixit DEUS, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem, et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies, et annos.
15. Et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra; et factum ita.
16. Et fecit DEUS duo luminaria magna, luminare magnum ac dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas
17. Et posuit illa DEUS in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra;
18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit DEUS quod bonum.
19. Et fuit vespera, et fiat mane, dies quartus.
20. Et dixit DEUS, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum.
21. Et creavit DEUS cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum.
22. Et benedixit iis DEUS, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra.
23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.
24. Et dixit DEUS, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita.
25. Et fecit DEUS feram terrae secundum speciem suam; et bestiam secundum speciem suam, et omne reptans humi secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum.
26. Et dixit DEUS, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra.
27. Et creavit DEUS hominem in imaginem Ipsius, in imaginem DeI creavit illum; masculum et feminam creavit illos.
28. Et benedixit illis Deus, et dixit illis DEUS, Fructificate et multiplicate vos, et implete terram, et subjugate eam; et dominamini in pisces maris, et in avem caelorum, et in omne vivum reptans super terra.
29. Et dixit DEUS, Ecce, do vobis omnem herbam seminificantem semen, quae super faciebus totius terrae, et omnem arborem, in qua fructus; arbor producens semen vobis erit in cibum.
30. Et omni ferae terrae, et omni avi caelorum, et omni reptanti super terra, in quo anima vivens, omne viride herbae in escam; et factum ita.
31. Et vidit DEUS omne quod fecit, et ecce bonum valde. Et fuit vespera, et fuit mane, dies sextus.
AC n. 6
Arcana Coelestia n. 6
6. CONTENTA
SEX dies seu tempora quae sunt tot successivi status regenerationis hominis, in genere ita se habent.
AC n. 7
Arcana Coelestia n. 7
7. Primus status est qui praecedit, tam ab infantia quam proxime ante regenerationem, et vocatur 'vacuitas, inanitas et caligo.' Et primus motus, qui est misericordia Domini, est 'Spiritus Dei motitans se super faciebus aquarum.'
AC n. 8
Arcana Coelestia n. 8
8. Secundus status est cum distinguitur inter illa quae sunt Domini et quae sunt hominis propria: quae sunt Domini vocantur in Verbo 'reliquiae,' suntque hic imprimis cognitiones fidei quas ab infantia didicit; quae reconduntur nec patent priusquam in statum hunc venit: qui status raro hodie existit absque tentatione, infortunio, tristitia, quae faciunt ut ea quae sunt corporis et mundi, ita quae sunt propria, quiescant et quasi moriantur: ita quae sunt externi hominis, separantur ab illis quae sunt interni; in interno sunt reliquiae, a Domino ad hoc tempus et ad hunc usum, reconditae.
AC n. 9
Arcana Coelestia n. 9
9. Tertius status est Paenitentiae; in quo, ex interno homine, loquitur pie et devote, et producit bona, sicut charitatis opera sed quae tamen sunt inanimata, quia putat a se; et vocantur 'herba tenera,' tum 'herba seminis,' dein 'arbor fructus.'
AC n. 10
Arcana Coelestia n. 10
10. Quartus status est cum afficitur Amore et illuminatur Fide: prius quidem locutus est pia et produxit bona, sed ex statu tentationis et angustiae, non ex fide et charitate: ideo illa in interno homine nunc accenduntur, et vocantur 'bina luminaria.'
AC n. 11
Arcana Coelestia n. 11
11. Quintus status est quod ex fide loquatur seque inde confirmat in vero et bono; quae tunc producit, sunt animata, et vocantur 'pisces maris et aves caelorum.'
AC n. 12
Arcana Coelestia n. 12
12. Sextus status est cum ex fide et inde ex amore, vera loquitur et bona facit: quae tunc producit, vocantur 'anima vivens et bestia.' Et quia tunc incipit simul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo spiritualis, qui vocatur 'imago.' Ejus vita spiritualis delectatur eI sustentatur illis quae sunt cognitionum fidei et quae sunt operum charitatis, quae vocantur 'ejus cibi': et ejus vita naturalis delectatur et sustentatur iis quae sunt corporis et sensuum, ex quibus pugna, usque dum amor regnat et fit homo caelestis.
AC n. 13
Arcana Coelestia n. 13
13. Qui regenerantur, non omnes ad statum hunc veniunt, sed quidam, et maxima pars hodie, solum ad primum; quidam modo ad alterum; quidam ad tertium, quartum, quintum; raro ad sextum; et vix ullus ad septimum.
AC n. 14
Arcana Coelestia n. 14
14. SENSUS INTERNUS
In sequentibus per DOMINUM unice intelligitur Salvator mundi Jesus Christus, et Dominus appellatur absque ceteris nominibus: pro Domino agnoscitur et adoratur in universo caelo, quia Ipsi omnis potestas in caelis et in terris: mandavit etiam dicendo,
Vos vocatis Me Domine, recte dicitis; sum namque, Joh.
xiii 13.
Et discipuli post resurrectionem appellarunt Ipsum Dominum.
AC n. 15
Arcana Coelestia n. 15
15. In universo caelo nec sciunt alium Patrem quam Dominum, quia unus, sicut Ipse dixit,
Ego sum via, et veritas, et vita;...dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;...dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me, sit?...credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, Joh. xiv 6, 8-11.
AC n. 16
Arcana Coelestia n. 16
16. Vers. I. In principio creavit Deus caelum et terram: 'Principium' vocatur antiquissimum tempus; per prophetas passim 'dies antiquitatis,' ut et 'dies aeternitatis.' Principium etiam involvit tempus primum cum regeneratur homo, nam tunc e novo nascitur et vitam accipit; ipsa regeneratio vocatur inde nova hominis creatio. 'Creare, formare et facere' ubivis fere in propheticis significant regenerare, cum differentia; ut apud Esaiam,
Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi etiam feci illum, xiii 7.
Quare Dominus vocatur Redemptor, Formator ab utero, Factor, ut et Creator, ut apud eundem prophetam,
Ego Jehovah, Sanctus vester, Creator Israelis, Rex vester, xliii 15:
apud Davidem,
Populus creatus laudabit Jah, Ps. cii 19 [A.V. 18];
apud eundem,
Emittis spiritum Tuum, creabuntur, et renovas facies humi, Ps. civ 30.
Quod 'caelum' significat internum hominem, et 'terra,' ante regenerationem, externum, ex sequentibus videatur.
AC n. 17
Arcana Coelestia n. 17
17. Vers. 2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se motitans super facies aquarum: Homo ante regenerationem vocatur 'terra vacua et inanis,' etiam 'humus,' cui nihil boni et veri inseminatum est; 'vacuum' ubi nihil boni, et 'inane' ubi nihil veri; inde 'caligo,' seu stupor et ignorantia omnium quae sunt fidei in Dominum, proinde quae sunt vitae spiritualis et caelestis; qui homo describitur a Domino per Jeremiam,
Stolidus populus Meus, Me non norunt; stulti filii ii, et non intelligentes; sapientes ad malum faciendum, et bonum facere non sciunt; vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et non lux eorum, iv 22, 23, 25.{1}
@ 1 Verse 25 is not quoted, but contains matter relevant to the subject dealt with here. This will be found to be the case with many of S's. refs.$
AC n. 18
Arcana Coelestia n. 18
18. 'Facies abyssi' sunt ejus cupiditates et inde falsitates, es quibus et in quibus totus est; qui quia ei nihil lucis, est sicut abyssus, seu confusum obscurum quid: vocantur tales quoque abyssi et profunditates maris passim in Verbo, quae exsiccantur, seu vastantur, antequam regeneratur homo; ut apud Esaiam,
Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatum,...nonne tu exsiccans mare, aquas abyssi magnae, et ponens profunditates maris in viam, ut transeant redempti?...Redempti Jehovae revertantur, li 9-11.
Homo etiam talis cum inspicitur e caelo, apparet instar molis nigrae cui nihil vitale. Involvunt eadem in communi vastationem hominis, de qua apud prophetas plura, quae praecedit regenerationem; nam antequam homo scire potest quid verum, et affici bono, removenda sunt quae impediunt et quae repugnant; ita vetus homo moriturus, antequam novus concipi potest.
AC n. 19
Arcana Coelestia n. 19
19. Per 'Spiritum Dei' intelligitur Misericordia Domini, de qua praedicatur 'motitare,' sicut solet gallina super ova, hic super illa quae Dominus apud hominem recondit et appellantur passim 'reliquiae' in Verbo; sunt cognitiones veri et boni, quae nusquam in lucem aut diem veniunt priusquam externa vastata sunt; cognitiones illae vocantur hic 'facies aquarum.'
AC n. 20
Arcana Coelestia n. 20
20. Vers. 3. Et dixit Deus, Sit lux, et facta est lux. Primum est, cum homo incipit scire quod sit bonum et verum aliquod superius: homines prorsus externi ne quidem sciunt quid bonum et quid veram; nam omnia quae sunt amoris sui et amoris mundi, putant esse bona; et omnia quae amoribus istis favent, putant esse vera, ita nescientes quod bona ista sint mala et vera ista sint falsa: at cum concipitur homo e novo, primum scire incipit quod bona ejus non sint bona; cumque magis ad lucem venit, quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et verum: quod scire debeant quod Dominus sit, Ipse dicit apud Johannem,
Nisi credideritis, quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24;
dein quod Dominus sit ipsum bonum seu vita, et ipsum verum seu lux, ac ita quod nullum bonum et verum nisi a Domino, etiam apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus {1} erat Verbum,...omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet;...Ipse erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1, 3, 4, 9.
@ 1 The order of words here is just as in Sch., Vulg., and Gk.; the Gk. is Kai Theos en ho logos.$
AC n. 21
Arcana Coelestia n. 21
21. Vers. 4, 5. Et vidit Deus lucem, quod bona; et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras vocavit noctem. 'Lux' dicitur bona, quia ex Domino, Qui est ipsum bonum: 'tenebrae' sunt quae antequam e novo concipitur et nascitur homo; apparuerunt sicut lux, quia malum sicut bonum, et falsum sicut verum, sed sunt tenebrae, suntque propria hominis quae manent. Omnia quaecumque Domini sunt, comparantur 'diei,' quia lucis sunt; et omnia quaecumque propria hominis, comparantur 'nocti,' quia caliginis: ita pluries in Verbo.
AC n. 22
Arcana Coelestia n. 22
22. Vers. 5. Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus. Quid vespera et quid mane, inde jam noscitur. 'Vespera' est omnis status praecedens, quia umbrae, seu falsitatis et nullius fidei; 'mane' est omnis status sequens, quia lucis, seu veritatis et cognitionum fidei 'Vespera' in genere significat omnia quae propria sunt hominis; 'mane' autem quae sunt Domini; ut per Davidem,
Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo ipsius super lingua mea; dixit Deus Israelis, mihi locutus est Petra Israelis,...Ille sicut lux mane, dum oritur sol, mane non nubes, dum a splendore, a pluvia, herba tenera e terra, 2 Sam. xxiii 2-4.
Quia 'vespera' est quando nulla fides, et 'mane' quando fides, Adventus Domini in mundum appellatur 'mane,' et tempus quando venit, quia tunc nulla fides, appellatur 'vespera'; apud Danielem,
Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane, bis mille et trecenta, {x}viii 14, 26.
Similiter accipitur 'mane' pro omni adventu Domini, in Verbo, ita est vox novae creationis.
AC n. 23
Arcana Coelestia n. 23
23. Quod 'dies' pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,
Propinquus est dies Jehovae....Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo,...in die excandescentiae irae Meae....Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, xiii 6, 9, 13, 22:
et apud eundem prophetam,
In diebus antiquitatis antiquitas ejus....Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, xxiii 7, {x}15.
Quia 'dies' pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,
Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, vi4:
et apud eundem prophetam,
Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, xxxiii 20, 25;
tum,
Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. v 21.
AC n. 24
Arcana Coelestia n. 24
24. Vers. 6. Et dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis. Postquam Spiritus Dei seu Misericordia Domini produxit in diem cognitiones veri et boni, et dedit primam lucem quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et ipsum verum, et quod nullum bonum et verum nisi a Domino, tunc distinguit inter hominem internum et externum, ita inter cognitiones quae sunt apud hominem internum, et scientifica quae sunt hominis externi. Homo internus vocatur 'expansum'; cognitiones quae apud hominem internum, appellantur 'aquae supra expansum'; et scientifica hominis externi vocantur 'aquae sub expanso.' [2] Homo antequam regeneratur, ne quidem novit quod internus homo detur, minus quid internus, putans non distinctos esse, quia immersus corporeis et mundanis; etiam, quae interni hominis sunt, immersit iisdem, et ex distinctis unum confusum obscurum fecit: ideo primum dicitur ut sit 'expansum in medio aquarum,' tum ut sit 'distinguens aquis inter aquas,' non autem distinguens 'aquas inter aquas.' Mox vero ita,
Vers. 7, 8. Et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas, quae sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita. Et vocavit Deus expansum, caelum.
[3] Alterum itaque quod homo dum regeneratur, animadvertit, est quod scire incipiat dari internum hominem; aut quod quae sunt apud internum hominem, sint bona et vera, quae solius Domini: et quia homo externus cum regeneratur, talis est ut usque putet bona quae agit, ex se agere, et vera quae dicit, ex se dicere; et quia talis, per ea, sicut per propria, ducitur a Domino ad bonum agendum et ad veram loquendum, ideo praecedit distinctio ab iis quae sub expanso, et sequitur de iis quae supra expansum. Arcanum etiam caeleste est quod homo per propria, tam per fallacias sensuum quam per cupiditates, ducatur et flectatur a Domino ad illa quae sunt vera et bona, et sic quod omnia et singula momenta regenerationis procedant a vespera ad mane, sicut ab externo homine ad internum, seu a terra ad caelum; quare nunc expansum seu internus homo appellatur 'caelum.'
AC n. 25
Arcana Coelestia n. 25
25. 'Expandere terram, et extendere caelos' est sollemnis locutio apud Prophetas ubi de regeneratione hominis agitur, ut apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero: Ego Jehovah faciens omnia, extendens caelos Solus, et expandens terram a Me Ipso, xliv 24:
tam, ubi de adventu Domini aperte dicitur,
Calamum contusum non confringit, et linum fumigans non exstinguit, ad veritatem profert judicium;
hoc est, fallacias non frangit nec cupiditates exstinguit, sed ad veram et bonum flectit, sic sequitur,
Deus Jehovah creat caelos, et extendit illos, expandit terram, et productiones ejus; dat animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea, xlii 3-5.
Praeter etiam alibi aliquoties.
AC n. 26
Arcana Coelestia n. 26
26. Vers. 8. Et fuit vespera, et fuit mane, dies secundus: Quid 'vespera,' quid 'mane,' et quid 'dies,' prius ad vers. 5.
AC n. 27
Arcana Coelestia n. 27
27. Vers. 9. Et dixit Deus, Congregentur aquae sub caelo ad locum unum, et appareat arida; et factum ita. Cum novit quod homo internus et extemus detur, et quod vera et bona ab homine interno, seu per hominem internum ad externum, a Domino influant, tametsi non ita apparet, tunc illa, seu cognitiones veri et boni, quae apud eum, in memoria ejus reconduntur et inter scientifica referuntur; quicquid enim memoriae externi hominis insinuatur, sive naturale sit, sive spirituale, sive caeleste, ibi manet ut scientificum, et inde producitur a Domino. Cognitiones illae sunt 'aquae congregatae ad locum unum,' et vocantur 'maria'; ipse autem homo externus vocatur 'arida,' et mox 'terra,' secundum haec quae sequuntur.
AC n. 28
Arcana Coelestia n. 28
28. Vers. 10. Et vocavit Deus aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria; et vidit Deus quod bonum. Quod 'aquae' significent cognitiones et scientifica, communissimum est in Verbo, inde quod 'maria' collectionem earum, ut apud Esaiam,
Plena erit terta scientia Jehovae, sicut aquae mare contegentes, xi 9:
et apud eundem prophetam, ubi de defectu cognitionum et scientificorum agitur,
Deficient aquae de mari, fluvius exsiccabitur et exarescet et recedent flumina, xix 5, 6:
apud Haggaium, ubi de Ecclesia nova,
Ego commovens caelos et terram, et mare et aridam; et commovebo omnes gentes, et venient desiderium omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, ii 6, 7:
et de homine regenerando apud Zachariam,
Erit dies unus ille, notus est Jehovae, non dies, nec nox, et erit, ad tempus vesperae erit lux, et erit in die illo, exibunt aquae vivae a Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterum, xiv 7, 8:
per Davidem, ubi describitur homo vastatus qui regenerandus, Dominum adoraturus,
Jehovah vinctos suos non spernit, laudabunt Ipsum caeli et terra, maria et omne reptans in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34].
Quod 'terra' significet receptaculum, apud Zachariam,
Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, xii I.
AC n. 29
Arcana Coelestia n. 29
29. Vers. 11, 12. Et dixit Deus, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructui facientem fructum, secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. Cum terra sic praeparata est, seu homo, ut a Domino recipere possit semina caelestia et producere aliquid boni et veri, tunc Dominus primum progerminare facit teneram quoddam, quod vocatur 'herba tenera'; tum aliquid utilius, quod rursus se proseminat, et vocatur 'herba seminificans semen'; tandem aliquod bonum quod se fructificat, et vocatur 'arbor faciens fructum, in quo semen ejus,' quodlibet secundum speciem suam. Homo qui regeneratur, primum talis est ut putet bonum quod facit, esse ex semet, et verum quod dicit, esse ex semet, cum tamen ita se res habet quod omne bonum et omne verum sit a Domino, quare qui putat esse a semet, is nondum habet vitam verae fidei, quam tamen postmodum recipere potest; nondum enim credere potest quod a Domino, quia in statu praeparationis ad recipiendam vitam fidei est; status iste repraesentatur hic per inanimata; et status vitae fidei postmodum per animata. [2] Quod Dominus sit 'seminans,' 'semen' sit Verbum Ipsius, et quod 'terra' homo, Ipse dignatus est dicere, Matth. xiii 19-24, 37-39; Marc. iv 14-21; Luc. via.11-16. Describit etiam similiter,
Ita est regnum Dei, ut homo, dum jacit {1} semen in terram, et dormit et surgit nocte et die; et semen germinat et assurgit, quomodo is nescit, sponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein spicam, deinde plenum frumentum in spica, Marc. iv 26-28.
Per 'regnum Dei' in universali sensu intelligitur universum caelum; in minus universali Ecclesia vera Domini; in particulari unusquisque qui est verae fidei, seu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur 'caelum' quia in illo est caelum, tum regnum Dei quia in illo est regnum Dei, quod Ipse Dominus docet per Lucam,
Jesus interrogatus a Pharisaeis, Quando venit regnum Dei? respondit iis, et dixit, Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut, Ecce illic; ecce enim regnum Dei intra vos est, xvii 20, 21.
Hoc tertium successivum est regenerationis hominis, et status ejus paenitentiae, similiter ab umbra procedens ad lucem, seu a vespera ad mane, quare dicitur, vers. 13, Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.
@ 1 jacet 1.$
AC n. 30
Arcana Coelestia n. 30
30. Vers. 14-17. Et dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies, et annos. Et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra; et factum ita. Et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas. Et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra. Quid 'luminaria magna,' non satis intelligi potest nisi sciatur primum quae essentia fidei, tum quae ejus progressio apud eos qui e novo creantur. Ipsa essentia et vita fidei est solus Dominus; qui enim non credit in Dominum non habere potest vitam, ut Ipse dixit apud Johannem,
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super eo, iii 36.
[2] Progressio fidei apud eos qui e novo creantur, est talis; primum nullius vitae sunt, nam in malo et falso non est vita, sed in bono et vero: dein accipiunt vitam a Domino per fidem, primum per fidem memoriae, quae est fides scientifica; tum per fidem intellectu, quae est fides intellectualis; dein per fidem corde, quae est fides amoris seu salvifica. Fides scientifica et intellectualis repraesentata est a versu 3 ad 13 per inanimata; fides autem vivificata per amorem repraesentatur a versu 20 ad 25 per animata; quare hic nunc primum agitur de amore et inde fide, {1} quae vocantur 'luminaria'; amor est 'luminare magnum, quod dominatur die'; fides ex amore est 'luminare minus, quod dominatur nocte;' quae quia unum facient, dicitur de fis in singulari, sit, non autem sint, lumina. [3] Amor et fides se habent in interno homine sicut calor et lux in externo corporeo, quare illa per haec repraesentantur; ideo luminaria posita dicuntur in expanso caelorum, seu in interno homine, magnum luminare in ejus voluntate et minus in ejus intellecta, sed apparent solum in voluntate et intellectu, sicut lux solis in objectis; est solius Domini Misericordia, quae amore voluntatem et veritate seu fide intellectum afficit.
@ 1 Fides 1.$
AC n. 31
Arcana Coelestia n. 31
31. Quod 'luminaria magna' significent amorem et fidem: et quoque nominentur sol, luna et stellae, constat passim apud Prophetas, ut apud Ezechielem,
Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum: solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam, omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, daboque tenebras super terra tua, xxxii 7, 8;
ubi agitur de Pharaone et Aegyptio, per quos intelligitur in Verbo sensuale et scientificum, hic quod per sensualia et scientifica exstinxerint amorem et fidem: apud Esaiam,
Dies Jehovae ad ponendum terram in desolationem, nam stellae caelorum, et oriones {1} eorum, non facient lucere lucem suam, obtenebratus sol in exitu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, xiii 9, 10:
apud Joelem,
Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, coram Ipso contremiscit terra, commoventur caeli, sol et luna atrantur, et stellae retrahunt splendorem suum, ii [1,] 2, 10.
[2] Apud Esaiam, ubi agitur de Adventu Domini et illuminatione gentium, ita de nova Ecclesia, in particulari de singulis qui in tenebris sunt et lucem accipiunt ac regenerantur,
Surge, illuminare, quia venit lux tua, ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, et super te exorietur Jehovah, ambulabuntque gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tua, erit Jehovah tibi in lucem aeternitatis, non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 1-3, 19, 20:
apud Davidem,
Jehovah facit caelos in intelligentia,...expandit terram super aquis,...facit luminaria magna,...solem ad dominandum in die,...et lunam et stellas ad dominandum in nocte, Ps. cxxxvi 5-9;
et apud eundem,
Glorificate Jehovam sol et luna, glorificate Ipsum omnes stellae lucis; glorificate Ipsum caeli caelorum; et aquae, quae supra caelos, Ps. cxlviii 3, 4.
[3] In quibus omnibus locis 'luminaria' significant amorem et fidem. Quia luminaria repraesentabant et significabant amorem et fidem in Dominum, praeceptum est in Ecclesia Judaica ut luminare perpetuum esset accensum a vespera ad mane, nam quicquid Ecclesiae illi praeceptum erat, repraesentativum Domini erat; de quo luminari ita,
Praecipe filiis Israelis, ut accipiant oleum ad luminare, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus extra velum, quod est super testimonium, disponet illam Aharon et filii illius, a vespera usque ad mane, coram Jehovah. [Exod. xxvii 20, 21.]
Quae quod significent amorem et fidem, quae Dominus accendit et lucere facit in interno homine, et per internum hominem in externo ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.
@ 1 The Heb. is (kesilihem) from (kesil), the name given by the Jews to the constellation Orion. Sch. has sidera, A.V. constellations.$
AC n. 32
Arcana Coelestia n. 32
32. Amor et fides vocantur primum 'luminaria magna'; dein amor 'luminare magnum,' et fides 'luminare minus'; et de amore dicitur quod 'dominabitur in die,' et de fide quod 'dominabitur in nocte'; haec quia arcana sunt, et abdita imprimis in hoc fine dierum ex Divina Domini Misericordia, licet aperire quomodo se res habet quod abdita imprimis in hoc fine dierum, causa est quia nunc es consummatio {1} saeculi, et amor paene nullus, proinde nec fides; sicut Ipse Dominus praedixit apud Evangelistas his verbis,
Sol obscurabitur, et luna non dabit lucem, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, Matth. xxiv 29;
per 'solem' hic intelligitur amor, qui 'obscuratus'; per 'lunam' fides 'quae non dat lucem'; per 'stellas' cognitiones fidei quae cadunt de caelo, quae sunt 'virtutes et potestates caelorum.' Antiquissima Ecclesia non aliam fidem agnovit quam ipsum amorem; caelestes quoque angeli non sciunt quid fides, nisi quae amoris; universum caelum est amoris, nam in caelis non datur alia vita quam vita amoris; inde omnis felicitas, quae tanta ut aliquid ejus non describi possit nec usquam aliqua idea humana capi. Qui in amore sunt, Dominum ex corde amant, se norunt, dicunt, et percipiunt, quod omnis amor, ita omnis vita quae solius amoris est, et sic omnis felicitas, unice ex Domino veniat, et quod ne hilum amoris, vitae et felicitatis ex semetipsis habeant. Quo Dominus sit, ex Quo omnis amor, repraesentatum etiam est per 'luminare magnum' seu solem cum transformatus, nam
Splenduit facies Ipsius sicut Sol, vestimenta autem facta sunt sicut Lux, Matth. xvii 2;
significantur intima per 'faciem,' et quae ab intimis procedunt per 'vestes,' ita Divinum Ipsius per 'solem' seu amorem, et Humanum Ipsius per 'lucem' seu sapientiam ex amore.
@ 1 I has consumatio. S. usually wrote mm thus, m (overlined); the printer seems sometime to have missed this sign.$
AC n. 33
Arcana Coelestia n. 33
33. Notissimum unicuivis esse potest quod nulla usquam vita sit absque aliquo amore, et quod nusquam aliquod gaudium nisi quod profluit ex amore; sed qualis amor, talis vita et tale gaudium: removeres amores, seu quod idem est, cupiditates quia eae sunt amoris, cessaret ilico cogitatio et fores instar mortui; quod mihi ostensum est ad vivum. Amores sui et mundi quoddam vitae simile et quoddam gaudii simile sistunt, seq quia sunt contrarii prorsus amori vero, qui est ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet, constare potest quod non amores sint sed quod odia; nam quo plus aliquis semet et mundum amat, eo plus proximum et sic Dominum odit: quare verus amor est amor in Dominum; et vera vita est vita amoris ab Ipso: et verum gaudium est gaudium illius vitae. Amor verus non dari potest nisi unicus, ita nec vera vita nisi unica, unde vera gaudia et verae felicitates quales sunt angelorum in caelis.
AC n. 34
Arcana Coelestia n. 34
34. Amor et fides nusquam separari possunt, quia unum et idem constituunt; quare cum primum agitur de luminaribus, pro uno accipiuntur, et dicitur 'sit luminaria in expanso caelorum.' Mirabilia de hoc licet referre; caelestes angeli, quia a Domino sunt in tali amore, ex amore in omnibus fidei cognitionibus sunt, et ex amore in tali vita et luce intelligentiae ut vix aliquid describi possit. Vicissim autem spiritus qui in scientia doctrinalium fidei absque amore sunt, in tali frigida vita et obscura luce sunt ut ne quidem ad primum limen atrii caelorum approximare possint, quin retro fugiant: dicunt quidam se credidisse in Dominum, sed non vixerunt sicut docuit; de quibus Dominus ita apud Matthaeum,
Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Meam: multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus? et quae sequuntur, vii 21, 22 ad fin.
Exinde constat quod qui in amore, etiam in fide sint, et sic in vita caelesti, non autem qui se dicunt esse in fide et non sunt in vita amoris. Vita fidei absque amore se habet sicut lux solis absque calore, ut in hieme, quando nihil crescit sed omnia et singula torpent et emoriuntur; sed fides ex amore se habet sicut lux solis tempore veris, quando omnia crescunt et florent, nam calor solis est qui producit; in spiritualibus et caelestibus similiter, quae solent repraesentari in Verbo per ea quae sunt in mundo et super terra: nulla fides, et fides absque amore, a Domino quoque comparatur hiemi, ubi de consummatione saeculi praedixit apud Marcum,
Orate, ne fiat fuga vestra in hieme, erunt enim dies isti affectionis, xiii 18, 19;
'fuga' est ultimum tempus, etiam cujusvis hominis cum moritur; 'hiems' est vita nullius amoris; 'dies affectionis' est status ejus miserabilis in altera vita.
AC n. 35
Arcana Coelestia n. 35
35. Homini binae facultates sunt, voluntas et intellectus; cum intellectus regitur a voluntate, tunc simul unam mentem sic unam vitam constituunt, nam tunc quod homo vult et agit, etiam cogitat et intendit; cum autem intellectus dissidet a voluntate, sicut apud eos qui fidem se habere dicunt sed aliter vivunt, tunc una mens in binas distrahitur; una vult se auferre in caelum, altera tendit ad infernum; et quia voluntas omne agit, totus quantus ad infernum rueret nisi Dominus ejus misereretur.
AC n. 36
Arcana Coelestia n. 36
36. Qui separarunt fidem ab amore, ne quidem sciunt quid fides; dum in idea fidei sunt, quidam non sciunt aliter quam quod sit mera cogitatio; aliqui, quod sit cogitatio in Dominum; pauci, quod sit doctrina fidei: sed fides est non solum cognitio omnium quae complectitur doctrina fidei, et eorum agnitio, sed imprimis est oboedientia omnium quae docet; primarium quod docet, cui oboedient, est amor Domini et amor proxImi, in quo qui non est, non est in fide; quod ita clare docet Dominus ut nusquam possit dubitari, apud Marcum ita,
Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est, ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum; alterum quidem simile hoc, Amabis proximum tuum, sicut te ipsum; majus his aliud praeceptum non est, {x}xii 28-33.
Apud Matthaeum appellat illud 'Primum et Magnum Mandatum,' et quod 'ex illis mandatis Lex et Prophetae pendeant,' {x}xxii 34-38 [A.V. 35-40]. Lex et Prophetae sunt universa doctrina fidei et omne Verbum.
AC n. 37
Arcana Coelestia n. 37
37. Dicitur quod 'luminaria erunt in signa, et in Stata tempora, et in dies, et in annos'; haec plura arcana continent quam ut in praesenti dici queant, tametsi in sensu litterae nihil arcani apparet; nunc solum, quod vices spiritualium et caelestium dentur in universali et singularibus, quae comparantur vicibus dierum et annorum; dierum sunt a mane ad meridiem, inde ad vesperam, et per noctem ad mane; annorum sunt similes, a vere ad aestatem, inde ad autumnum, et per hiemem ad ver; vices inde caloris et lucis, tum fructificationum terrae; his vicibus comparantur vices spiritualium et caelestium; vita absque vicibus et varietatibus foret una, ita nulla, nec cognosceretur, nec dignosceretur, minus perciperetur bonum et verum: haec vocantur apud Prophetas statuta, ut apud Jeremiam,
Dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae, et stellarum in lucem noctis,...non recedent statuta haec a coram Me, xxxi 35, 36:
et apud eundem prophetam,
Sic dixit Jehovah, Si non foedus Meum diei et noctis, statuta caeli et terrae non posuero, xxxiii 25.
Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, ad Gen. viii 22.
AC n. 38
Arcana Coelestia n. 38
38. Vers. 18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit Deus quod bonum. Per 'diem' intelligitur bonum, per 'noctem' malum; quare bona appellantur opera diei, mala autem opera noctis: per 'lucem' intelligitur verum, et per 'tenebras' falsum, sicut Dominus loquitur,
Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; qua facit veritatem, venit ad lucem, Joh. iii 19-21.
Vers. 19. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quartus.
AC n. 39
Arcana Coelestia n. 39
39. Vers. 20. Et dixit Deus, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum. Postquam magna luminaria accensa sunt et posita in homine interno, et inde lucem accipit externus, tunc incipit primum vivere; prius vix vixisse dici potest, nam bonum quod fecit, ex semet fecisse, et verum quod locutus, ex {x}semet dixisse, putavit; et quia homo est mortuus ex se, et in eo nihil nisi malum et falsum, quare quicquid producit ex se, non est vivum, usque adeo ut ne quidem facere bonum quod in se est bonum, ex semet possit: quod homo ne quidem cogitare bonum nec velle bonum, proinde non agere bonum, possit nisi ex Domino, ex doctrina fidei cuivis constat, nam dicit Dominus apud Matthaeum,
Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, xiii 37:
nec potest bonum nisi ex ipsomet fonte venire qui est unicus, sicut etiam dicit,
Nemo bonus est nisi unus Deus, Luc. xviii 19.
Sed usque cum Dominus resuscitat in vitam, seu regenerat, hominem, permittit primum ut sic autumet, nam homo tunc non aliter capere potest, nec aliter duci ad credendum, et dein ad percipiendum, quod a Domino Solo omne bonum et verum: dum ita autumavit, ejus vera et bona comparata sunt 'herbae tenerae,' tum 'herbae seminificanti semen,' dein 'arbori fructus,' quae sunt inanimata; nunc autem cum vivificatus ab amore et fide, et credit quod Dominus operatur omne bonum quod agit et verum quod dicit, tunc comparatur primum 'reptilibus aquae, et avibus, quae volitant super terra'; tum 'bestiis,' quae omnia sunt animata, et vocantur 'animae viventes.'
AC n. 40
Arcana Coelestia n. 40
40. Per 'reptilia, quae aquae producunt' significantur scientifica quae sunt hominis externi; per 'aves' in genere rationalia, tum intellectualia, quorum haec sunt hominis interni. Quod 'reptilia aquarum seu pisces' significent scientifica constat apud Esaiam,
Veni et non vir; in increpatione Mea siccare faciam mare, ponam fluvios desertum; foetebit piscis eorum ab eo quod non aqua, et morietur siti; vestiam caelos atrore, 1 x2, 3:
manifestius adhuc apud Ezechielem ubi Dominus describit novum templum, seu in genere novam Ecclesiam, et hominem Ecclesiae seu regeneratum, nam unusquisque regeneratus est templum Domini, ita,
Dominus Jehovah dixit ad me, Aquae istae, quae exibunt ad terminum versus orientem, et venient versus mare, in mare deductae, et sanabuntur aquae: et erit, quod omnis anima vivens, quae proreptabit, ad quodcumque ubi venit aqua fluviorum, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae istae, et {1} sanabunt, et vivet omne, quo venit fluvius: et erit, stabunt super illo piscatores ab Engedi ad En-Eglaim, cum expansione retium erunt; secundum speciem suam erit piscis eorum, sicut piscis maris magni, multus valde, {x}xlvii 8-10:
'piscatores ab Engedi ad En-Eglaim cum expansione retium' significent eos qui docebunt hominem naturalem de veritatibus fidei. Quod 'aves' significent rationalia et intellectualia constans est apud Prophetas, ut apud Esaiam,
Vocans ab ortu {2} volucrem, e terra longinqua virum consilii Mei, xlvi II:
apud Jeremiam,
Vidi, et ecce non homo, et omnis {3} avis caelorum aufugerunt, iv 25:
apud Ezechielem,
Plantabo surculum cedri altae, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis avis omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, xvii 23:
et apud Hosheam, ubi agitur de nova Ecclesia seu de regenerato,
Et feriam illis foedus, in die illo, cum fera agri, et cum avi caelorum, et se movente humi, ii 18.
Quod 'fera' non significet feram, nec 'avis' avem, unicuivis constare potest, quia Dominus novum foedus cum iis pangit.
@ 1 Sch. has simply avem, but the Heb. ('ayit) ='a rapacious creature,' hence 'a bird of prey.' In A.R. 757 S. has avem, and states that this is 'in bono sensu.'$
@ 2 Probably a misprint for sanabuntur, as 994.$
@ 3 The Heb. ('oph), a wing, is used collectively to signify birds. In this case we find 'kal-oph,' which means birds of every kind.$
AC n. 41
Arcana Coelestia n. 41
41. Quicquid proprium est hominis, hoc nullam in se vitam habet, dumque sistitur videndum, apparet durum sicut osseum et nigrum; at quicquid a Domino, vitam habet, est in illo spirituale et caeleste, et dum sistitur videndum, apparet ut humanum vivum: et quod incredibile forte sed usque verissimum, quod unaquaevis vox, unaquaevis idea, et unumquodvis minimum cogitationis spiritus angelica, vivat; in singularissimis ejus est affectio procedens a Domino, Qui est ipsa vita: quare quae a Domino, habent vitam in se, quia fidem in Ipsum, et significantur hic per 'animam viventem'; tum habent speciem corporis hic significatam per 'se movens' seu 'reptans': at haec adhuc homini arcana sunt, sed quia agitur hic de anima vivente et se movente, hic solum memoranda.
AC n. 42
Arcana Coelestia n. 42
42. Vers. 21. Et creavit Deus cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. 'Pisces,' ut dictum, significant scientifica, hic per fidem a Domino animata et sic viva; 'ceti' significant illorum communia, sub quibus et ex quibus particularia; nihil quicquam in universo datur quod non sub aliquo communi est ut existat et subsistat: apud Prophetas aliquoties nominantur ceti aut balaenae et ibi significant communia scientificorum; Pharaoh, rex Aegypti, per quem repraesentatur sapientia seu intelligentia humana, hoc est, scientia in genere, vocatur cetus magnus: ut apud Ezechielem,
Ecce Ego contra te, Pharaoh rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluviorum {1} tuorum, qui dixit, Mihi fluvius, et ego feci me, xxix 3:
et alibi,
Tolle lamentationem super Pharaonem, regem Aegypti, et dicas ad eum,...Et tu sicut cetus in maribus, et prodiisti in fluminibus tuis, et conturbasti aquas pedibus tuis, xxxii 2;
per quae significantur ii qui per scientifica, ita ex se, intrare volunt in mysteria fidei: apud Esaiam,
In die isto visitabit Jehovah gladio suo duro, et magno, et forti, super leviathanem serpentem {2} oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet {3} cetos, qui in mari, {x}xxvii I:
per 'occidere cetos in mari' significatur ut ne quidem communia sciant: apud Jeremiam,
Comedit me, conturbavit Nebuchadnezzar, rex Babelis: constituit me vas inane, deglutivit me, sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis, expulit me, li 34;
pro quod cognitiones fidei, quae hic sunt deliciae, ita deglutiverit sicut cetus Jonam, ubi 'cetus' pro iis qui communia cognitionum fidei ut scientifica possident, et sic faciunt.
@ 1 Heb.=suorum, which S. has in 7293 and other places.$
@ 2 Sch. has oblongum, but Heb. (bariah)=fleeing or gliding. Probably the intention is to contrast the moving serpent with the coiled and resting serpent.$
@ 3 Sch. has cetos, but Heb. is probably a singular noun.$
AC n. 43
Arcana Coelestia n. 43
43. Vers. 22. Et bene dixit iis Deus, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra. Omne quod in se ex Domino vitam habet, se fructificat et multiplicat immensum; quamdiu homo in corpore vivit, non ita, sed in altera vita stupende. 'Fructificare' in Verbo praedicatur de illis quae sunt amoris, et 'multiplicare' de illis quae sunt fidei; fructus qui est amoris habet semen, per quod se tantum multiplicat. Benedictio Domini etiam significat in Verbo fructificationem et multiplicationem, quia hae ex illa.
Vers. 23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.
AC n. 44
Arcana Coelestia n. 44
44. Vers. 24, 25. Et dixit Deus, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et {1} se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita. Et fecit Deus feram terrae secundum speciem suam, et bestiam secundum speciem suam, et omne {2} reptans humi secundum speciem suam: et vidit Deus quod bonum. Homo, sicut 'terra,' nihil boni producere potest nisi prius ei inseminatae sint cognitiones fidei ex quibus sciat quid credendum et faciendum: intellectus est audire Verbum, et voluntatis est facere; audire Verbum et non facere, est dicere quod credat, et tamen non ita vivit; talis separat illa et distrahit mentem, et a Domino vocatur 'stultus,'
Omnis, qui audit verba Mea, et facit illa, comparo viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram; at omnis, qui audit verba Mea, sed non facit illa, comparo viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, Matth. vii 24, 26.
Quae sunt intellectus, significata sunt, ut ostensum, per 'reptilia, quae aquae prorepere faciunt, et per avem super terra et super faciebus expansi'; quae sunt voluntatis, significantur hic per 'animam viventem quam terra producat,' perque 'bestiam et reptans,' tum per 'feram ejus terrae.'
@ 1 Heb. has (remes) in both these places, Sch. has 'reptile'; below in this S. seems to combine the terms in reptans.$
AC n. 45
Arcana Coelestia n. 45
45. Qui antiquissimis temporibus vixerunt, ita significarunt illa quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis; inde apud Prophetas et constanter in Verbo Veteris Testamenti similia per animalium genera repraesentantur. Bestiae sunt duplicis generis, sunt malae quia noxiae et sunt bonae quia mites; quae mala sunt in homine, significata sunt per tales bestias ut per 'ursos, lupos, canes'; quae bona et mitia, per tales quoque bestias sicut per 'juvencos, oves et agnos'; bestiae, quia hic agitur de regenerandis, sunt bonae et mites, significant affectiones: quae inferiora sunt, et plus trahunt a corpore, vocantur 'ferae ejus terrae' et sunt cupiditates et voluptates.
AC n. 46
Arcana Coelestia n. 46
46. Quod 'bestiae' significent affectiones apud hominem, malas apud malos et bonas apud bonos, constare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem,
Ecce Ego ad vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et seminemini, et multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabuntur, et fructificabuntur, et habitare faciam vos secundum antiquitates vestras, xxxvi 9-11;
ubi de regeneratione agitur: apud Joelem,
Ne timete bestiae agri Mei, quia herbosa facta habitacula deserti, ii 22:
apud Davidem,
Ego stolidus,...bestiae fui apud Deum, Ps. {x}lxxiii 22:
apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, et seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae,...et vigilabo super iis ad aedificandum et plantandum, xxxi 27, 28;
ibi de regeneratione agitur. Quod 'ferae' similia significent, ut apud Hosheam,
Feriam illis foedus in die illo, cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18:
apud Jobum,
A fera terrae non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi, {x}v 22, 23:
apud Ezechielem,
Pangam {1} vobis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, xxxiv 25:
apud Esaiam,
Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20:
apud Ezechielem,
In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
ita de Assyrio, quo significatur homo spiritualis, et {2} comparatur horto Edenis: apud Davidem,
Glorificate Jehovam omnes angeli Ipsius, glorificate e terra ceti, arbor fructus, fera, et omnis bestia, reptans, et avis alae: Ps. cxlviii 2-4, 7, 9, 10;
hic prorsus eadem nominantur, ut ceti, arbor fructus, fera, bestia.' reptans, avis; nisi per ea significentur viva apud hominem, nusquam praedicari potest de iis quod glorificent Jehovam. Distinguitur probe apud Prophetas inter bestias et feras terrae ac inter bestias et feras agri Bona usque adeo appellantur bestiae, ut qui proximi Domino in caelo, dicantur animalia, tam apud Ezechielem quam apud Johannem,
Omnes angeli steterant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, et ceciderunt ante thronum super facies suas, et adorarunt Agnum, Apoc. vii 11; xix 4:
appellantur etiam 'creaturae quibus praedicandum evangelium,' quia e novo creandi,
Euntes in mundum universum, et praedicate evangelium omni creaturae, Marc. xvi 15.
@ 1 Heb.=iis; illis n. 93, and elsewhere iis or illis.$
@ 2 qui seems to be omitted.$
AC n. 47
Arcana Coelestia n. 47
47. Quod Verba contineant arcana regenerationis, exinde etiam constare potest quod in priore versu dictum, quod 'terra produceret animam {x}viventem, bestiam et feram terrae; in sequenti versu, alio ordine, quod 'Deus fecerit feram terrae, tum bestiam'; primum enim producit homo tanquam ex se, postea etiam, antequam fit caelestis, et sic regeneratio incohat ab externo homine et procedit ad internum, ideo hic alius ordo est, et externa praecedunt.
AC n. 48
Arcana Coelestia n. 48
48. Ex his nunc constat quod quintus status sit, quod homo ex fide quae est intellectus, loquatur, seque inde confirmet in vero et bono, et quae tunc producit, sint animata, quae vocantur 'pisces maris et aves caelorum.' Et quod sextus status sit, cum ex fide quae est intellectus, et inde ex amore qui est voluntatis, vera loquatur et bono faciat; quae tunc producit, vocantur 'anima vivens et bestia.' Et quia tunc incipit simul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo spiritualis qui vocatur 'imago,' de qua nunc.
AC n. 49
Arcana Coelestia n. 49
49. Vers. 26. Et dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra. In Antiquissima Ecclesia cum quibus Dominus locutus ore ad os, apparuit Dominus sicut Homo, de quibus multa referri potest sed nondum est tempus; ideo nullum appellabant 'hominem' quam Ipsum et quae Ipsius essent; nec semet nisi solum illa quae perceperunt habuisse ex Domino, ut omne bonum amoris et verum fidei; haec dicebant hominis, quia Domini: apud Prophetas inde in supremo sensu per hominem et Filium Hominis intelligitur Dominus; et in sensu interno sapientia et intelligentia; inde omnis qui regeneratus, ut apud Jeremiam,
Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et ecce non lux eorum,...vidi et ecce non homo; et omnes aves caelorum aufugerunt, iv 23, 25:
apud Esaiam, ubi in sensu interno per 'hominem' intelligitur regeneratus, in supremo, Ipse Dominus, sicut unus,
Sic dixit jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus,...Ego feci terram et hominem super ea creavi Ego; manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 11-13.
Dominus ideo prophetis visus Homo, ut Ezechieli,
Super expansum sicut aspectus lapidis sapphiri, similitudo solii, et super similitudine solii, similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius, i 26:
et Danieli visus, dictus Filius Hominis, seu Homo, quod idem est,
Vidi, et ecce cum nubibus caeli, sicut Filius Hominis veniens erat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et ante Illum appropinquare fecerunt Ipsum, et Ipsi datum est dominium, et gloria, et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit, vii 13, 14:
Dominus etiam se saepius vocat Filium Hominis seu Hominem, et sicut apud Danielem de adventu Sui in gloriam praedicit,
Videbunt Filium Hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, Matth. xxiv 23, 30;
'nubes caelorum' vocatur sensus litteralis Verbi; 'virtus et gloria' sensus Verbi internus, qui unice spectat Dominum, et Ipsius regnum, in omnibus et singulis; in quo sensu inde virtus et gloria.
AC n. 50
Arcana Coelestia n. 50
50. Quid Antiquissima Ecclesia per 'imaginem Domini' intellexerunt, plura sunt quam ut dici possint. Homo nescit prorsus quod regatur a Domino per angelos et spiritus et quod apud unum quemvis hominem sint ad minimum bini spiritus et bini angeli; per spiritus fit communicatio hominis cum mundo spirituum, et per angelos, cum caelo; absque communicatione hominis per spiritus cum mundo spirituum et per angelos cum caelo, et sic per caelum cum Domino, nequaquam vivere potest; vita ejus pendet prorsus a conjunctione illa; si recederent spiritus et angeli, momento periret. Quamdiu homo non regeneratus est, regitur prorsus aliter quam cum regeneratus; cum non regeneratus, apud eum sunt spiritus mali qui dominantur ita super eum ut angeli tametsi adsunt, vix quicquam efficere possint qua solum dirigere ne praecipitet se in ultimum malum, et flectere eum ad quoddam bonum, et quidem per propria ejus cupiditates ad bonum, et per fallacias sensuum ad verum; tunc communicationem habet cum mundo spirituum per spiritus qui apud eum, sed non ita cum caelo, quia spiritus mali dominantur et angeli solum avertunt. Cum autem regeneratus est, tunc dominantur angeli et omnia bona et vera ei inspirant, ac horrorem et timorem pro malis e falsis. Angeli quidem ducunt, sed solum ministrant, nam Dominus solus est qui hominem regit per angelos et spiritus; et quia fit ministerio angelorum, hic primum dicitur in plurali, 'faciamus hominem in imaginem nostram'; sed quia solus usque regit et disponit, in subsequente versu dicitur in singulari, 'creabat Deus illum in imaginem Suam'; quod etiam Dominus clare dicit apud Esaiam,
Ita dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah facio omnia, extendens caelos Solus, expandens terram a Me Ipso, xliv 24.
Ipsi angeli etiam fatentur quod nihil potestatis apud eos, sed quod Solo Domino agant.
AC n. 51
Arcana Coelestia n. 51
51. Quod imaginem attinet, imago non est similitudo sed es secundum similitudinem, quare dicitur 'faciamus hominem in imaginem nostra, secundum similitudinem nostra.' Spiritualis homo est imago, caelestis autem homo est similitudo seu effigies; in hoc capite agitur de spirituali homine, in sequente de caelesti. Spiritualis homo qui imago, vocatur a Domino 'filius lucis,' ut apud Johannem,
Qui ambulat in tenebris, non scit, quorsum abit; quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis satis, xii 35, 36.
Vocatur etiam amicus,
Vos amici Mei estis, si feceritis, quaecumque Ego mando vobis, Joh. xv 14, 15.
Sed homo caelestis, qui similitudo, vocatur 'filius Dei,' apud Johannem,
Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13.
AC n. 52
Arcana Coelestia n. 52
52. Quamdiu homo spiritualis est, procedit dominium ejus ab externo homine ad internum, sicut hic dicitur 'dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans quod reptat super terra'; cum autem fit caelestis et ex amore bonum agit, tunc dominium procedit ab interno homine ad externum, sicut Dominus describit Se Ipsum, et sic simul hominem caelestem qui similitudo Ipsius, apud Davidem,
Dominari fecisti Illum in opera manuum Tuarum, omnia posuisti sub pedes Illius, gregem et armenta omnia, et quoque bestias agrorum, avem caelorum, et pisces maris, transeuntem semitas marium [Ps. viii 7,8,9; A.V. 6,7,8];
hic ideo primum dicuntur bestiae, dein avis, tum pisces maris, quia homo caelestis ab amore qui est voluntatis procedit, aliter ac apud spiritualem hominem, apud quem praecedunt pisces et aves, quae sunt intellectus qui est fidei, et sequuntur bestiae.
AC n. 53
Arcana Coelestia n. 53
53. Vers. 27. Et creavit Deus hominem in imaginem Ipsius, in imaginem Dei creavit illum. Quod hic bis dicatur imago, inde est quia fides quae est intellectus, vocatur imago Ipsius; amor autem qui est voluntatis, imago Dei, qui in homine spirituali sequitur sed in homine caelesti praecedit.
AC n. 54
Arcana Coelestia n. 54
54. Masculum et feminam creavit illos. Quid per masculum et feminam in sensu interno intelligatur, Antiquissimae Ecclesiae notissimum fuit, at vero apud posteros, quando sensus interior Verbi, etiam hoc arcanum periit: summae illorum felicitates et deliciae erant conjugia, et quicquid usquam assimilari potuit conjugiis, assimilabant ut inde perciperent felicitatem conjugii; et quia interni homines erant, delectabantur solum internis, externa solum spectabant oculis, sed cogitabant de illis quae repraesentabant, sic ut externa illis nihil essent, modo ut aliquid possent ab iis reflectere ad interna, et ab internis ad caelestia, et sic ad Dominum, Qui iis erat omne; proinde ad conjugium caeleste, a quo felicitas eorum conjugiorum venire percipiebant: ideo in homine spirituali intellectum vocabant masculum, et voluntatem feminam, quae cum unum agerent, dicebant conjugium: ab Ecclesia illa emanavit formula quae sollemnis facta, quod Ipsa Ecclesia ab affectione boni vocata sit 'filia,' tum 'virgo,' ut 'virgo Zion, virgo Hierosolyma,' ut et 'uxor.' Sed de his vide cap. seq. ad vers. 23, et ad cap. iii 15.
AC n. 55
Arcana Coelestia n. 55
55. Vers. 28. Et benedixit illis Deus, et dixit illis Deus, Fructificate et multiplicate vos, et implete terram, et subjugate eam; e dominamini in pisces maris, et in avem caelorum, et in omne vivum reptans super terra. Antiquissimi, quia conjunctionem intellectus e voluntatis, seu fidei et amoris, vocabant conjugium, quicquid boni ex conjugio illo producebatur, appellabant 'fructificationes,' et quicquid veri 'multiplicationes,' inde apud Prophetas similiter, ut apud Ezechielem,
Multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabunt et fructificabunt se, et habitare faciam vos juxta antiquitate vestras, et benefaciam prae principiis vestris, et cognoscetis quod Ego Jehovah, et ambulare faciam super vobis, hominem, populum Meum Israelem, xxxvi x8-12:
per 'hominem' hic intelligitur homo spiritualis, qui etiam Israel vocatur; per 'antiquitates' Ecclesia Antiquissima; per 'principia' Ecclesia Antiqua post diluvium; quod 'multiplicatio,' quae est veri, praecedat, et 'fructificatio,' quae est boni, sequatur, est quia de regenerando, non de regenerato, agitur. Cum intellectus voluntati copulatus est, seu fides amori, vocatur homo a Domino 'terra maritata,' per Esaiam,
Non dicetur terrae tuae amplius vasta, sed tibi vocabitur {1} beneplacitum Meum in illa, et terrae tuae maritata, quia beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, lxii 4;
fructus inde qui sunt veri, vocantur 'filii'; et fructus qui sunt boni 'filiae,' et hoc quam saepe in Verbo: 'impletur terra,' cum multa vera et bona; Domino enim benedicente et dicente, hoc est, operante, crescit bonum et verum in immensum, sicut Dominus dicit,
Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minus quidem est omnium seminum, cum autem creverit, majus omnibus oleribus est, et fit arbor, ita ut veniant aves caeli, et nidulentur in ramis ejus, Matth. xiii 31, 32.
'Granum sinapis' est bonum hominis antequam spiritualis, quo 'minimum est omnium seminum,' quia putat a semet bonum facere; quod a semet, est nihil nisi malum; sed quia in statu regenerationis est, est aliquid boni, sed minimum omnium; tandem sicut fides conjungit amori, fit majus, et 'olus'; demum cum conjuncta est, fit 'arbor,' et tunc 'aves caelorum,' quae hic etiam sunt vera seu intellectualia, 'in ramis ejus,' qui sunt scientifica, 'nidulantur.' Quando homo spiritualis est, sicut dum fit spiritualis, in pugna est, quare dicitur 'subjugate terram, et dominamini.'
@ 1 S. here translates the Heb. Hephzibah and Beulah.$
AC n. 56
Arcana Coelestia n. 56
56. Vers. 29. Et dixit Deus, Ecce, do vobis omnem herbam seminificantem semen, quae super faciebus totius terrae, et omnem arborem, in qua fructus; arbor producens semen vobis erit in cibum. Caelestis homo unice delectatur caelestibus, quae quia conveniunt vitae ejus, vocantur cibi caelestes: spiritualis homo delectatur spiritualibus, quae quia vitae ejus conveniunt, vocantur cibi spirituales: naturalis similiter naturalibus, quae quia vitae ejus sunt, vocantur cibi, et sunt cumprimis scientifica. Hic quia de spirituali homine agitur, ejus cibi spirituales per repraesentativa describuntur; spirituales per 'herbam seminificantem semen,' et per 'arborem in qua fructus,' qui in genere vocantur 'arbor producens semen'; naturales ejus cibi in versu sequente describuntur.
AC n. 57
Arcana Coelestia n. 57
57. 'Herba seminificans semen' est omne verum quod spectat usum; 'arbor in qua fructus' est bonum fidei: 'fructus' est quod Dominus dat homini caelesti, sed 'semen' ex quo fructus, quod homini spirituali; quare dicitur 'arbor producens semen vobis erit in cibum.' Quod cibus caelestis dicatur 'fructus ex arbore,' constat ex capite sequente ubi agitur de caelesti homine; solum hic quod Dominus locutus per Ezechielem,
Juxta fluvium ascendit super ripam ejus hinc et illinc, omnis arbor cibi, non decidet folium ejus, et non consumetur fructus ejus; in menses ejus renascitur, quia aquae ejus e sanctuario illae exeuntes, et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 12.
'Aquae e sanctuario' significant vitam et misericordiam Domini, Qui est Sanctuarium; 'fructus' sapientiam, quae illis cibus; 'folium' est intelligentia, quae illis propter usum, qui vocatur 'medicina.' Quod autem cibus spiritualis dicatur 'herba,' dicitur per Davidem,
Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare {1} facis me, Ps. xxiii 1, 2.
@ 1 In n. 3696 and all other places S. has faciet, and i. Jehovah before Pastor.$
AC n. 58
Arcana Coelestia n. 58
58. Vers. 30. Et omni ferae terrae, et omni avi caelorum, et omni reptanti super terra, in quo anima vivens, omne viride herbae in escam; et factum ita. Cibus ejusdem naturalis hic describitur; naturale ejus significatum est hic per 'feram terrae' et per 'avem caelorum,' quibus datum est in escam 'olus et viride herbae': de utroque ejus cibo, tam naturali quam spirituali, ita apud Davidem,
Jehovah germinare facit gramen bestiae, et herbam in ministerium hominis, ad educendum panem e terra, Ps. civ 14;
ubi 'bestia' pro fera terrae et simul pro avi caelorum, quas nominat ibi vers. 11, 12.
AC n. 59
Arcana Coelestia n. 59
59. Quod hic solum olus et viride herbae sit in escam homini naturali, ita se res habet: homo dum regeneratur et fit spiritualis, {1} continue in pugna est, quare Ecclesia Domini dicitur 'pugnans' nam prius dominatae sunt cupiditates, quia totus homo ex meris cupiditatibus conflatus est et inde falsitatibus; cum regeneratur, non possunt cupiditates ejus et falsitates momento aboleri, nam id foret destruere totum hominem, non aliam enim vitam sibi acquisivit; quare apud eum relinquuntur diu spiritus mali, ut excitent ejus cupiditates, et sic innumerabilibus modis resolvantur, et quidem ita ut a Domino flecti possint in bonum, et sic reformari homo: tempore pugnae, mali spiritus, qui maximo odio habent omne quod bonum et verum, hoc est, quicquid est amoris et fidei in Dominum, quae unice sunt bona et vera quia in se vitam aeternam habent, nihil aliud escae ei relinquunt quam quod comparatur oleri et viridi herbae; sed Dominus dat ei quoque cibum, qui comparatur herbae seminificanti semen et arbori in qua fructus, quae sunt tranquillitatis et pacis cum illarum jucundis et felicibus; et hoc per intervalla. Si Dominus non tutaretur hominem omni momento, etiam omnium minimo, ilico periret, nam tale internecinum odium regnat in mundo spirituum contra illa quae sunt amoris et fidei in Dominum ut describi nusquam possit. Quod ita se res habeat, pro certo asseverare possum, quia nunc per aliquot annos cum spiritibus, tametsi etiam in corpore, in altera vita fui, et malis, immo pessimis, et quandoque millibus, circumstipatus, quibus permissum venena sua effundere et me infestare omni modo quo possent, sed usque non potuerunt minimum capilli laedere, ita tutatus sum a Domino: ex tot annorum experientia instructissimus sum de mundo spirituum, qualis est, tum quoque de pugna, quam non possunt non sustinere qui regenerantur ut vitae aeternae felicitatem consequantur. Sed quia ex communi descriptione nemo ita instrui potest ut fidem indubiam habeat, quare de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus particularia memoranda sunt.
@ 1 continuo I.$
AC n. 60
Arcana Coelestia n. 60
60. Vers. 31. Et vidit Deus omne quod fecit, et ecce bonum valde. Et fuit vespera, et fuit mane, dies sextus. Hic 'bonum valde' dicitur, in prioribus modo 'bonum'; quia nunc illa quae sunt fidei, unum faciunt cum illis quae sunt amoris; sic conjugium factum inter spiritualia et caelestia.
AC n. 61
Arcana Coelestia n. 61
61. Spiritualia dicuntur omnia quae sunt fidei cognitionum, et caelestia, omnia quae sunt amoris in Dominum et erga proximum; illa pertinent ad intellectum hominis, haec ad voluntatem.
AC n. 62
Arcana Coelestia n. 62
62. Tempora et status regenerationis hominis in communi et particulari distinguuntur in sex, et vocantur dies ejus creationis; nam per gradus a nullo homine fit primum aliquid, sed parum, dein magis usque ad diem sextum quo fit 'imago.'
AC n. 63
Arcana Coelestia n. 63
63. Interea Dominus continue pugnat pro illo contra mala et falsa, et per pugnas confirmat eum in vero et bono; tempus pugnae est tempus operationis Domini; quare regeneratus apud Prophetas vocatur 'opus digitorum Dei'; nec quiescit antequam amor principale agat, tunc cessat pugna. Cum opus successerit usque ut fides conjuncta sit amori, tunc vocatur 'bonum valde,' quia Dominus tunc illum agit ut similitudinem Sui: ad finem diei sexti recedunt spiritus mali et succedunt boni, ac introducitur in caelum, seu in paradisum caelestem, de quo [in] capite sequente.
AC n. 64
Arcana Coelestia n. 64
64. Hic nunc est sensus Verbi internus, ipsissima illius vita quae nusquam patet ex sensu litterae; sed arcana tam multa sunt ut non sufficerent volumina pro illis explicandis; hic modo paucissima sunt dicta, et talia quae confirmare possint, quod de regeneratione hic agatur et quod illa procedat ab externo homine ad internum: ita angeli percipiunt Verbum; illi prorsus nihil sciunt quid est litterae, nequidem unam vocem quid proxime significat, minus adhuc nomina terrarum, urbium, fluviorum, personarum, quae toties in historicis et propheticis occurrant; solum habent ideam rerum significatarum per voces et per nomina; ut per Adamum in Paradiso percipiunt Antiquissima in Ecclesiam, et nec Ecclesiam, sed Antiquissimae Ecclesiae fidem in Dominum; per Noahum, Ecclesiam remanentem apud posteros et continuatam ad Abrami tempus; per Abrahamum nusquam eum qui vixit, sed fidem salvificam, quam repraesentavit; et sic porro; ita res spirituales et caelestes abstracte prorsus a vocibus et nominibus.
AC n. 65
Arcana Coelestia n. 65
65. Quidam in primum atrium caeli sublati, cum legerem Verbum, et inde mecum locuti, dicebant quod ne hilum vocis aut litterae ibi intelligerent, sed solum quae in sensu proxime interiore significarent, quae praedicabant tam pulchra et in tali ordine sequentia et eos afficientia ut appellarent 'gloriam.'
AC n. 66
Arcana Coelestia n. 66
66. Sunt in genere quatuor differentes stili in Verbo; PRIMUS est qui fuit Ecclesiae Antiquissimae; modus illorum exprimendi erat talis ut cum nominarent terrestria et mundana, quod cogitarent de spiritualibus et caelestibus quae repraesentabant; quare non solum per repraesentativa exprimebant, sed etiam seriem quandam quasi historicam redigebant ut magis viverent, quod iis delectabile quam maxime erat. Hic stilus est intellectus cum prophetavit Hannah dicens,
Loquimini altum, altum, exeat antiquum ab ore vestro, 1 Sam. ii 3.
Repraesentativa illa vocantur apud Davidem,
Aenigmata ab antiquitate, Ps. lxxviii 2-4.
Ex Antiquissimae Ecclesiae posteris habuit Moses haec de Creatione, de horto Edenis, usque ad Abrami tempus. SECUNDUS stilus est historicus, qui in Libris Mosis ab Abrami tempore et ulterius, inque Josuae, Judicum, Samuelis, et Regum, in quibus historica talia prorsus sunt qualia in sensu litterae comparent, sed usque omnia et singula continent prorsus illa in sensu interno, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, suo ordine in sequentibus. TERTIUS est propheticus, qui natus a stilo Antiquissimae Ecclesiae, quem adorabant; sed non est continuus et sicut historicus qualis antiquissimus, sed est sparsus vix usquam intelligibilis nisi in sensu interno, ubi arcanissima, quae concinno ordine sequuntur connexa et spectant hominem externum, et internum, Ecclesiae plures status, ipsum caelum, ac in intimis Dominium. QUARTUS est Psalmorum Davidis, qui est medius inter propheticum et communem loquentium; ibi sub Davidis ut regis persona, in sensu interno agitur de Domino.
AC n. 67
Arcana Coelestia n. 67
67. QUIA, ex Divina Domini Misericordia, datum est scire sensum internum Verbi, et in illo continentur arcanissima quae nusquam prius in alicujus cognitionem venerunt, nec venire possunt nisi sciant quomodo se habent res in altera vita, nam perplurima quae in interno sensu Verbi sunt, illa spectant, memorant et involvunt, concessum est aperire illa quae nunc per aliquot annos, quibus interesse datum consortio {x}spirituum et angelorum audivi et vidi.
AC n. 68
Arcana Coelestia n. 68
68. Non me latet quod plures dicturi, quod nusquam aliquis loqui possit cum spiritibus et angelis quamdiu in corpore vivit; et plures, quod phantasia sit; alii, quod talia tradidero ut fidem captem; alii aliter; sed haec nihil moror, nam vidi, audivi, sensi.
AC n. 69
Arcana Coelestia n. 69
69. Homo ita creatus a Domino est, ut dum vivit in corpore, cum spiritibus et angelis simul loqui potuisset, sicut etiam antiquissimis temporibus factum, nam unus est cum illis, quia spiritus corpore amictus: sed quia post tractum temporis homines se ita immerserunt corporeis et mundanis ut paene nihil aliud curent, ideo clausa est via; ut primum vero recedunt corporea quibus immersus, aperitur via, et inter spiritus est et cum iis sociat vitam.
AC n. 70
Arcana Coelestia n. 70
70. Quia licet aperire quae per aliquot annos audivi et vidi, hic primum dicendum quomodo se habet cum homine cum resuscitatur, seu quomodo a vita corporis intrat in vitam aeternitatis: utque scirem quod vivant homines post mortem, datum est loqui et conversari cum pluribus qui mihi noti fuerant in vita eorum corporis, et non quidem per diem et septimanam sed per menses et fere annum, cum quibus locutus et conversatus sicut in mundo: qui maximopere mirati quod ii dum vixerunt in corpore, fuerint, et quod alii et plerique sint, in tali incredulitate ut putent se non victuros post mortem, cum tamen vix intercedunt dies post corporis obitum antequam in altera vita sunt, nam est continuatio vitae.
AC n. 71
Arcana Coelestia n. 71
71. Sed quia sparsa forent et inconnexa si intersererentur illis quae in textu Verbi, licet, ex Divina Domini Misericordia, ordine quodam illa adjungere, et quidem praemittere et subnectere cuivis capiti, praeter quae passim inseruntur.
AC n. 72
Arcana Coelestia n. 72
72. Quomodo itaque homo exsuscitatur a mortuis, et intrat in vitam aeternitatis, ad finem hujus capitis, licet dicere.
AC n. 73
Arcana Coelestia n. 73
73. CONTENTA
HOMO cum ex mortuo factus spiritualis, ex spirituali fit caelestis, de quo nunc agitur, vers. 1.
AC n. 74
Arcana Coelestia n. 74
74. Homo caelestis est 'septimus dies, in quo Dominus quiescit,' vers. 2, 3.
AC n. 75
Arcana Coelestia n. 75
75. Scientificum et rationale ejus describitur per 'virgultum et herbam ex humo vapore irrigata,' vers. 5, 6.
AC n. 76
Arcana Coelestia n. 76
76. Ejus vita per 'inspiratum {1} animae vitarum,' vers. 7.
@ 1 animam vitarum is the form used by Sch.; spiraculum generally means a breathing hole or air hole, but is here used in Vulgate.$
AC n. 77
Arcana Coelestia n. 77
77. Dein ejus intelligentia per 'hortum in Eden ab oriente'; in quo 'arbores desiderabiles aspectu' sunt perceptiones veri; et 'arbores bonae ad cibum' sunt perceptiones boni: amor per 'arborem vitarum'; fides per 'arborem scientiae,' vers. 8, 9.
AC n. 78
Arcana Coelestia n. 78
78. Sapientia per 'fluvium in horto', inde 'quatuor fluvii'; quorum primus est bonum et verum: secundus est cognitio omnium quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei, quae sunt interni hominis: tertius est ratio, quartus est scientia, quae sunt externi hominis: omnia ex sapientia, et haec ab amore et fide in Dominum, vers. 10-14.
AC n. 79
Arcana Coelestia n. 79
79. Homo caelestis talis hortus est; sed quia est Domini, omnibus illis frui ei conceditur sed non ut sua possidere, vers. 15.
AC n. 80
Arcana Coelestia n. 80
80. Eique licet ex omni perceptione a Domino nosse quid bonum et verum; non autem a semet et mundo, seu inquirere in fidei mysteria per sensualia et scientifica, per quae caeleste ejus moritur, vers. 16, 17.
AC n. 81
Arcana Coelestia n. 81
81. SENSUS INTERNUS
IN hoc capite agitur de caelesti homine, in praecedente actum est de spirituali, qui factus ex mortuo; sed quia hodie nescitur quid caelestis homo, vix quid spiritualis, nec quid mortuus, ut sciatur quae differentia, licet breviter tradere qualis unus et qualis alter. Primum: Mortuus homo non aliud verum et bonum agnoscit quam quod est corporis et mundi, hoc quoque adorat. Spiritualis homo agnoscit verum et bonum spirituale et caeleste, at ex fide, ex qua etiam agit, sed non ita ex amore. Caelestis homo verum et bonum spirituale et caeleste credit et percipit, nec agnoscit aliam fidem quam quae ex amore, ex quo etiam agit. Secundo: Fines mortui hominis spectant solum vitam corporis et mundi, nec novit quid vita aeterna et quid Dominus; sique scit, non credit. Fines spiritualis hominis spectant vitam aeternam et sic Dominum. Fines caelestis hominis spectant Dominum et sic regnum Ipsius et vitam aeternam. Tertio: Mortuus homo dum in pugna est, paene semper succumbit: cumque in nulla pugna, dominantur apud eum mala et falsa, et est servus. Vincula ejus sunt externa, ut timor legis, jacturae vitae, opum, lucri, famae propter ea. Spiritualis homo in pugna est; sed semper vincit. Vincula quibus agitur, sunt interna, et appellantur vincula conscientiae. Caelestis homo non in pugna est; sique mala et falsa impugnant, ea contemnit; quare etiam 'victor' appellatur. Nulla, quae apparent, vincula habet quibus agitur, sed est liber; illius vincula, quae non apparent, sunt perceptiones boni et veri.
AC n. 82
Arcana Coelestia n. 82
82. Vers. 1. Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum. Per haec intelligitur quod homo nunc spiritualis factus, in tantum ut sit 'sextus dies'; 'caelum' est internus ejus homo, et 'terra' est externus; 'exercitus eorum' sunt amor, fides, et cognitiones illorum, quae prius significata sunt per 'luminaria magna et stellas.' Quod internus homo dicatur 'caelum,' et externus 'terra,' ex citatis in Verbo locis in capite praecedente constare potest; addere licet quae apud Esaiam,
Rarum reddam virum prae auro solido, et homine prae auro pretioso Ophiris; propterea caelos terrore percutiam, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13;
et alibi,
Oblivisceris Jehovae Factoris tui, Qui extendit caelos, et fundat terram;...sed ponam verba Mea in ore tuo, et in umbra manus...abscondam te, ad extendendum caelum, et fundandum terram, li 13, 16;
ex quibus patet quod de homine praedicetur et caelum et terra: de Antiquissima quidem Ecclesia agitur, sed interiora Verbi ita se habent ut quicquid dicitur de Ecclesia, dicatur de unoquovis Ecclesiae, qui nisi foret Ecclesia, non potuisset esse pars Ecclesiae; sicut qui non est templum Domini, non potest esse quod per 'templum' significatur: quod est Ecclesia, et caelum: ideo etiam Ecclesia Antiquissima appellatur 'homo' in singulari.
AC n. 83
Arcana Coelestia n. 83
83. 'Absoluti' dicuntur 'caeli et terra, et omnis exercitus eorum' cum homo factus 'sextus dies'; tunc enim fides et amor unum faciunt; et cum unum faciunt, incipit non fides sed amor principale esse; hoc est, non spirituale sed caeleste, quod est, homo caelestis esse.
AC n. 84
Arcana Coelestia n. 84
84. Vers. 2, 3. Et absolvit Deus in die septimo opus Suum, quod fecit; et quievit in die septimo ab omni opere Suo, quod fecit. Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in illo quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo. Homo caelestis est 'septimus dies' et quia per sex dies operatus est Dominus, dicitur 'opus Ipsius': et quia tunc cessat pugna, dicitur Dominus 'quiescere ab omni opere Suo'; quare septimus dies sanctificatus est, et dictas 'sabbatum' a quiete; et sic homo creatus est, formatus, et factus; haec a verbis manifeste perspiciuntur.
AC n. 85
Arcana Coelestia n. 85
85. Quod homo caelestis sit 'septimus dies,' et septimus dies inde sanctificatus, et dictus sabbatum a quiete, sunt arcana nondum detecta, etiam ex causa quia nesciverunt quid caelestis homo, pauci quid spiritualis, quem ii ex ignorantia non potuerant non eundem facere cum caelesti, cum tamen multa intercedit differentia, videatur n. 81. Quod septimum diem attinet, et quod caelestis homo sit 'septimus dies' seu sabbatum, constat ex eo quod Dominus Ipse sit Sabbatum, quare etiam dicit,
{1} Dominus est Filius Hominis et sabbati, Marc. ii x28, quae involvunt quod Dominus sit ipse Homo, et ipsum Sabbatum. Regnum Ipsius in caelis et in terris ab Ipso vocatur sabbatum, seu aeterna pax et quies. Ecclesia Antiquissima de qua hic, prae sequentibus erat Domini sabbatum. [2] Omnis Ecclesia sequens intima Domini etiam est sabbatum: ita omnis regeneratus dum fit caelestis, quia est similitudo Domini; praecedunt sex dies pugnae seu laboris. Haec repraesentata sunt in Ecclesia Judaica per dies laboris, et per septimum qui sabbatum; nam in Ecclesia illa nihil non quod institutum, erat repraesentativum Domini et regni Ipsius: simile etiam repraesentatum est per 'arcam, cum proficisceretur et cum quiesceret'; per 'profectiones ejus in deserto' pugnae et tentationes, per 'quietem' status pacis, quare cum proficisceretur, dixit Moses,
Surge Jehovah, et dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a faciebus Tuis; et cum quiesceret, dixit, Revertere Jehovah myriades {2} millium Israelis, Num. x 35, 36;
de arca ibi dicitur quod 'profecta a monte Jehovae, ad investigandum illis requiem,' ibid. vers. 33. [3] Requies caelestis hominis per sabbatum describitur apud Esaiam,
Si reducas a sabbato pedem tuum, ut non facias desiderium tuum, in die sanctitatis Meae, et voces illa, quae sunt sabbato delicias Sancto Jehovae, honorabiles, et honores illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum; tunc deliciosus eris Jehovae, et vehi faciam te super excelsa terra et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 13, 14.
Caelestis homo talis est ut non ex desiderio suo faciat, sed e beneplacito Domini, quod ejus desiderium est; sic fruitur pace felicitate interna, quae hic exprimitur per 'elevari super excelsa terrae et simul tranquillitate et jucunditate externa, quae significatur per' 'cibari hereditate Jacobi.'
@ 1 The order here is that of the Gk. Kyrios estin ho uios where uios is evidently the subject. In T.C.R. 301 S. has Dominus dixit, quod etiam sit Dominus Sabbati. 1 has comma after Hominis, probably a printer's insertion.$
@ 2 This is a literal rendering of the Heb. See A.E. 700 for exposition.$
AC n. 86
Arcana Coelestia n. 86
86. Spiritualis homo, qui factus 'sextus dies,' cum incipit fieri caelestis, de quo hic primum, est 'vespera sabbati,' quod repraesentatum in Ecclesia Judaica per sanctificationem sabbati a vespera; caelestis homo est 'mane,' de quo mox sequitur.
AC n. 87
Arcana Coelestia n. 87
87. Quod caelestis homo sit sabbatum seu quies, est etiam quia cessat pugna cum fit caelestis; recedunt mali spiritus, et accedunt boni, tum angeli caelestes; qui cum adsunt, nusquam mali spiritus possunt adesse, sed longe aufugiunt. Et quia non ipse homo pugnavit sed Dominus solus pro homine, dicitur quod 'Dominus quieverit.'
AC n. 88
Arcana Coelestia n. 88
88. Homo spiritualis cum fit caelestis, vocatur 'opus Dei' quia Dominus solus pugnavit pro eo, et eum creavit, formavit, et fecit; quare hic dicitur 'absolvit Deus in die septimo opus Suum,' et bis 'quievit ab omni opere Suo'. Apud prophetas passim appellatur 'opus manuum et digitorum Jehovae,' ut apud Esaiam ubi de regenerato agitur,
Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me super filiis Meis, et super opere manuum Mearum praecipite Mihi. Ego feci terram, et hominem super ea creavi Ego, manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui illorum praecepi....Quia sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens illam; Ille firmans illam, non vacuitatem {x}creavit eam, ad habitandum formavit eam; Ego Jehovah,...et nemo praeterea Deus praeter Me, {x}xlv 11, 12, 18, 21:
quod nova creatio, seu regeneratio, solius Domini opus sit, inde constat. Satis distincte adhibentur voces creare, formare, et facere, ut hic apud Esaiam,
Creans caelos, formans terram, et faciens illam, tum alibi,
Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi illum, etiam feci illum, xliii 7;
similiter in praecedente capite, et in hoc, ut hic, 'quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo'; et hoc semper cum distincta idea in sensu interno; tum ubi Dominus appellatur Creator, aut Formator, aut Factor.
AC n. 89
Arcana Coelestia n. 89
89. Vers. 4. Hae nativitates caelorum et terrae, cum creavit illos, in die quo fecit Jehovah Deus terram et caelos. 'Nativitates caelorum et terrae' sunt formationes hominis caelestis. Quod de formatione ejus nunc agatur, constat manifeste, etiam ex singulis quae sequuntur; ut, quod 'nulla herba adhuc germinaverit'; quod 'nullus homo ad colendum humum'; tum quod 'formaverit Jehovah Deus hominem'; dein quod 'omnem bestiam, et avem caelorum'; de quibus tamen formatis in capite praecedente actum est; quare hic de alio homine agitur: quod adhuc patet ex eo quod nunc primum dicatur 'Jehovah Deus'; in praecedentibus, ubi de spirituali homine, solum 'Deus'; tum quod nunc dicatur 'humus et ager,' in praecedentibus modo 'terra'; et quod in hoc versu primum praeponatur caelum tertae, et dein terta caelo; causa est quia 'terta' significat extemum hominem, et 'caelum' internum, apud spiritualem hominem in quo reformatio, incipit a terta seu externo homine; hic autem ubi de caelesti, incipit ab interno homine seu a caelo.
AC n. 90
Arcana Coelestia n. 90
90. Vers. 5, 6. Et nullum virgultum agri adhuc erat in terra, et nulla herba agri adhuc germinabat, quia non pluere fecit Jehovah Deus super terra, et homo nullus ad colendum humum. Et vaporem ascendere fecit e terra, et irrigavit omnes facies humi. Per 'virgultum agri' et 'herbam agri' intelligitur in genere omne quod producit externus ejus homo: 'terra' est externus homo dum fuit spiritualis; 'humus,' ut et 'ager,' est externus homo dum fit caelestis; 'pluvia,' quae mox dicitur 'vapor,' est tranquillitas pacis, cessante pugna.
AC n. 91
Arcana Coelestia n. 91
91. Sed nisi sciatur status hominis dum a spirituali fit caelestis, nusquam percipi potest quid haec involvant, nam arcaniora sunt. Cum est spiritualis, nondum externus homo obsequia praestare vult servire interno, quare est pugna; at cum fit caelestis, tunc externus homo incipit obsequi et servire interno, quare cessat pugna et tranquillitas, vide n. 87; haec tranquillitas significatur per 'pluviam et 'vaporem,' nam est instar vaporis, quo irrigatur et perfunditur externus ejus ab interno. Haec tranquillitas, quae est pacis, producit illa quae vocantur 'virgultum agri' et 'herba agri,' quae in specie sunt rationalia et scientifica a caelesti spirituali origine.
AC n. 92
Arcana Coelestia n. 92
92. Qualis est externi hominis tranquillitas pacis, cessante pugna, seu irrequie a cupiditatibus et falsitatibus, nullus scire potest nisi qui novit statum pacis; status ille est tam jucundus ut excedat omnem jucunditatis ideam; non est solum cessatio pugnae sed e vita ab interiore pace veniens, ita afficiens hominem externum ut non describi possit: vera fidei et bona amoris tunc nascuntur, quae a pacis jucunditate trahunt suam vitam.
AC n. 93
Arcana Coelestia n. 93
93. Statum hominis caelestis donati tranquillitate pacis, recreati: per pluviam, et liberati a servitute mali et falsi, ita describit Dominus per Ezechielem,
Pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam terra, et habitabant in deserto confidenter, et dormient in silvis; et dabo illos, et circuitus collis Mei, benedictionem, et descende faciam pluviam in tempore suo; pluviae benedictionis erunt; dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum et erunt super humo sua in confidentia, et scient quod Ego Jehovah, quod fregero lora jugi eorum, et liberavero eos e manu facientium servire sibi eos:...vos grex Meus, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester, xxxiv 25-27, 31:
et quod hoc fiat tertio die, qui idem in Verbo significat ac septimus {1} per Hosheam,
Vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos et vivemus coram Ipso; et sciemus, et sequemur ad sciendi Jehovam; sicut aurora paratus egressus {2} Ipsius, et veniet sic pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigans terram, vi 2, 3:
quodque hoc comparetur germini agri, per Ezechielem ubi de Antiqua Ecclesia,
Sicut germen agri dedi te, et crevisti, et adolevisti, et venisti in decora decorum, xvi 7:
tum
Surculo plantationum, et operi manuum Jehovae Dei, Esai.lx 21.
@ 1 Septimum 1.$
@ 2 Sch. has exitus over which S. wrote exortus in his copy, but here he prefers egressus.$
AC n. 94
Arcana Coelestia n. 94
94. Vers. 7. Et formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo; et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum; et factus homo in animam viventem. 'Formare hominem, pulverem ex humo' est externum ejus hominem, qui non prius homo fuit; nam dictum vers. 5 quod nullus homo ad colendum humum. 'Inspirare in nares ejus spiraculum vitarum' est dare ei vitam fidei et amoris: 'factus homo in animam viventem' est quod externus homo quoque factus vivens.
AC n. 95
Arcana Coelestia n. 95
95. Agitur hic de vita hominis externi, in binis prioribus versibus de vita ejus fidei seu intellectus, in hoc de vita ejus amoris seu voluntatis: prius externus homo non obsequi et servire voluit interno sed continue pugnavit contra illum, quare tunc externus non fuit homo; nunc autem cum factus caelestis, externus incipit obsequia praestare et servire interno, et fit quoque homo, et quidem per vitam fidei et vitam amoris; vita fidei praeparat eum, vita amoris facit ut sit homo.
AC n. 96
Arcana Coelestia n. 96
96. Quod dicatur Jehovah Deus 'per nares inspiravisse,' ita se res habet: antiquitus et in Verbo per 'nares' intellectum quicquid gratum erat ex odore, qui significat perceptionem; quare passim legitur de Jehovah quod 'odorem quietis odoratus' ex holocaustis, et ex illis quae Ipsum et regnum Ipsius repraesentabant; et quia Ipsi gratissima sunt quae amoris et fidei, dicitur quod 'spiraculum vitarum inspiraverit per nares': inde Unctus Jehovae, seu Dominus, vocatur 'Spiritus narium,' Thren. iv 20: et Ipse Dominus significabat hoc per inspirationem discipulis, apud Johannem,
Inspiravit et dixit, Accipe spiritum sanctum, xx 22.
AC n. 97
Arcana Coelestia n. 97
97. Quod vita per inspirationem et per spiraculum describatur, est quoque causa quod Antiquissimae Ecclesiae homines perceperint status amoris et fidei per status respirationis, qui status mutati sunt successive in posteris eorum; de qua respiratione nondum aliquid dici potest quia hodie prorsus abdita sunt; antiquissimi hoc bene norunt, et qui in altera vita norunt; sed in terrarum hoc orbe nullus adhuc: inde spiritum seu vitam assimilabant vento; etiam Dominus, cum de regeneratione hominis loquitur, apud Johannem,
Spiritus, (seu ventus,) {1} ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, atque non scis, unde veniat, aut quo abeat; sic est omnis, qui generatus a spiritu, iii 8:
apud Davidem similiter,
Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum, (seu ventum) {2} oris Ipsius, omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6:
et apud eundem,
Colligis spiritum eorum, exspirant et ad pulverem suum revertuntur; emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. civ 29, 30.
Quod 'spiraculum' pro vita fidei et amoris accipiatur, constat apud Jobum,
Spiritus ille in homine, et spiraculum Shaddai {3} intelligere facit eos, xxxii 8:
tum apud eundem,
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Shaddai vivificavit me, xxxiii 4.
@ 1 Parentheses inserted as in n. 8286$
@ 2 Parentheses inserted as in n. 8286.$
@ 3 See n. 1992 for a full explanation of this term, which Sch. usually translates by Fulminator and A.V. by Almighty.$
AC n. 98
Arcana Coelestia n. 98
98. Vers. 8. Et plantavit Jehovah Deus hortum in Eden
oriente; et posuit ibi hominem quem formavit. Per 'hortum' significat intelligentia, per 'Eden' amor, per 'orientem' Dominus; ita per 'hortum in Eden ab oriente' omnis caelestis intelligentia quae per amore a Domino influit.
AC n. 99
Arcana Coelestia n. 99
99. Talis vita seu ordo vitae est apud spiritualem hominem quidem influat Dominus per fidem in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; sed quia externus ejus homo pugnat cum interno, apparet sicut intelligentia non influeret a Domino, sed a semet per scientifica rationalia; sed vita seu ordo vitae caelestis hominis est ut influat Dominus per amorem et fidem amoris in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; et quia non est pugna, percipit quod ita sit: ita ordo, qui adhuc inversus est apud spiritualem, restitutus est apud caelestem: hic ordo, seu homo, appellatur 'hortus in Eden ab oriente.' 'Plantatus a Jehovah Deo hortus in Eden ab oriente' in sensu supremo est Ipse Dominus: in sensu intimo, qui etiam est sensus universalis, est regnum Domini, et caelum, in quo ponitur homo cum caelestis factus: stat ejus tunc est ut cum angelis in caelo sit, et quasi unus inter illos; enim creatus est homo ut simul dum vivit in terra, sit in caelo; omnes tunc ejus cogitationes, et cogitationum ideae, immo voces et actiones, sunt apertae, in quibus caeleste et spirituale, et patent usque a Domi: unicuique enim inest vita Domini, quae dat ut perceptionem habeat.
AC n. 100
Arcana Coelestia n. 100
100. Quod 'hortus' significet intelligentiam, et 'Eden' amorem, patet etiam apud Esaiam,
Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates illius, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; gaudium et laetitia invenietur in illa, confessio et vox cantus, li 3;
ubi 'desertum, gaudium et confessio' sunt voces apud prophetam exprimentes caelestia fidei seu quae sunt amoris; at 'solitudo, laetitia, vox cantus' spiritualia fidei, quae quoque sunt intellectus; illa se referunt ad Eden, haec ad hortum; nam apud prophetam hunc perquam constanter occurrunt binae expressiones de eadem re quarum una significat caelestia, altera spiritualia. Porro quid hortus in Eden, videantur quae ad vers. seq. 10.
AC n. 101
Arcana Coelestia n. 101
101. Quod Dominus sit 'Oriens,' etiam passim ex Verbo constat, ut apud Ezechielem,
Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis; et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra splendebat a gloria Ipsius, xliii 1, 2, 4.
Quia Dominus 'Oriens,' inde sanctum fuit in Ecclesia repraesentativa Judaica, antequam templum aedificatum, faciem vertere ad orientem cum orarent.
AC n. 102
Arcana Coelestia n. 102
102. Vers. 9. Et progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum: et arborem vitarum in medio horti; et arborem scientiae boni et mali. 'Arbor' significat perceptionem; 'Arbor desiderabilis aspectu' perceptionem veri; 'arbor bona ad cibum' perceptionem boni: 'Arbor Vitarum' amorem et inde fidem: 'arbor scientiae boni et mali' fidem quae ex sensuali seu scientia.
AC n. 103
Arcana Coelestia n. 103
103. Quod 'arbores' hic significent perceptiones, causa est quia de caelesti homine agitur; aliter cum de spirituali; nam quale subjectum, tale praedicatum.
AC n. 104
Arcana Coelestia n. 104
104. Sed quid perceptio, hodie ignoratur; est quaedam sensatio interna, quae unice a Domino, num verum ac bonum; Antiquissimae Ecclesiae notissima fuit; angelis tam manifesta ut sciant et norint inde quid verum et bonum, quid a Domino, et quid a semet, ut et qualis qui advenit ex solo ejus adventu, et ex una solum ejus idea: spirituali homini nulla est perceptio, sed est conscientia: mortuo homini ne quidem conscientia; plerique nec sciunt quid conscientia, minus quid perceptio.
AC n. 105
Arcana Coelestia n. 105
105. 'Arbor vitarum' est amor et inde fides; 'in medio horti' est in interni hominis voluntate; primarium quod Dominus possidet apud hominem et angelum, est voluntas, quae in Verbo vocatur 'cor' sed quia ex semet nemo bonum facere potest, voluntas aut cor non e hominis tametsi praedicatur de homine; hominis est cupiditas, qua vocat voluntatem: quia voluntas est medium horti, ubi arbor vitarum et voluntas est nulla homini sed cupiditas, ideo 'arbor vitarum' e Misericordia Domini, ex Quo omnis amor et fides, proinde omnis vita.
AC n. 106
Arcana Coelestia n. 106
106. Sed quid arbor horti seu perceptio, quid arbor vitarum seu amor et inde fides, quid arbor scientiae seu fides ex sensuali scientia, in sequentibus plura.
AC n. 107
Arcana Coelestia n. 107
107. Vers. 10. Et fluvius exiens ex Eden ad irrigandum hortum; et inde separabatur, et erat in quatuor capita. 'Fluvius ex Eden significat sapientiam ex amore, qui est 'Eden': 'irrigare hortum' e dare intelligentiam; inde 'separari in quatuor capita' est descriptio intelligentiae per quatuor fluvios, sicut sequitur.
AC n. 108
Arcana Coelestia n. 108
108. Antiquissimi cum comparabant hominem horto, etiam sapientiam et quae sunt sapientiae, comparabant fluviis; nec cor parabant, sed vocabant, nam talis eorum erat loquela; similiter de apud Prophetas, qui ita passim comparabant, passim vocabant; apud Esaiam,
Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut lux diei,...et eris sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum cujus non mentientur aquae, lviii {x}10, 11;
ubi de iis qui recipiunt fidem et amorem, agitur: tum,
Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium: sic santalos {1} plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 6;
ubi de regeneratis: apud Jeremiam,
Benedictus vir, qui confidit in Jehovah,...erit sic arbor plantata juxta aquas, et supra rivum emittet radices suas, xvii 7, 8.
Quod non comparati horto et arbori juxta fluvios, sed dicti, apud Ezechielem,
Aquae crescere fecerunt illam, profunditas aquarum exaltavit illam, fluvius ducens circumcirca plantam ejus, et aquae ductus suos emisit ad omnes arbores agri,...pulchra facta in magnitudine sua, in longitudine ramorum suorum, quia erat radix ejus ad aquas multas: cedri non obscurabant illam in horto Dei, abietes non pares erant ramis ejus, et platani non erant sicut termites ejus; omnis arbor in horto Dei non par erat ei in pulchritudine sua; pulchram feci{2} illam in multitudine ramorum ejus, et aemulatae sunt illam omnes arbores Eden, quae in horto Dei, xxxi 4, 7-9.
Ex quibus constat quod antiquissimi cum assimilarunt hominem seu quae sunt in homine quod idem, horto, etiam {3} adjunxerint aquas et fluvios quibus irrigaretur; et quod per 'aquas et fluvios' intellexerint illa quae facerent crescentiam.
@ 1 I has tentoria, here, but santalos in n. 2702, 3858, 6335, and A.E. 518. The slip is an easy one to make as tents is ('ohalim) and aloes ('ahalim).$
@ 2 fecit 1.$
@ 3 1 i quod.$
AC n. 109
Arcana Coelestia n. 109
109. Quod sapientia et intelligentia tametsi apparent in homine, sint {1} solius Domini, sicut dictum, dicitur clare per similia repraesentativa apud Ezechielem,
Ecce aquae exeuntes sub limine domus versus orientem, quia facies domus, oriens;...et dixit, Aquae illae exeuntes ad terminum versus orientem, et descendunt super planitiem, et veniunt ad mare, in mare eductae, et sanabuntur aquae; et fiet, omnis anima vivens, quae reptat, ad omne, quo venit aqua fluviorum, vivet....Et juxta fluvium ascendet super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi; non marcescet ramus ejus, et non consumetur fructus ejus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario illae exeunt, et erunt inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 1, 8, 9, 12;
hic Dominus significatur per 'oriens,' et per 'sanctuarium, e quo aquae et fluvii.' Similiter apud Johannem,
Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus, et fluvii, hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, et folium arboris in medicinam gentium, Apoc. xxii 1, 2.
@ 1 sit 1.$
AC n. 110
Arcana Coelestia n. 110
110. Vers. 11, 12. Nomen primi Pishon, is circumdans totam terram Havillah, ubi aurum. Et aurum terrae illius bonum; ibi bdellium et lapis shoham. 'Fluvius primus' seu 'Pishon' significat intelligentiam fidei ex amore; 'terra Havillah,' mentem; 'aurum,' bonum; 'bdellium et shoham,' verum; quod aurum bis dicatur, est causa quia significat bonum amoris et bonum fidei ex amore; et quod bdellium et shoham, est quod unum significet verum amoris, alterum verum fidei ex amore. Talis est caelestis homo.
AC n. 111
Arcana Coelestia n. 111
111. Sed difficillime haec possunt dici quomodo se in sensu interiore habent, quia hodie ignota sunt, ut quid fides ex amore, quid sapientia et quid intelligentia inde; quia externi homines vix aliud norunt quam scientiam, quam et vocant intelligentiam et sapientiam, et fidem; ne quidem sciunt quid amor; et multi non quid voluntas intellectus, et quod unam mentem constituant; cum tamen singula distincta sunt, immo distinctissima, et universum caelum a Domino distinctissime ordinatum est secundum amoris et fidei differentias, quae innumerabiles.
AC n. 112
Arcana Coelestia n. 112
112. Sed sciatur quod nusquam detur aliqua sapientia nisi quae ex amore, ita ex Domino; nec usquam aliqua intelligentia nisi ex fide ita quoque ex Domino: et quod nusquam detur aliquod bonum nisi ab amore, ita ex Domino; et quod nusquam aliquod verum nisi a fide, ita ex Domino; quae non ex amore et fide, ita ex Domino, vocant similiter, sed sunt spuria.
AC n. 113
Arcana Coelestia n. 113
113. Quod bonum sapientiae aut amoris significatum et repraesentatam sit per 'aurum,' nihil communius est in Verbo; omne aurum in arca, in templo, in mensa aurea, in candelabris, in vasis, super vestibus Aharonis, significabant et repraesentabant bonum sapientiae aut amoris: similiter apud Prophetas, ut apud Ezechielem,
In sapientia tua, et in intelligentia tua, fecisti tibi opes, fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, xxviii 4;
ubi manifeste dicitur quod ex sapientia et intelligentia aurum argentum, seu bonum et verum, nam 'argentum' ibi significat verum, ut quoque argentum in arca {1} et in templo: apud Esaiam,
Copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae omnes ii e Sheba, venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6:
sicut etiam sapientes ex oriente qui veniebant ad Jesum cum natus,
Et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, aurum, tus et myrrham, Matth. ii 1, 11;
ubi quoque 'aurum' significat bonum; 'tus et myrrha,' illa quae grata sunt quia ex amore et fide, quae ideo dicuntur 'laudes Jehovae.' Qua apud Davidem,
Vivet, et dabit illi de auro Shebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi, Ps. lxxii 15.
@ 1 Probably this should be tabernaculo to pair with templo.$
AC n. 114
Arcana Coelestia n. 114
114. Verum fidei etiam in Verbo significatum est et repraesentatam per lapides pretiosos, ut in pectorali judicii, et super humeris ephodi Aharonis; in pectorali, aurum, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, et xylinum, repraesentabant illa quae sunt amoris; lapides pretiosi, illa quae fidei ex amore; similiter lapides duo recordationis super humeris ephodi, qui erant ex shoham, circumdati fundis auri, Exod. xxviii 9-22; quod manifeste dicitur apud Ezechielem ubi agitur de homine possidente divitias caelestes, sapientiam et intelligentiam,
Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas; tarshish, shoham, et iaspis; saphir, {x}chrysoprasus, smaragdus; et aurum, opus tympanorum tuorum, et fistularum tuarum, in te, in die, quo creatus es, praeparata sunt;...perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus es, xxviii 12, 13, 15;
quae quod significent caelestia et spiritualia fidei, non autem lapides, unicuique constare potest: immo unusquisque lapis quoddam essentiale fidei repraesentabat.
AC n. 115
Arcana Coelestia n. 115
115. Antiquissimi cum nominarunt terras, intellexerunt quae significabant; sicut qui hodie in idea sunt quod 'terra Canaan' et 'Mons Zionis' significent caelum, ii, cum nominantur, ne quidem cogitant de terra aut monte sed solum de illis quae significant; ita hic per 'terram Havillah,' quae etiam nominatur Gen. xxv {x}18, ubi agitur de filiis Ismaelis, quod 'habitaverint a Havillah usque ad Shur, quod juxta facies Aegypti, qua venitur in Asshur.' Qui in idea caelesti sunt, non percipiunt ex his aliud quam intelligentiam et quae ab intelligentia fluunt: sicut etiam per 'circumdare,' quod fluvius Pishon circumdet totam terram Havillah- percipiunt influere; sicut quod lapides shoham qui super humeris ephodi Aharonis circumdati essent fundis auri, Exod. xxviii 11, quod bonum amoris influeret in verum fidei; ita multoties alibi.
AC n. 116
Arcana Coelestia n. 116
116. Vers. 13. Et nomen fluvii secundi Gihon; is circumdans totam terram Cush. 'Fluvius secundus,' qui vocatur Gihon, significat cognitionem omnium quae sunt boni et veri seu amoris et fidei: 'terra Cush,' mentem seu facultatem. Mentem constituit voluntas et intellectus; quae sunt primi fluvii, referunt se ad voluntatem, quae sunt hujus, ad intellectum, cujus sunt cognitiones boni et veri.
AC n. 117
Arcana Coelestia n. 117
117. Terra Cush seu Aethiopia abundabat quoque auro, lapide pretioso, et aromatibus, quae, ut dictum, significant bonum, verum, et quae grata sunt inde, qualia sunt cognitionum amoris et fidei; quod constare potest ex locis citatis prius, n. 113, apud Esai. lx 6; Matth. ii 1, 11; David. Ps. lxxii 15. Quod similia per Cush seu Aethiopiam, ut et per Shebam, intelligantur in Verbo, constat apud Prophetas; apud Zephaniam ubi etiam nominantur flumina Cush,
In mane judicium Suum dabit in lucem,...quia tu convertar ad populos labio perspicuo, ut invocent omnes illi nomen Jehovae, ut serviant Ipsi humero uno,...a transitu fluviorum Cush, adoratores Mei...adducent munus Meum, iii 5, 9, 10:
et apud Danielem ubi de rege septentrionis et meridiei agitur,
Dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti: et Lybii et Aethiopes sub gressibus ejus, xi 43;
[2] ubi 'Aegyptus' pro scientificis, 'Aethiopes' pro cognitionibus: apud Ezechielem,
Negotiatores Shebae et Raamae, hi negotiatores tui,
primario omnis aromatis, et in omni lapide pretioso, et auro xxvii 22;
per quos similiter cognitiones fidei significantur: apud Davidem ubi de Domino agitur, ita de homine caelesti,
Florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax, usque dum non luna; reges Tarshish et insularum munus adducent; reges Shebae et Sebae donum afferent, Ps. lxxii 7, 10;
quae quod significent caelestia fidei, ex illis quae ibi antecedunt sequuntur, conspicitur: similia significata sunt per
Reginam Shebae, quae venit ad Salomonem, et aenigmata proposuit, illique apportavit aromata, aurum et lapidem pretiosum, I Reg. x 1-3.
Nam quicquid in historicis Verbi est, similiter ac apud Prophetas, significant, repraesentant, et involvunt arcana.
AC n. 118
Arcana Coelestia n. 118
118. Vers.14. Et nomen fluvii tertii, Hiddekel; is vadit {1} orientaliter versus Asshur: et fluvius quartus, is Phrath. 'Fluvius Hiddekel' est ratioseu perspicacia rationis; 'Asshur' est mens rationalis: quod 'fluvius orientaliter vadat ad Asshur' significat quod perspicuitas rationis a Domino veniat per internum hominem in mentem rationalem, quae est externi hominis. 'Phrath seu Euphrates' est scientia, quae est ultimum seu terminus.
@ 1 orientem 1.$
AC n. 119
Arcana Coelestia n. 119
119. Quod 'Asshur' significet mentem rationalem seu rationale hominis, constat manifeste apud Prophetas; ut apud Ezechielem,
Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra ramo, et nemus umbrosum, et alta altitudine, et inter densa fuit surculus ejus aquae crescere fecerunt eam, profunditas aquarum exaltavit eam, fluvius ducens circum circa plantam, xxxi 3, 4:
rationale vocatur 'cedrus in Libano'; 'surculus inter densa' significat scientifica memoriae, quae se ita habent: adhuc manifestius apud Esaiam,
In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo, erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth {1}, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25;
per 'Aegyptum' hic et alibi passim significatur scientia, per 'Asshurem' ratio, per 'Israelem' intelligentia.
1 I See n. 2921 for explanation. Zebaoth='of armies' or 'of hosts,' but the Heb. also implies 'military service,' and is used of 'Levitical service' or 'use.'
AC n. 120
Arcana Coelestia n. 120
120. Sicut per Aegyptum, etiam per Euphratem, significantur scientiae seu scientifica, ut et sensualia ex quibus scientifica; quod constat a Verbo apud Prophetas, ut apud Micham,
Dixit inimica, Ubi Jehovah Deus?...Dies quo aedificabit macerias tuas; dies ille, procul aberit statutum; dies ille et usque ad te veniet ab Asshure, et ad urbes Aegypti, et ad fluvium (Euphratem), vii 10-12;
ita locuti sunt de Adventu Domini, Qui regeneraturus hominem ut similis caelesti fiat: apud Jeremiam,
Quid tibi ad viam Aegypti ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi ad viam Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? ii, 18;
ubi 'Aegyptus' et 'Euphrates' similiter pro scientificis, 'Asshur' pro ratiociniis inde: apud Davidem,
Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, plantasti illam;...emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium (Euphratem) ramusculos ejus, Ps. lxxx 9, 12 [A.V. 8, 11];
ubi etiam 'fluvius Euphrates' pro sensuali et scientifico. Erat enim Euphrates terminus ad Asshur quousque dominium Israelis, sicut scientificum memoriae est terminus intelligentiae et sapientiae hominis spiritualis et caelestis: idem significatur per haec quae Abrahamo dicta,
Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. xv 18;
bini hi termini significant similia.
AC n. 121
Arcana Coelestia n. 121
121. Qualis est ordo caelestis, aut quomodo procedant illa quae sunt vitae, a fluviis his constare potest: nempe, a Domino, Qui est Oriens, ab Ipso sapientia, per sapientiam intelligentia, per intelligentiam ratio, sic per rationem vivificantur scientifica, quae sunt memoriae: hic est ordo vitae; tales sunt caelestes homines: quare cum seniores Israelis repraesentarent caelestes homines, dicti sunt 'sapientes, intelligentes, et scientes,' Deut. i 13, 15; similiter Bezaleel qui construxit arcam, de quo dicitur,
Quod impletus spiritu Dei, in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, Exod. xxxi 3; xxxv 31; xxxvi 1, 2.
AC n. 122
Arcana Coelestia n. 122
122. Vers. 15. Et accepit Jehovah Deus hominem, et posuit illum in horto Eden, ad colendum illum, et ad custodiendum illum. Per 'hortum Eden' significantur omnia quae apud hominem caelestem, de quibus; per 'colere illum, et custodire,' quod omnibus illis frui ei concedatur, sed non ut sua possidere; quia sunt Domini.
AC n. 123
Arcana Coelestia n. 123
123. Quod omnia et singula sint Domini, homo caelestis agnoscit quia percipit; at homo spiritualis quidem agnoscit sed ore quia ex Verbo novit: homo mundanus et corporeus nec agnoscit, nec concedit, sed quicquid apud eum, dicit esse suum, quod si perderet, putat prorsus perire.
AC n. 124
Arcana Coelestia n. 124
124. Quod sapientia, intelligentia, ratio, et scientia non hominis sint sed Domini, constat clare ab illis quae Dominus docuit; ut apud Matthaeum, ubi Dominus Se comparat patrifamilias qui plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et locavit agricolis, xxi 33: apud Johannem,
Spiritus veritatis ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur ex semet, sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14:
tum apud eundem,
Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e caelo, iii 27.
Cui modo datum pauca ex arcanis caeli scire, is scit quod ita se habeat.
AC n. 125
Arcana Coelestia n. 125
125. Vers. 16. Et praecepit Jehovah Deus super illum homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas. 'Edere ex omni arbore' est ex perceptione nosse et scire quid bonum et verum; nam, ut dictum, perceptio est 'arbor.' Antiquissimae Ecclesiae homines cognitiones verae fidei habebant per revelationes, nam locuti sunt cum Domino et cum angelis; ut et instructi per visiones et somnia, quae illis erant deliciosissima et paradisiaca; a Domino habebant continue perceptionem, quae talis est ut cum cogitaverint ex illis quae erant memoriae, ilico perceperint num verum et bonum, usque adeo ut dum falsum objiceretur, non modo aversati sint sed etiam horruerint; talis quoque est status angelorum. Sed loco perceptionis Antiquissimae Ecclesiae successit dein cognitio veri et boni, ex revelatis prius, dein ex revelatis in Verbo.
AC n. 126
Arcana Coelestia n. 126
126. Vers. 17. Sed ab arbore scientiae boni et mali, non edas ex illa, quia in die, quo ederis ex illa, moriendo morieris. Priora et haec significant, quod liceat ex omni perceptione a Domino nosse quid verum et bonum; non autem a semet et mundo, seu inquirere in fidei mysteria per sensualia et scientifica, per quod caeleste ejus moritur.
AC n. 127
Arcana Coelestia n. 127
127. Quod homines per sensualia et scientifica inquirere voluerint in mysteria fidei, erat non solum causa lapsus Antiquissimae Ecclesiae, nempe posteritatis ejus, de qua in capite sequente; sed etiam est causa lapsus omnis Ecclesiae, nam inde non solum falsitates sed etiam mala vitae.
AC n. 128
Arcana Coelestia n. 128
128. Homo mundanus et corporeus corde suo dicit 'Si non instruar de fide, et de illis quae sunt fidei, per sensualia ut videam, seu per scientifica ut intelligam, quod non credam'; confirmatque se ex eo quod naturalia non possint esse contraria spiritualibus; quare ex sensualibus instrui vult de caelestibus et Divinis; quod tamen ita impossibile est ac est camelo intrare per foramen acus; quo magis ex iis sapere vult, eo magis se occaecat; usque adeo ut nihil credat, ne quidem quod spirituale sit et quod vita aeterna; ex principio quod capit, id fluit; hoc est 'edere ex arbore scientiae boni et mali,' ex qua quo magis edit, eo magis mortuus fit. At qui non ex mundo sapere vult sed ex Domino, is dicit corde suo quod credendum Domino, hoc est, illis quae Dominus in Verbo locutus est, quia illa sunt veritates, et ex hoc principio cogitat; ille se confirmat per rationalia, scientifica, sensualia, et naturalia, et quae non confirmantia sunt, separat.
AC n. 129
Arcana Coelestia n. 129
129. Cuivis notum esse potest quod principia capta, etiam falsissima, regant hominem, et quod principiis omnis scientia et ratiocinatio faveat, nam innumera assentientia affluunt, ita confirmatur in falsis; quare cui principium est quod nihil credat priusquam videt et intelligit, nusquam credere potest; nam spiritualia et caelestia nec oculis videt, nec phantasia capit. Sed verus ordo est ut ex Domino, hoc est, ex Verbo Ipsius sapiat; tunc omnia succedunt, et quoque in rationalibus et scientificis illustratur: nusquam enim negatum est scientias discere, quia utiles sunt vitae et delectabiles; et qui in fide: ei nusquam negatum est cogitare et loqui sicut eruditi mundi, sed ex illo principio quod credat Verbo Domini et confirmet veritates spirituales et caelestes per veritates naturales, terminis orbi erudito familiaribus, quantum potest; quare ex Domino erit principium non ex semet; illud est vita, hoc autem est mors.
AC n. 130
Arcana Coelestia n. 130
130. Qui ex mundo sapere vult, 'ei hortus' sunt sensualia et scientifica; 'Eden ejus' est amor sui et mundi; 'oriens ejus' est occidens seu ipse; 'fluvius ejus Euphrates' est omne ejus scientificum, quod damnatum; 'alter fluvius,' ubi 'Asshur,' est vesana ratiocinatio, inde falsitates; 'tertius fluvius,' ubi 'Cush,' sunt principia inde mali et falsi: quae sunt cognitiones ejus fidei; 'quartus' est sapientia inde, quae vocatur in Verbo magia; quare 'Aegyptus,' quae significat scientiam, postquam magica facta, significat talem, et quidem ex causa, de qua passim in Verbo, quia ex se vult sapere; de quibus ita apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, {1} Ecce Ego contra te, Pharaoh: rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluminum suorum, qui dixit, Mihi flumen meum, et ego feci me;...et erit terra Aegypti in solitudinem et vastitatem; et cognoscent, quod Ego Jehovah, propterea, quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, xxix 3, 9.
Tales quoque vocantur arbores Edenis in inferno apud eundem prophetam ubi etiam de Pharaone seu Aegyptio agitur, his verbis,
Cum descendere fecero eum in infernum, cum descendentibus in foveam;...Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum: cum confossis gladio: hic Pharaoh et omnis turba ejus, xxxi 16, {x}18;
ubi 'arbores Edenis' pro scientificis et cognitionibus ex Verbo, quae per ratiocinia sic profanant.
@ 1 See n. 1793, 2921 and 9167 for explanation. Sch. transcribes the Hebrew Adonai Jehovih.$
* * * * * * * * * * * * *
18. Et dixit JEHOVAH DEUS, Non bonum ut sit homo solus is; faciam ei auxilium tanquam apud illum.
19. Et formavit JEHOVAH DEUS ex humo omnem bestiam agri: et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndi quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus.
20. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum.
21. Et cadere fecit JEHOVAH DEUS soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus.
22. Et aedificavit JEHOVAH DEUS costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem.
23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa.
24. Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam.
25. Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor illius, et non erubuerunt.
AC n. 131
Arcana Coelestia n. 131
131. CONTENTA
AGITUR de posteritate Antiquissimae Ecclesiae, quae affectabat proprium.
AC n. 132
Arcana Coelestia n. 132
132. Quia homo talis est, ut non contentus sit a Domino duci, sed cupit etiam a semet et mundo, seu ex proprio, agitur hic de proprio, quod ei concessum, vers. 18.
AC n. 133
Arcana Coelestia n. 133
133. Et primum ei nosse datur affectiones boni, et cognitiones veri, a Domino ei donatas; sed usque proprium affectat, vers. 19, 20.
AC n. 134
Arcana Coelestia n. 134
134. Quare in statum proprii missus, et ei proprium datur, quod describitur per costam aedificatam in mulierem, vers. 21-23.
AC n. 135
Arcana Coelestia n. 135
135. Tum quod caelestis et spiritualis vita adjuncta sit proprio, ut quasi unum appareant, vers. 24.
AC n. 136
Arcana Coelestia n. 136
136. Et quod proprio insinuata a Domino innocentia, ut usque non ingratum foret, vers. 25.
AC n. 137
Arcana Coelestia n. 137
137. SENSUS INTERNUS
IN tribus capitibus Geneseos in genere agitur de Antiquissima Ecclesia, quae vocatur 'homo,' a primo tempore usque ad ultimum cum periit: in anteactis hujus capitis de florentissimo ejus statu quando caelestis homo fuit; hic nunc de iis et de posteris ejus qui affectabant 'proprium.'
AC n. 138
Arcana Coelestia n. 138
138. Vers. 18. Et dixit Jehovah Deus, Non bonum ut sit homo solus is; faciam ei auxilium tanquam apud illum. Per 'solus' significatur quod non contentus fuerit a Domino duci, sed cupiverit a semet et mundo: per 'auxilium tanquam apud illum' significatur proprium, quod in sequentibus quoque vocatur 'costa aedificata in mulierem.'
AC n. 139
Arcana Coelestia n. 139
139. Antiquitus soli habitare dicti sunt qui a Domino ducti sicut homines caelestes, quia non amplius infestabant illos mala seu mali spiritus; repraesentatum hoc quoque in Ecclesia Judaica per id quod expulsis gentibus soli habitarent; quare aliquoties in Verbo praedicatur de Ecclesia Domini quod sola, ut apud Jeremiam,
Surgite, ascendite ad gentem quietam, habitantem confidenter,...non valvae, et non vectis ei, solus{1} habitant, xlix 31:
in prophetia Mosis,
Habitavit Israel confidenter, solus, Deut. xxxiii 28:
manifestius adhuc in prophetia Bileami,
En populum, solus habitat, et inter gentes non reputatur, Num. xxiii 9;
ubi 'gentes' pro malis. Haec posteritas Antiquissimae Ecclesiae non habitare voluit sola, hoc est, non esse caelestis homo seu ut caelestis homo duci a Domino, sed inter gentes esse, sicut Ecclesia Judaica; et quia id cupivit, dicitur 'non bonam esse, ut sit homo solus is'; qui enim cupit, jamdum in malo est, et ei conceditur.
@ 1 Heb. (badad)='in separation, separately,' and is used adverbally. S. here uses the simple form of the adjective, though we should have expected solum. In n. 9496 he uses solitarii, as Sch. does.$
AC n. 140
Arcana Coelestia n. 140
140. Quod per 'auxilium tanquam apud illum' significetur proprium, ex natura proprii et ex sequentibus constare potest: sed quia hic homo Ecclesiae de quo nunc agitur, erat bonus indole, ei proprium concessum est, sed tale ut appareret sicut ejus, quare dicitur 'auxilium tanquam apud illum.'
AC n. 141
Arcana Coelestia n. 141
141. De proprio innumerabilia sunt quae dici possunt; nempe quomodo se habet proprium apud hominem corporeum et mundanum, quomodo apud hominem spiritualem, et quomodo apud caelestem. Proprium apud hominem corporeum et mundanum est omne ejus; non scit aliud quam proprium; si proprium perderet, ut dictum, putaret se perire. Apud hominem spiritualem etiam proprium apparet simile, nam is, tametsi novit quod Dominus sit vita omnium et det sapientiam et intelligentiam, proinde det cogitare et agere, usque hoc dicit, sed non ita credit. Homo autem caelestis agnoscit quod Dominus sit vita omnium, det cogitare et agere, nam percipit quod ita sit, nec usquam cupit proprium; et tametsi non cupit proprium, usque datur ei a Domino proprium, quod conjunctum est cum omni perceptione boni et veri, et cum omni felicitate; angeli in tali proprio sunt, et tunc in summa pace et tranquillitate; nam in proprio illorum sunt illa quae sunt Domini, Qui regit illorum proprium, seu illos per proprium illorum: hoc proprium est ipsissimum caeleste; at proprium hominis corporei est infernale: sed de proprio plura in sequentibus.
AC n. 142
Arcana Coelestia n. 142
142. Vers. 19, 20. Et formavit Jehovah Deus ex humo omnem bestiam agri, et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndum quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum. Per 'bestias' significantur caelestes affectiones; per 'aves caelorum' spirituales; seu per 'bestias,' quae sunt voluntatis, per 'aves,' quae sunt intellectus: 'adducere ad hominem ad videndum ut vocaret nomine' est dare ei nosse quales sunt; 'quodque vocaverit nomina' est quod cognoverit quales essent: et tametsi noverit quales affectiones boni et cognitiones veri a Domino donatae, essent, usque affectabat proprium, quod exprimitur per idem ac prius, quod 'non invenerit auxilium tanquam apud illum.'
AC n. 143
Arcana Coelestia n. 143
143. Quod per 'bestias et animalia' antiquitus significatae sint affectiones et similia apud hominem, hodie peregrinum apparere potest; sed quia in caelesti idea fuerunt, et talia quoque in mundo spirituum repraesentantur per animalia, et quidem per talia animalia quibus similia sunt, ideo non aliud intellexerunt cum ita locuti sunt: in Verbo nec alia intelliguntur ubicumque bestiae nominantur in genere et in specie; totum Verbum propheticum plenum est similibus, quare qui non novit quid unaquaevis bestia significat in specie, nusquam intelligere potest quid Verbum in interno sensu continet: sed, ut dictum prius, bestiae sunt duplicis generis, malae quia noxiae, bonae quia innoxiae; per bonas significantur affectiones bonae, sicut per 'oves, agnos, columbas'; hic quia de caelesti seu de caelesti spirituali homine agitur, similiter: quod 'bestiae' in genere significent affectiones, ex aliquibus locis in Verbo confirmatum videatur prius, n. 45, 46; ut non opus sit amplius confirmare.
AC n. 144
Arcana Coelestia n. 144
144. Quod 'vocare nomine' significet nosse quales sunt, sciendum quod antiqui per 'nomen' nihil aliud intellexerint quam essentiam rei; per 'videre et vocare nomine' nosse quales sunt: causa erat quod nomina inderent filiis et filiabus suis secundum ea quae significabantur; nam unicuivis nomini aliquid singulare fuit, ex quo et per quod nossent unde et quales, sicut etiam ex sequentibus ubi de duodecim filiis Jacobi, ex Divina Domini Misericordia, agendum, videbitur. Cum itaque nomini inerant unde essent et quales essent, per 'vocare nomine' nihil aliud intelligebant; talis locutio apud eos familiaris fuit, quam qui non intelligit, mirabitur quod ea significent.
AC n. 145
Arcana Coelestia n. 145
145. In Verbo quoque per 'nomen' significatur essentia rei, et per 'videre et vocare nomine' nosse quales sunt; ut apud Esaiam,
Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, xlv 3, 4;
ibi per 'vocare nomine' et 'cognominare' significatur praescire qualis est: apud eundem,
Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, lxii 2;
pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi: apud eundem,
Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, xliii I;
ubi pro quod noverit qualis: iterum apud eundem,
Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, xl 26;
pro quod omnes nosset: in Apocalypsi,
Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua....Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, iii 4, 5:
alibi,
Quorum sunt scripta nomina in Libro Vitae Agni, xiii 8.
Per 'nomina' bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.
AC n. 146
Arcana Coelestia n. 146
146. Ex his conspici potest nexus rerum quae significantur: versu {x}18 dictum quod 'non bonum ut sit homo solus is, faciam ei auxilium tanquam apud illum'; et mox agitur de bestiis et avibus, de quibus tamen prius, et sequitur immediate idem, quod 'homini non invenit auxilium tanquam apud illum'; quod nempe cum ei cognoscere datum qualis esset quoad affectiones boni et cognitiones veri, quod usque affectaret proprium: qui enim tales sunt ut cupiant proprium, incipiunt contemnere illa quae sunt Domini, utcumque illa ei repraesentantur et demonstrantur.
AC n. 147
Arcana Coelestia n. 147
147. Vers. 21. Et cadere fecit Jehovah Deus soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus. Per 'costam,' quae est os pectoris, intelligitur proprium hominis in quo parum vitale, et quidem proprium quod ei est carum: per 'carnem loco costae' intelligitur proprium in quo vitale: per 'soporem' status ille in quem missus ut proprium videretur sibi habere, qui status est instar somni, quia in statu illo non aliter scit quam quod ex semet vivat, cogitet, loquatur, et agat; at cum scire incipit quod id falsum, tunc expergiscitur sicut a somno et vigil fit.
AC n. 148
Arcana Coelestia n. 148
148. Quod proprium hominis dictum costa quae est os pectoris, et quidem proprium quod ei carum, causa est quia 'pectus' apud antiquissimos significavit charitatem, quia ibi cor et pulmones: et 'ossa' significarunt ea quae viliora essent, quia iis minimum vitale inest; 'caro' autem, quae aliquid vitale haberent: quod ita significata sint, causa est arcanissima antiquissimis nota; de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 149
Arcana Coelestia n. 149
149. In Verbo etiam proprium per 'ossa' significatur; et quidem proprium vivificatum a Domino apud Esaiam,
Jehovah...saturabit in ariditatibus animam tuam, ac ossa tua expedita reddet, et eris sicut hortus irriguus, lviii II:
apud eundem,
Tum videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra, sicut herba, germinabunt, lxvi 14:
apud Davidem,
Omnia ossa mea dicent, Jehovah, quis sicut Tu? Ps. xxxv 10: apud Ezechielem adhuc evidentius ubi de ossibus, quod carnem acciperent et spiritus eis induceretur,
Manus Jehovae...posuit me in medio vallis, et ea plena ossibus,...et dixit ad me, Propheta super ossibus istis; et dicas ad ea, O ossa arida, audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens in vos spiritum, et vivetis; et dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et scietis, quod Ego Jehovah, xxxvii I, 4-6.
Proprium hominis cum inspicitur e caelo apparet prorsus ut osseum inanimatum et deformissimum quid, ita mortuum in se; sed vivificatum a Domino, ut carneum; nam proprium hominis nihil nisi quam mortuum quid est, tametsi ei apparet sicut aliquid, immo sicut omne; quicquid vivit apud eum, est ex vita Domini, quae si recederet, caderet mortuus sicut lapis; nam est solum organum vitae, sed quale organum talis affectio vitae. Solus Dominus habet Proprium, ex Proprio redemit hominem, et ex Proprio salvat hominem; Proprium Domini est Vita, ex Cujus Proprio vivificatur proprium hominis, quod in se mortuum est. Proprium Domini significatum quoque est per Domini verba apud Lucam,
Spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, xxiv 39, 40;
significatum etiam est per id, quod
Os pecudis paschalis non frangeretur, Exod. xii 46.
AC n. 150
Arcana Coelestia n. 150
150. Status hominis cum est in proprio, seu cum putat vivere ex se, comparatus est sopori, immo ab antiquis dictus sopor, in Verbo quod perfundantur spiritu soporis, ac dormitent somnum. Quod proprium hominis in se mortuum sit, seu quod nullus aliquam vitam habeat ex se, ostensum est in mundo spirituum, usque adeo ut mali spiritus, qui nihil nisi proprium amant et se ex semet vivere contumaciter instant, per vivas experientias convicti, et fassi quod non vivant ex se. Quomodo se habeat cum proprio hominis, scire prae aliis mihi datum est nunc intra aliquot annorum tempus; quod nempe ne hilum cogitaverim ex memet; et manifeste percipere datum quod unaquaevis idea cogitationis influeret, et quandoque quomodo et unde influeret. Quare homo qui putat se vivere ex se, in falso est; et per id quod credit se vivere ex se, appropriat sibi omne malum et falsum, quod nusquam sibi appropriaret, si sicut res se habet, crederet.
AC n. 151
Arcana Coelestia n. 151
151. Vers. 22. Et aedificavit Jehovah Deus costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem. Per 'aedificare' significatur exstruere quod lapsum est; per 'costam' proprium non vivificatum; per 'mulierem' proprium a Domino vivificatum; per 'adducere ad hominem' quod ei proprium datum sit. Posteritas hujus Ecclesiae, quia non ut parentes caelestis homo voluit esse sed semet ducere, et sic affectavit proprium, ei quoque concessum est, sed usque a Domino vivificatum, quare vocatur mulier, et postea uxor.
AC n. 152
Arcana Coelestia n. 152
152. Quisque qui modo leviter attendit, scire potest quod non mulier ex costa viri, et quod haec arcaniora involvant quam usquam aliquis hactenus noverit; et quod proprium per mulierem significetur ex eo quod mulier sit quae decepta, nam nihil nusquam hominem decipit quam proprium, seu quod idem est, amor sui et mundi.
AC n. 153
Arcana Coelestia n. 153
153. Aedificata dicitur costa in mulierem, non autem mulier creata, aut formata, aut facta, ut prius ubi de regeneratione agitur: quod aedificata dicatur, causa est quia aedificare significat exstruere id quod lapsum est; in Verbo similiter, ubi 'aedificare' praedicatur de malis, 'erigere' de falsis, 'renovare' de utrisque; ut apud Esaiam,
Aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priscas erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4;
'vastitates' hic et alibi pro malis, 'desolationes' pro falsis; illis applicatur vox 'aedificare,' his 'erigere,' sicut alibi quoque apud Prophetas, quod accurate observatur; apud Jeremiam,
Adhuc aedificabo te, ut aedificata sis, virgo Israel, xxxi 4.
AC n. 154
Arcana Coelestia n. 154
154. Nihil usquam malum et falsum datur quod non est proprium et ex proprio; nam proprium hominis est ipsum malum, inde homo non est nisi malum et falsum; quod constare mihi potuit ex eo quod cum propria videnda sistantur in mundo spirituum, appareant ita deformia ut deformius nusquam pingi possit, cum diversitate secundum proprii naturam, sic ut is cui ejus propria videnda praebentur, semet horreat et fugere velit ut diabolum. At vero propria quae vivificata sunt a Domino, apparent pulchra et venusta, cum varietate secundum vitam cui caeleste Domini applicari potest; et quidem qui praediti fuerunt seu vivificati charitate, apparent ut pueri et puellae venustissima facie; et qui innocentia, ut infantes nudi varie decorati, florum sertis circum pectus cincti, diadematibus circum caput, viventes et ludentes in aura adamantina, cum perceptione felicitatis ex intimis.
AC n. 155
Arcana Coelestia n. 155
155. Verba haec, quod 'costa aedificata sit in mulierem,' plura intime recondita habent quam usquam aliquis ex littera scire potest; nam Verbum Domini tale est ut in intimis spectet Ipsum Dominum, ac regnum Ipsius, inde vita omnis Verbi; hic similiter, est conjugium caeleste, quod in intimis spectatur. Conjugium caeleste est tale quod sit in proprio, et quod proprium vivificatum a Domino dicatur Domini Sponsa, ut et Uxor: proprium ita vivificatum a Domino habet perceptionem omnis boni amoris et veri fidei; ita habet omnem sapientiam et intelligentiam conjunctam cum ineffabili felicitate: sed quale hoc proprium vivificatum quod dicitur Sponsa et Uxor Domini, non paucis dici potest; solum quod angeli percipiant quod vivant a Domino, et cum non reflectunt, non aliter sciant quam quod ex se; sed est communis affectio, quae talis est ut dum vel minimum a bono amoris et vero fidei recedunt, percipiant mutationem; quare in sua pace et felicitate, quae ineffabilis est, sunt, quando in perceptione communi quod a Domino vivant. Hoc proprium quoque est quod intelligitur apud Jeremiam, ubi dicitur,
Creavit Jehovah novam in terra, mulier circumdabit virum, xxxi 22;
est conjugium caeleste quod hic quoque significatur, et per 'mulierem' proprium vivificatum a Domino, de qua muliere praedicatur 'circumdare'; nam proprium tale est ut circumdet, sicut costa facta caro circumdat cor.
AC n. 156
Arcana Coelestia n. 156
156. Vers. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. 'Os de ossibus, et caro de carne' significat proprium externi hominis; 'os,' proprium non ita vivificatum; 'caro,' proprium vivificatum: 'vir' autem significat internum hominem, qui quia copulatus est externo homini ita ut in versu sequente dicitur, vocatur proprium hoc 'uxor,' quae prius 'mulier': 'hac vice' significat quod nunc ita factum sit, quia mutatus status.
AC n. 157
Arcana Coelestia n. 157
157. Quia 'os de ossibus, et caro de carne' significabat proprium externi hominis in quo internus, antiquitus vocabantur omnes ii os de ossibus et caro de carne qui proprii dici potuerunt, essentque ex una domo aut ex una familia aut in aliqua cognatione, ut Jacobus Labane,
Utique os meum et caro mea tu, Gen. xxix 14: fratres matris, et familia domus patris matris, ab Abimelecho,
Recordamini, quod os vestrum, et caro vestra, ego, Jud. ix 1-3:
etiam tribus Israelis de se ad Davidem,
Ecce nos os tuum, et caro tua, nos, 2 Sam. v I.
AC n. 158
Arcana Coelestia n. 158
158. Quod 'vir' significet internum hominem, seu quod idem est, intelligentem et sapientem, constat apud Esaiam,
Video et non vir, et de illis et non consiliarus, xli 28;
pro quod non sapiens et intelligens: apud Jeremiam,
Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte,...si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, V I;
'faciens judicium' pro sapiente, et 'quaerens veritatem' pro intelligente.
AC n. 159
Arcana Coelestia n. 159
159. Sed quomodo haec se habeant, non facile percipitur nisi sciatur qualis est status caelestis hominis; status caelestis hominis est talis ut internus homo sit distinctus ab externo, et quidem ita ut percipiat quae sunt interni et quae sunt externi et quomodo externus per internum regatur a Domino: at status hujus posteritatis, quia cupivit proprium, quod est externi hominis, mutatus est ita ut non amplius perceperit internum hominem distinctum esse ab externo, sed quasi quod internus esset unus cum externo: nam talis perceptio fit cum proprium cupitur.
AC n. 160
Arcana Coelestia n. 160
160. Vers. 24. Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam. 'Relinquere patrem et matrem' est internum hominem, nam internus est qui concipit et parit externum: 'adhaerere uxori' est ut internus sit in externo; 'in unam carnem' quod ibi simul sint; et quia prius fuit internus, et externus ab interno, spiritus, nunc autem facti sunt caro. Ita caelestis et spiritualis vita adjuncta fuit proprio ut sicut unum essent.
AC n. 161
Arcana Coelestia n. 161
161. Posteritas haec Antiquissimae Ecclesiae non erat mala sed usque bona; et quia cupivit vivere in externo homine seu in proprio, ei datum quoque a Domino, sed ex misericordia insinuatum caeleste spirituale. Quomodo internum et externum unum agunt, seu quomodo apparent tanquam unum, non sciri potest nisi sciatur influxus unius in alterum; ut solum idea ejus capiatur, sit exemplo actio, in qua nisi insit charitas, seu amor et fides, et Dominus in illis, actio non est actio quae dici potest opus charitatis aut fructus fidei.
AC n. 162
Arcana Coelestia n. 162
162. Omnes leges veri et recti fluunt a principiis caelestibus seu ab ordine vitae caelestis hominis, nam totum caelum est caelestis homo ex eo quod Dominus Solus est Homo caelestis, estque Omne in omnibus et singulis caeli et caelestis hominis; inde vocantur caelestes: quia a principiis caelestibus, seu ab ordine vitae caelestis hominis, omnis lex veri et recti, principaliter lex conjugiorum, descendit; conjugium caeleste est ex quo et secundum quod erunt omnia conjugia in terris; quod tale est quod Unus Dominus et unum caelum, seu una Ecclesia cujus caput Dominus; conjugiorum lex inde, quod unus erit vir et una uxor; et cum ita est, repraesentant conjugium caeleste, et exemplar sunt caelestis hominis. Haec lex non solum revelata est viris Antiquissimae Ecclesiae, sed etiam interno eorum homini inscripta; quare vir tunc non nisi quam unam uxorem habuit et unam domum constituit; at cum posteri eorum interni homines desierunt esse et externi facti, tunc plures uxores ducebant. Quia Antiquissimae Ecclesiae viri conjugiis Suis repraesentabant conjugium caeleste, amor conjugialis erat illis quasi caelum et caelestis felicitas; sed cum declinavit Ecclesia, felicitatem non amplius percipiebant in amore conjugiali sed in delectatione ex pluribus, quod est externi hominis; hoc a Domino vocatur durities cordis, propter quam iis a Mose permissum ut plures uxores ducerent, sicut Ipse Dominus docet,
Propter duritiem cordis vestram scripsit Moses vobis praeceptum hoc; ab initio autem creationis masculum et feminam fecit eos Deus; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, eruntque duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed una caro; quod ergo Deus conjunxit, homo non separabit, Marc. x 5-9.
AC n. 163
Arcana Coelestia n. 163
163. Vers. 25. Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor illius, et non erubuerunt. Quod 'nudi fuerunt, et non erubuerunt' significat innocentes; scilicet quod Dominus insinuaverit proprio illorum innocentiam ne ingratum esset.
AC n. 164
Arcana Coelestia n. 164
164. Proprium hominis, ut dictum, non est nisi malum, et cum sistitur videndum, est deformissimum; at cum charitas et innocentia a Domino insinuatur proprio, apparet bonum et venustam, secundum ea quae dicta sunt n. 154. Charitas et innocentia sunt quae proprium: seu malum et falsum hominis, non solum excusant sed quasi abolent; sicut quisque apud infantes videre potest, qui dum amant se mutuo et parentes, et simul infantile innocens elucet, tunc ipsa mala et falsa non solum non apparent sed etiam placent. Inde sciri potest quod nemo in caelum admitti possit nisi aliquid innocentiae habeat; sicut Dominus dixit,
Sinite infantes venire ad Me, et non prohibete eis, talium est regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manus super illos, et benedixit illis, Marc. x 14-16
AC n. 165
Arcana Coelestia n. 165
165. Quod 'nuditas quam non erubescunt' significet innocentiam,
constat manifeste a sequentibus quando integritas et innocentia recessit, quod tunc erubuerint nuditatem et ea apparuerit ut probrum, quare se occultabant. Ex iis quoque quae repraesentantur in mundo spirituum, etiam constat quod nuditas quam non erubescunt, significet innocentiam; spiritus enim dum se exculpare et praebere insontes volunt, se sistunt nudos, innocentiam testaturi. Imprimis ab iis qui innocentes sunt in caelo, qui apparent ut infantes nudi et secundum innocentiae speciem cincti serteis: at quibus non tantum innocentiae, ii apparent induti vestibus decoris et lucentibus, ita ut sericum adamantinum dicas, sicut angeli quandoque visi sunt prophetis.
AC n. 166
Arcana Coelestia n. 166
166. HAEC sunt quae continet Verbum in hoc capite, sed pauca sunt quae exposita; et quia de caelesti homine agitur, qui hodie vix alicui notus, pauca haec non possunt non aliquibus obscura apparere.
AC n. 167
Arcana Coelestia n. 167
167. Sed si quis nosset quantum arcanorum continetur in unoquovis versiculo, obstupesceret; tantum arcanorum continetur ut nusquam edici possit; hoc minime elucet ex littera: ut breviter tradatur; sicut sunt verba litterae, repraesentantur ad vivum in mundo spirituum ordine pulchro, nam mundus spirituum est repraesentativus: et quicquid repraesentatur ad vivum, hoc percipitur in altero caelo a spiritibus angelicis quoad minutiora quae in repraesentatis: quae a spiritibus angelicis, haec in tertio caelo ab angelis copiose et plene ideis angelicis, inexpressibilibus, et quidem secundum Beneplacitum Domini, omni varietate, quae indefinita. Tale est Verbum Domini.
AC n. 168
Arcana Coelestia n. 168
168. De Resuscitatione hominis a mortuis, et introitu ejus in vitam aeternam
QUIA in serie licet tradere quomodo homo a vita corporis intrat in vitam aeternitatis, ut dictum, ut sciretur quomodo exsuscitatur homo, non auditum, sed per vivam experientiam ostensum est.
AC n. 169
Arcana Coelestia n. 169
169. {1} In statum insensibilitatis {2} quoad corporeos sensus perductus sum, ita paene in statum morientium, manente tamen interiore vita integra cum cogitatione, ut perciperem et memoria retinerem ea quae contingunt iis qui mortui sunt et resuscitantur, cum vitae conveniente respiratione, dein cum respiratione tacita.
@ 1 This paragraph and several of the following will be found repeated more or less closely in H.H. 449 seq.$
@ 2 quod I.$
AC n. 170
Arcana Coelestia n. 170
170. Angeli caelestes aderant qui occupabant cordis provinciam, sic ut quoad cor viderer iis unitus, ita tandem ut vix aliquid meum mihi relictum sit praeter cogitationem et inde perceptionem; et hoc per aliquot horas.
AC n. 171
Arcana Coelestia n. 171
171. A communicatione cum spiritibus in mundo spirituum sic removebar; qui autumabant quod e vita corporis discesserim.
AC n. 172
Arcana Coelestia n. 172
172. Praeter angelos caelestes qui occupabant cordis provinciam, etiam bini angeli assidebant capiti; et perceptum, quod ita fiat unicuique.
AC n. 173
Arcana Coelestia n. 173
173. Angeli qui assidebant capiti, tacitissimi erant, modo communicantes sua cogitata cum facie; sic ut perciperem quod mihi quasi inducta sit alia facies, et quidem bina, quia bini erant. Angeli, cum percipiunt quod eorum facies recipiantur, tunc noscunt quod homo mortuus sit.
AC n. 174
Arcana Coelestia n. 174
174. Postquam agnoverunt suas facies, inducebant quasdam mutationes circa oris provinciam, et sic communicabant sua cogitata; nam per oris provinciam loqui, hoc commune est caelestibus: loquelam eorum cogitativam datum erat percipere.
AC n. 175
Arcana Coelestia n. 175
175. {1} Sentitus odor aromaticus sicut cadaveris conditi; nam cum angeli caelestes adsunt; tunc cadaverosum sentitur ut aromaticum, quem cum sentiunt mali spiritus, non possunt approximare.
@ 1 Sensus has been suggested for the unusual form sentitus, but the latter is from sentisco, the inceptive form of sentio, and implies a beginning of sensation. This is especially clear in. n. 176.$
AC n. 176
Arcana Coelestia n. 176
176. Interea, quoad provinciam cordis satis arcte unitus tenebar caelestibus, quod perceptum et pulsu quoque {1} sentitum est.
@ 1 Sensus has been suggested for the unusual form sentitus, but the latter is from sentisco, the inceptive form of sentio, and implies a beginning of sensation. This is especially clear in. n. 176.$
AC n. 177
Arcana Coelestia n. 177
177. Mihi insinuatum quod cogitata quae homo in puncto mortis habet, quae pia et sancta sunt, detineantur ab angelis: insinuatum etiam, quod qui moriuntur, ut plurimum cogitent de vita aeterna, raro de salute et felicitate; quare angeli tenent eos in cogitatione de vita aeterna.
AC n. 178
Arcana Coelestia n. 178
178. In hac cogitatione tenentur satis diu ab angelis caelestibus antequam recedunt et relinquuntur angelis spiritualibus, quibus dein associantur: interea non sciunt aliter ac si vivant in corpore, sed obscure.
AC n. 179
Arcana Coelestia n. 179
179. Vitales substantiae, ut primum frigescunt corporea interiora, separantur ab homine, ubicumque sunt, si vel inclusae forent mille labyrintheis nexibus; nam talis est efficacia Misericordiae Domini, quae mihi prius percepta, sicut {1} attractio viva et valida, sic ut nihil vitale remanere possit.
@ 1 Attracto I.$
AC n. 180
Arcana Coelestia n. 180
180. Angeli caelestes qui capiti assidebant, postquam essem quasi resuscitatus, per aliquod tempus apud me fuerunt, nec locuti nisi tacite, id percipiens ex loquela eorum cogitativa quod nihili facerent omnes fallacias et falsitates, eas quidem non ut ludibria ridentes sed tanquam nihili curantes. Loquela eorum est cogitativa absque sonoro, qua etiam incipiunt loqui cum animabus apud quos primum sunt.
AC n. 181
Arcana Coelestia n. 181
181. Adhuc homo, ita a caelestibus resuscitatus, in vita obscura est; cum tempus adest quod angelis spiritualibus tradendus, tunc post moram recedunt caelestes cum spirituales accesserint; et ostensum quomodo hi operantur ut lucis usuram accipiat, de qua videatur continuatio in capitis nunc sequentis praemissis.
AC n. 182
Arcana Coelestia n. 182
182. GENESEOS
CAPUT TERTIUM
Continuatio de resuscitati introitu in vitam aeternam
CUM angeli caelestes apud resuscitatum sunt, non relinquunt eum, nam unumquemvis amant; sed cum talis est anima ut in caelestium consortio non amplius esse possit, tunc illa ab iis discedere avet; quod cum fit, veniunt angeli spirituales, qui dant ei lucis usuram, nam prius nihil vidit sed solum cogitavit.
AC n. 183
Arcana Coelestia n. 183
183. Ostensum quomodo hi angeli operantur: videbantur quasi evolvere tunicam oculi sinistri versus septum nasi, ut aperiretur oculus et concederetur lucis usura: homo non aliter percipit quam quod ita fiat, sed est apparentia.
AC n. 184
Arcana Coelestia n. 184
184. Cum evolvisse visum membranulam, apparet quoddam lucidum sed obscurum, quasi dum homo in prima vigilia per palpebras spectat; et est in statu tranquillo, adhuc custoditus a caelestibus: tum apparet umbrosum quoddam coloris caelestis cum stellula; sed perceptum, quod hoc fiat cum varietate.
AC n. 185
Arcana Coelestia n. 185
185. Postea a facie apparet evolvi quoddam molliter, et inducitur ei perceptio; cavent tunc angeli summa opera ne quae idea ab eo veniat nisi mollior seu amoris: eique datur nosse quod spiritus.
AC n. 186
Arcana Coelestia n. 186
186. Tunc orditur vitam; quae primum est felix et laeta, videtur namque sibi in vitam aeternam venisse; quod repraesentatur per lumen candidum pulchre flavescens, quo significatur ejus vita prima, nempe quod caelestis cum spirituali.
AC n. 187
Arcana Coelestia n. 187
187. Quod exciperetur dein in societatem spirituum bonorum, repraesentatum est per juvenem insidentem equo, dirigentem eum versus infernum, sed non potest equus movere passum: sicut juvenis repraesentatur, quia ut primum in vitam aeternam venit, est inter angelos, ita sibi quasi in flore juventutis visus.
AC n. 188
Arcana Coelestia n. 188
188. Vita sequens repraesentata, quod descenderet ex equo et iret pedibus, quia equum e loco movere non potest; et ei insinuatur quod cognitionibus veri et boni instrueretur.
AC n. 189
Arcana Coelestia n. 189
189. Postea visae semitae obliquae sursum lente, significantes quod per cognitiones veri et boni perque agnitionem sui sensim duceretur versus caelum; nam absque agnitione sui et cognitionibus veri et boni nemo illuc duci potest. Continuatio videatur in fine hujus capitis.
CAPUT III
1. Et serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecit JEHOVAH DEUS; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit DEUS, Non comedetis de omni arbore horti?
2. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus.
3. Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit DEUS, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini.
4. Et dixit serpens ad mulierem, Non moriendo morimini.
5. Quia novit DEUS, quod in die quo editis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut DEUS, scientes bonum et malam.
6. Et vidit mulier, quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis ea oculis, et desiderabilis arbor ad dandum intelligentiam, et sumpsit ex fructu ejus, et edit; et dedit etiam viro suo secum, et comedit.
7. Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi ii, et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula.
8. Et audiverunt vocem JEHOVAE DEUS,sibi euntem in horto, ad auram diei; et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie JEHOVAE DEI, in medio arboris horti.
9. Et clamavit JEHOVAH DEUS ad hominem, et dixit ei, Ubi tu? 10. Et dixit, Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus
ego, et occultavi me.
11. Et dixit, Quis indicavit tibi, quod nudus tu? annon de arbore, de qua praecepi tibi ut non edas de ea, edisti?
12. Et dixit homo, Mulier, quam dedisti mecum, ea dedit mihi de arbore, et comedi.
13. Et dixit JEHOVAH DEUS mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et edi.
AC n. 190
Arcana Coelestia n. 190
190. CONTENTA
AGITUR: de Tertio Statu Ecclesiae Antiquissimae, quae proprium affectabat, usque ut amaret.
AC n. 191
Arcana Coelestia n. 191
191. Quia tunc incipiebant nihil credere quod non sensibus caperent, ex amore sui seu proprio, sensuale repraesentatur per 'serpentem'; amor sui seu proprius per 'mulierem,' et rationale per 'virum.'
AC n. 192
Arcana Coelestia n. 192
192. Inde serpens seu sensuale persuasit mulieri ut scrutaretur illa quae sunt fidei in Dominum, num ita se haberent, quod significatur per 'edere ex arbore scientiae'; et quod rationale hominis consenserit, per 'virum quod comederit,' vers. 1-6.
AC n. 193
Arcana Coelestia n. 193
193. Sed perceperunt quod in malo essent; ex quo perceptionis residuo, quod significatur per quod 'aperti sint oculi' et quod 'audiverint vocem Jehovae,' vers. 7, 8; et ex folio ficus quo fecerunt sibi cingula, vers. 7; tum ex pudore seu occultatione in medio arboris horti, vers. 8, 9; ut et ex agnitione et confessione, vers. 10-13, patet quod apud eos bonitas naturalis manserit.
AC n. 194
Arcana Coelestia n. 194
194. SENSUS INTERNUS
Vers. I. Et serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecit Jehovah Deus; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Per 'serpentem' intelligitur hic sensuale hominis cui fiditur: per 'feram agri' hic, ut prius, omnis affectio externi hominis; per 'mulierem' proprium: quod 'serpens dixerit, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore' significat quod dubitaverint primum. Agitur de tertia posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quae incepit non credere revelatis nisi viderent et sentirent quod ita se haberent; status primus eorum describitur in hoc et in mox sequente versu, quod esset dubitativus.
AC n. 195
Arcana Coelestia n. 195
195. Antiquissimi non compararunt omnia quae erant in homine, bestiis et avibus, sed vocarunt; talis erat loquela eorum; talis etiam permansit in Antiqua Ecclesia post diluvium, et similis conservata apud Prophetas: sensualia hominis vocabant 'serpentes'; quia, sicut serpentes proximi sunt terrae, etiam sensualia proxima corpori; inde ratiocinia ex sensualibus de mysteriis fidei vocabant 'venena serpentis'; et ipsos ratiocinatores 'serpentes'; qui quia ex sensualibus, seu visibilibus, ut sunt terrestria, corporea, mundana et naturalia, multum ratiocinantur, dictum, quod 'serpens fuit astutus prae omni fera agri.' Apud Davidem similiter,
Exacuunt linguam suam, sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum, Ps. cxl 4-6 [A.V. 3-5]; ubi de iis qui per ratiocinia seducunt hominem, agitur: apud eundem,
Aberrant ab utero loquentes mendacium; venenum iis instar veneni serpentis; sicut aspis venenata surda obturat aurem suam, ut non audiat vocem mussitantium, {1} sociantis sodalitia sapientis, Ps. lviii 4-6 [A.V. 3-5];
ratiocinia hic vocantur 'venenum serpentis,' quae sunt talia ut ne quidem audiant quod sapiens, seu vocem sapientis; inde formula apud antiquos quod 'serpens obturet aurem:' apud Amosum,
Sicut quis veniat in domum, nitaturque manu sua super parietem, et mordeat eum serpens; nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, et non splendor ei? v 19, 20;
'manus super parietem' pro potentia propria et fiducia sensualium, inde occaecatio quae describitur: apud Jeremiam,
Vox Aegypti quasi serpens ibit, quia in robore ibunt, et cum securibus venient ei, tanquam caesores lignorum: excidant silvam ejus, dictum Jehovae, quia non investigabitur, nam multiplicati sunt prae locusta, et nullus eis numerus; pudefacta est filia Aegypti, dabitur in manum populi septentrionis, xlvi 20, 22-24;
'Aegyptus' pro ratiocinatione de Divinis ex sensualibus et scientificis; ratiocinia vocantur 'vox serpentis,' et occaecatio inde significatur per 'populum septentrionis:' apud Hiobum,
Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae; non videbit rivos, flumina fluviorum mellis et butyri, xx 16, 17;
'fluvii mellis et butyri' sunt spiritualia et caelestia, quae non visuri ratiocinatores; ratiocinia vocantur 'venenum aspidum, et lingua viperae.' Plura de serpente videas infra ad vers. 14
@ 1 In A.R. 462 this is rendered incantatoris incantationum. The Hebrew seems to allow of both renderings.$
AC n. 196
Arcana Coelestia n. 196
196. Antiquitus dicti serpentes qui fiderunt sensualibus plus quam revelatis; hodie adhuc pejus, sunt enim non solum qui nihil credunt nisi videant et sentiant, sed etiam qui se confirmant per scientifica antiquissimis ignota, ac ita se multo magis occaecant: ut sciatur quomodo ii qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis concludunt de caelestibus, se occaecant ut dein nihil prorsus videant et audiant sintque non solum serpentes surdi, sed etiam serpentes volantes, qui multo perniciosiores, de quibus etiam in Verbo; sit in exemplum quid credant de spiritu: [2] qui sensualis est seu sensibus modo credit, is negat dari spiritum, quia eum non videt, dicens nihil esse 'quia non sentio; quod video et tango, hoc scio quod sit.' Qui scientificus est seu ex scientiis concludit, is dicit, 'Quid spiritus, nisi forte halitus vel calor vel aliud quidpiam quod scientiae ejus est, quo extincto evanescit? annon animalia quoque habent corpus, sensus, analogon rationis? et illa dicunt moritura, et hominis spiritum victurum: ita negant dari spiritum. Philosophi, qui ceteris acutiores volunt esse, de spiritu per terminos loquuntur quos ipsi non sciunt, quia de iis litigant; contendentes non applicabilem esse unicam vocem quae aliquid ex materiali, organico aut extenso trahit; ita subducunt eum suis ideis, sic ut iis evanescat fiatque nihil. [3] Saniores autem usque dicant esse cogitationem; sed cum de cogitatione ratiocinantur, tandem, quia separant illam a substantiali, concludant, quod evanitura sit cum corpus exspirat. Ita omnes qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis ratiocinantur, negant quod sit spiritus, et cum negant quod sit, nihil usquam credunt, quid de spiritu et de spiritualibus dicitur. At vero, si interrogantur simplices corde, dicunt ii quod sciant dari, quia Dominus dixit se victuros post mortem; ii non exstinguunt suum rationale sed vivere faciunt per Verbum Domini.
AC n. 197
Arcana Coelestia n. 197
197. Per 'serpentem' apud antiquissimos qui fuerant caelestes homines, significabatur circumspectio; ita similiter sensuale per quod se circumspicerent ne a malis nocerentur; quod constat ex Domini verbis ad discipulos,
Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. x 16;.
tum etiam per 'serpentem aeneum' qui erectus in deserto, per quem significatum Sensuale Domini, Qui solus Caelestis Homo, et solus circumspicit et providet omnibus; quare qui intuiti sunt Ipsum, servati sunt.
AC n. 198
Arcana Coelestia n. 198
198. Vers. 2, 3. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus; Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit Deus, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini. 'Fructus arboris horti' est bonum et veram revelatum iis ab Antiquissima Ecclesia; 'fructus arboris, quae in medio horti, de quo non comederent' est bonum et verum fidei, quod non discerent ex semet; 'non tangere illum' est quod nec cogitarent de bono et vero fidei ex semet seu ex sensuali et scientifico; quod 'inde morerentur' est quod sic periret fides seu omnis sapientia et intelligentia.
AC n. 199
Arcana Coelestia n. 199
199. Quod 'fructus arboris, ex quo non comederent' significet bonum et verum fidei iis revelatum ab Antiquissima Ecclesia, seu quod cognitiones fidei, constare potest ex eo quod 'fructus arboris horti' dicatur ex quo comederent, non ut prius {1} (ubi de caelesti homine seu Antiquissima Ecclesia actum, cap. ii vers. 16) 'ex arbore horti': arbor horti, ut ibi dictum, significat perceptionem quae est boni et veri; quod bonum et verum quia inde, hic vocatur 'fructus'; sicut etiam fructus multoties significatur in Verbo.
@ 1 Parentheses inserted, not in I.$
AC n. 200
Arcana Coelestia n. 200
200. Quod arbor scientiae hic dicatur in medio horti, prius autem cap. ii vers. 9, arbor vitarum dicitur in medio horti, non ita arbor scientiae, est causa quod 'medium horti' significet intimum et quod caelestis hominis seu Antiquissimae Ecclesiae intimum fuerit arbor vitarum, quae est amor et inde fides; hujus autem homini' qui vocari potest homo caelestis spiritualis, seu hujus posteritatis medium horti seu intimum erat fides. Amplius describi nequit, qui: ignotissimum hodie est quales fuerunt illi qui antiquissimo illo tempore vixerunt; alia prorsus indoles iis fuit quam usquam apud aliquem hodie datur: quae indoles, ut solum idea ejus capiatur, fuit talis ut ex bono nossent verum, seu ex amore quid fidei; at cum generatio illa exspiravit, successit alia quae prorsus diversa indole erat ab iis; quae nempe non ex bono verum, seu ex amore quae fidei essent, nosset sed quae ex vero sciret bonum, seu ex illis quae sunt cognitionum fidei sciret quae sunt amoris, et apud plerosque vix aliud quam quod scirent. Talis mutatio facta est post diluvium, ne periret mundus.
AC n. 201
Arcana Coelestia n. 201
201. Cum itaque talis indoles qualis fuit antiquissimorum ante diluvium, non hodie existit et invenitur, non facile ad captum exponi potest quid verba in genuino sensu involvunt; notissima sunt in caelo nam angeli et spiritus angelici qui dicuntur caelestes, tali indole sunt: quali fuerunt antiquissimi regenerati ante diluvium; at angeli e spiritus angelici qui dicuntur spirituales, tali indole sunt quali post diluvium qui regenerati; illi et hi cum varietate, quae indefinita.
AC n. 202
Arcana Coelestia n. 202
202. Antiquissima Ecclesia, quae caelestis homo, talis erat ut non solum 'non comederet de arbore scientiae,' hoc est, disceret e sensualibus et scientificis quid fidei, sed ne quidem licebat eis 'tangere istam arborem,' hoc est, cogitare ex sensualibus et scientificis aliqui quod esset fidei, ne a vita caelesti in vitam spiritualem, et sic porro, delaberentur. Talis quoque est vita angelorum caelestium; qui eorum intimus caelestes sunt, ne quidem admittunt ut nominetur fides aut quicquid aliquid a spirituali trahit; sique nominatur ab aliis, pro fide percipiunt amorem cum differentia iis solum cognita; ita quicquid est fidei, derivant ab amore et charitate; minus adhuc audire sustinent aliquid rationale et minime aliquid scientificum de fide; nam perceptionem habent a Domino per amorem quid bonum et verum; ex perceptione norunt ilico an ita sit vel non ita sit; quare cum de fide dicitur quid, non aliud respondent quam quod ita sit vel non ita sit, quia a Domino percipiunt: hoc est quod significant verba Domini apud Matthaeum,
Erit sermo vester, Etiam etiam, Non non; quod ultra haec est, ex malo est, v 37;
hoc nunc est quod ne quidem tangere eis licuerit fructum arboris scientiae; nam si tangerent, in malo essent, seu inde morerentur. Praeterea, angeli caelestes inter se loquuntur sicut alii de variis, sed loquela caelesti, formata et derivata ex amore, quae ineffabilior est quam loquela angelorum spiritualium.
AC n. 203
Arcana Coelestia n. 203
203. Angeli spirituales autem loquuntur de fide, etiam confirmant illa quae sunt fidei, per intellectualia, rationalia, et scientifica; sed nusquam ex his de fide concludunt; qui concludunt, sunt in malo; nam etiam illi perceptionem habent omnium quae sunt fidei, a Domino, sed non talem perceptionem qualem angeli caelestes. Perceptio angelorum spiritualium est quoddam conscientiae quae a Domino vivificata, et apparet sicut perceptio caelestis sed non est caelestis, modo perceptio spiritualis.
AC n. 204
Arcana Coelestia n. 204
204. Vers. 4, 5. Et dixit serpens ad mulierem, Non moriendo morimini. Quia novit Deus, quod in die quo editis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut Deus, scientes bonum et malum. 'Si ederent ex fructu arboris quod aperirentur oculi' significat si ex sensuali et scientifico, hoc est, a semet scrutarentur illa quae sunt fidei, quod manifeste viderent res se non ita habere: quod 'essent sicut Deus, scientes bonum et malum' significat si ita ex semet, quod forent sicut Deus ac semet ipsos ducere possent.
AC n. 205
Arcana Coelestia n. 205
205. Unusquisque versiculus continet peculiarem statum aut status mutationem in Ecclesia; primi versus, quod perceperint adhuc illicitum esse tametsi inclinabant: hi versus, quod inceperint dubitare annon liceret eis, quia sic viderent num vera essent quae audiverunt ab antiquis, et sic aperirentur oculi; tandem, quia apud eos regnare coepit amor sui, quod potuissent semet ducere et sic similes esse Domino. Amor sui id secum habet, quod non duci velint a Domino sed a semet, et cum a semet, quod consulant de credendis sensualia et scientifica.
AC n. 206
Arcana Coelestia n. 206
206. Quinam magis se apertos habere oculos, et sicut Deus scire quid bonum et malum, credunt, quam qui se amant et simul ex mundo docti sunt? sed quis est caecior? Si consulantur modo, videbitur quod nec sciant, minus credant, quod detur spiritus: quid vita spiritualis et caelestis, prorsus ignorant: vitam aeternam nec agnoscunt, nam se credunt sicut bruta morituros: Dominum prorsus non agnoscunt, sed modo semet et naturam colunt: qui caute loqui volunt, dicunt Ens quoddam supremum, quod nesciunt quid sit, regere omnia. [2] Haec sunt eorum principia, quae confirmant multis per sensualia et scientifica apud semet; si ausi essent, etiam facerent coram universo. Tales, quamvis se pro diis seu sapientissimis agnosci volunt, si quaererentur num scirent quid non proprium, respondebunt quod sit non ens, si privarentur proprio quod nihil essent: si quaererentur quid a Domino vivere, cogitant esse phantasias: si interrogarentur num sciant quid conscientia, dicerent esse nihil aliud quam quoddam imaginarium, quod inservire possit pro vulgo ut teneatur in vinculo: si interrogarentur num scirent quid perceptio, nihil aliud facerent quam irriderent, et vocarent enthusiasticum quid. Talis est sapientia eorum; tales apertos oculos habent, et tales dii sunt: ex talibus principiis, quae clariora die putant esse, incohant, et procedunt, et sic ratiocinantur de mysteriis fidei. Quid inde nisi abyssus caliginum? Hi sunt serpentes prae aliis, qui seducunt mundum. Sed talis nondum fuit haec posteritas Ecclesiae Antiquissimae; at de qua agitur a vers. 14-19 hujus capitis, talis facta est.
AC n. 207
Arcana Coelestia n. 207
207. Vers. 6. Et vidit mulier, quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis ea oculis, et desiderabilis arbor ad dandum intelligentiam, et sumpsit ex fructu ejus, et edit; et dedit etiam vero suo secum, et comedit. 'Bona ad esum' significat cupiditatem: 'appetibilis oculis' phantasiam: 'desiderabilis ad dandum intelligentiam' voluptatem: haec sunt proprii seu mulieris: per 'virum, quod comederit' significatur rationale quod 'consenserit, n. 265.
AC n. 208
Arcana Coelestia n. 208
208. Haec fuit quarta posteritas Ecclesiae Antiquissimae, quae se passa est seduci ab amore proprio; et non credere voluit revelatis nisi illa confirmata videret ex sensualibus et scientificis.
AC n. 209
Arcana Coelestia n. 209
209. Voces quae hic adhibentur, sicut quod arbor bona ad esum, appetibilis oculis, desiderabilis ad dandum intelligentiam, sunt tales quae applicabiles fuerunt indoli eorum qui antiquissimo illo tempore vixerunt; spectant in specie voluntatem, nam a voluntate scaturiebant mala eorum; ubi in Verbo agitur de postdiluvianis, tales voces adhibentur quae non spectant ita voluntatem sed intellectum; nam antiquissimi a bono habebant verum, sed hi seu postdiluviani a vero bonum.
AC n. 210
Arcana Coelestia n. 210
210. Ut sciatur quid proprium: est proprium hominis omne malum et falsum, scaturiens ex amore sui et mundi; et quod non Domino aut Verbo sed sibimet credant; putentque quod non capiunt sensualiter et scientifice, hoc nihil esse: inde fiunt non nisi quam malum et falsum; et sic perverse spectant omnia; quae mala sunt, vident ut bona, quae bona ut mala; quae falsa ut vera, et quae vera ut falsa: quae sunt, putant esse nihil, et quae nihil sunt, putant esse omne: odium vocant amorem, caliginem lucem, mortem vitam, ac vicissim: in Verbo vocantur tales 'claudi et caeci.' Hoc nunc est proprium hominis, quod in se est infernale et damnatum.
AC n. 211
Arcana Coelestia n. 211
211. Vers. 7. Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi ii. 'Quod aperti sint oculi' significat quod ex dictamine interiore cognoverint et agnoverint quod 'nudi,' hoc est, quod non amplius in innocentia ut prius, sed in malo.
AC n. 212
Arcana Coelestia n. 212
212. Quod per 'apertum fieri oculis' {x}significetur dictamen ab interiore, constat a similibus in Verbo, sicut ab iis quae Bileamus de se loquitur; qui quia visiones habuit, vocat se {1}
virum aperti oculis,' Num. xxiv 3, 4; et ex Jonathane cum libavit de favo mellis, et ei ab interiore dictatum quod malum, dicitur quod 'viderint oculi ejus,' ita ut illuminati ut videret quod non novit, 1 Sam. xiv 27, 29. Praeterea 'oculi' multoties in Verbo accipiuntur. pro intellectu, ita pro interiore dictamine etiam inde; ut apud Davidem,
Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. xiii 4 [A.V.3];
pro intellectum: apud Ezechielem,
Quibus oculi ad videndum et non vident, xii 2;
pro qui non intelligere volunt: apud Esaiam,
Oculis ejus obline, ne videat oculis suis, vi 10;
pro ut occaecentur ne intelligant: per Mosen ad populum,
Non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ac videndum, et aures ad audiendum, Deut. xxix 3;
'cor' pro voluntate, 'oculi' pro intellectu. De Domino apud Esaiam 'quod aperturus oculos caecos,' xiii 7; et apud eundem,
E caligine, et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18.
@ 1 Sch., has dictum viri aperti oculos. Possibly S. wrote either virum apertis oculis or virum apertum oculis, but was misread by printer.$
AC n. 213
Arcana Coelestia n. 213
213. Quod per 'cognoscere quod nudi' significatur quod cognoverint et agnoverint se non, ut prius, in innocentia esse sed in malo constat a versu ultimo capitis praecedentis ubi dicitur 'Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor ejus, et non erubuerunt;' ubi 'non erubescere quod nudi' significare innocentes esse, ibi videatur. Contrarium significatur cum erubescunt, ut hic quod 'consuerint folia ficus, seque occultaverint.' Cum enim in nulla innocentia, tunc nuditas est probro et scandalo quia sibi conscii quod male cogitent; inde 'nuditas' pro probro et malo accipitur in Verbo et praedicatur de Ecclesia perversa ut apud Ezechielem,
Quod esset nuda, et denudata, et conculcata in sanguine suo, xvi 7, 22:
apud eundem,
Relinquant eam nudam et denudatam, et reveletur nuditas xxiii 29:
apud Johannem,
Consulo tibi, ut emas... vestimenta alba, ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18:
deque ultimo die,
Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, {1} videantque pudorem ejus, Apoc. xvi 15:
in Deuteronomio,
Si vir invenerit in uxore nuditatem quamcumque, scribat ei libellum repudii, xxiv 1:
quare etiam Aharoni et filiis ejus mandatum,
Ut femoralia lini haberent, cum accederent ad altare, et administrandum, ad tegendum carnem nuditatis, ne portent iniquitatem, et moriantur, Exod. xxviii 42, 43.
@ 1 videatque I.$
AC n. 214
Arcana Coelestia n. 214
214. 'Nudi' dicuntur quia relicti proprio; qui enim relinquuntur proprio seu sibi, nihil intelligentiae et sapientiae, seu fidei, amplius habent; ita nudati vero et bono, quare in malo.
AC n. 215
Arcana Coelestia n. 215
215. Quod proprium non sit nisi malum et falsum, exinde etiam mihi constare potuit quod quicquid usquam spiritus locuti sint ex se, fuerit malum et falsum, usque adeo ut cum modo nosse daretur quod ex se, scirem ilico quod falsum; tametsi in tam forti persuasione essent, cum loquerentur, quod verum, ut nihil dubitarent: similis iis est homo qui talis. Similiter, quicumque ratiocinari coeperunt de illis quae sunt vitae spiritualis et caelestis aut quae sunt fidei, percipere datum quod dubitarent, immo negarent; nam ratiocinari de fide est dubitare et negare: et quia ex semet seu ex proprio, sunt merae falsitates, in quas cadunt, proinde in abyssum caliginum, hoc est, falsitatum; in qua abysso cum sunt, tunc munus scrupulus praevalet mille veritatibus, qui est sicut pulvisculus qui adpositus pupillae oculi facit ut universum et quicquid in universo est, non videat. De iis ita Dominus apud Esaiam,
Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus, v 21:
et apud eundem,
Sapientia tua, et scientia tua, ea avertit te, et dixisti in corde tuo, Ego, et nullus praeter me amplius; et veniet super te malum, cujus ignoras exortum, et cadet super te {1} aerumna, quam non poteris expiare, et veniet super te repente vastatio, quam non scis, xlvii 10, 11:
apud Jeremiam,
Stupidus factus omnis homo a scientia, pudefactus omnis conflator a sculptili; nam mendacium fusile ejus, nec spiritus in eis, li 17;
'sculptile' pro falso quod proprii; 'fusile' pro malo quod proprii.
@ 1 Sch. calamitas.$
AC n. 216
Arcana Coelestia n. 216
216. Et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula. 'Consuere folium' est excusare: 'ficus' est bonum naturale: 'facere sibi cingula' est pudore affici: ita locuti sunt antiquissimi, et descripserunt hanc posteritatem Ecclesiae, quod nempe bonum naturale eis fuerit loco innocentiae quae prius, per quod occultatum erat malum eorum; et quia in bono naturali, quod pudore affecti sint.
AC n. 217
Arcana Coelestia n. 217
217. Quod 'vitis' in Verbo significet bonum spirituale, et 'ficus' bonum naturale, hodie prorsus ignoratur, quia sensus internus Verbi periit; cum tamen ubicumque occurrunt, tale significant aut involvunt: etiam quae Dominus locutus de vinea in parabolis, tum de ficu: quodque apud Matthaeum,
Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea, nisi folia tantum, ideo dixit ei, Ne posthac fructus ex te nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 19;
per quae intellectum, quod nihil bonum ne quidem naturale inventum in terra: per 'vitem et ficum' simile intelligitur apud Jeremiam,
Pudefacti sunt, quod abominationem fecerint, etiam pudendo non pudore affecti sunt, et erubescere nescierunt;... ideo colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, non ficus in ficu, et folium decidit, viii 12, 13;
quo significatur quod omne bonum tam spirituale quam naturale perierit, quia tales ut ne quidem pudore affici potuerint; sicut hodie qui in malo, tantum non pudefiunt, ut se jactent de malo: apud Hosheam,
Sicut uvas in deserto inveni Israelem; sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros, ix 10:
et apud Joelem,
Ne timeatis bestiae agrorum meorum,... quia arbor fere fructum suum, ficus et vitis dabit vim {x}suam, ii 22;
'vitis' pro bono spirituali, 'ficus' pro bono naturali.
AC n. 218
Arcana Coelestia n. 218
218. Vers. 8. Et audiverunt vocem Jehovae Dei, sibi euntem in horto, ad auram diei, et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie Jehovae Dei, in medio arboris horti. Per 'vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto' intelligitur dictamen quod metuebant; dictamen est residuum perceptionis quod habebant: per 'auram {1} (seu spiritum) diei significatur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione: per 'occultare se a facie Jehovae Dei' est timere dictamen sicut solent qui conscii mali: per 'medium arboris horti, in quo es occultabant' significatur bonum naturale; 'medium' dicitur, quod intimum; 'arbor' est perceptio ut dictum prius; sed quia parum perceptionis, in singulari dicitur 'arbor,' sicut una residua.
@ 1 Parentheses inserted, not in I.$
AC n. 219
Arcana Coelestia n. 219
219. Quod per 'vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto' intelligatur dictamen quod metuebant, constare potest a significatione 'vocis in Verbo, ubi 'vox Jehovae' accipitur pro Ipso Verbo, pro doctrina fidei, pro conscientia, seu interna animadvertentia, etiam pro omni redargutione inde; quare etiam fulmina vocantur 'voces Jehovae, ut apud Johannem,
Angelus clamavit tunc voce magna, sicut leo rugit, cumque clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas, Apoc. x 3, 4;
pro quod tunc vox externa et interna; apud eundem,
In diebus vocis septimi angeli,... {x}consummandum es mysterium Dei, Apoc. x 7,
similiter: apud Davidem,
Cantate Deo,...psallite Domino,...equitanti super caelis caelorum antiquitatis; ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 33, 34 [A.V. 32, 33];
'caeli caelorum antiquitatis' pro sapientia Antiquissimae Ecclesiae; 'vox' pro revelatione, tum pro dictamine interno: apud eundem,
Vox Jehovae super aquis,...vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria; vox Jehovae confringens cedros;...vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum;... vox Jehovae parturire facit cervas; et denudat silvas, Ps. xxix 3-5, 7-9:
et apud Esaiam,
Audiri faciet Jehovah excellentiam vocis Suae,...nam a voce Jehovae consternabitur Asshur, xxx 30, 31.
AC n. 220
Arcana Coelestia n. 220
220. Per 'vocem sibi euntem' intelligitur quod parum perceptionis residuum esset, quasi sola sibi et quasi non audita, quod a sequente versiculo etiam constat ubi dicitur quod clamaverit Jehovah ad hominem; sicut apud Esaiam,
Vox clamantis in deserto,...vox dixit, Clama, xi 3, 6;
'desertum' pro Ecclesia ubi nulla fides, 'vox clamantis' pro annuntiatione Adventas Domini, in genere pro omni adventus Ipsius annuntiatione, ut apud regeneratos quibus est dictamen.
AC n. 221
Arcana Coelestia n. 221
221. Quod per 'auram (seu spiritum){1} diei' significetur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione, constare potest a significatione 'diei et noctis.' Antiquissimi status Ecclesiae comparabant temporibus diei et noctis; temporibus diei adhuc esset in luce, quare hic 'spiritui seu aurae diei,' cum aliquid residuum perceptionis haberent, ex quo noverunt quod lapsi: Dominus etiam statum fidei appellat 'diem,' et statum nullius fidei 'noctem,' ut apud Johannem,
Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est; venit nox, quando nemo poterit operari, ix {x}4.
Status regenerationis hominis in capite primo ideo dicti sunt 'dies.'
@1 I has no parentheses.$
AC n. 222
Arcana Coelestia n. 222
222. Quod 'occultare se a facie Jehovae' sit timere dictamen, sicut solent conscii mali, constat a responso eorum vers. 10 ubi haec, 'Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus.' 'Facies Jehovae' seu Domini est misericordia, pax, et omne bonum, ut constat clare a benedictione,
Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui: elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25, 26:
et apud Davidem,
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]:
et alibi,
Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. iv 7, 8 [A.V. 6, 7]:
misericordia Domini appellatur ideo angelus facierum, apud Esaiam,
Misericordias Jehovae memorare faciam,...retribuit eis
secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum,...et factus iis in Salvatorem; in omni angustia eorum, {1}non angustia, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, lxiii 7-9.
@ 1 S. here translates the reading of Heb. text, in n. 6280 he has the Heb. marginal reading Ipsi angustia. See R.V. and the marginal note.$
AC n. 223
Arcana Coelestia n. 223
223. Cum Domini facies sit misericordia, pax et omne bonum, constat quod nusquam aliquem quam ex misericordia aspiciat; quod nusquam ab aliquo faciem avertat; sed quod homo sit cum malo, qui suam faciem avertit; ut a Domino per Esaiam dictum,
Iniquitates vestrae sunt, quae separant inter vos, et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies vobis, lix 2.
Ita quoque hic, quod 'occultaverint se a facie Jehovae, quia nudi.'
AC n. 224
Arcana Coelestia n. 224
224. Misericordia, pax, omne bonum, seu 'facies Jehovae' sunt quae causantur dictamen apud eos qui perceptionem habent; etiam apud eos qui conscientiam, sed cum differentia; et operantur semper misericorditer; sed recipiuntur secundum statum in quo homo. Stat hujus hominis seu hujus posteritatis Antiquissimae Ecclesiae erat bonum naturale; et qui in bono naturali, tales sunt ut se occultent ex timore et ex pudore quod nudi: qui vero in nullo bono naturali sunt, ne quidem se occultant, quia non pudefiunt; de quibus apud Jeremiam viii 12, 13; videatur prius n. 217.
AC n. 225
Arcana Coelestia n. 225
225. Quod 'medium arboris horti' significet bonum naturale quo aliqua perceptio, quae vocatur 'arbor,' constare potest etiam ab horto in quo fuit caelestis homo; nam omne id vocatur hortus quod bonum et verum, cum differentia secundum hominem qui illum colit. Bonum non est bonum nisi intimum ejus sit caeleste, ex quo seu per quod a Domino, perceptio; intimum hoc vocatur 'medium,'
etiam [alibi] in Verbo.
AC n. 226
Arcana Coelestia n. 226
226. Vers. 9, 10. Et clamavit Jehovah Deus ad hominem, et dixit ei, Ubi tu? Et dixit, Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus ego, et occultavi me. Quid 'clamare,' quid 'vox in horto,' et cur 'timuerint quod nudi, seque occultaverint,' prius explicatum est. Commune in Verbo est quod primum interrogetur homo ubi et quid, tametsi Dominus omnia prius novit; sed causa interrogationis est ut homo agnoscat et confiteatur.
AC n. 227
Arcana Coelestia n. 227
227. Sed sciendum unde perceptio, dictamen, et conscientia; hoc quia prorsus ignotum hodie est, aliquid de eo referre licet. Verissimum est quod homo per spiritus et angelos a Domino regatur: cum spiritus mali incipiunt dominari, tunc angeli in labore sunt avertendi mala et falsa, quare existit pugna; haec pugna est quae per perceptionem, dictamen, et conscientiam sentitur: ex iis, tum a tentationibus, scire potuisset homo manifeste quod spiritus et angeli apud eum {x}sint, nisi in corporeis totus tantus esset ut nihil credat quod dicitur de spiritibus et angelis; quare tales, si centies sentirent pugnas, usque dicerent esse phantasias, et quoddam animi aegrotum, quod causatur: pugnas et inde sensum vivum millies millies et fere continue nunc intra aliquot annos sentiri mihi datum est, tum quinam essent, quales, ubinam, quando alluerunt, cum discesserunt, et cum iis locutus.
AC n. 228
Arcana Coelestia n. 228
228. Quam exquisita perceptio angelorum sit num aliquid intrat quod contra verum fidei et bonum amoris, non describi potest; percipiunt millies plus quale id quod intrat et quando intrat, quam ipse homo, qui vix aliquid novit de eo: minimum cogitationis apud hominem est perceptibilius angelis quam ejus maximum; quod quidem incredibile, sed est verissimum.
AC n. 229
Arcana Coelestia n. 229
229. Vers 11-13. Et dixit, Quis indicavit tibi, quod nudus tu? annon de arbore, de qua praecepi tibi ut non edas de ea, edisti? Et dixit homo, Mulier, quam dedisti mecum, ea dedit mihi de arbore, et comedi. Et dixit Jehovah Deus mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et edi. Quid haec significant, ex prius explicatis constat; nempe quod rationale hominis se passum sit decepi a proprio quod ei carum, seu ab amore sui, ut nihil crederet nisi videret et sentiret. Quisque videre potest quod Jehovah Deus non allocutus sit serpentem, et quod serpens non fuerit, nec quod allocutus sensuale, quod per serpentem significatur, sed quod alia involvant; nempe quod perceperint se deceptos esse per sensus, et quia se amaverunt, quod cupiverint cognoscere num verum esset quod audiverunt de Domino et de fide in Ipsum, et sic primum credere voluerint.
AC n. 230
Arcana Coelestia n. 230
230. Hujus posteritatis malum dominans erat amor sui, non ita simul amor mundi sicut hodie; nam intra domos et familias vixerunt nec opes affectabant.
AC n. 231
Arcana Coelestia n. 231
231. Malum Ecclesiae Antiquissimae non solum quae ante diluvium, sed etiam malum Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, tum malum Ecclesiae Judaicae, ut et dein malum Ecclesiae novae seu gentium post Adventum Domini, sicut etiam malum Ecclesiae hodiernae, est ut non credant Domino aut Verbo sed sibimet et sensibus suis; inde nulla fides; et cum nulla fides, nullus amor proximi, omne falsum et malum.
AC n. 232
Arcana Coelestia n. 232
232. Hodie multo pejus quam olim, cum confirmare incredulitatem sensuum possint per scientifica antiquis ignota; inde tanta caligo ut describi nusquam possit; si sciret homo quanta caligo inde, obstupesceret.
AC n. 233
Arcana Coelestia n. 233
233. Per scientifica explorare mysteria fidei tam impossibile est ac camelo intrare per foramen acus; et tam impossibile ut est costae regere fibrillas purissimas pectoris et cordis; tam crassum, et multo adhuc crassius, est sensuale et scientificum respective ad spirituale et caeleste: qui solum recondita naturae, quae innumera sunt, investigare vult, vix unum detegit, et cum investigat, in falsitates cadit, ut notum est; quid si velit recondita vitae spiritualis et caelestis ubi myriades sunt pro uno quod in natura invisibili? [2] Illustrationis causa sit modo hoc exemplum: homo non potest a se aliter ac mali facere et se avertere a Domino; at homo non facit, sed mali spiritus qui apud eum; nec mali spiritus, sed ipsum malum quod sibi appropriarunt; et usque homo malum facit et se avertit, estque in culpa; et tamen non vivit nisi a Domino. Vicissim, homo a se nusquam potest bonum agere et se convertere ad Dominum, sed ab angelis; nec angeli possunt, sed solus Dominus; et usque potest homo sicut a se bonum facere et se convertere ad Dominum. Quod ita se res habeat, nusquam potest sensibus, scientia et philosophia capi; si ea consuluntur, prorsus negantur, cum tamen in se vera sunt: in omnibus ceteris similiter. [3] Ex quibus constat quod qui sensualia et scientifica consulunt credendis, non solum in dubitationem sed etiam in negationem, hoc est in caliginem, se praecipitent; et cum in caliginem, etiam in omnes cupiditates; nam cum credant falsum, etiam faciunt falsum; et cum credunt non dari spirituale et caeleste, credunt dari solum corporeum et mundanum; ita amant quicquid est sui et mundi, inde ex falso cupiditates et mala.
* * * * * * * * * * * * *
14. Et dixit JEHOVAH DEUS ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae.
15. Et inimicitiam ponam inter te, et inter mulierem; et inter semen tuum, et inter semen ejus; Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum.
16. Et ad mulierem dixit, Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum oboedientia tua, et hic dominabitur tibi.
17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te; in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae.
18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri.
19. In sudore vultus tui edes panem, usque dum redis in humum, quia ex ea sumptus es; quia pulvis tu, et ad pulverem redibis.
AC n. 234
Arcana Coelestia n. 234
234. CONTENTA
Describitur status Ecclesiae sequens usque ad diluvium; et quia Ecclesia se tunc prorsus perdidit, praedicitur quod Dominus venturus in mundum et salvaturus genus humanum.
AC n. 235
Arcana Coelestia n. 235
235. Quia nihil amplius credere voluerunt nisi quod sensibus caperent, sensuale, quod est 'serpens,' sibi maledixit et infernale factum est, vers. 14.
AC n. 236
Arcana Coelestia n. 236
236. Ne itaque totus homo in infernum rueret, promisit Dominus quod in mundum veniret, vers. 15.
AC n. 237
Arcana Coelestia n. 237
237. Describitur amplius Ecclesia per 'mulierem,' quae ita amavit se seu proprium ut amplius nihil veri capere posset, tametsi eis rationale datum quod dominaretur, vers. 16.
AC n. 238
Arcana Coelestia n. 238
238. Tum rationale quale fuerit, quod consenserit, et sic quoque sibi maledixerit et infernale factum, ut non amplius ratio manserit sed ratiocinatio, vers. 17.
AC n. 239
Arcana Coelestia n. 239
239. (x) Describitur maledictio et vastatio; ut et natura eorum ferina, vers. 18.
AC n. 240
Arcana Coelestia n. 240
240. Tum aversatio omnium quae fidei et amoris: et sic quod ab homine facti non homines, vers. 19.
AC n. 241
Arcana Coelestia n. 241
241. SENSUS INTERNUS
Antiquissimi; qui caelestes, tales erant ut quicquid usquam vidissent in mundo et in terra, quidem videbant, sed cogitabant de caelestibus et Divinis quae significarent vel repraesentarent; visus eorum erat solum instrumentale quid, inde loquela eorum talis: quisque ex propria experientia scire potest quale fuerit; qui enim ad sensum vocum loquentis attente advertit, is voces quidem audit sed quasi non audit, sensum modo capit; et qui altius cogitat, ne quidem ad sensum vocum attendit sed ad universaliora sensus. Hae autem posteritates de quibus nunc agitur, non erant sicut patres eorum cum videbant mundana et terrestria; quia ea amabant, inhaerebant mente et de iis cogitabant et ex iis de caelestibus et Divinis; sic iis sensuale coepit esse principale, non ut patribus eorum, instrumentale; cumque mundanum et terrestre fit principale, tunc ex iis ratiocinantur de caelestibus, et se occaecant. Quisque quoque ex propria experientia scire potest quale sit; qui enim non ad sensum vocum loquentis attendit sed ad voces, is parum de sensu capit, minus de universali sensus, et judicat quandoque ex una voce, immo ex uno grammaticali, de omnibus iis quae quis loquitur.
AC n. 242
Arcana Coelestia n. 242
242. Vers. 14. Et dixit Jehovah Deus ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae. 'Quod Jehovah Deus dixerit ad serpentem' significat quod perceperint sensuale suum in causa esse: 'quod serpens maledictus prae omni bestia et fera agri' significat quod sensuale averterit se a caelesti et converterit se ad corporeum, ac ita sibi maledixerit: 'bestia et fera agri' significat hic, ut prius, affectiones: quod 'serpens super ventre ambularet' est quod sensuale non amplius spectare posset sursum ad caelestia, sed deorsum ad corporea et terrestria: quod 'pulverem comederet omnibus diebus vitae' est quod sensuale ita factam ut ex alio quam ex corporeo et terrestri vivere non posset, ita infernale.
AC n. 243
Arcana Coelestia n. 243
243. In antiquissimo caelesti homine sensualia corporis talia erant ut obsequerentur et servirent interno eorum homini, et praeterea illa non curabant; sed postquam amare se coeperunt, praeferebant sensualia interno homini; quare separabantur, et facta corporea, et sic damnata.
AC n. 244
Arcana Coelestia n. 244
244. Quod 'Jehovah Deus dixerit ad serpentem' significet quod perceperint sensuale suum in causa esse, prius ostensum est; quare iis non immorandum.
AC n. 245
Arcana Coelestia n. 245
245. Quod 'dixerit ad serpentem, Maledictus tu prae omni bestia et prae omni fera agri' significet quod sensuale averterit se a caelesti et converterit se ad corporeum, ac ita semet damnaverit seu sibi maledixerit, constare satis potest a sensu interno Verbi; Jehovah Deus seu Dominus nunquam alicui maledicit, nunquam alicui irascitur, nunquam aliquem in tentationem inducit, nullum punit, minus maledicit; sed quod diabolica turba talia faciat; a fonte misericordiae, pacis et bonitatis, talia nusquam venire possunt. At quod hic et passim in Verbo dicatur quod Jehovah Deus non solum avertat facies, irascatur, puniat, tentet, sed etiam occidat, immo maledicat, est causa ut crederent quod Dominus omnia et singula in universo regat et disponat, etiam ipsum malum, poenas, tentationes; et postquam communissimam hanc ideam acceperint, quod dein discerent quomodo regit et disponit, et quod malum poenae et malum tentationis vertat in bonum: ordo docendi et discendi in Verbo est a communissimis; quare sensus litterae communissimis talibus abundat.
AC n. 246
Arcana Coelestia n. 246
246. Quod 'bestia et fera agri' significent affectiones, constare potest ab iis quae de bestia et fera prius dicta sunt n. 45, 46; quibus addere licet quod apud Davidem,
Pluviam benevolentiarum agitare facis Deus; hereditatem tuam [et] laborantem, Tu confirmas illam: fera tua habitabunt in ea, Ps. lxviii 10, 11 [A.V. 9, 10];
ubi etiam 'fera" pro affectione boni, quia habitabit in hereditate Dei. Quod hic 'bestia et fera agri' dicatur, sicut etiam in capite ii 19, 20, sed in capite i, 24, 25, 'bestia et fera terrae,' causa est quia agitur de Ecclesia, seu homine regenerato; in capite primo autem de non Ecclesia seu de homine regenerando; nam 'ager' est vox quae applicatur Ecclesiae seu regenerato.
AC n. 247
Arcana Coelestia n. 247
247. Quod 'serpens super ventre ambularet' sit quod sensuale non amplius posset spectare sursum ad caelestia ut prius, sed deorsum ad corporea et terrestria, constat inde quod antiquitus per 'ventrem' significata sint ea quae proxima terrae; per 'pectus' quae supra terram, et per 'caput' quae suprema; ita hic, quod sensuale, quod in se est infimum hominis quia se convertit: ad terrestre, quod 'ambularet super ventre.' Hoc quoque in Ecclesia Judaica significatum est per depressionem ventris usque ad terram, et per conspersionem pulveris super caput; apud Davidem ita,
Quare facies Tuas occultas, oblivisceris miseriae nostrae, et oppressionis nostrae; quia incurvata est ad pulverem anima nostra, et adhaeret terrae venter noster; surge auxilium{1} nobis, et redime nos propter misericordiam Tuam, Ps. xliv 25-27 [A.V. 24-26];
ubi quoque constat cum avertit homo se a facie Jehovae, quod adhaerescat pulveri et terrae ventre. Apud Jonam etiam per ventrem piscis magni in quem conjectus, significantur infera terrae; ut constat a prophetia apud eum,
E ventre inferni clamavi, audivisti vocem meam, Jon. ii 3;
ubi 'infernum' pro terra infera.
@1 A.R. 281 has surge in auxilium. $
AC n. 248
Arcana Coelestia n. 248
248. Quare cum spectaret homo caelestia, dicebatur quod erectus iret, et quod spectaret sursum, vel antrorsum, quod idem; at cum spectaret corporea et terrestria, quod incurvatus esset ad terram et spectaret deorsum vel retrorsum; ut in Levitico,
Ego Jehovah Deus vester, Qui eduxi vos e terra Aegypti, ne essetis iis servi; et fregi vincula jugi vestri, et ire feci vos erecte, xxvi 13:
apud Micham,
Non extrahetis inde colla vestra, et non ibitis erecte, ii 3:
apud Jeremiam,
Peccatum peccavit Hierosolyma,...propterea vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, etiam ipsa ingemuit, et conversa est retrorsum....Ex alto misit ignem in ossa mea,...et redire me fecit retrorsum, dedit me desolatam, Thren. i 8, 13:
apud Esaiam,
Jehovah Redemptor tuus, convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum infatuat, xliv 24, 25.
AC n. 249
Arcana Coelestia n. 249
249. Quod per 'pulverem comedere omnibus diebus vitae' significatur quod sensuale ita factum, ut ex alio quam ex corporeo et terrestri vivere non posset, ita infernale, constat quoque es significatione pulveris in Verbo, ut apud Micham,
Pasce populum Tuum...juxta dies aeternitatis,...videbunt gentes et erubescent ab omni potentia sua,...lambent pulverem sicut serpens, et sicut serpentes terrae commovebuntur e clausuris suis, vii 14, 16, 17;
'dies aeternitatis' pro Antiquissima Ecclesia, 'gentes' pro iis qui fidunt proprio, de quibus praedicatur 'lambere pulverem sicut serpens': apud Davidem,
Coram Deo incurvabunt se barbari, et hostes illius pulverem lambent, Ps. lxxii 9;
'barbari et hostes' pro iis qui solum terrestria et mundana spectant: apud Esaiam,
Serpentes, pulvis panis, lxv 25:
quia 'pulvis' significabat eos qui non {x}spiritualia et caelestia sed corporea et terrestria spectarent, a Domino mandatum discipulis ut
Si urbs aut domus non digna esset, excuterent pulverem pedum suorum, Matth. x 14.
Quod 'pulvis' significet damnatum et infernale, videantur plura ad vers. 19.
AC n. 250
Arcana Coelestia n. 250
250. Vers. 15. Et inimicitiam ponam inter te, et inter mulierem; et inter semen tuum, et inter semen ejus; Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum. Neminem hodie latet quod haec sit prima prophetia de Adventu Domini in mundum; ex ipsis verbis etiam clare constat; inde et ex Prophetis sciunt etiam Judaei quod venturus Messias. Sed nondum quisquam novit quid per serpentem, per mulierem, per semen serpentis, per semen mulieris, per caput serpentis quod Ille conculcabit, et per calcaneum quod serpens laesurus, in specie intelligatur, quare haec exponenda. Per 'serpentem' hic intelligitur in genere omne malum, in specie amor sui: per 'mulierem' intelligitur Ecclesia: per 'semen serpentis' omnis infidelitas: per 'semen mulieris' fides in Dominum: per 'Ille' Ipse Dominus: per 'caput serpentis' dominium mali in genere, et amoris sui in specie: per 'proculcare' depressio ut ambulet super ventre et edat pulverem: per 'calcaneum' infimum naturale ut corporeum, quod laesurus serpens.
AC n. 251
Arcana Coelestia n. 251
251. Quod per 'serpentem' intelligatur omne malum in genere, et amor sui in specie, est quia omne malum ex sensuali, tum ex scientifico, quae primum per 'serpentem' significata sunt, ortum est; quare nunc ipsum malum quodcumque, et in specie amor sui, seu odium contra proximum et Dominum, quod idem est cum amore sua. Hoc malum seu odium, quia multiplex est et plura ejus genera et plures adhuc species, in Verbo distinguitur per serpentum genera, ut per angues, regulos, aspides, haemorrheos, presteres seu serpentes
ignitos, per serpentes volantes ut et repentes, per viperas, ita secundum differentias veneni, quod est odium; ut apud Esaiam,
[2] Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus, et fructus ejus prester volans, xiv 29;
'radix serpentis' est sensuale et scientificum; 'regulus' est malum ex falso inde; 'prester volans' est cupiditas quae est amoris sui: et apud eundem prophetam de iisdem aliter ita,
Ova reguli excludent, et telas araneae texent; edens de ovis eorum moritur, et cum exprimitur, excluditur vipera, lix 5:
serpens hic in Apocalypsi vocatur 'draco rufus et magnus,' et 'serpens antiquus,' tum
Diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, xii 3, 9; xx 2;
hic et alibi per diabolum nusquam intelligitur aliquis diabolus ut
princeps aliorum, sed omnis turba malorum spirituum, ipsumque
malum.
AC n. 252
Arcana Coelestia n. 252
252. Quod per 'mulierem' intelligatur Ecclesia, ex conjugio caelesti constare potest, de quo supra n. 155. Conjugium caeleste tale est ut caelum, ita Ecclesia, uniatur Domino per proprium adeo ut sit in proprio; nam absque proprio non datur unio; in quod proprium cum Dominus ex misericordia insinuat innocentiam, pacem, bonum, tunc apparet usque ut proprium sed caeleste et felicissimum, ut videas prius n. 164. Sed quale proprium caeleste et angelicum quod a Domino, et quale proprium infernale et diabolicum quod a semet, nondum dici potest; talis est differentia qualis inter caelum et infernum.
AC n. 253
Arcana Coelestia n. 253
253. Ex proprio caelesti et angelico Ecclesia in Verbo vocatur mulier, ut et uxor, tum sponsa, virgo, filia: quod dicatur mulier, in Apocalypsi,
Mulier circumdata solem, et lana sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim;...et quod draco persecutus mulierem quae pepererat masculum, xii 1, 4, 5, 13;
ubi per 'mulierem' intelligitur Ecclesia; per 'solem' amor; per 'lunam' fides; per 'stellas' veritates fidei, ut prius; quae mali spiritus odio habent et omni opera persequuntur. Quod mulier, ut et uxor, apud Esaiam,
Quia Maritus{1} tuus Factor tuus, Jehovah Zebaoth nomen
Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam quasi mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et uxorem adolescentiarum, liv 5, 6;
ubi Maritus Factor in plurali quodam, quia proprium simul; 'mulier relicta' et 'uxor adolescentiarum' in specie pro Antiqua et Antiquissima Ecclesia: similiter apud {x}Malachiam,
Jehovah testificatus inter te, et [inter] uxorem adolescentiarum tuarum, ii 14.
Quod uxor et sponsa, in Apocalypsi,
Vidi urbem sanctam Hierosolymam [novam] descendentem a Deo, e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo:...Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, xxi 2, 9.
Quod virgo et filia, commune est apud Prophetas.
@ 1 Lit. Mariti tui Factores tui.$
AC n. 254
Arcana Coelestia n. 254
254. Quod per 'semen serpentis' intelligatur omnis infidelitas, constat ex 'serpentis' significatione, quod sit omne malum; semen est quod producit et producitur, seu quod gignit et gignitur; et quia hic agitur de Ecclesia, est infidelitas; apud Esaiam vocatur 'semen malorum, semen adulteri, semen mendacii' ubi de Ecclesia Judaica perversa,
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis perditoribus, dereliquerunt{1} Jehovam, provocarunt Sanctum Israelis, abalienarunt se retrorsum, i 4:
tum,
Accedite huc filii praestigiatricis, semen adulteri,... nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? lvii 3, 4:
et,
Projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis,... nam terram tuam corrupisti, populum tuum occidisti, non vocabitur in aeternum semen malorum, xiv 19, 20;
ubi agitur de serpente seu dracone, qui ibi vocatur Lucifer.
@ 1 As in A.E. 768: derelinquunt 1.$
AC n. 255
Arcana Coelestia n. 255
255. Quod per 'semen mulieris' intelligatur fides in Dominum, constat ex significatione 'mulieris' quae est Ecclesia; ejus semen non aliud est quam fides; ex fide in Dominum est, et dicitur, Ecclesia. Apud Malachiam appellatur fides 'semen Dei,'
Jehovah testificatus est inter te, et inter uxorem adolescentiarum tuarum,... et non unus fecit, et residuum, spiritus ei? et quid unus quaerens semen Dei? sed observate in spiritu vestro, ne contra uxorem adolescentiarum tuarum perfide agat, ii 14, 15;
ubi 'uxor adolescentiarum' est Ecclesia Antiqua et Antiquissima, de cujus semine aut fide agitur: apud Esaiam,
Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum [Meum] super semen tuum, et benedictionem Meam super prognatos a te, xliv 3;
ubi etiam de Ecclesia: in Apocalypsi,
Iratus draco contra mulierem, abivitque ut faceret bellum cum reliquis seminis illius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, xii 17:
et apud Davidem,
Pepigi foedus Electo Meo, juravi Davidi servo Meo; usque in aeternum stabiliam semen tuum,... et ponam in perpetuum semen Ipsius, et solium Ipsius sicut dies caelorum;... semen Ipsius in aeternum erit, et solium Ipsius sicut sol coram Me, Ps. lxxxix 4, 5, 30, 37 [A.V. 3, 4, 29, 36];
ubi per 'Davidem' intelligitur Dominus; per 'solium' Ipsius regnum; per 'solem' amor; per 'semen' fides.
AC n. 256
Arcana Coelestia n. 256
256. Fides non solum dicitur 'semen mulieris,' sed etiam Ipse Dominus, tam quia solus dat fidem et sic est Fides, quam quia placuit Ipsi ut nasceretur, et quidem in tali Ecclesia quae prorsus lapsa fuit in proprium infernale et diabolicum per amorem sui et mundi, ut ex Divina Sua Potentia uniret Proprium Divinum Caeleste proprio humano in Humana Ipsius Essentia ut in Ipso unum fierent; quod nisi univisset, periisset prorsus mundus: quia Dominus sic est 'Semen Mulieris,' non dicitur illud sed Ille.
AC n. 257
Arcana Coelestia n. 257
257. Quod per 'caput serpentis' intelligatur dominium mali in genere, et amoris sui in specie, constare potest ex natura ejus, quae talis est ut non solum dominium quaerat sed etiam dominium super omnia terrae; nec sic acquiescit, sed super omnia caeli; nec sic quidem, sed super Dominum; et quidem nec tunc quiesceret; hoc latet in unaquavis scintilla amoris sui; si modo faveatur, et relaxaretur vinculum, percipies quod ilico rueret, et cresceret usque illuc: inde constat quomodo 'serpens,' seu malum amoris sui, dominari vult; et super quem dominari non potest, illum odit; hoc est 'caput serpentis' quod se extollit, et quod Dominus proculcat, et quidem usque ad terram ut ambulet super ventre et edat pulverem, sicut dicitur in versu mox praecedente. Ita describitur serpens seu draco qui vocatur Lucifer, apud Esaiam,
Lucifer, tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, par fiam Altissimo, verum tamen ad infernum dejectus eris, ad latera foveae, xiv 13-15:
serpens seu draco etiam describitur in Apocalypsi,
Draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata multa,... sed conjectus est in terram, xii 3, 9;
ubi quantum extollit caput, describitur: apud Davidem,
Dictum Jehovae Domino Meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione,... judicabit gentes, implevit cadaveribus, contrivit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, [Ps.] cx 1, 2, 6, 7.
AC n. 258
Arcana Coelestia n. 258
258. Quod per 'proculcare' seu conterere intelligatur depressio, usque ut ambulet super ventre et edat pulverem, constat nunc, et ex versu praecedente; similiter etiam apud Esaiam,
Jehovah dejecit habitatores alti, urbem exaltatam, humiliabit eam, humiliabit eam usque ad terram, prosternet eam usque ad pulverem, calcabit eam pes, xxvi 5, 6:
tum,
Dejiciet in terram manu, pedibus conculcabuntur, corona fastus, xxviii 2, 3.
AC n. 259
Arcana Coelestia n. 259
259. Quod per 'calcaneum' intelligatur infimum naturale seu corporeum, non sciri potest nisi sciatur quomodo antiquissimi considerarunt ea quae sunt in homine. Caelestia et spiritualia ejus referebant ad caput et faciem; quae ex illis existebant, ut charitas et misericordia, ad pectus; naturalia autem ad pedem, inferiora naturalia ad plantam; infima naturalia et corporea ad calcaneum; nec solum referebant ad ea, sed etiam ita vocabant. Infima rationis seu scientifica quoque intellecta sunt, [per] quae de Dane prophetavit Jacob,
Erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retrorsum, Gen. xlix 17:
et quae apud Davidem,
Iniquitas calcaneorum meorum circumdedit me, Ps. xlix 6 [A.V. 5]:
similiter quod de Jacobo refertur, cum exivit,
Quod manus ejus prehenderit calcaneum Esavi, et inde vocatus Jacob, Gen. xxv 26;
nomen Jacobi est ex calcaneo, quia Ecclesia Judaica, per 'Jacobum' significata, laederet calcaneum. [2] Serpens modo laedere potest naturalia infima, non autem, nisi sint species viperae, naturalia interiora in homine, minus adhuc spiritualia, et minime caelestia; illa Dominus conservat, et homine nesciente recondit; quae Dominus recondit, vocantur in Verbo 'reliquiae.' Quomodo autem serpens destruxerit infima ista apud antediluvianos per sensuale et amorem sui; et quomodo destruxerit apud Judaeos per sensualia, traditiones et nugas, perque amorem sui et mundi; et quomodo hodie destruit, et destruxit, per sensualia, scientifica et philosophica, et simul per eosdem amores, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum est.
AC n. 260
Arcana Coelestia n. 260
260. Ex his constat quod revelatum Ecclesiae istius temporis, quod Dominus venturus in mundum, Qui salvaret eos.
AC n. 261
Arcana Coelestia n. 261
261. Vers. 16. Et ad mulierem dixit, Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum oboedientia tua, et hic dominabitur tibi. Per 'mulierem' nunc significatur Ecclesia, ex proprio quod amavit: per 'multiplicando multiplicare dolorem' significatur pugna et ex pugna anxietas: per 'conceptum' omnis cogitatio: per 'filios quos in dolore pareret' vera quae sic produceret: per 'virum' hic, ut prius, rationale, cui oboediet et quod dominabitur.
AC n. 262
Arcana Coelestia n. 262
262. Quod per 'mulierem' significetur Ecclesia, prius dictum; hic Ecclesia perversa ex proprio, quod prius per mulierem significatum est, quia de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quae perversa facta, agitur.
AC n. 263
Arcana Coelestia n. 263
263. Cum itaque sensuale se avertit, aut sibi maledicit, sequitur quod pugnare fortiter incipiant mali spiritus, et laborare angeli qui apud hominem; quare pugna ita describitur per 'multiplicando multiplicare dolorem, quoad conceptum et quoad partum filiorum,' hoc est, quoad cogitationes et productiones veri.
AC n. 264
Arcana Coelestia n. 264
264. Quod 'conceptus et partus filiorum' in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe 'conceptus' pro cogitatione et figmento cordis, et 'filii' pro veris, constare potest ex his quae apud Hosheam,
Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, ix 11, 12;
ubi 'Ephraim' significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et 'filii' ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens,
Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, xiii 13:
et apud Esaiam,
Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, xxiii 4, 5;
ubi 'Zidon' pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam,
[2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno,... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, lxvi 7-9;
ubi de regeneratione agitur, et per 'filios' similiter vera fidei
significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii
caelestis, vocantur 'filii' etiam a Domino apud Matthaeum,
Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, xiii 37, 38;
ac bona et vera fidei salvificae, 'filii Abraham,' Joh. viii 39; nam 'semen,' ut dictum n. 255, est fides; quare 'filii,' qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.
AC n. 265
Arcana Coelestia n. 265
265. Quod per 'virum' significetur rationale, constat a vers. 6 hujus capitis, quod 'mulier dederit viro suo secum, et comederit,' quo significatum quod consenserit; et ab iis quae de viro ostensa sunt n. 158; ubi per eam intellectus est sapiens et intelligens, hic autem, quia sapientia et intelligentia per esum ex arbore scientiae periit, rationale, quia non aliud reliquum erat; rationale enim est intelligentiae aemulum seu quasi simile.
AC n. 266
Arcana Coelestia n. 266
266. Quia omnis lex et omne praeceptum ex caelesti et spirituali, ut a suo vero principio, existit, sequitur quod haec quoque lex, quae est conjugiorum, ut uxor, quia ex cupiditate quae est proprii, non ita ex ratione ut vir agit, sit sub viri prudentia.
AC n. 267
Arcana Coelestia n. 267
267. Vers. 17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi, dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te: in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae. Per 'hominem, quod audiverit vocem uxoris suae' significatur vir seu rationale, quod consenserit; et quia rationale consensit, se quoque avertit seu sibi maledixit, et propterea totus homo externus, quae significantur per quod 'maledicta humus propter te': quod status ejus vitae miserabilis futura, est quod 'in magno dolore ederet de ea'; et quidem usque ad Ecclesiae istius finem, quod est 'omnibus diebus vitae suae.'
AC n. 268
Arcana Coelestia n. 268
268. Quod 'humus' significet externum hominem, constare potest ab iis quae prius de terra et de humo et de agro dicta sunt: quando homo regeneratus est, non amplius vocatur terra sed humus, quia ei implantata sunt semina caelestia; humo etiam comparatur et humus vocatur passim in Verbo; est externus homo, seu ejus affectio et memoria, cui implantantur semina boni et veri, non autem interno homini, quia in interno nulla sunt propria hominis, sed in externo: in interno sunt bona et vera, quae cum non amplius adesse apparent, tunc homo est externus seu corporeus; tametsi recondita sunt in interno a Domino, quod homo nescit, nam non prodeunt nisi cum externus quasi moritur, ut solet in tentationibus, infortuniis, morbis, momentis mortis. Rationale etiam ad externum hominem pertinet, n. 118, quod in se est quoddam medium inter internum et externum, nam internus per rationale operatur in externum corporeum; at cum rationale consentit, tunc illud separat externum ab interno, ita ut non amplius sciatur quod internus sit, inde nec quid intelligentia et sapientia quae sunt interni.
AC n. 269
Arcana Coelestia n. 269
269. Quod Jehovah Deus seu Dominus non maledixerit humo seu externo homini, sed quod externus homo se averterit seu separaverit ab interno, et sic sibi maledixerit, constat ex iis quae prius ostensa sunt n. 245.
AC n. 270
Arcana Coelestia n. 270
270. Quod 'edere in magno dolore de humo' significet statum vitae miserabilem, conspicitur ab iis quae praecedunt et sequuntur praeter quod 'edere' in sensu interno sit vivere; tum ab eo quod talis vita sequatur, cum mali spiritus pugnare incipiunt, et angeli qui apud eum, laborare; magis dein cum mali spiritus dominari incohant: spiritus mali tunc regunt externum ejus hominem, angeli internum, de quo parum superest, vix ut angeli aliquid inde possint desumere quo defendant; inde miseria et anxietas. Quod mortui homines raro talem miseriam et anxietatem sentiant, causa est quia non amplius homines sunt, tametsi se putant homines esse prae aliis; nam non magis quam bruta norunt quid spirituale et caeleste et quid vita aeterna; similiter spectant deorsum ad terrestria aut extrorsum ad mundana; modo favent proprio et indulgent genio et sensibus, consentiente omni rationali; et quia mortui, non sustinerent aliquam pugnam aut tentationem; quae si superveniret, gravior esset quam ut vivere possent, et sic sibi adhuc magis maledicerent, inque damnationem adhuc profundius infernalem se praecipitarent; quare parcitur iis usque dum in alteram vitam transiverint, ubi non amplius ex aliqua tentatione et miseria mori possunt; tunc gravissima sustinent; quae similiter significantur per haec, quod 'maledicta humus, et in magno dolore ederet de ea.'
AC n. 271
Arcana Coelestia n. 271
271. Quod 'dies vitae' significent finem dierum Ecclesiae, noscitur ex eo quod non de singulari homine, sed de Ecclesia et ejus statu, hic agatur; finis dierum Ecclesiae erat tempus diluvii.
AC n. 272
Arcana Coelestia n. 272
272. Vers. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. Per 'spinam et carduum' intelligitur maledictio et vastatio: [per] 'quod ederet herbam agri' significatur quod viveret ut fera.
Ut fera vivit cum internus homo separatur ab externo ita ut non operetur in eum nisi communissime; nam quod homo sit homo, habet per internum hominem a Domino; at quod homo sit fera, habet ab externo, qui separatus ab interno in se non aliud est quam fera; similis natura ei inest, similes cupiditates, similes appetitus, similes phantasiae, et similes sensationes; organica quoque sunt similia: quod tamen ratiocinari possit ac, ut sibi videtur, astute, hoc habet a spirituali substantia, per quam vita Domini influere possit, sed quae apud talem pervertitur et fit vita mali, quae est mors; inde vocatur mortuus.
AC n. 273
Arcana Coelestia n. 273
273. Quod 'spina et carduus' significent maledictionem et vastationem, constat ex eo quod 'messis et arbor fructus' significent opposita, quae sunt benedictiones et multiplicationes: quod spina, carduus, sentis, vepris, urtica, talia significent, constat ex Verbo, ut apud Hosheam,
Ecce abiverunt prae vastatione; Aegyptus congregabit eos, Moph {1} sepeliet eos, desiderabile argento eorum; urtica hereditabit eos, vepris in tentoriis eorum, ix 6;
ubi 'Aegyptus et Moph' pro iis qui ex semet suisque scientificis de Divinis sapere volunt: apud eundem prophetam,
Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8;
ubi 'excelsa Aven' pro amore sui, 'spina et carduus super altaria' pro profanatione: apud Esaiam,
Super ubera plangentes propter agros desiderii, propter vitem frugiferam; super humo populi Mei spina sentica ascendet, xxxii 12, 13:
et apud Ezechielem,
Non erit amplius domus Israelis sentis pungens, et spina dolorifica ab omnibus circuitibus eorum, xxviii 24.
@ 1 So Heb., A.V. Memphis.$
AC n. 274
Arcana Coelestia n. 274
274. Quod 'edere herbam agri,' seu pabulum agreste, sit vivere ut fera, constat apud Danielem ubi de Nebuchadnezzare,
Ab homine expellent te, et cum bestia agri habitatio tua, herbam, sicut boves, te edere facient, et septem tempora transibunt super te, iv 29 [A.V. 32]:
et apud Esaiam,
Annon audivisti, ad e longinquo id feci, a diebus antiquitatis, et formavi id? nunc adduxi id, et erit ad devastandum in acervos propugnacula, urbes munitas; et habitatores eorum, breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, facti sunt herba agri, et olus herbae, tamen tectorum, et arvum adustum coram segete stante, {x}xxxvii 26, 27;
hic explicatur quid significat 'herba agri,' quid {1} 'olus herbae, gramen tectorum, et arvum adustum,' nam hic de antediluviano tempore agitur, quod intelligitur per 'e longinquo' et per 'dies antiquitatis.'
@ 1 quod I.$
AC n. 275
Arcana Coelestia n. 275
275. Vers. 19. In sudore vultus tui edes panem, usque dum redis in humum, quia ex ea sumptus es; quia pulvis tu, et ad pulverem redibis. Per 'edere panem in sudore vultus' significatur aversari quod caeleste est: 'redire ad humum ex qua sumptus' est ad externum hominem qualis fuit ante regenerationem: 'quod pulvis et ad pulverem rediret' est quod damnatus et infernalis.
AC n. 276
Arcana Coelestia n. 276
276. Quod 'edere panem in sudore vultus' significet aversari quod caeleste, constare potest ex significatione 'panis'; per panem intelligitur omne spirituale et caeleste, quod est cibus angelicus, quo si destituerentur, non viverent, sicut si homo destitueretur pane vel cibo: caeleste et spirituale in caelo correspondet etiam pani in terris; etiam illa repraesentantur per panem, ut ex multis constat: quod Dominus sit Panis, quia ab Ipso omne caeleste et spirituale, Ipse docet apud Johannem,
Hic Panis est, qui e caelo descendit,... qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, vi 58.
Quare etiam panis et vinum sunt symbola in Sancta Cena: caeleste hoc quoque repraesentatum est per mannam: quod caeleste et spirituale sit cibus angelicus, etiam constat ex verbis Domini,
Non ex pane solo vivet homo, sed ab omni verbo egrediente ex ore Dei, Matth. iv 4,
hoc est, ex vita Domini, ex qua omne caeleste et spirituale. [2] Ultima posteritas Ecclesiae Antiquissimae quae proxime ante diluvium, de qua hic agitur, tam perdita erat et immersa sensualibus et corporeis ut non audire voluerint quid veritas fidei, quid Dominus, quod venturus et salvaturus eos; cumque nominarentur, aversati sunt; aversatio illa describitur per 'edere panem in sudore vultus'; sicut Judaei, qui quia tales erant ut caelestia non agnoscerent, nec alium Messiam quam mundanum voluerunt, non potuerunt aliter quam aversari mannam, quia repraesentatio erat Domini, et vocare illam panem vilem; quare in eos serpentes missi sunt, Num. xxi 5, 6. Praeterea, caelestia quibus fruebantur in angustia, in miseria, cum lacrimis, vocabantur illis panis angustiae, panis miseriae, panis lacrimae; quibus fruebantur in aversatione, hic vocatur 'panis sudoris vultus.'
AC n. 277
Arcana Coelestia n. 277
277. Hic est sensus internus: qui litteram premit, is non aliud capit quam quod homo ex humo compararet sibi panem per laborem seu sudorem vultus; sed hic per 'hominem' non intelligitur unus homo sed Antiquissima Ecclesia, nec per 'humum' humus, nec per 'panem' panis, nec per 'hortum' hortus, sed quae sunt caelestia et spiritualia, sicut satis ostensum est.
AC n. 278
Arcana Coelestia n. 278
278. Quod per 'redire ad humum ex qua sumptus' significetur quod Ecclesia rediret ad externum hominem qualis fuit ante regenerationem, constat ex eo quod 'humus' significet externum hominem, ut dictum prius. Quodque 'pulvis' significet damnatio et infernalem, constat quoque ex iis quae dicta sunt de serpente, qui quia maledictus, dicitur quod 'ederet pulverem'; praeter quae de pulveris significatione ibi ostensa sunt, addere licet quae apud Davidem,
Coram Jehovah incurvabunt se omnes descendentes pulverem, et cujus animam non vivificavit, Ps. xxii 30 [A.V. 29]:
et alibi,
Abscondis facies Tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant, et ad pulverem suum redeunt, Ps. civ 29;
quod est, quando se avertunt a facie Domini, quod 'exspirent' seu moriantur, et sic 'ad pulverem redeant,' hoc est, damnati fiant et infernales.
AC n. 279
Arcana Coelestia n. 279
279. Involvunt nunc omnes hi versus in serie, quod sensuale se averterit a caelesti, vers. 14: quod Dominus venturus in mundum, Qui uniret, vers. 15: quod, quia avertit se extemus homo, pugna inde, vers. 16: quod miseria inde, vers. 17: quod damnatio inde, vers. 18: quod tandem infernum inde, vers. 19. Haec successerunt in Ecclesia ista a quarta posteritate usque ad diluvium.
* * * * * * * * * * * * * *
20. Et vocavit homo nomen uxoris suae Havah, quia illa erit mater omnis viventis.
21. Et fecit JEHOVAH DEUS homini et uxori ejus tunicas pellis, et vestivit eos.
22. Et dixit JEHOVAH DEUS, Ecce homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum; et nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum.
23. Et emisit eum JEHOVAH DEUS ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus.
24. Et ejecit hominem: et habitare fecit ab oriente ad hortum 'Eden cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arbor is vitarum.
AC n. 280
Arcana Coelestia n. 280
280. CONTENTA
Agitur hic in summa de Antiquissima Ecclesia, et de iis qui recesserunt; ita quoque de posteritate ejus, usque ad diluvium, cum exspiravit.
AC n. 281
Arcana Coelestia n. 281
281. De ipsa Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, et ex vita fidei in Dominum dicta 'Havah,' et 'mater omnis viventis,' vers. 20.
AC n. 282
Arcana Coelestia n. 282
282. De Prima ejus posteritate, in qua fuit bonum caeleste spirituale; et de Secunda et Tertia, in qua bonum naturale, quod significatur per 'tunicam pellis, quam Jehovah Deus homini et uxori ejus fecit,' vers. 21.
AC n. 283
Arcana Coelestia n. 283
283. De Quarta posteritate, in qua bonum naturale dissipari coepit; qua si e novo crearentur, aut instruerentur in caelestibus fidei, quod perituri; quod est 'forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et vivat in aeternum,' vers. 22.
AC n. 284
Arcana Coelestia n. 284
284. De Quinta posteritate, quod privati omni bono et vero, et redacti in statum in quo fuerunt ante regenerationem; quod est 'emitti ex horto {1}Eden ad colendum humum, ex qua sumptus, vers. 23.
AC n. 285
Arcana Coelestia n. 285
285. De Sexta et Septima posteritate, quod separati a scientia boni et veri, et relicti suis foedis amoribus et persuasionibus; et sic provisum, ne profanarent sancta fidei; quae significantur per 'ejici, et habitare facere cherubos cum flamma gladii, ad custodiendum viam ad arborem vitarum,' vers. 24.
@ 1 Edenis I.$
AC n. 286
Arcana Coelestia n. 286
286. SENSUS INTERNUS
IN praecedentibus huc usque actum est de antiquissimis, quod regenerati; primum de iis qui sicut ferae vixerunt et tandem facti homines spirituales; tum de illis qui facti homines caelestes, qui Antiquissimam Ecclesiam constituerunt; postea de iis, et posteris, qui recesserunt, ordine, de prima posteritate, de secunda, de tertia, et demum de sequentibus usque ad diluvium. In his versibus qui sequuntur ad finem hujus capitis est recapitulatio ab Antiquissimae Ecclesiae homine usque ad diluvium; ita est conclusio omnium praecedentium.
AC n. 287
Arcana Coelestia n. 287
287. Vers. 20. Et vocavit homo nomen uxoris suae Havah, quia illa erit mater omnis viventis. Per 'hominem' hic intelligitur vir Antiquissimae Ecclesiae, seu homo caelestis: per 'uxorem et matrem omnis viventis' Ecclesia; 'mater' dicitur ex eo quod prima Ecclesia; 'vivens,' ex fide in Dominum, Qui est ipsa Vita.
AC n. 288
Arcana Coelestia n. 288
288. Quod per 'hominem' intelligatur vir Antiquissimae Ecclesiae, seu caelestis homo, prius ostensum est; et quidem quod Dominus solus Homo, et quod ex Ipso omnis caelestis homo, quia similitudo Ipsius; inde vocatus 'homo' qui esset Ecclesiae, quicumque et qualiscumque; et tandem quisque qui corpore apparet ut homo, ad distinguendum eum a bestiis.
AC n. 289
Arcana Coelestia n. 289
289. Quod per 'uxorem' intelligatur Ecclesia, in sensu universali regnum Domini in caelis et in terris, prius quoque ostensum est; quod etiam per 'matrem,' inde sequitur. Quod Ecclesia 'mater' dicatur, commune est in Verbo; ut apud Esaiam,
Ubi est libellus repudii matris vestrae? l I:
apud Jeremiam,
Pudefacta est mater vestra valde, pudore suffusa est genitrix vestra, l 12:
apud Ezechielem,
Filia matris tuae {1} fastidientis virum suum, et filios suos; mater vestra Hittaea, et pater vester Emoraeus, xvi 45;
ubi 'vir' pro Domino et pro omni caelesti, 'filii' pro veris fidei, 'Hittaea' pro falso, 'Emoraeus' pro malo: apud eundem,
Mater tua sicut vitis {2} in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, frondescens fuit ab aquis multis, xix 10;
hic 'mater' pro Antiqua Ecclesia. Antiquissima Ecclesia principaliter 'mater' dicitur, quia prima, ut et unica quae caelestis, et ideo prae omnibus amata a Domino.
@ 1 I has fastidiens as Hebrew, but in De Amore Conjugiali n.119 S. fastidietis showing that it refers to matris not filiae.$
@ 2 S. has this in every other place he quotes it; A.V. and R.V. have 'in thy blood,' but R.V. in margin has 'or, in thy likeness.'$
AC n. 290
Arcana Coelestia n. 290
290. Quod 'mater omnis viventis' dicta a fide in Dominum, Qui est ipsa Vita, constare quoque potest ab illis quae prius ostensa sunt: nusquam dari potest nisi unica Vita, ex qua vita omnium; et nusquam dari potest vita quae vita, nisi per fidem in Dominum, Qui est Vita; nec fides in qua vita, nisi ab Ipso, ita in qua Ipse: quare Dominus in Verbo 'solus Vivens' dicitur, et appellatur 'VIVENS JEHOVAH' Jer. v 2; xii 16; xvi 14, 15; xxiii 7; Ezech. v 11: 'Vivens in aeternum,' Dan. iv 31; Apoc. iv 10; v 14; x 6: apud Davidem, 'Scaturigo vitae,' Ps. xxxvi 10 [A.V. 9]: apud Jeremiam, 'Fons aquarum vivarum, xvii 13: caelum quod ex Ipso vivit, 'Terra viventium,' Esai. xxxviii 11; liii 8; Ezech. xxvi 20; xxxii 23-27, 32; Ps. xxvii 13; Ps. lii 7 [A.V. 5]; Ps cxlii 6 [A.V. 5]. Et dicti 'viventes,' qui in fide in Dominum; ut apud Davidem,
Qui ponit animam nostram inter viventes, Ps. lxvi 9.
Et qui in fide, quod 'in Libro Vitarum,' Ps. lxix 29 [A.V. 28], et 'in Libro Vitae,' Apoc. xiii 8; xvii 8; xx 15. Quare etiam 'vivificari' dicuntur qui accipiunt fidem in Ipsum, Hos. vi 2; Ps. lxxxv 7 [A.V. 6]. Vicissim, qui non in fide, vocati sunt 'mortui,' quod inde sequitur; ut etiam apud Esaiam,
Mortui non vivent; Rephaim non resurgent, eo quod visitasti et exstinxisti eos, xxvi 14;
pro iis qui amore sui tument; 'resurgere' significat intrare in vitam; vocantur etiam 'confossi,' {x}Ezech. xxxii 23-26, 28-31: et infernum vocatur 'mors,' Esai. xxv {x}8; xxviii 15. 'Mortui' quoque vocantur a Domino, Matth. iv 16; Joh. v 24; viii 21, 24, 51, 52.
AC n. 291
Arcana Coelestia n. 291
291. In hoc versu describitur primum tempus, quum Ecclesia erat in flore suae juventutis, repraesentans conjugium caeleste, quare etiam describitur per conjugium, et dicta Havah ex 'vita.'
AC n. 292
Arcana Coelestia n. 292
292. Vers. 21. Et fecit Jehovah Deus homini et uxori ejus tunicas pellis, et vestivit eos. Haec significant quod Dominus instruxerit eos bono spirituali et naturali; quod instruxerit eos, exprimitur per 'facere et vestire'; et bonum spirituale et naturale, per 'tunicam pellis.'
AC n. 293
Arcana Coelestia n. 293
293. Quod haec significentur, nusquam ex littera apparere potest; sed usque patet quod arcaniora involvant, nam quisque scire potest quod Jehovah Deus non fecerit iis tunicas pellis.
AC n. 294
Arcana Coelestia n. 294
294. Quod 'tunica pellis' significet bonum spirituale et naturale, nec alicui constare potest nisi ex revelato sensu interiore; tum dein ex Verbo ubi similia occurrunt: hic in genere dicitur 'pellis,' et intelligitur pellis haedi, ovis, arietis, quae in Verbo significant affectiones boni, charitatem, et quae sunt charitatis; similia per 'oves' in sacrificiis: 'oves' appellantur quicumque sunt praediti bono charitatis, hoc est, bono spirituali et naturali; inde Dominus dicitur Pastor ovium, et qui charitate praediti sunt, vocantur 'oves,' ut cuivis notum est.
AC n. 295
Arcana Coelestia n. 295
295. Quod 'tunica pellis vestiti' dicantur, causa est quia antiquissimi propter innocentiam dicti 'nudi,' et dein cum innocentia periit, quod animadverterint se esse in malo, quod etiam vocatur 'nuditas'; ut historice omnia cohaerere appareant secundum modum loquendi antiquissimis, hic dicuntur 'vestiti,' ne nudi seu in malo: quod in bono spirituali et naturali fuerint, constat ex iis quae de illis dicta et ostensa sunt a versu 1 ad 13 hujus capitis; et nunc ex eo quod Jehovah Deus fecerit, et vestiverit eos: agitur enim hic de prima, sed imprimis de secunda et tertia posteritate Ecclesiae, qui donati sunt tali bono.
AC n. 296
Arcana Coelestia n. 296
296. Quod per 'pelles haedorum, ovium, caprarum, melium, arietum' significentur bona spiritualia et naturalia, constare potest a sensu interno Verbi, ubi agitur de Jacobo, et de arca: de Jacobo,
Quod indutus vestibus Esavi, et ubi nudus, super manum et collum pellibus haedorum caprarum, quae cum odoratus Isacus, dixit, Odor filii mei est sicut odor agri, Gen. xxvii 22, 27;
quae quod significent bona spiritualia et naturalia, ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur: de Arca,
Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum, et pelles melium, Exod. xxvi 14; xxxvi x19;
et quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur, obtegerent arcam operimento pellis melium; similiter mensam et vasa ejus, similiter candelabrum et ejus vasa, similiter altare auri, similiter vasa ministerii et altaris, pelle melium, Num. iv 6, 8, 10-12; quae quod significent bonum spirituale et naturale, etiam ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur; nam quicquid fuit in arca, habitaculo, tentorio, immo quicquid fuit supra Aharonem, {1} quum vestibus sanctitatis indutus esset, significabat caeleste spirituale, sic ut ne minimum esset quod non distincte aliquid repraesentaret.
@ 1 cum I.$
AC n. 297
Arcana Coelestia n. 297
297. Bonum caeleste est quod non vestitur, quia intimum, et est innocens: at bonum caeleste spirituale est quod primum vestitur, tum bonum naturale; nam exteriora sunt, et vestibus comparantur, ut et vestes vocantur; sicut ubi de Antiqua Ecclesia agitur apud Ezechielem,
Vestivi te acupicto, calceavi te meli, accinxi te bysso, et obtexi te serico, xvi 10:
apud Esaiam,
Indue vestes ornatus tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, lii 1:
in Apocalypsi,
Qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, iii 4, 5;
et ibi de viginti quatuor senioribus, quod 'induti vestimentis albis,' iv 4. Ita bona exteriora, quae sunt caelestia spiritualia et naturalia, sunt 'vestes'; quare etiam qui donati bonis charitatis, apparent in caelo vestibus splendentibus amicti; hic autem, quia in corpore adhuc, 'tunica pellis.'
AC n. 298
Arcana Coelestia n. 298
298. Vers. 22. Et dixit Jehovah Deus, Ecce homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum; et nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum. Quod Jehovah Deus in singulari, et dein plurali loquatur, causa est quia per 'Jehovam Deum' intelligitur Dominus et simul caelum angelicum: quod homo 'sciverit bonum et malum' significat quod caelestis factus, ita sapiens et intelligens: quod 'non mitteret manum et sumeret de arbore vitarum' est quod non instruendus in mysteriis fidei, sic nusquam in aeternum salvari posset, quod est 'vivere in aeternum.'
AC n. 299
Arcana Coelestia n. 299
299. Hic bina arcana sunt: primum, quod 'Jehovah Deus' significet Dominum et simul caelum: alterum, si instructi fuissent in mysteriis fidei, quod in aeternum periissent.
AC n. 300
Arcana Coelestia n. 300
300. Quod primum arcanum concernit, quod per Jehovam Deum intelligatur Dominus et simul caelum, observandum est quod in Verbo semper ex causa arcana Dominus dicatur nunc solum 'Jehovah,' nunc 'Jehovah Deus,' nunc 'Jehovah' et dein 'Deus,' nunc 'Dominus Jehovah,' nunc 'Deus Israelis,' nunc 'Deus' solum, sicut in primo capite Geneseos, non nisi quam Deus, ubi etiam in plurali locutum, 'faciamus hominem ad imaginem nostram,' nec prius quam in capite sequente, ubi de caelesti homine agitur, nominatur 'Jehovah Deus': Jehovah dicitur quia solus Est aut Vivit, ita ex Essentia; 'Deus' quia omnia potest, ita ex Potentia, ut constat in Verbo ubi distinguuntur, Esai. xlix 4, 5; lv 7; Ps. xviii 3, 29, 31, 32 [A.V. 2, 28, 30, 31]; Ps. xxxviii 16 [A.V. 15]; quare unusquisque angelus aut spiritus qui cum homine locutus est, et quem aliquid posse putabant, vocabant Deum, ut constat apud Davidem,
Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum judicabit, Ps. lxxxii 1:
et alibi,
Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum, Ps. lxxxix 7 [A.V. 6]:
et alibi,
Confitemini Deo deorum,...confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3:
ex potentia etiam homines vocati 'dii,' ut Ps. lxxxii 6; {x}Joh. x 34, 35; etiam Moses 'deus Pharaoni,' Exod. vii 1; quare etiam Deus in plurali Elohim dicitur. Sed quia angeli ne hilum potentiae habent ex se, ut ipsi quoque fatentur, sed solum a Domino, et non est nisi unus Deus, ideo per 'Jehovam Deum' in Verbo intelligitur Dominus solus: at ubi ministerio angelorum quicquam fit, ut in capite primo Geneseos, tunc in plurali dicitur; hic quoque, quia homo caelestis, ut homo, non potuit comparari Domino, sed angelis, ideo dicitur quod 'homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum,' hoc est sapiens et intelligens.
AC n. 301
Arcana Coelestia n. 301
301. Alterum arcanum est, si instructi fuissent mysteriis fidei, quod in aeternum periissent, quod significatur per haec verba, 'nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum'; ita se habet: cum homines inversi ordines vitae facti sunt, et non volunt nisi ex semet et proprio vivere et sapere, tunc {x}quicquid audiunt quod est fidei, ratiocinantur nam ita sit vel non; et quia ex semet, suis sensualibus et scientificis, non possunt aliter quam negare, et cum negant, etiam blasphemant et profanant; et tandem nec curant si profana sanctis commisceant: cum homo talis fit, tunc in altera vita ita damnatus est ut non aliqua spes salutis; quae enim per profanationes commixta sunt, adhaerent commixta; ut primum aliqua idea sancti venit, etiam idea profani conjuncta adest, quod facit ut in non alia societate esse possit quam in damnatorum: in altera vita exquisitissime percipitur, etiam a spiritibus in mundo spirituum, magis a spiritibus angelicis, quicquid alicui cogitationis ideae adest conjunctum, ita exquisite ut ex unica solum idea sciant qualis est. Ut profana talia adjuncta sanctis discutiantur, non fit nisi cum cruciatu infernali, et tanto ut si homo sciret, caveret sibi a profanatione ut ab ipso inferno.
AC n. 302
Arcana Coelestia n. 302
302. Haec causa fuit quod Judaeis quia tales, nusquam revelata fuerint mysteria fidei, usque adeo ut ne quidem aperte iis dictum quod viverent post mortem, nec aperte quod Dominus venturus in mundum ut salvaret eos; immo in tanta ignorantia et stupore detinebantur, et adhuc detinentur, ut non sciverint, nec sciant, quod internus homo sit, aut quod quicquam internum detur; nam si scivissent, et scirent, usque ut agnoscerent, tales sunt ut profanarent, et sic iis nusquam spes alicujus salutis in altera vita: haec sunt quae intellecta sunt a Domino apud Johannem,
Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, xii 40;
et quod Dominus per parabolas cum iis locutus, nec iis ullam explicuit, 'ne videntes viderent, et audientes audirent, et intelligerent,' ut Ipse dicit apud Matthaeum xiii 13. Ob illam etiam causam omnia mysteria fidei iis abscondita et tecta fuerunt sub repraesentativis Ecclesiae eorum; et ob eandem causam talis est stilus propheticus: sed aliud est scire et aliud est agnoscere; qui scit et non agnoscit, is est tanquam non sciret; at qui agnoscit, et dein blasphemat et profanat, is est qui intellectus a Domino.
AC n. 303
Arcana Coelestia n. 303
303. Homo sibi vitam acquirit per omnia quae sibi persuadet, hoc est, quae agnoscit et credit; quae non sibi persuadet, seu quae non agnoscit et credit, hoc mentem ejus nihil afficit; quare profanare nemo potest sancta nisi persuasus sit ut agnoscat, et usque {x}neget; qui non agnoscunt, scire possunt, sed sunt tanquam non sciunt, ac sunt sicut qui sciunt res quae nihil sunt; tales fuerunt Judaei circa Adventum Domini; et cum tales sunt, dicuntur in Verbo 'vastati' seu quod fides amplius nulla; tunc nec nocet quod interiora Verbi iis aperiantur, nam tunc sunt sicut videntes qui non vident, et tanquam audientes qui non audiunt, et qui habent cor incrassatum, de quibus Dominus per Esaiam,
Abi et dicas populo huic, Audite audiendo, sed non intelligatis, et videte videndo, et non cognoscatis; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, convertaturque, ut sanetur sibi, vi 9, 10;
et quod non prius mysteria fidei aperiantur quam cum tales sint, nempe vastati ut non amplius credant, ex causa, ut dictum, ne profanare possent, etiam Dominus apud Esaiam manifeste dicit in mox sequentibus,
Dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum desolantur urbes, ut nullus habitator, et domus, ut nullus homo, et humus desoletur desolatione, et removebit Jehovah hominem, ibid. vers. 11, 12;
'homo' dicitur qui sapit, seu agnoscit et credit. Tales erant Judaei, ut dictam, circa Adventum Domini, et ob eandem causam etiam adhuc in tali vastatione tenentur per cupiditates, imprimis per avaritiam, ut tametsi millies audiant de Domino, et de repraesentativis Ecclesiae apud eos, quod significent in singulis Dominum, usque nihil agnoscant et credant. Haec nunc causa fuit quod antediluviani dejecti de horto Edenis et vastati, usque dum nihil agnoscere potuissent quod verum.
AC n. 304
Arcana Coelestia n. 304
304. Ex his constat quod haec sint quae intelliguntur per verba haec, 'ne forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum'; 'sumere ab arbore vitarum, et 'edere' est scire, usque ut agnoscat, quicquid est amoris et fidei, nam 'vitae' in plurali sunt amor et fides; 'edere' significat hic ut prius nosse; 'vivere in aeternum' non est vivere in corpore in aeternum, sed vivere post mortem in damnatione aeterna; homo qui mortuus, non ideo vocatur 'mortuus,' quod moriturus post vitam corporis, sed quod victurus vitam mortis, nam 'mors' est damnatio et infernum; similiter per vivere significatur apud Ezechielem,
Animas venamini populo Meo, et animas vobis vivere facitis, et profanastis Me apud populum Meum,...ad occidendum animas, quae non morientur, et ad vivere faciendum animas, quae non vivent? xiii 18, 19.
AC n. 305
Arcana Coelestia n. 305
305. Vers. 23. Et emisit eum Jehovah Deus ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. 'Ejici ex horto Eden' est privari omni intelligentia et sapientia: 'colere humum, ex qua sumptus' est fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem.
Quod 'ejici ex horto Eden' sit privari omni intelligentia et sapientia, constat ex significatione 'horti,' et 'Edenis,' de qua prius: 'hortus' enim significat intelligentiam seu intellectum veri; et 'Eden,' quia amorem, significat sapientiam, seu voluntatem boni.
Quod 'colere humum ex qua sumptus' sit fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem, ostensum est prius ad vers. 19, ubi similia verba.
AC n. 306
Arcana Coelestia n. 306
306. Vers. 24. Et ejecit hominem; et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum. 'Ejicere hominem' est prorsus privare omni voluntate boni et intellectu veri, usque adeo ut ab illis separetur et non sit homo: 'habitare facere ab oriente cherubos' est providere ne intrare possit in aliquod arcanum fidei; nam 'oriens ad hortum Edenis' est caeleste, ex quo intelligentia: per 'cherubos' significatur providentia Domini ne homo talis intret in illa quae sunt fidei: per 'flammam gladii vertentis se' significatur amor proprius cum vesanis ejus cupiditatibus et inde persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velit, sed feratur abinde ad corporea et terrestria: et hoc 'ad custodiendum viam arboris vitarum,' quod est, ne profanare possit sancta.
AC n. 307
Arcana Coelestia n. 307
307. Agitur hic de sexta et septima posteritate, quae periit diluvio, qui prorsus ejecti sunt ab horto Edenis, seu ab omni intelligentia veri, et facti quasi non homines, atque relicti vesanis cupiditatibus et persuasionibus.
AC n. 308
Arcana Coelestia n. 308
308. Quid 'oriens' significat et quid 'hortus Edenis,' prius ostensum est, quare illis non immorandum: sed quod cherubi significent providentiam Domini ne homo ex proprio, sensuali et scientifico, vesane intret in mysteria fidei, et illa profanet, et sic pereat, ex nullis non locis in Verbo ubi cheruborum mentio fit, constare potest. Quia Judaei tales erant ut si aliquid manifeste novissent de Adventu Domini, de repraesentativis seu typis Ecclesiae, quod significarent Dominum, de vita post mortem, de interiore homine, et {1} sensum internum Verbi, quod profanavissent, et in aeternum periissent, quare repraesentatum hoc per cherubos ad propitiatorium super arca, super aulaeis habitaculi, super velo, similiter in templo, et significatum quod Dominus custodiverit, Exod. xxv 18-21; xxvi 1, 31; 1 Reg. vi 23-{x}29, 32, 35. Nam arca, in qua testimonium, significabat idem ac hic 'arbor vitarum,' seu Dominum et caelestia quae unice sunt Domini; inde quoque Dominus multoties dicitur 'Deus Israelis insidens cherubis': et cum Aharone et Mose locutus est inter cherubos, Exod. xxv 22; Num. {x}vii 89. Describitur hoc manifeste apud Ezechielem ubi haec,
Gloria Dei Israelis elevata est desuper cherubo, super quo fuerat, ad limen domus, clamavit ad virum indutum lineis,...et dixit ad illum, Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus: et istis dixit,...Transite per urbem post illum, et percutite, ne parcat oculus vester, neque clementia utamini; senem, juvenem, et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad deletionem;...polluite domum, et implete atria confossis, ix 3-6[7];
et porro,
Dixit ad virum indutum lineis, Intra inter rotam ad subter cherub, et imple volas tuas prunis ignis ab inter cherubos, et sparge super urbem;...Misit cherub manum suam ab inter cherubos ad ignem, qui inter cherubos, tulit et dedit in volas induti lineis, et sumpsit et exivit, x 1-7;
ex quibus constat quod Domini providentia ne penetrarent in mysteria fidei, significetur per 'cherubos,' et quod ideo relicti sint suis vesanis cupiditatibus, quae hic quoque significantur per 'ignem qui spargeretur super urbem,' et quod 'nulli parceretur.'
@ 1 It seems that si novissent is to be understood here.$
AC n. 309
Arcana Coelestia n. 309
309. Quod per 'flammam gladii vertentis se' significetur amor proprius cum ejus vesanis cupiditatibus et persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velint, sed ferantur inde ad corporea et terrestria, tam multis confirmari potest ex Verbo ut paginas impleret; solum haec quae apud Ezechielem;
Propheta et dicas, Sic dixit Jehovah, Dic, gladius, gladius exacutus, et etiam tersus ad mactandum mactationem, acutus ut sit ei fulgur;...iteretur gladius tertio, gladius confossorum suorum, gladius confossionis magnae, penetrans in cubicula ad eos, ut liquefiat cor, et multiplicabit offendicula, in omnibus portis eorum, dedi terrorem gladii, heu factus in fulgur, xxi {1} 14, 15, 19, 20;
'gladius' hic pro desolatione hominis, ut nihil boni et veri videat, sed mera falsa et contraria, quod est 'multiplicare offendicula:' et quae apud Nahum,
Eques ascendere faciens, et flamma gladii, et fulgur hastae, et multitudo confossi, iii 3;
de iis qui in arcana fidei intrare volunt.
@ 1 A.V. 9, 10, 14, 15. I has 9, 10 only.$
AC n. 310
Arcana Coelestia n. 310
310. Singula verba hujus versus arcanissima tanta involvunt ut nusquam exponi possint, applicabilia ad genium populi hujus qui diluvio periit, qui genius prorsus diversus fuit a genio eorum qui post diluvium vixerunt: ut paucis modo dicatur, primi eorum parentes qui Antiquissimam Ecclesiam constituerunt, caelestes fuerunt, ita illis semina caelestia inseminata fuerunt; inde posteri eorum semen ex caelesti origine apud se habuerunt; semen ex caelesti origine tale est quod amor regat totam mentem, et unam facit. Mens enim humana ex binis partibus constat, ex voluntate et intellectu; voluntatis est amor seu bonum, intellectus est fides, seu verum; ex amore seu bono, percipiebant quid fidei aut quid veri, ita una mens erat; cum tales sunt, apud posteros manet semen inde, qui si declinant a vero et bono periculosissimum est, sic enim totam suam mentem pervertunt ut in altera vita vix possit restitui. Aliter, quibus non semen caeleste sed semen spirituale inest, sicut postdiluvianis et iis qui hodie vivunt, iis nullus est amor, ita nulla voluntas boni, sed usque dari potest fides, seu intellectus veri; ex fide, seu intellectu veri, perduci possunt ad charitatem quandam, sed per aliam viam et quidem per insinuatam a Domino conscientiam ex cognitionibus veri et boni inde; quare est status eorum prorsus alius quam fuit status antediluvianorum; de quo statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Haec sunt arcana, quae homini hodie prorsus ignota sunt; nam hodie non sciunt quid caelestis homo, ne quidem quid spiritualis, minus qualis inde mens et vita hominis, et inde status post mortem.
AC n. 311
Arcana Coelestia n. 311
311. Status eorum qui perierunt diluvio, in altera vita talis est ut nusquam esse possint in mundo spirituum, aut cum aliis spiritibus sed in inferno separato ab infernis aliorum, et quidem quasi sub monte quodam; apparet sicut mons intermedius ex diris eorum phantasiis et persuasionibus; phantasiae eorum et persuasiones tale sunt ut aliis spiritibus tantum stuporem inducant ut non sciant num vivant aut num mortui sint; nam auferunt iis omnem intellectum veri, ut nihil percipiant: in tali persuasione etiam fuerunt cum vixerunt; et quia tales futuri in altera vita ut nusquam cum spiritibus aliis esse potuissent quin iis mortis speciem inducerent, omnes exstincti sunt ac Dominus postdiluvianis, a Divina Ipsius misericordia, alios status induxit.
AC n. 312
Arcana Coelestia n. 312
312. Status antediluvianorum horum prorsus descriptus est ii hoc versu, ut quod 'ejecti,' seu separati a bono caelesti; quod 'habitare facti ab oriente ad hortum Edenis cherubi'; qui quia tales, dicitur quod 'ab oriente ad hortum Edenis,' quae verba iis solum applicabilia sunt; de iis autem qui postea vixerunt, non haec dici possunt, sed quod 'ab horto Edenis ad orientem': tum quod dicatur 'flamma gladii vertentis se'; si de hodiernis dictum fuisset, 'gladius flammae'; nec 'arbor vitarum,' sed 'arbor vitae'; praeter alia in serie, quae nusquam explicari possunt; solum angelis quibus Dominus revelat, intellecta; nam unusquisque status indefinita arcana habet, quorum ne quidem unum notum est generi humano.
AC n. 313
Arcana Coelestia n. 313
313. Ex his quae de primo homine nunc dicta sunt, constare potest quod ex illo non hereditarium malum usque in omnes qui hodie vivunt, et, sicut false putant, quod nullum aliud hereditarium malum sit quam quod inde scaturiverit; est enim Antiquissima Ecclesia de qua ibi agitur, et vocatur 'homo'; qui dum vocatur 'Adam,' significat quod homo ex humo, seu quod homo factus a non homine, per regenerationem a Domino; haec nominis est origo, et haec nominis significatio. Sed hereditarium malum se ita habet quod unusquisque qui actuale peccatum committit, is sibi inde inducat naturam, et malum inde implantatur liberis et fit hereditarium, ita a parente unoquovis, ab ejus avo, proavo, atavo, et antecedentibus ordine, quod sic multiplicatur et crescit in ejus posteritate descendente, et remanet apud unumquemvis, atque apud unumquemvis augetur per actualia ejus peccata; nec dissipatur sic ut non noceat, quam apud eos qui a Domino regenerantur. Hoc quisque, si attenderit, scire potest ex eo quod malae parentum inclinationes visibiliter maneant in liberis, ita ut una familia, immo una generatio, ab altera inde queat dignosci.
AC n. 314
Arcana Coelestia n. 314
314. CONTINUATIO DE INTROITU HOMINIS IS VITAM AETERNAM
ANGELI spirituales, de quibus prius, postquam data resuscitato seu animae lucis usura ut se circumspicere possit, ei omnia officia quae usquam desiderare in illo statu potest, praestant; ac instruunt eum de illis quae sunt in altera vita, sed quantum capere potest: si in fide fuit, et desiderat, etiam ei mirabilia et magnifica caeli ostendunt.
AC n. 315
Arcana Coelestia n. 315
315. At si non talis ut instrui velit, tunc cupit resuscitatus seu anima ab angelorum consortio, quod angeli exquisite percipiunt; nam in altera vita datur communicatio omnium idearum cogitationis: et quando cupit ab illis, tunc illi non relinquunt eum, sed is se dissociat ab illis: angeli unumquemvis amant et nihil prius desiderant quam officia praestare, instruere, et auferre in caelum; in eo illorum summa delectatio consistit.
AC n. 316
Arcana Coelestia n. 316
316. Cum anima se ita dissociat, excipitur a spiritibus bonis, in quorum consortio cum est, etiam ei omnia officia praestantur: at si vita ejus talis in mundo fuit ut non in consortio bonorum esse potuerit, tunc quoque ab ii: cupit; et hoc tamdiu et toties usque dum se associat talibus qui vitae ejus in mundo prorsus conveniunt, apud quos vitam quasi suam invenit; et tunc, mirum, cum iis similem vitam agunt, qualem in corpore: sed cum in illam vitam relapsi sunt, tunc inde fit novum exordium vitae, quidam post majorem, quidam post minorem temporis moram, feruntur inde versus infernum; qui vero in fide in Dominum fuerunt, ii a novo illo exordio vitae ducuntur per gradus ad caelum.
AC n. 317
Arcana Coelestia n. 317
317. Sed quidam ad caelum lentius, quidam citius; immo etiam vidi quod aliqui post mortem immediate in caelum sublati sint: solum duo exempla memorare licet.
AC n. 318
Arcana Coelestia n. 318
318. Quidam ad me venit et mecum locutus; ex quibusdam signis constare potuit quod nuper e vita excesserit; primum nesciebat ubinam esset putans se esse in mundo: cumque ei datum scire quod in altera vita, et quod nunc non haberet quicquam, ut domum, opes, et similia, sed quod esset in alio regno, ubi privatus omnibus quae habuit in mundo, tunc anxietate affectus nesciebat quo se conferret, quoque habitaret; sed ei dicebatur quod solus Dominus ei et omnibus prospiciat; tunc relictus sibi, ut cogitaret sicut in mundo, et cogitabat (omnium enim cogitationes in altera vita percipi manifeste possunt) quid tunc faceret, quia absque omnibus iis ex quibus potuisset vivere: sed cum in anxietate illa esset, transferebatur inter spiritus caelestes qui erant ex cordis provincia; illi ei omnia officia praestabant quaecumque usque desiderabat; hoc facto iterum sibi relictus, cogitare ex charitate coepit quomodo tantam gratiam rependere posset, ex quibus constabat quod dum in vita corporis, in fidei charitate fuerit, quare statim in caelum sublatus est.
AC n. 319
Arcana Coelestia n. 319
319. Alium quoque vidi immediate in caelum ab angelis translatum, et quod a Domino acceptatus, et ei ostensa gloria caeli. Praeter multam aliam experientiam, quod quidam post tractum temporis.
AC n. 320
Arcana Coelestia n. 320
320. GENESEOS
CAPUT QUARTUM
Qualis vita Animae seu Spiritus
QUOD in genere spectat vitam animarum seu recentium spirituum post mortem, multis experientiis constiterat quod homo dum in alteram vitam venit, non sciat quod in altera vita sit, putans quod adhuc in mundo, immo in suo corpore; usque adeo ut cum ei dicitur quod sit spiritus, quod miretur et obstupescat; tam ex causa quod prorsus sit sicut homo quoad sensus, cupiditates et cogitationes, quam ex eo quod non crediderit cum vixit in mundo, quod spiritus sit, et quidam, quod spiritus non possit esse talis.
AC n. 321
Arcana Coelestia n. 321
321. Alterum est quod spiritus multo excellentiores facultates sensitivas habeat, et multo excellentiores cogitandi loquendique dotes quam cum vixit in corpore, usque adeo ut vix comparari possint; tametsi hoc spiritus nesciant antequam detur iis reflexio a Domino.
AC n. 322
Arcana Coelestia n. 322
322. Caveant sibi ab opinione falsa quod spiritus sint absque sensitivo exquisitiore multo quam in vita corporis; contrarium scio a mille et mille experientiis; sique non credere velint ex causa suarum suppositionum de spiritu, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi ipsa experientia faciet eos credere: non solum habent visum, nam vivunt in luce, et spiritus boni, angelici et angeli in tanta luce ut lux meridiei in mundo ei vix comparari possit: de luce in qua vivunt et vident, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent auditum, tam exquisitum ut auditus eorum in corpore non aequiparari possit; mecum locuti sunt nunc per aliquot annos fere continue; sed de loquela eorum etiam, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus: habent olfactum, de quo etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent tactum exquisitissimum, inde dolores et cruciatus in inferno; nam ad tactum se referunt omnes sensationes, quae sunt modo diversitates et varietates tactus: habent cupiditates et affectiones, quibus nec comparari possunt eae quas habuerunt in vita corporis, de quibus plura, ex Divini Domini Misericordia, in sequentibus: cogitant multo perspicacius et distinctius quam cogitarunt in vita corporis; in una idea cogitationis plura involvunt quam in mille cum cogitarunt in vita corporis: loquuntur inter se ita acute, subtiliter, sagaciter et distincte, ut si perciperet homo modo aliquid de eo, obstupesceret: in summa, nihil prorsus amiserunt quin sint sicut homines sed perfectiones, praeter ossa et carnem et inde imperfectiones. Agnoscunt et percipiunt quod dum in corpore vixerunt, fuerit spiritus qui sensit, quod tametsi apparuit in corpore, usque non fuit corporis; quare rejecto corpore vivunt sensationes multo exquisitiores et perfectiones; vita consistit in sensu, nam absque sensu nulla vita, et qualis sensus talis vita quod cuivis potest notum esse.
AC n. 323
Arcana Coelestia n. 323
323. Sequuntur ad finem capitis quaedam exempla de iis qui aliter in vita corporis cogitarunt.
CAPUT IV
1. ET homo cognovit Havam uxorem suam, et concepit e peperit Cain; et dixit, Acquisivi virum, Jehovam.
2. Et addidit parere fratrem ejus, Habel; et fuit Habel pastor gregis, et Cain fuit colens humum.
3. Et factum a fine dierum, et attulit Cain de fructu humi munus JEHOVAE.
4. Et Habel attulit etiam ille de primogenitis gregis sui, et de pinguedine eorum: et aspexit JEHOVAH ad Habel et ad munus illius.
5. Et ad Cain et ad munus ejus non aspexit; et accensa est ira Caino valde, et ceciderunt facies ejus.
6. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Quare accensa est ira tibi? et quare ceciderunt facies tuae?
7. Annon si benefacis, elevatio? et si non benefacis, ad januam peccatum cubans; et ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei.
8. Et dixit Cain ad Habel, fratrem suum: et erat, cum essent in agro, et surrexit Cain contra Habel fratrem suum, et occidit illum.
9. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Ubi Habel frater tuus? et dixit Non scio, an custos fratris mei ego?
10. Et dixit, Quid fecisti? Vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo.
11. Et nunc, maledictus tu de humo, quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua.
12. Cum coles humum, non addet dare vim suam tibi, vagus et profugus eris in terra.
13. Et dixit Cain ad JEHOVAM, Major iniquitas mea, quam ut auferatur.
14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me.
15. Et dixit ei JEHOVAH, Quapropter omnis occidens Cain septempliciter vindicabitur; et posuit JEHOVAH Caino signum, ut non percuteret eum quisquam inveniens eum.
16. Et exivit Cain a faciebus JEHOVAE; et habitavit in terra Nod versus orientem Edenis.
17. Et cognovit Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Hanoch; et fuit aedificans urbem, et vocavit nomen urbis secundum nomen filii sui Hanoch.
18. Et natus Hanocho, Iradum; et Irad genuit Mehujael; et Mehujael genuit Methushael; et Methushael genuit Lamech.
19. Et accepit sibi Lamech duas uxores; nomen unius Adah, et nomen alterius Zillah.
20. Et peperit Adah Jabal, is erat pater habitantis tentorium, et pecoris.
21. Et nomen fratris ejus Jubal, is erat pater omnis pulsantis citharam et organum.
22. Et Zillah etiam ea peperit Tubal-cain, erudiens omnem artificem aeris et ferri. Et soror Tubal-cain Naamah.
23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum.
24. Quod septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies et septies.
25. Et cognovit homo adhuc uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Sheth; quia reposuit mihi Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit illum Cain.
26. Et Shetho etiam illi natus est filius, et vocavit nomen ejus Enosh: tunc coeptum est invocare nomen JEHOVAE.
AC n. 324
Arcana Coelestia n. 324
324. CONTENTA
Agitur de doctrinis separatis ab Ecclesia, seu haeresibus, et de exsuscitata postmodum Ecclesia nova, dicta 'Enosh.'
AC n. 325
Arcana Coelestia n. 325
325. Antiquissima Ecclesia per amorem fidem in Dominum habuit; sed exstiterunt qui separarunt fidem ab amore: doctrina separatae fidei ab amore vocata fuit 'Cain': charitas, quae est amor erga proximum, dicta fuit 'Habel,' vers. 1, 2.
AC n. 326
Arcana Coelestia n. 326
326. Utriusque cultus describitur; fidei separatae per 'munus Caini'; et charitatis per 'munus Habetis,' vers. 3, 4: et quod gratus fuerit cultus ex charitate, non autem ex fide separata, vers. 4, 5.
AC n. 327
Arcana Coelestia n. 327
327. Quod mutatus in malum status eorum qui ex fide separata fuerunt, describitur per 'iram accensam, et cadere facies Caino, vers. 5, 6.
AC n. 328
Arcana Coelestia n. 328
328. Et quod noscatur ex charitate qualis fides: tum quod charitas apud fidem esse velit si non fides principale fiat et extollatur supra charitatem, vers. 7.
AC n. 329
Arcana Coelestia n. 329
329. Quod charitas exstincta sit apud eos qui separarunt fidem et praetulerunt charitati, describitur per 'Cainum quod occiderit Habelem fratrem,' vers. 8, 9.
AC n. 330
Arcana Coelestia n. 330
330. Exstincta charitas vocatur 'vox sanguinum,' vers. 10: perversa doctrina 'maledictio de humo,' vers. 11: falsum et malum inde est 'vagum et profugum in terra,' vers. 12: et quia averterunt se a Domino, quod periculum mortis aeternae, vers. 13, 14: sed quia: fides est per quam implantaretur postea charitas, sacrosanctum erat illam violare, quod est 'signum positum Caino,' vers. 15: et a sede ubi prius illam removere, est quod 'habitaret versus orientem Edenis,' vers. 16.
AC n. 331
Arcana Coelestia n. 331
331. Haeresis illa, tum amplificata, vocata est {x}Hanoch, vers. 17.
AC n. 332
Arcana Coelestia n. 332
332. Haereses inde exsurgentes etiam suis nominibus vocantur
in quarum ultima, quae vocatur 'Lamech,' nihil amplius de fide remansit, vers. 18.
AC n. 333
Arcana Coelestia n. 333
333. Nova tunc Ecclesia orta, quae intellecta per 'Adah et Zillah,' et descripta per filios illarum 'Jabal, Jubal et Tubal-cain'; Ecclesiae caelestia per 'Jabal'; spiritualia per 'Jubal'; naturalia per 'Tubal-cain,' vers. 19-22.
AC n. 334
Arcana Coelestia n. 334
334. Quod Ecclesia illa orta, cum exstinctum fuit omne fidei et omne charitatis, et cum violatum, quod maxime sacrosanctum, describitur, vers. 23, 24.
AC n. 335
Arcana Coelestia n. 335
335. Summa rerum traditur; quod postquam fides separata exstinxerit charitatem, quod est 'Cain,' nova fides a Domino donata, per quam implantabatur charitas; quae fides est 'Sheth,' vers. 25.
AC n. 336
Arcana Coelestia n. 336
336. Charitas implantata per fidem, vocatur 'Enosh,' seu homo alius, quod nomen est istius Ecclesiae, vers. 26.
AC n. 337
Arcana Coelestia n. 337
337. SENSUS INTERNUS
HIC quia de degeneratione Ecclesiae Antiquissimae, seu falsificatione doctrinae, et consequenter de haeresibus et sectis sub nominibus Caini et ejus descendentium, agitur, sciendum, quod nequaquam intelligi queat quomodo falsificata fuerit doctrina, seu quales fuerint haereses aut sectae illius Ecclesiae, nisi probe sciatur qualis vera Ecclesia; inde cognosci possunt. De Antiquissima Ecclesia prius satis multis actum est, et ostensum quod fuerit caelestis homo, et quod non agnoverit aliam fidem quam quae esset amoris in Dominum et erga proximum; per amorem illum a Domino habebant fidem seu perceptionem omnium quae erant fidei; quare nec voluerunt nominare fidem, ne separaretur ab amore, ut ostensum prius n. 200-203. Talis est caelestis homo; et quod talis, describitur per repraesentativa etiam apud Davidem ubi agitur de Domino, Qui dicitur 'Rex,' et de caelesti homine, qui 'filius Regis,'
Judicia Tua Regi da, et justitiam Tuam filio Regis;...ferent montes pacem populo, et colles in justitia;...timebant Te cum sole, et ad facies lunae, generatio generationum;... florebit in diebus illius justus, et multa pax, usque dum non luna, Ps. lxxii 1, 3, 5, 7;
per 'solem' significatur amor; per 'lunam' fides; per 'montes et colles' Ecclesia Antiquissima; per 'generationem generationum' Ecclesiae postdiluvianae; 'usque dum non luna' dicitur quia fides erit amor; videantur quoque quae apud Esaiam xxx 26. Antiquissima Ecclesia fuit talis, et doctrina talis; hodie vero prorsus alia, nam fides hodie praecedit; sed per fidem charitas a Domino donatur, et tunc fit charitas principale; quare sequitur quod falsificata antiquissimo tempore fuit doctrina, cum confessi sunt fidem, et sic separarunt fidem ab amore: qui falsificarunt ita doctrinam, aut separarunt fidem ab amore, seu fidem solam confessi, ii tunc dicti 'Cain,' et erat tale apud eos enorme.
AC n. 338
Arcana Coelestia n. 338
338. Vers. I. Et homo cognovit Havam uxorem suam, et concepit et peperit Cain; et dixit, Acquisivi virum, Jehovam. Per 'hominem et Havam uxorem ejus' significatur Ecclesia Antiquissima, ut notum: ejus prima proles seu primogenitum est fides, quae hic vocatur 'Cain': 'quod dixerit, Acquisivi virum, Jehovam' significat quod fides apud eos qui dicti Cain, cognita sit et agnita sicut res per se.
AC n. 339
Arcana Coelestia n. 339
339. In praecedentibus tribus capitibus satis ostensum est quod per 'hominem et ejus uxorem' significata sit Ecclesia Antiquissima, sic ut non possit dubitari; et quia 'homo et uxor ejus' est Antiquissima Ecclesia, constat inde quod conceptus et partus ejus non fuerit alius. Antiquissimis familiare fuit nomina indere, et per nomina significare res, et sic instituere genealogiam; quae enim sunt Ecclesiae, similiter quoque se habent; unum concipitur et nascitur ab altero, et habet se ut generatio; quare commune est in Verbo talia quae Ecclesiae sunt, vocare conceptus, partus, prolem, infantes, parvulos, filios, filias, juvenes, et sic porro: prophetica iis sunt plena.
AC n. 340
Arcana Coelestia n. 340
340. Quod 'dixit, Acquisivi virum, 'Jehovam' significet quod fides apud eos qui dicti Cain, cognita sit et agnita sicut res per se, constat ab illis quae in praemissis hujus capitis dicta sunt: prius quasi ignorarunt quid fides, quia perceptionem {x}omnium quae erant fidei, habebant; at cum distinctam doctrinam facere incipiebant de fide, tunc depromebant illa de quibus perceptionem habebant, et redigebant in doctrinam, et vocabant illam, 'Acquisivi virum, Jehovam,' sicut novum quoddam adinvenissent, ita scientificum factum, quod fuit inscriptum cordi. Unumquodvis novum antiquitus nomine vocabant, et quae involvebant nomina, sic explicabant; sicut quid Ismael significet, quod 'audiret Jehovah miseriam ejus,' Gen. xvi 11; quid Reuben, quod 'vidit Jehovah miseriam meam,' Gen. xxix 32; quid Simeon, quod 'audivit Jehovah, quod minus cara,' ibid. vers. 33; quid Jehudah, 'hac vice confitebor Jehovae,' ibid. vers. {x}35. Altare a Mose aedificatum, vocatum 'Jehovah vexillum, Exod. xvii 15; hic ipsa doctrina fidei vocata 'Acquisivi virum, Jehovam', seu Cain.
AC n. 341
Arcana Coelestia n. 341
341. Vers. 2. Et addidit parere fratrem ejus, Habel; et fuit Habel pastor gregis, et Cain fuit colens humum. Alter partus Ecclesiae est charitas, quae significatur per 'Habelem' et 'fratrem': 'pastor gregis' est qui exercet bonum charitatis: 'colens humum' est qui absque charitate, utcumque ex fide separata ab amore, quae nulla fides.
AC n. 342
Arcana Coelestia n. 342
342. Quod alter partus Ecclesiae sit charitas, constare potest ex illis quae Ecclesia concipit et parit, quae non aliud sunt quam fides et charitas: similia significata sunt per primos partus Leae ex Jacobo, per 'Reuben' fides, per 'Simeon' fides actu, per 'Levi' charitas, Gen. xxix 32-34; quare etiam tribus Levi sacerdotium accepit, et pastorem gregis repraesentavit: charitas, quia est alter partus Ecclesiae, vocatur 'frater,' et nominatur 'Habel.'
AC n. 343
Arcana Coelestia n. 343
343. Quod 'pastor gregis' sit qui exercet bonum charitatis, unicuivis notum esse potest, nam hoc familiare in Verbo Veteris et Novi Testamenti; qui ducit et docet, appellatur 'pastor'; qui ducuntur et docentur, appellantur 'grex'; qui non ducit ad bonum charitatis, et qui non docet bonum charitatis, non est verus pastor; et qui non ducitur ad bonum et discit bonum, non est grex. Quod pastor et grex significent illa, quidem superfluum est ex Verbo confirmare, sed usque sint haec quae apud Esaiam,
Dominus dabit pluviam seminis tui, quo seminas humum, et panem proventus humi,...{1} pascet pecora tua in die illo, prato lato, xxx 23;
ubi 'panis proventus humi' est charitas: apud eundem,
Dominus Jehovih, sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, fetas leniter ducet, xl 11:
apud Davidem,
Pastor Israelis ausculta, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge, Ps. lxxx 2[A.V. 1]:
apud Jeremiam,
Formosae et delicatae assimilavi filiam Zionis, ad eam venient pastores, et greges eorum figent prope eam tentoria circumcirca, pascent quisque spatium suum, vi 2, 3:
apud Ezechielem,
Dixit Dominus Jehovih, Multiplicabo eos sicut gregem hominis, sicut gregem {2} sanctificatorum, sicut gregem Hierosolymae, in {3} temporibus statis ejus, sic erunt urbes desertae plenae grege hominis, xxxvi 37, 38:
apud Esaiam,
Omnis grex Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebaioth ministrabunt tibi, lx 7.
Qui gregem ducunt ad bonum charitatis, sunt 'qui congregant gregem, at vero qui non ad bonum charitatis, sunt 'qui dispergunt'; nam omnis congregatio et unio ex charitate, et omnis dispersio et disunio ex non charitate.
@ 1 Heb. is singular, but in n. 5201, 6049, S. has pascent as Sch.$
@ 2 I has sanctificatum, but Heb. has genitive plural. These two endings are often very similar in S's handwriting.$
@ 3 Sch. has festis: Heb. has both meanings.$
AC n. 344
Arcana Coelestia n. 344
344. Quid facit fides, seu scientia, cognitio, et doctrina fidei, quam ut homo ita fiat sicut docet? Primarium quod docet, est charitas, Marc. xii 28-35; Matth. xxii 34-39; haec est finis omnium, quo spectat; si non fiat, quid scientia seu doctrina, nisi quoddam nihil?
AC n. 345
Arcana Coelestia n. 345
345. Quod 'colens humum' sit qui absque charitate, utcumque ex fide separata ab amore, quae nulla fides, constare potest ab iis quae sequuntur, quod 'Jehovah non aspexit ad munus ejus,' et quod 'fratrem suum occidit,' hoc est, quod charitatem per 'Habelem' significatam destruxit. 'Colere humum' dicebantur qui corporea et terrestria spectant, sicut constat ab iis quae dicta sunt ad cap. {x}iii vers. 19, 23; ubi dicitur quod 'homo emissus ex horto Eden ad colendum humum.'
AC n. 346
Arcana Coelestia n. 346
346. Vers. 3. Et factum a fine dierum, et attulit Cain de fructu humi, munus Jehovae. Per 'finem dierum' intelligitur progressus temporis: per 'fructum humi' opera fidei absque charitate; per 'munus Jehovae' cultus inde.
AC n. 347
Arcana Coelestia n. 347
347. Quod per 'finem dierum' intelligatur progressus temporis, unicuivis constare potest. Doctrina haec, quae 'Cain' vocatur, in suo primordio, cum adhuc simplicitas inerat, non ita ingrata fuisse apparet ac postea; quod constat ex eo quod appellaverint prolem 'acquisitum virum, Jehovam'; ita nec in primordio fides ita separata fuit ab amore ac 'in fine dierum' seu progressu temporis, sicut solet omnis doctrina verae fidei.
AC n. 348
Arcana Coelestia n. 348
348. Quod per 'fructum humi' intelligantur opera fidei absque charitate, ex sequentibus etiam patet; opera enim fidei absque charitate sunt opera nullius fidei, in se mortua, nam sunt solum externi hominis; de quibus ita apud Jeremiam,
Quare via impiorum prosperatur?...Plantasti eos, etiam radicati sunt, iverunt, etiam faciunt fructum, propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum,...quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? xii 1, 2, 4;
'propinquus in ore, sed longinquus a renibus' sunt qui ex fide separata a charitate, de quibus praedicatur quod 'terra lugeat.' Vocantur etiam 'fructus operum' apud eundem,
Supplantativum cor prae omni, et desperatum id; quis cognoscit id? Ego Jehovah scrutans cor, probans renes, et ac dandum unicuivis juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus xvii 9, 10:
apud Micham,
Erit terra in desolationem propter habitatores suos, pro fructu operum eorum, vii 13.
Sed quod talis fructus nullus fructus sit, seu quod opus mortuum sit, et quod pereat et fructus et radix, apud Amos,
Perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo ejus, et robustus is sicut quercus, perdidi tamen fructum ejus sursum, et radices ejus deorsum, ii 9:
et apud Davidem,
Fructum eorum de terta perdes, et semen eorum de filiis hominis, Ps. xxi II [A.V. 10].
At opera charitatis viva sunt, de quibus praedicatur quod 'radices agant infra' et 'fructum edant supra,' ut apud Esaiam,
Addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum, xxxvii 31;
'facere fructum sursum' est ex charitate; talis fructus vocatur 'fructus excellentiae' apud eundem,
In die illa, erit germen Jehovae in decus, et in gloriam, et fructus terrae in excellentiam et ornamentum ereptioni Israelis, iv {x}2:
estque fructus salutis ut appellatur apud eundem,
Stillate caeli desuper, et aetheres fluant justitia, aperiat se terra, et ferant fructum salutis, et justitia germinet una; Ego Jehovah creabo hoc, xlv 8.
AC n. 349
Arcana Coelestia n. 349
349. Quod per 'munus' intelligatur cultus, constare Potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica, ubi sacrificia quaecumque, tum primitiae terrae et omnium ejus fructuum, ut et oblatio primogenitorum, vocantur 'munera,' in quibus constabat cultus; et quia omnia repraesentabant caelestia et se referebant ad Dominum, per munera illa significabatur verus cultus, quod unicuivis potest notum esse; nam quid repraesentativum absque re quam repraesentat, et quid externum absque interno, nisi idolum quid et mortuum? externum ab internis, seu per interna a Domino, vivit; inde constat quod munera omnia Ecclesiae repraesentativae significent cultum Domini, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Quod per 'munera' in genere intelligatur cultus, constare Potest apud Prophetas passim, ut apud Malachiam,
Quis sustinet diem adventus Ipsius?... Sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defecabit eos, sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Jehovae offerentes munus in justitia; tum suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies aeternitatis, et juxta annos antiquos, iii 2-4.
'Munus in justitia' est internum, quod 'filii Levi' seu sancti cultores offerent; 'dies aeternitatis' est Ecclesia Antiquissima; 'dies antiqui' sunt Ecclesia Antiqua: apud Ezechielem,
In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, ... colent Me omnis domus Israelis, tota illa terra; ibi propitius ero illis, et ibi quaeram oblationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris, xx 40;
'oblationes et primitiae munerum in sanctificationibus' similiter sunt opera per charitatem a Domino sanctificata: apud Zephaniam,
A transitu fluminum Aethiopiae adoratores Mei,... adducent munus Meum, iii 10;
'Aethiopia' pro iis qui possident caelestia, quae sunt amor, charitas: et opera charitatis.
AC n. 350
Arcana Coelestia n. 350
350. Vers. 4. Et Habel attulit etiam ille de primogenitis gregis tui et de pinguedine eorum: et aspexit Jehovah ad Habel et ad munus illius Per 'Habelem' significatur hic ut prius charitas: per 'primogenita gregis' sanctum quod est solius Domini: per 'pinguedinem' ipsum caeleste quod etiam est Domini: quod 'aspexit Jehovah ad Habelem et ad munus ejus' significat quod Domino grata fuerunt quae charitatis et omnis cultus inde.
AC n. 351
Arcana Coelestia n. 351
351. Quod 'Habel' significet charitatem, prius ostensum est Charitas significat amorem erga proximum et misericordiam; qui enim amat proximum ut se ipsum, etiam ejus miseretur, cum patitur sicut ipse sui.
AC n. 352
Arcana Coelestia n. 352
352. Quod per 'primogenita gregis' significetur [sanctum quod est solius Domini, constare potest a primogenitis in Ecclesia repraesentativa, quae omnia sancta fuerunt quia spectabant Dominum, Qui solus Primogenitus. Amor et inde fides est primogenitus; omni amor est Domini, et ne hilum amoris est hominis, quare Dominus solus Primogenitus; hoc repraesentatum est in Ecclesiis antiquis per 'primogenita hominis et bestiae, quod essent sancta Jehovae, Exod. xiii 2, 12, 15. Et quod tribus Levi, qui in sensu interno significat amorem, post Reuben et Simeonem, qui in sensu interno significat fidem, natus, acceptata loco omnium primogenitorum, et facta sacerdotium, Num. iii 40-46; viii 14-20. De Domino quod Primogenitus omnium quoad Humanam Ipsius Essentiam, ita apud Davidem,
Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra saluti Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae, Ps. lxxxix 27, 28 [A.V. 26, 27]:
et apud Johannem,
Jesus Christus, Primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae, Apoc. i, 5.
Observes quod primogenita cultus significent Dominum; primogenita autem Ecclesiae significent fidem.
AC n. 353
Arcana Coelestia n. 353
353. Quod per 'pinguedinem' significetur ipsum caeleste, quo etiam est Domini: caeleste est omne quod est amoris; fides quoque caelestis est quando ex amore; charitas est caeleste; omne bonum charitatis est caeleste; quae omnia repraesentata sunt per pinguedines in sacrificiis, et quidem distincte per pinguedinem super jecore, seu reticulum; per pinguedinem super renibus; per pinguedinem tegentem intestina; et super intestinis; quae sancta erant et adolebantur super altari, Exod. xxix 13, 22; Lev. iii 3, 4, 14; iv 8, 9, 19, 26, 31, 35; viii 16, 25; quare vocantur 'panis igniti in quietem Jehovae,' Lev. iii 15, 16; ac ideo vetitum populo Judaico, ne quicquam pinguedinis ex bestiis ederent, quod vocatur 'statutum aeternitatis in generationes,' Lev. iii 17; vii 23, 25; ex causa quia Ecclesia ista talis erat ut non agnosceret interna, minus caelestia. [2] Quod 'pinguedo' significet caelestia et bona charitatis, constat apud Prophetas, ut apud Esaiam,
Quare appenditis argentum in quod non panis; et laborem vestrum, in quod non ad satietatem? Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2:
apud Jeremiam,
Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, xxxi 14;
quod non pinguedo intelligatur sed caeleste spirituale bonum, manifeste constat: apud Davidem,
Implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos; quia Tecum scaturigo vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. xxxvi 9, 10 [A.V. 8, 9];
ubi 'pinguedo et scaturigo vitae' pro caelesti, quod est amoris; 'flumen deliciarum et lux' pro spirituali, quod est fidei inde: apud eundem,
Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5];
ubi 'pingue' similiter pro caelesti, 'labia canticorum' pro spirituali; quod caeleste sit, constat manifeste quia 'anima saturabitur.' Ipsae primitiae, quae erant primogenita terrae, vocantur inde 'pinguedo,' Num. xviii 12. Caelestia quia dantur innumerabiliorum generum, et 3 adhuc innumerabiliorum specierum, ita communiter describuntur in cantico, quod Moses recitavit coram populo,
Butyrum bovis, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibes, merum, Deut. xxxii 14.
Haec nusquam aliquis scire potest quid significant, risi ex sensu interno; absque sensu interno, nemo scire potest quid butyrum bovis, quid lac gregis, quid pinguedo agnorum, quid pinguedo arietum et hircorum, quid filii Bashanis, quid pinguedo renum tritici, quid sanguis uvae; absque sensu interno forent' 'voces, et praeterea nihil'; cum tamen omnia et singula significant genera et species caelestium.
AC n. 354
Arcana Coelestia n. 354
354. Quod 'Jehovah aspexerit ad Habelem, et ad munus ejus' significent quod Domino grata fuerunt quae charitatis, et omnis cultus inde, prius explicatum est; tam quid Habel quam quid munus.
AC n. 355
Arcana Coelestia n. 355
355. Vers. 5. Et ad Cain et ad munus ejus non aspexit; et accensa est ira Caino valde, et ceciderunt facies ejus. Per 'Cain' significatur, ut dictum, fides separata ab amore, seu doctrina talis quod fides separari possit: per 'munus ejus quod non aspexit' significatur, ut prius, quod cultus ejus non acceptus esset: per 'iram accensam Caino,' et per 'facies quod ceciderint,' significatur quod mutata interiora; per 'iram' quod recesserit, charitas; et per 'faciem' interiora, quae 'cadere' dicuntur, cum mutantur.
AC n. 356
Arcana Coelestia n. 356
356. Quod per 'Cainum' significetur fides separata ab amore, seu doctrina talis quod fides separari possit; tum, quod 'munus quod non aspexit' significet quod cultus ejus non acceptus esset, prius ostensum est.
AC n. 357
Arcana Coelestia n. 357
357. Quod per 'iram accensam Caino' significetur quod recesserit charitas, constare potest a sequentibus, quod 'occiderit Habelem fratrem,' per quem significatur charitas. Ira est affectio communis resultans ex omni quod contrariatur amori proprio et ejus cupiditatibus. In mundo spirituum malorum hoc manifeste percipitur, est enim ira communis contra Dominum, quia in nulla charitate sunt sed in odiis; quodcumque non favet amori proprio et mundi, hoc excitat contrarietatem, quae manifestatur per iram. De Jehovah in Verbo multoties praedicatur ira, excandescentia, ut et furor; sed sunt hominis, et tribuitur Jehovae quia ita apparet; et ex causa de qua prius; ita apud Davidem,
Misit in eos iram naris suae, et excandescentiam, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum; libravit semitam irae, non prohibuit a morte animam eorum, Ps. lxxviii 49 [50];
non quod Jehovah usquam 'mittat in aliquem iram,' sed quod ii semetipsis; nec angelos malos, ut dicitur, sed quod homo eos adsciscat; ideo additur quod 'libret semitam irae, et non prohibeat a morte animam eorum'; quare apud Esaiam,
Ad Jehovam veniet, et pudefient omnes, qui excanduerunt contra Ipsum, xlv 24;
inde constat quod 'ira' significet mala, seu quod idem est, recessionem a charitate.
AC n. 358
Arcana Coelestia n. 358
358. Quod per 'cadere facies' significetur quod interiora mutentur, etiam a significatione 'faciei' et significatione 'cadere' constat; facies apud antiquos significavit interna, quia per faciem interna elucent; tales etiam antiquissimis temporibus fuerunt ut facies prorsus concordaret cum internis, sic ut quisque ex facie videre potuisset qualis animus aut mens ejus esset; pro enormi re ducebant aliud facie ostendere, aliud cogitare; simulatio et dolus tunc fuit abominabilis; quare per 'faciem' significabantur interna; cum charitas elucebat ex facie, tunc dicebatur 'elevari facies'; cum autem contrarium, tunc dicebatur 'facies cadere'; quare etiam de Domino praedicatur quod 'facies elevet super hominem,' ut in Benedictione, Num. vi 26; et Ps. iv 7 [A.V. 6], quo significatur quod Dominus det homini charitatem: quid cadere facies, constat apud Jeremiam,
Non faciam cadere faciem Meam erga vos, quoniam misericors Ego, dictum Jehovae, iii 12;
'facies Jehovae' est misericordia; cum 'elevat faciem' super aliquem, est quod ex misericordia ei charitatem det: contrarium est cum 'facit cadere faciem,' hoc est, cum homini facies cadit.
AC n. 359
Arcana Coelestia n. 359
359. Vers. 6. Et dixit Jehovah ad Cain, Quare accensa est ira tibi? et quare ceciderunt facies tuae? 'Quod Jehovah dixerit ad Cain' est quod conscientia dictaverit: [per] quod 'accensa ira' et quod 'ceciderint facies' significatur ut prius, quod recesserit charitas, et mutata sint interiora.
AC n. 360
Arcana Coelestia n. 360
360. Quod 'Jehovah dixerit ad Cain' sit quod conscientia dictaverit, non opus habet confirmatione: simile prius explicatum est.
AC n. 361
Arcana Coelestia n. 361
361. Vers. 7. Annon si benefacis, elevatio? et si non benefacis, ad januam peccatum cubans, et ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei. 'Si benefacis, elevatio' significat, si benevis, quod charitas apud te sit: 'si non benefacis, ad januam peccatum cubans' significat, si non benevis, quod charitas nulla, sed malum: 'ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei' est quod charitas apud te esse velit, sed non potest quia vis ei dominari.
AC n. 362
Arcana Coelestia n. 362
362. Describitur hic doctrina fidei, quae 'Cain' vocatur; quae quia fidem separavit ab amore, etiam separavit a charitate, quae est proles amoris: ubicumque aliqua Ecclesia, ibi existunt haereses, ex causa quia dum cogitant de uno articulo fidei, quod illum principalem faciant; nam talis est cogitatio hominis dum alicui rei intendit, hoc praeponit alteri, cumprimis quando phantasia vindicat id ut inventum proprium, et cum amor sui et mundi sufflant, tunc nihil non quasi consentit, et confirmat, usque fere ut jurent quod ita sit, cum tamen est falsum; sicut illi qui 'Cain' vocati sunt, fidem essentialem fecerunt prae amore; et quia sic vivebant absque amore, conspiravit tam amor sui quam phantasia inde.
AC n. 363
Arcana Coelestia n. 363
363. Qualis doctrina fidei fuerit quae 'Cain' dicta, constat ex descriptione ejus in hoc versu; a sequentibus in hoc versu, quod charitas potuisset adjuncta esse fidei, sed ita ut charitas dominaretur, non fides; quare dicitur primum 'Si benefacis, elevatio,' quo significatur, si benevis, charitas posset adesse; 'benefacere' significat in sensu interno benevelle, nam facere bonum a velle bonum profluit; antiquitus actio et voluntas unum faciebant, ex actione conspiciebant voluntatem, quia nihil simulati erat. Quod 'elevatio' significet quod charitas adsit, constat ab illis quae prius dicta sunt de faciebus, quod 'elevare facies' sit charitatem habere; et 'cadere facies,' quod sit contrarium.
AC n. 364
Arcana Coelestia n. 364
364. Alterum erat 'Si non benefacis, ad januam peccatum cubans,' quo significatur, si non benevis, quod charitas nulla, sed malum; quod 'peccatum' dum 'ad januam cubat,' sit malum, quod praesto est et intrare vult, unicuivis constare potest; dum enim nulla charitas, est immisericordia et odium, proinde omne malum. Peccatum in genere pro diabolo sumitur, qui, seu turba ejus, praesto est dum homo absque charitate est; unicum quod diabolum et ejus turbam a janua profugat, est amor in Dominum et erga proximum.
AC n. 365
Arcana Coelestia n. 365
365. Tertium est quod 'ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei,' quo significatur quod charitas apud fidem esse velit sed quod non possit quia fides vult dominari ei, quod est contra ordinem; quamdiu fides vult dominari, non est fides; sed cum charitas dominatur, tunc est fides; nam principale fidei est charitas, ut prius ostensum est. Charitas potest comparari flammae, quae est essentiale caloris et lucis, nam inde calor et lux; fides separata potest comparari luci, quae cum absque calore flammae, tunc quidem est lux, sed lux hiemis, qua nihil non torpescit et emoritur.
AC n. 366
Arcana Coelestia n. 366
366. Vers. 8. Et dixit Cain ad Habel, fratrem suum: et erat, cum essent in agro, et surrexit Cain contra Habel fratrem tuum, et occidit illum. 'Quod dixerit Cain ad Habel' significat tractum temporis; per 'Cain' significatur, ut dictum, fides separata ab amore; per 'Habel' charitas, quae est frater fidei, quare etiam hic bis vocatur frater: 'ager' significat quicquid est doctrinae: 'quod surrexerit Cain contra Habel fratrem suum, et occiderit illum' significat quod fides separata exstinxerit charitatem.
AC n. 367
Arcana Coelestia n. 367
367. Haec non opus habent confirmatione a similibus Verbi, solum quod charitas sit 'frater' fidei, et quod 'ager' significet quicquid est doctrinae. Quod charitas sit frater fidei, unicuivis constare potest ex natura seu essentia fidei: fraternitas illarum etiam repraesentata fuit per Esavum et Jacobum, quare quoque lis de primogenitura et inde dominio: repraesentata quoque per Perez et Serah, filios Tamaris ex Judah, Gen. xxxviii 28-30, ubi etiam de primogenitura; repraesentata quoque per Ephraim et Menasseh, Gen. xlviii 13, 14; similiter de primogenitura et dominio inde: ita quoque per alios: uterque enim, seu fides et charitas, est proles Ecclesiae; fides vocatur 'vir,' sicut Cain, vers. 1 hujus capitis; et charitas 'frater,' ut Esai. xix 2; Jer. xiii 14, et alibi: unio fidei et charitatis vocatur 'foedus fratrum,' [2] Amos i 9; similiter ac res significatur per Cainum et Habelem, repraesentatum fiat per Jacobum et Esavum, ut dictum; quod Jacobus similiter Esavum voluerit supplantare, constat etiam apud Hosheam,
Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4.
At quod Esavus, seu charitas per Esavum repraesentata, usque dominaretur, constat a prophetica praedictione per Isacum patrem,
Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando {x} dominaris, et expelles jugum ejus desuper collo tuo, Gen. xxvii 40;
seu quod idem est, Ecclesia gentium seu nova per 'Esavum,' et Ecclesia Judaica per 'Jacobum'; quare toties dictum, quod agnoscerent gentes pro fratribus: 'fratres' etiam omnes dicti ex charitate in Ecclesia gentium seu Primitiva: 'fratres' etiam vocati a Domino qui audiunt Verbum et faciunt illud, Luc. viii 21; 'qui audiunt' sunt qui habent fidem, 'qui faciunt' sunt qui habent charitatem: qui autem audiunt seu dicunt se habere fidem, et non faciunt seu non habent charitatem, non sunt fratres, nam eos assimilat 'stultis,' Matth. vii 24, 26.
AC n. 368
Arcana Coelestia n. 368
368. Quod 'ager' significet doctrinam, ita quicquid est doctrinae de fide et charitate, constat a Verbo; apud Jeremiam,
Mons Mi in agro, facultates tuas, omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii 3;
ubi 'ager' pro doctrina, 'facultates et thesauri' pro divitiis spiritualibus fidei seu quae sunt doctrinae fidei: apud eundem,
Num deseret de petra agri mei, nix Libani? xviii 14:
de Zione praedicatur quod 'sicut ager arabitur,' cum doctrina fidei
nulla, Jer. xxvi 18; Mich. iii 12: apud Ezechielem,
Sumpsit de semine terrae, posuitque in agro sementis, xvii 5;
ubi de Ecclesia ejusque fide agitur, nam doctrina vocatur 'ager' ex semine: apud eundem, '
Et cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, xvii 24:
apud Joelem,
Devastatus est ager, luxit humus, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, infirmatum est oleum; pudefacti suntagricolae,... periit messis agri,... omnes arbores agri
exsiccatae, i 10-12;
ubi 'ager' pro doctrina, 'arbores' pro cognitionibus, 'agricolae' pro cultoribus: apud Davidem,
Exsultabit ager, et omne quod in illo, tunc cantabunt omnes arbores silvae, Ps. {x}xcvi 12;
ubi ager non exsultare potest, nec arbores silvae cantare, sed quae sunt apud hominem, quae sunt cognitiones fidei: apud Jeremiam,
Quousque lugebit terra, et herba omnis agri arescet? xii 4;
similiter, quod nec terra nec herba agri lugere possit, sed quod est apud hominem, et vastatum: similiter apud Esaiam,
Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri plaudent vola, lv 12:
Dominus quoque, ubi de consummatione saeculi praedicit, etiam doctrinam fidei appellat agrum,
Duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur, Matth. xxiv 40; Luc. xvii 36;
ubi per 'agrum' intelligitur doctrina fidei tam falsa quam vera, ut hic; quia 'ager' est doctrina, etiam quisquis recipit aliquod semen fidei vocatur ager, et homo, et Ecclesia, et mundus.
AC n. 369
Arcana Coelestia n. 369
369. Inde nunc sequitur quid significant, 'cum essent in agro,' quod 'Cain surrexerit contra Habel fratrem suum, et occiderit illum, nempe, cum uterque, tam fides quam charitas essent ex doctrina: fidei, quod fides separata ab amore non potuisset quin nihili faceret charitatem, et sic illam exstinguere; ut solent etiam hodie qui ore ferunt, quod sola fides salvificet si vel nullum opus charitatis faciant; ita in ipsa suppositione exstinguunt charitatem, cum tamen norunt et ore fatentur quod fides non sit salvifica nisi amor sit.
AC n. 370
Arcana Coelestia n. 370
370. Vers. 9. Et dixit Jehovah ad Cain, Ubi Habel frater tuus? et dixit, Non scio, an custos fratris mei ego? 'Quod dixerit Jehovah ad Cain' significat perceptivum quoddam ab interiore, quod dictavit de charitate seu 'Habele fratre': 'quod dixerit, Non scio, an custos fratris mei ego?' significat quod nihili faceret charitatem, cui non famulari vellet; ita quod rejecerit prorsus quicquid esset charitatis; talis facta est eorum doctrina.
AC n. 371
Arcana Coelestia n. 371
371. Antiquissimi per 'loquentem Jehovam' significabant perceptionem, nam noverunt quod Dominus daret illis percipere; perceptio haec non diutius manere potuit quam cum amor principale esset; cum cessavit amor in Dominum, et sic erga proximum, periit perceptio; et quantum amoris remansit, tantum perceptionis. Perceptivum hoc proprium erat Antiquissimae Ecclesiae; sed postquam fides separata est ab amore, ut in postdiluvianis, et charitas data per fidem, successit conscientia, quae quoque dictat, sed alio modo, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum conscientia dictat, similiter dicitur, nempe quod Jehovah loquatur in Verbo; quia conscientia formatur ex revelatis et cognitionibus e Verbo; et cum Verbum dicit seu dictat, est Dominus qui dicit; quare nihil communius est dicere, etiam hodie, quam quod Dominus loquatur, cum agitur de re conscientiae aut fidei.
AC n. 372
Arcana Coelestia n. 372
372. 'Custodem esse' significat servire, sicut custodes portae et custodes liminis in Ecclesia Judaica; fides dicitur custos charitatis ex eo quod servitura sit; sed secundum principia istius doctrinae erat quod fides dominaretur, sicut dictum ad vers. 7.
AC n. 373
Arcana Coelestia n. 373
373. Vers. 10. Et dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo. 'Vox sanguinum fratris' significat violentiam illatam charitati: 'quod sanguines clament' significat reatum: 'humus' schisma seu haeresin.
AC n. 374
Arcana Coelestia n. 374
374. Quod 'vox sanguinum' significet violentiam illatam charitati, constat a pluribus in Verbo; in quo 'vox' accipitur pro omni quod accusat, et 'sanguis' pro omni peccato, imprimis pro odio; nam qui odio habet fratrem, corde suo eum occidit, ut Dominus docet,
Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicumque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis, Matth. v 21, 22;
per quae intelliguntur odii gradus; odium est contrarium charitati; et si non manu, usque animo, et quocumque modo possit, occidit; sunt modo vincula externa quae inhibent ne manu; quare omne odium est sanguis; ut apud Jeremiam,
Quid bonam facis viam tuam ad quaerendum amorem?... etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum egenorum innocentium, ii 33, 34.
[2] Et quia odium est 'sanguis,' omnis iniquitas est sanguis, nam fons omnium iniquitatum est odium; ut apud Hosheam,
Pejerare, et mentiri, et occidere, et furari, et adulterari, latrocinantur, et sanguines in sanguinibus attigerunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, iv 2, 3;
et apud Ezechielem,
Num judicabis urbem sanguinum, et notifices ei omnes abominationes ejus?... urbs effundens sanguines in medio sui,... per sanguinem tuum, quem effudisti, rea facta es, Xxii 2-4, 6, 9;
ubi agitur de immisericordia: apud eundem,
Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 23;
et apud Jeremiam,
Ob peccata prophetarum Hierosolymae iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum, vagantur caeci in plateis, polluti sunt sanguine, Thren. iv 13, 14:
apud Esaiam,
Cum abluet Dominus sordes filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae deterserit e medio, spiritu judicii, et spiritu combustionis, lv 4:
apud eundem,
Volae vestrae pollutae sunt in sanguine, et digiti vestri in iniquitate, lix 3:
apud Ezechielem,
Praeterivi praeter te, vidique te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixit tibi, in sanguinibus tuis vive, xvi 6, 22;
ubi de abominationibus Hierosolymae, quae vocantur 'sanguines,' agitur. Immisericordia et odium ultimorum temporum describitur etiam per 'sanguinem' in Apoc. xvi 3, 4. Sanguines in plurali dicuntur quia omnia iniqua et abominabilia scaturiunt ex odio, sicut omnia bona et sancta ex amore; qui itaque odio habet proximum, eum si posset, occidit, et quocumque modo potest, occidit; quod est violentiam ei inferre, quae hic per 'vocem sanguinum' proprie significatur.
AC n. 375
Arcana Coelestia n. 375
375. 'Vox clamans,' et 'vox clamoris,' est formula sollemnis in Verbo, et applicatur unicuique rei ubi aliquis strepitus, turba, infestum, etiam ubi faustum, ut Exod. xxxii 17, 18; Zeph. i 9, 10; Esai. lxv 19; Jer. xlviii 3; hic quod incuset.
AC n. 376
Arcana Coelestia n. 376
376. Quod 'sanguines clamant' significent reatum, inde nunc sequitur; nam qui violentia utuntur, reatum habent, ut apud Davidem,
Malum occidet impium, et osores justi reatum habebunt, Ps. xxxiv 22 [A.V. 21]:
apud Ezechielem,
Urbs per sanguinem, quem effudisti, rea facta es, xxii 4.
AC n. 377
Arcana Coelestia n. 377
377. Quod 'humus' significet hic schisma seu haeresin, constat inde quod 'ager' significet doctrinam, quare 'humus' in qua ager, est schisma: ipse homo est 'humus,' ut et 'ager,' quia ei inseminantur illa; nam homo est ab iis quae inseminata sunt; bonus et verus a bonis et veris; malus et falsus a malis et falsis; qui in doctrina aliqua, inde vocatur; qui in schismate seu haeresi, inde vocatur; ita hic 'humus' pro schismate seu haeresi quae in homine.
AC n. 378
Arcana Coelestia n. 378
378. Vers. 11. Et nunc, maledictus tu de humo, quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua. 'Maledictus tu de humo' significat quod aversus factus ex schismate: 'quae aperuit os suum' significat quod docuit: 'accipiens sanguines fratris tui e manu tua' est quod violentiam intulerit charitati, quam exstinxit.
AC n. 379
Arcana Coelestia n. 379
379. Quod haec significentur, constat a praecedentibus; et quod 'maledictus' significet aversum, etiam prius ostensum est, n. 245; nam iniquitates et abominationes, seu odia, sunt quae avertunt hominem ut spectet solum deorsum, seu ad corporea et terrestria, et sic quae inferni sunt; quod fit cum charitas in exilium mittitur et exstinguitur; tunc enim disrumpitur vinculum inter Dominum et hominem; sola charitas, seu amor et misericordia sunt quae conjungunt; fides nusquam absque charitate, nam nulla fides est, est scientia mera qualem etiam diabolica turba habere potest, per quam fallere possunt dolose probos, et lucis angelos simulare; sicut solent quandoque pessimi praedicatores etiam cum zelo quasi pietatis, tametsi nihil minus apud eos est quam id quod ore ferunt. An quisquam tam infirmi judicii esse potest ut credat solam fidem memoriae afficere posse, aut solam cogitationem inde, cum quisque a propria experientia novit quod nullus aestimet alicujus voces et assensiones qualescumque sunt, cum non ex voluntate seu intentione? Est voluntas et intentio quae faciunt ut placeat, et conjungunt unam alteri; velle est ipse homo, non cogitare et loqui quod non vult; ex velle trahit naturam et indolem, quia illud afficit: at si cogitat bonam, tunc essentia fidei seu charitas est in cogitatione, quia velle bonum inest; at si dicit se cogitare bonum et vivit male, nusquam potest aliud velle quam velle malum, quare est nulla fides.
AC n. 380
Arcana Coelestia n. 380
380. Vers. 12. Cum coles humum, non addet dare vim suam tibi, vagus et profugus eris in terra. 'Colere humum' significat excolere hoc schisma seu hanc haeresin: 'non addere dare vim suam tibi' significat quod sterilis sit: 'vagus et profugus esse in terra' est non scire quid verum et bonam.
AC n. 381
Arcana Coelestia n. 381
381. Quod 'colere humum' sit excolere hoc schisma seu hanc haeresin, constat ex significatione 'humi,' de qua mox prius; quod 'non addet dare vim suam' sit quod sterilis sit, patet inde et ex ipsis verbis; tum exinde quod qui profitentur fidem absque charitate, profiteantur nullam fidem, ut dictum est.
AC n. 382
Arcana Coelestia n. 382
382. Quod 'vagus et profugus esse in terra' significet non scire quid verum et bonam, constat a significatione vagari et fugere in Verbo; ut apud Jeremiam,
Prophetae et sacerdotes vagantur caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. iv 13, 14;
ubi 'prophetae' pro iis qui docent; 'sacerdotes' pro iis qui secundum ea vivunt; 'vagari caeci in plateis' est non scire quid bonum et verum:
[2] apud Amosum,
Pars agri unius pluviam accepit, et pars agri, super quem non pluit, exarescit; unde vagabuntur duae tresve urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, et non satiabuntur, iv 7, 8;
ubi 'pars agri super quam pluvia' est doctrina fidei ex charitate; 'pars seu gleba agri, super quem non pluit' est doctrina fidei absque charitate; 'vagari ad bibendum aquas' est similiter quaerere quid verum: apud Hosheam,
[3] Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructum non facient,... rejiciet eos Deus meus, quia non auscultarunt Ipsi, et erunt vagi inter gentes, ix 16, 17:
'Ephraim' pro intelligentia veri seu fide, quia primogenitus {1} Josephi; 'radix quae exaruit' pro charitate quae fructum non facere potest; 'vagi inter gentes' quod non sciant verum et bonum: apud Jeremiam,
[4] Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis; fugite, vagamini valde, in profundum demiserunt se ad habitandum habitatores Hazoris, xlix 28, 30;
'Arabia et filii orientis' pro possessione divitiarum caelestium, seu' illorum quae sunt amoris, de quibus vastatis etiam praedicatur 'fugere et vagari,' seu profugi et vagi esse, cum nihil boni faciunt; et de 'habitatoribus Hazoris,' seu qui possident divitias spirituales, quae sunt fidei, praedicatur 'demittere se in profundum,' seu perire: apud Esaiam,
Cuncti primores tui vagantur una, prae arcu vincti sunt, e longinquo fugerunt, xxii 3;
ubi agitur de valle visionis, seu phantasia de fide, quod detur absque charitate: unde quod 'vagus et profugus,' seu quod nihil veri et boni sciat qui confitetur fidem praeter a charitate, in versu 14 sequente dicitur.
@ 1 In 3325 we read successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus. It is evidently in this sense that Ephraim is here called primogenitus.$
AC n. 383
Arcana Coelestia n. 383
383. Vers. 13. Et dixit Cain ad Jehovam, Major iniquitas mea, quam ut auferatur. 'Quod Cain dixerit ad Jehovam' significat confessionem quandam quod in malo, ex dolore quodam interno: 'major iniquitas [mea], quam ut auferatur' significat desperationem inde.
AC n. 384
Arcana Coelestia n. 384
384. Exinde constat quod in Caino usque aliquid boni manserit; sed quod omne bonum charitatis postea perierit, constat ex Lamecho, de quo vers. 19, 23, 24.
AC n. 385
Arcana Coelestia n. 385
385. Vers. 14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me. 'Ejici {1} desuper faciebus humi' significat separari ab omni vero Ecclesiae: 'a faciebus Tuis abscondi' significat separari ab omni bono fidei amoris: 'vagus et profugus esse in tetra' est non scire quid verum et bonum: 'quod omnis inveniens occideret' est quod omne malum et falsum perderet.
@ 1 Dejici I.$
AC n. 386
Arcana Coelestia n. 386
386. Quod 'ejici desuper faciebus humi' significet separari ab omni vero Ecclesiae, constat ex significatione 'humi,' quae in genuino sensu est Ecclesia, seu homo Ecclesiae, inde quicquid profitetur Ecclesia, sicut prius dictum; ex subjecto fit praedicatio; quare etiam qui profitetur male fidem, seu schisma aut haeresin, quoque vocatur 'humus': 'a faciebus humi ejici {1} ' itaque hic est non amplius esse in vero Ecclesiae.
@ 1 dejici I.$
AC n. 387
Arcana Coelestia n. 387
387. Quod 'abscondi a faciebus Tuis' significet separari ab omni bono fidei amoris, constat ex significatione 'facierum Jehovae'; 'facies Jehovae' est, ut prius dictum, misericordia, e qua omnia bona fidei amoris; quare bona fidei hic significantur per 'facies.'
AC n. 388
Arcana Coelestia n. 388
388. 'Esse vagus et profugus in terra' est, sicut prius, non scire verum et bonum.
AC n. 389
Arcana Coelestia n. 389
389. Quod 'omnis inveniens occideret' sit quod omne malam et falsum perderet eam, sequitur inde; se enim ita res habet: cum homo privat se charitate, tunc separat se a Domino; sola charitas, seu amor erga proximam et misericordia, est quae conjungit hominem Domino; absque charitate est disjunctio; cum disjunctio, tunc sibi seu proprio relictus est; quicquid tunc cogitat, est falsam, et quicquid tunc vult, est malum; haec sunt quae occidunt hominem, seu faciunt ut nihil vitae habeat.
AC n. 390
Arcana Coelestia n. 390
390. Quod ii qui in falso et malo, in continuo terrore sint, ut occidantur, describitur apud Mosen,
Et erit terra vestra desolatio, et urbes vestrae vastitas,... residuos inter vos, inducam mollitiem in cor eorum, in terris hostium eorum, et persequetur eos vox folii impulsi, et fugient fugam gladii, cadentque nullo persequente, et impingent quisque in fratrem suam, quasi coram gladio, et persequens nullus, Lev. xxvi 33, 36, 37:
apud Esaiam,
Perfidi perfide agunt, et perfidia perfidorum perfide faciunt, et erit fugiens a voce pavoris cadet in foveam; et ascendens e medio foveae, capietur laqueo; ... gravis erit super eo praevaricatio ejus, ideo cadet, et non addet surgere, xxiv 16-20:
apud Jeremiam,
Ecce adducens super te pavorem;... ab omnibus circuitibus tuis expulsi eritis, quisque ad facies ejus, nec congregans vagantem, xlix 5:
apud Esaiam,
Super equo fugiemus, ideoque fugietis; et super veloce equitabimus, ideo veloces reddentur persequentes vos; mille unam a coram increpatione unius, et a coram increpatione quinque fugietis, XXX 16, 17.
Hic et alibi in Verbo descripti sunt qui in falso et malo, quod fugiant, et timeant ne occidantur; timor iis inest prae omni quia nemo tutatur: quisque qui in malo et falso est, odio habet proximam, inde eorum unusquisque alterum occidere cupit.
AC n. 391
Arcana Coelestia n. 391
391. Quod qui in falso et malo sunt, timeant omnes, sciri optime potest a malis spiritibus in altera vita; qui privarunt se omni charitate, vagantur et fugiunt; quocumque veniunt, si ad aliquas societates, hae ilico percipiunt ex primo adventu qualis est {1}; talis perceptio datur in altera vita, eos non solum abigunt sed etiam graviter puniunt, immo eo usque ut animo sint occidere si possibile: delectantur quam maxime mali punire et cruciare unus alterum, in eo jucunditas eorum summa consistit. Et quod arcanum adhuc est, ipsum falsum et malum est in causa, nam quod quis cupit alteri, redit in ipsum, falsum enim et malum in se habet poenam falsi et mali, proinde timorem poenae.
@ 1 perhaps quales sunt.$
AC n. 392
Arcana Coelestia n. 392
392. {x}Vers. 15. Et dixit ei Jehovah, Quapropter omnis occidens Cain septempliciter vindicabitur; et posuit Jehovah Caino signum, ut non percuteret eum quisquam inveniens eum. Quod 'omnis occidens Cainum septempliciter vindicabitur' significet quod violare fidem ita separatam sacrosanctum esset: 'quod Jehovah Caino posuerit signum, ne percuteret eum quisquam' est quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur.
AC n. 393
Arcana Coelestia n. 393
393. Antequam explicatur quod in sensu interno illa significentur, sciendum quomodo se res habet cum fide. Antiquissima Ecclesia talis fuit ut nullam fidem agnoverit nisi quae ab amore, usque adeo ut ne quidem nominare vellent fidem; nam omnia quae fidei erant, percipiebant per amorem a Domino; tales etiam sunt angeli caelestes, de quibus prius. Sed quia praevisum quod genus humanum tale esse non posset et quod separarent fidem ab amore in Dominum, et ex fide singularem doctrinam facerent, provisum etiam est ut quoque separaretur; sed usque ita ut per fidem, seu per cognitiones fidei, acciperent a Domino charitatem, sic ut cognitio seu auditio praecederet, et per cognitionem seu auditionem donaretur a Domino charitas, hoc est, amor in proximum et misericordia, quae charitas non solum indivulsa esset a fide sed etiam principale fidei constitueret: successit tunc, loco perceptionis quae fuit apud Antiquissimam dictaret, non quid verum sed quod verum, et hoc quia Dominus ita Ecclesiam, conscientia, quae comparata per fidem adjunctam charitati locutus in Verbo; tales factae sunt Ecclesiae post diluvium, quoad multam partem; talis fuit Ecclesia primitiva, seu prima post Adventum Domini: angeli spirituales in eo distinguuntur ab angelis caelestibus.
AC n. 394
Arcana Coelestia n. 394
394. Nunc quia hoc praevisum et provisum est ne humanum genus aeterna morte periret, dicitur hic quod 'nemo violaret Cainum,' per quem significatur fides separata; et quod 'signum ei impositum,' hoc est, quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur: haec sunt arcana nusquam adhuc detecta; et sunt quae intellecta sunt a Domino, per illa quae locutus est de conjugio et de eunuchis apud Matthaeum,
Sunt eunuchi, qui ex utero matris nati sunt sic: et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui eunuchos fecerunt seipsos, propter regnum Dei; qui potest capere, ille capiat, xix 12;
'eunuchi' dicuntur qui in conjugio caelesti; 'ab utero nati' qui sicut angeli caelestes; 'facti ab hominibus' qui sicut angeli spirituales; 'qui seipsos fecerunt' sicut angelici spiritus, qui non ita ex charitate sed ex oboedientia.
AC n. 395
Arcana Coelestia n. 395
395. Quod 'omnis occidens Cainum, septempliciter vindicabitur' significent quod violare fidem ita separatam sacrosanctum{1} esset, constat ex significatione 'Caini' quod sit fides separata, et ex significatione 'septem' quod sit sacrosanctum. Septenarius numerus sanctus habitus est, ut notum, propter sex dies creationis, et septimum, qui est homo caelestis, in quo pax, quies, sabbatum; inde toties in Ecclesiae Judaicae ritibus occurrit septenarius numerus, et ubivis pro sancto habitus: tempora inde distinguebantur in septem, tam magna eorum intervalla quam minora, et vocabantur 'septimanae,' sicut magna temporum intervalla ad Messiam venturum, Dan. ix 24, 25; et septem annorum tempus vocatur septimana a Labane et Jacobo, Gen. xxix 27, 28; quare ubicumque septenarius numerus occurrit, pro sancto vel sacrosancto habetur; ut apud Davidem,
Septies in die laudo Te, Ps. cxix 164:
apud Esaiam,
Erit lux lunae, sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, xxx 26;
ubi 'sol' est amor; 'luna' fides ex amore, quae erit sicut amor. [2] Sicut tempora regenerationis hominis distincta sunt in sex, antequam septimus, seu caelestis homo, ita quoque tempora vastationis, usque dum nihil caeleste remanet; quod repraesentatum per plures captivitates Judaeorum, et per ultimam Babylonicam, quae erat septem saeculorum, seu septuaginta annorum; et aliquoties dictum quod terra sua sabbata quiesceret: tum per Nebuchadnezzarem apud Danielem,
Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora mutabuntur super eum, iv 13, 22, 29 [A.V. 16, 25, 32].
De vastatione ultimorum temporum, apud Johannem,
Vidi aliud signum in caelo, magnum et admirabile, angelos septem habentes plagas septem ultimas, Apoc. {x}xv 1, 6, 7;
quod 'urbem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus, seu sexies septem, Apoc. xi 2; apud eundem,
Vidi librum [scriptum] intus et a tergo, obsignatam sigillis septem, Apoc. v 1.
Inde gravitates et incrementa poenae per septenarium exprimebantur, ut apud Mosen,
Si ad hoc non oboediveritis Mihi, addam castigare vos septuplo propter peccata vestra, Lev. xxvi 18, 22, 24, 28:
apud Davidem,
Redde vicinis nostris septuplum in sinum eorum, Ps. lxxix 12.
Ideo nunc quia sacrosanctum erat violare fidem, quoniam inserviret, ut dictum, dicitur quod 'septempliciter vindicabitur, qui occideret Cainum.'
@ 1 Sacrosanctus has the same sense as Polynesiam 'taboo.'$
AC n. 396
Arcana Coelestia n. 396
396. Quod 'Jehovah posuerit signum {1} Caino, ne quisquam percuteret eum' significet quod Dominus distinxerit fidem singulari modo ut conservaretur, constat ex significatione 'signi,' et 'ponere signum' in aliquo, quod est distinguere; ut apud Ezechielem,
Dixit Jehovah,... Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signes signum (seu designes) super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus, ix 4;
ubi 'designare frontes' non significat signum seu lineam super frontes, sed distinguere ab aliis: similiter apud Johannem,
Quod damno afficerent... homines, qui non haberent signum Dei super frontibus, Apoc. ix 4;
ubi 'signum habere' etiam pro distinguere. [2] Signum vocatur etiam character apud eundem,
Dare characterem {2} super manu et super frontibus [Apoc. xiv 9].
Quod haec significabant, Judaica Ecclesia repraesentabat per alligationem magni et primarii praecepti super manu et super fronte, de quo apud Mosen,
Audi Israel, Jehovah Deus noster Jehovah unus; amabis Jehovam Deum tuum, toto corde tuo, et tota anima tua, et ex omnibus viribus tuas:... et alligabis illa in signum super manu tua, et sint in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 4, [5,] 8; xi 13, 18:
quo repraesentatum quod distinguerent praeceptum de amore prae omnibus aliis praeceptis; inde patet quid signatio manus et frontis
significat: apud Esaiam,
[3] Veniens ad congregandum omnes gentes et linguas, et venient, et videbunt gloriam Meam, et ponam in illis signum, lxvi 18, 19:
et apud Davidem,
Respice ad me, et miserere mei, da robur Tuum servo Tuo, et salva filium ancillae Tuae; fac mecum signum in bonum, et videant osores mei, et pudefiant, Ps. lxxxvi 16, 17.
Ex his nunc constat quid 'signum'; quare nemo opinetur quod aliquod signum impositum sit alicui qui Cain vocatus, nam Verbi sensus internus involvit prorsus alia quam sensus litterae.
@ 1 Heb. ('oth) occurs often, but A.V. renders it 'mark' only in this case, elsewhere by 'sign,' or 'token.' All O. T. examples here given are 'oth' in Heb., except Ezek. ix 4, which is (tav.)$
@ 2 Gk. is charagma = an engraved inscription, which A.V. always translates by 'mark,' while sphragis of Apoc. ix 4 is rendered 'seal,' in every case.$
AC n. 397
Arcana Coelestia n. 397
397. Vers. 16. Et exivit Cain a faciebus Jehovae; et habitavit in terra Nod versus orientem Edenis. 'Quod exiverit Cain a faciebus Jehovae' significat quod separatus a bono fidei amoris: 'quod habitaverit in terra Nod' est extra verum et bonum: 'versus orientem Edenis' est juxta mentem intellectualem, ubi prius amor.
AC n. 398
Arcana Coelestia n. 398
398. Quod 'exire a faciebus Jehovae' significet separari a bono fidei amoris, prius ad vers. 14 videas: quod 'habitaverit in terra Nod' significet extra verum et bonum, constat a significatione vocis 'Nod,' quod est vagus et profugus esse; et quod vagus et profugus sit privatus esse vero et bono, videatur etiam prius. Quod 'versus orientem Edenis' sit juxta mentem intellectualem, ubi prius regnavit amor; tum juxta mentem rationalem, ubi prius regnavit charitas, constat ex iis quae prius dicta sunt de significatione 'orientis Edenis', quod nempe 'oriens' sit Dominus, 'Eden' sit amor. Apud Ecclesiae Antiquissimae viros, mens, quam constituunt voluntas et intellectus, una erat; voluntas enim ibi erat omne, sic ut intellectus esset voluntatis, ex causa quia non distinguebatur inter amorem qui est voluntatis, et fidem quae intellectus, quia amor erat omne et fides erat amoris; sed postquam separabatur fides ab amore, ut apud eos qui vocabantur 'Cain,' non amplius voluntas aliqua regnabat; sed quia intellectus loco voluntatis, seu fides loco amoris, in mente illa regnaret, dicitur quod 'habitaverit versus orientem Edenis'; nam, ut modo dictum, distinguebatur fides, seu 'signum ponebatur,' ut conservaretur in usum generi humano.
AC n. 399
Arcana Coelestia n. 399
399. Vers. 17. Et cognovit Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Hanoch; et fuit aedificans urbem, et vocavit nomen urbis secundum nomen filii sui Hanoch. 'Quod Cain cognoverit uxorem suam, conceperit et pepererit Hanochum' significat quod schisma hoc, seu haeresis, aliam ex se produxerit, quae vocata est Hanoch: per 'urbem aedificatam' significatur omne doctrinale et haereticum inde: quia schisma seu haeresis vocata est Hanoch, dicitur quod 'nomen urbis vocatum sit secundum nomen filii Hanoch.'
AC n. 400
Arcana Coelestia n. 400
400. Quod 'Cain cognoverit uxorem suam, conceperit, et pepererit Hanochum' significet quod schisma hoc seu haeresis aliam ex se produxerit, sequitur manifeste ex praecedentibus, tum ex versu primo, quod 'Homo et havah uxor ejus genuerint Cainum'; ita quae sequuntur, sunt conceptus et partus similes, tam Ecclesiae quam haeresium, quarum instituebant genealogiam, nam se similiter habent; ex una capta haeresi nascuntur plures.
AC n. 401
Arcana Coelestia n. 401
401. Quod haeresis, et omne doctrinale ejus aut haereticum, appellatum sit 'Hanoch,' constat quoque aliquantum a nomine, quod significat instructionem inde coeptam seu initiatam.
AC n. 402
Arcana Coelestia n. 402
402. Quod per 'urbem aedificatam' significetur omne doctrinale et haereticum inde, constat ex Verbo ubicumque nomen alicujus urbis occurrit; ibi nusquam significatur urbs sed doctrinale quoddam, aut haereticum; nam quid urbs, et quid aliquod nomen urbis, prorsus ignorant angeli; nusquam aliquam urbis ideam habent nec possunt habere, quia in spiritualibus et caelestibus ideis sunt, ut ostensum prius; sed modo percipiunt quid significant; ut per 'civitatem sanctam,' quae etiam 'sancta Hierosolyma' appellatur, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini in universali, seu in unoquovis in particulari in quo regnum Domini; per 'civitatem seu montem Zionis' similiter; per hunc caeleste fidei, per illam spirituale fidei: [2] ipsumque caeleste et spirituale describitur quoque per civitates, palatia, domos, muros, fundamenta murorum, antemuralia, portas, vectes; et in medio, templum; ut apud Ezech. xlviii; in Apoc. xxi 15 ad fin; vocatur Sancta Hierosolyma, ibid. vers. 2, 10; apud Jer. xxxi 38; apud Davidem, 'Civitas Dei, sanctum habitaculorum Altissimi,' Ps. xlvi 5 [A.V. 4]; apud Ezech. vocatur 'Civitas, Jehovah ibi, xlvii 35; de qua apud Esaiam,
Aedificabunt filii alienigenae muros tuos,... incurvabunt se ad volas pedum tuorum, omnes reprobantes te, vocabuntque te Civitatem Jehovae, Zion Sancti {1} Israelis, lx 10, 14:
apud Zachariam,
[Vocabitur] Hierosolyma civitas veritatis; et mons {2} Zionis, mons sanctitatis, viii 3;
ubi 'civitas veritatis seu Hierosolyma' significat spiritualia fidei, et 'mons sanctitatis seu Zionis' caelestia fidei. Sicut caelestia et spiritualia fidei repraesentata sunt per civitatem, ita omnia doctrinalia significata sunt per 'civitates, Jehudae et Israelis,' quae etiam dum nominantur, significant in specie aliquid doctrinale; sed quodnam, nemo scire potest nisi ex sensu interno. [3] Sicut per 'urbes' significata sunt doctrinalia, etiam per 'urbes' significata sunt haeretica; et cum nominantur, etiam in specie aliquod haereticum significant; nunc solum quod 'urbs' in genere significet doctrinale vel haereticum, a sequentibus locis constare potest; apud Esaiam,
[4] In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, urbs Heres dicetur uni, xix 18;
ubi agitur de scientia spiritualium et caelestium tempore Adventus
Domini: apud eundem,
Tumultibus plena, urbs tumultuans, urbs exsultans, xxii 1, 2;
ubi agitur de valle visionis seu phantasia: apud Jeremiam,
Urbes meridiei clausae sunt, nec aperiens, xiii 19;
ubi agitur de illis qui 'in meridie' seu in luce veritatis sunt, et eam exstinguunt: apud eundem,
Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, lugere facit promurale, ac murum, simul infirmati sunt; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. ii 8, 9;
ubi quisque videre potest quod per 'murum, antemurale, portas et
vectes' non intelligantur alia quam doctrinalia: similiter apud Esaiam,
Cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salus ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa, custodiens fidelitates, xxvi 1, 2:
apud eundem,
Exaltabo Te, confitebor Nomini Tuo,... posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe in saeculum non aedificetur; propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium formidabilium timebunt Te, xxv 1-3;
ubi nec agitur de aliqua urbe: in prophetia Bileami,
Erit Edomus hereditas,... et dominabitur de Jacobo, et perdere faciet residuum de urbe, Num. xxiv [18], 19;
ubi quisque videre potest quod 'urbs' non significet urbem: apud
Esaiam,
Fracta est urbs inanitatis, clausa est omnis domus, ut non intret, clamor super vino in plateis, xxiv 10, 11;
ubi 'urbs inanitatis' pro inanitatibus doctrinae; 'plateae' hic et alibi significant quae sunt urbis, falsa aut vera: apud Johannem,
Cum septimus angelus effudit phialam,... disrupta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt, Apoc. xvi [17,] 19;
quod 'urbs magna' sit haereticum et quod 'urbes gentium' similiter, cuivis constare potest; explicatur etiam quod urbs magna sit mulier quam vidit, Apoc. xvii 18; quod 'mulier' sit talis Ecclesia, prius ostensum est.
@ 1 sancti 1.$
@ 2 The Heb. ='mountain of the Lord of Hosts,' but 'Zion' occurs earlier in the verse.$
AC n. 403
Arcana Coelestia n. 403
403. Ex his constat quid 'urbs' significat; sed quia historice omnia connexa sunt, non potest aliter videri ab iis qui in sensu litterae sunt quam quod a Caino aedificata sit urbs et vocata Hanoch, tametsi ex sensu litterae etiam sic putarent quod populosa esset terra, licet Cain primogenitus esset Adami; historica series hoc secum habet; sed ut prius dictum, antiquissimis mos erat omnia sub typis repraesentativis historice concinnare, quod illis summe delectabile fuit; tunc illis quasi omnia visa sunt vivere.
AC n. 404
Arcana Coelestia n. 404
404. Vers. 18. Et natus Hanocho, Iradum {1} ; et Irad genuit Mehujael, et Mehujael genuit Methushael, et Methushael genuit Lamech. Omnia haec nomina significant haereses, ex prima quae 'Cain' vocata est, derivatas; et quia de iis nihil praeter nomina exstat, non opus est aliquid dicere: ex nominum derivationibus aliquid tradi posset, sicut quid 'Irad' significat, quod ex urbe descendat, ita ex haeresi Hanochus vocata, et sic porro.
@ 1 This follows Heb. construction, which has ('eth-'iradh) (accus. with passive verb).$
AC n. 405
Arcana Coelestia n. 405
405. Vers. 19. Et accepit sibi Lamech duas uxores; nomen unius Adah, et nomen alterius Zillah. Per 'Lamechum,' qui sextus ordine a Caino, significatur vastatio, quod nulla amplius fides: per 'duas uxores' significatur origo novae Ecclesiae; per 'Adah' mater caelestium et spiritualium istius Ecclesiae; per 'Zillah' mater naturalium ejusdem.
AC n. 406
Arcana Coelestia n. 406
406. Quod per 'Lamech' significetur vastatio seu quod nulla fides, constare potest a vers. seq. 23, 24, quod 'virum occiderit in vulnus suum, et parvulum in livorem suum'; ubi per 'visum' intelligitur fides, et per 'parvulum' seu puerulum, charitas.
AC n. 407
Arcana Coelestia n. 407
407. Ecclesiae status in genere se ita habet quod temporis tractu recedat a vera fide et tandem in nullam desinat; cum nulla, dicitur quod vastata; ita se habuit cum Ecclesia Antiquissima apud eos qua 'Cainitae' dicti; ita quoque cum Ecclesia Antiqua quae post diluvium; ita quoque cum Ecclesia Judaica, quae ita vastata fuit tempore Adventus Domini ut non scirent aliquid de Domino, quod venturus ad salvandum eos, minus aliquid de fide in Ipsum: ita quoque cum primitiva Ecclesia seu quae post Adventum Domini, quae hodie ita vastata est ut non aliqua fides: tametsi semper aliquis nucleus Ecclesiae manet, quem ii qui quoad fidem vastati sunt, non agnoscunt; sicut etiam ab Antiquissima Ecclesia mansit residuum usque ad diluvium et continuabatur post diluvium, quod residuum Ecclesiae vocatur 'Noah.'
AC n. 408
Arcana Coelestia n. 408
408. Cum Ecclesia ita vastata est ut amplius nulla fides, tunc e novo primum incohat, seu nova lux effulget, quae in Verbo dicitur 'mane'; causa est {1} quod non prius nova lux aut mane quam cum vastata est, quod illa quae sunt fidei et charitatis commixta sint profanis, et quamdiu commixta, nusquam aliquid lucis aut charitatis insinuari potest, nam zizaniae perdunt omne bonum semen; at cum nulla fides: tunc profanari amplius fides non potest, quia non credunt quod dicitur: qui non agnoscunt et credunt sed solum sciunt, non profanare possunt ut prius dictum est; sicut hodie Judaei, qui quia inter Christianos vivunt, non possunt aliter ac scire quod Dominus agnoscatur a Christianis pro Messia quem exspectarunt et adhuc exspectant, sed non profanare possunt quia non agnoscunt et credunt: ita nec Mahumedani et gentiles qui audiverunt de Domino: haec causa fuit quod Dominus in mundum non venit priusquam Ecclesia Judaica nihil agnovit et credidit.
@ 1 Est here appears redundant, possibly a printer's slip, or to avoid repetition of est in line below. A comma after vastata would correct the sentence.$
AC n. 409
Arcana Coelestia n. 409
409. Similiter se res habuit cum haeresi quae 'Cain' vocata quae temporis tractu vastata est, nam agnovit quidem amorem sed fidem principalem fecit, et praetulit amori; at haereses inde derivatae sensim aberrabant ab hoc, et 'Lamech,' qui fuit sextus ordine, prorsus etiam fidem negavit: cum hoc tempus fuit, tunc nova lux seu mane illuxit, et facta est Ecclesia nova, quae hic vocatur 'Adah et Zillah,' quae uxores Lamechi vocantur. Uxores Lamechi, qui nullius fidei fuit, dicuntur, sicut Ecclesia interna et externa Judaeorum, qui quoque nullius fidei fuerant, quae Ecclesiae quoque uxores vocantur in Verbo; quod etiam repraesentatum fuit per 'Leam et Rachelem,' binas uxores Jacobi, quarum 'Leah' repraesentabat Ecclesiam externam et 'Rachel' internam; quae Ecclesiae, tametsi binae apparent, usque una sunt, nam externa seu repraesentativa absque interna nihil est nisi quoddam idololatricum aut mortuum, at interna cum externa Ecclesiam et unam eandemque constituit, sicut hic 'Adah et Zillah': sed quia Jacobus seu posteritas Jacobi erat sicut Lamech nullius fidei, Ecclesia non potuit manere ibi, sed translata est ad gentes, qui non in infidelitate sed in ignorantia vixerunt. Raro, si usquam, manet Ecclesia apud eos qui veritates habent apud se, dum vastati sunt, sed transfertur ad eos qui prorsus nihil de illis sciunt, nam multo facilius hi amplectuntur fidem quam illi.
AC n. 410
Arcana Coelestia n. 410
410. Duplex est vastatio: prima eorum qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, qualis fuit Judaeorum et qualis est hodie Christianorum; altera est eorum qui nihil sciunt aut vident quia ignorant, quales fuerant gentes et hodie quoque sunt gentes. Cum ultimum vastationis tempus est apud eos qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, tunc e novo exsurgit Ecclesia, non apud illos sed apud eos quos gentes vocant: ita factum cum Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium; ita cum Antiqua Ecclesia quae post diluvium; ita cum Ecclesia Judaica. Causa quod tunc primum nova lux effulgeat, est, ut dictum, quia tunc non amplius profanare possunt illa quae revelantur, quia non agnoscunt et credunt quod vera sint.
AC n. 411
Arcana Coelestia n. 411
411. Quod ultimum vastationis tempus adesse debeat antequam
nova Ecclesia exsurgere possit, a Domino pluries apud Prophetas dicitur, et vocatur ibi vastatio quae spectat caelestia fidei, et desolatio quae spectat spiritualia fidei, tum consummatio et excisio, ut apud Esai. vi 9, 11, 12; xxiv 1 ad fin; xxiii 8 seq; xlii 15-18; Jer. xxv 1 ad fin; Dan. viii 1 ad fin; ix 24 ad fin; Zeph. i 1 ad fin; Deut. xxxii 1 ad fin; in Apoc. xv-xvi et seq.
AC n. 412
Arcana Coelestia n. 412
412. Vers. 20. Et peperit Adah Jabal, is erat pater habitantis tentorium, et pecoris. Per 'Adah' significatur, ut prius, mater caelestium et spiritualium fidei; per 'Jabal patrem habitantis tentorium, et pecoris' significatur doctrina de sanctis amoris et bonis inde, quae sunt caelestia.
AC n. 413
Arcana Coelestia n. 413
413. Quod per 'Adah' significetur mater caelestium fidei, constat a primogenito ejus Jabal, quod is dicatur 'pater habitantis tentorium, et pecoris,' quae sunt caelestia, quia significant sancta amoris et bona inde.
AC n. 414
Arcana Coelestia n. 414
414. Quod 'habitare tentorium' sit sanctam amoris, constat ex significatione tentorium in Verbo, ut apud Davidem,
Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? ambulans integer et operans justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2;
ubi describitur quid 'habitare in tentorio,' seu 'in monte sanctitatis,' per sancta amoris, quae sunt 'ambulare integer et facere justitiam'; apud eundem,
In omnem terram exivit linea eorum, et in finem orbis sermo eorum; soli posuit tentorium in iis, Ps. xix 5 [A.V. 4];
ubi 'sol' pro amore: apud eundem,
Commorabor in tentorio Tuo in aeternitates, confidam in abscondito alarum Tuarum, Ps. lxi 5 [A.V. 4];
ubi 'tentorium' pro caelesti; 'absconditum alarum' pro spirituali inde: apud Esaiam,
Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate, in tentorio Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam, xvi 5;
ubi etiam 'tentorium' pro sancto amoris, ut per 'judicare judicium, et festinare justitiam:' apud eundem,
Specta Zionem, civitatem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dimovetur, xxxiii 20;
[2] ubi de Hierosolyma caelesti: apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor; et aedificabitur civitas super cumulo suo, xxx 18;
'captivitas tentoriorum' pro vastatione caelestium, seu sanctorum amoris: apud Amosum,
In die illo erigam tabernaculum Davidis collapsum, obsepiamque rupturas eorum, et diruta ejus erigam, et aedificabo illuc juxta dies aeternitatis, ix 11;
ubi 'tabernaculum' similiter pro caelestibus et eorum sanctis: apud Jeremiam,
Vastata est tota terra, cito vastata sunt tentoria Mea, subito cortinae Meae, iv 20:
et alibi,
Tentorium Meum vastatum est, et omnes funes Mei evulsi {x}sunt; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non extendens amplius tentorium Meum, et erigens cortinas Meas, x 20;
ubi 'tentorium' pro caelestibus; 'cortinae et funes' pro spiritualibus inde; apud eundem,
Tentoria eorum, et greges capient, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos tollent sibi, xlix 29;
ubi de Arabia et filiis orientis, per quos repraesentantur ii qui possident caelestia seu sancta: apud eundem,
Dominus in tentorium filiae Zionis effudit sicut ignem, excandescentiam suam, Thren. ii 4;
pro vastatione caelestium seu sanctorum fidei. [3] Quod 'tentorium' pro caelestibus et sanctis amoris in Verbo accipiatur, causa est quia antiquitus in tentoriis suis cultum sanctum peregerunt; cum autem profanare coeperunt tentoria per cultus profanos, tunc tabernaculum, et postea templum, aedificatum; quare quod 'tabernaculum,' et postea 'templum,' etiam 'tentoria' significabant; homo sanctus ideo vocatus 'tentorium,' tum 'tabernaculum,' ut et 'templum Domini': quod 'tentorium,' 'tabernaculum' et 'templum' idem significent, constat apud Davidem,
Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad spectandum in suavitate Jehovam, et ad visitandum mane in templo Ipsius: quia abscondet me in tabernaculo Suo in die mali; occultabit me in occulto tentorii Sui, in petra exaltabit me, et nunc exaltabitur caput meum contra hostes meos circumcirca me, et sacrificabo in tentorio Ipsius sacrificia vociferationis, Ps. xxvii 4-6.
[4] In supremo sensu est Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam Tentorium, Tabernaculum, Templum; inde omnis caelestis homo ita dictus, et inde omne caeleste et sanctum: et quia Antiquissima Ecclesia a Domino amata prae sequentibus, et tunc quia inter se soli seu in familiis suis vivebant, et tam sanctum cultum in tentoriis suis celebrabant, ideo tentoria sanctiora habita sunt quam templum quod profanatum; in recordationem ideo Festum tabernaculorum, cum colligerent proventum terrae, institutum, quo in tabernaculis, sicut antiquissimi, habitarent, Lev. xxiii 39-44; Deut. xvi 13; Hos. xii 10 [A.V. 9].
AC n. 415
Arcana Coelestia n. 415
415. Quod per 'patrem pecoris' significetur bonum inde seu ex sanctis amoris, constare potest ex illis quae prius ad vers. 2 hujus capitis ostensa sunt, quod 'pastor gregis' significet bonum charitatis; hic autem non pastor sed 'pater,' nec grex sed 'pecus,' nominatur; 'et pecoris,' cujus pater, immediate sequitur post tentorium; inde constat quod significet bonum quod venit ex sancto amoris, et intelligitur habitaculum, seu caula pecoris, seu pater eorum qui habitabant tentorium et caulas pecoris, quae quod bona ex caelestibus amoris significent, constat quoque passim ex Verbo; ut apud Jeremiam,
Ego congregabo reliquias gregis Mei de omnibus terris, quo dispuli illos, et reducam eos ad caulas suas, ut fetificent, et multiplicentur, xxiii 3:
apud Ezechielem,
In pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum, ibi cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent ad montes Israelis, xxxiv 14;
ubi 'caulae et pascua' pro bonis amoris, de quo praedicatur 'pingue': [2] apud Esaiam,
Dabit pluviam seminis tui, quo seminabis humum; et panis, proventus humi, erit pinguis et oleosus, pascet pecora tua in die illo, prato lato, xxx 23;
ubi per 'panem' significatur caeleste, per 'pingue, quo pascent pecora' bona inde: apud Jeremiam,
Redemit Jehovah Jacobum,... et venient, et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, super triticum, et super mustum, et super oleum, et super filios gregis, et armenti, et erit anima eorum sicut hortus irriguus, xxxi 11, 12;
ubi sanctum Jehovae describitur per 'triticum et oleum'; et bona inde per 'mustum, filios gregis et armenti,' seu pecoris: apud eundem,
Ad filiam Zionis venient pastores et greges pecorum {1} eorum; figent ad illam tentoria circum circa, pascent quisque spatium suum, vi 3;
'filia Zionis' pro Ecclesia caelesti, de qua praedicantur 'et tentoria, et greges pecorum.'
@ 1 Elsewhere S. has greges eorum only, which is as Heb. ('eder) = flock (of sheep), while (baqar) = herd (of oxen).$
AC n. 416
Arcana Coelestia n. 416
416. Quod sancta amoris et inde bona significentur, constare potest etiam inde quod Jabal non esset primus habitantium tentorium
et caulas pecoris, nam de Habel filio altero Hominis et Havae etiam dicitur quod fuerit 'pastor gregis,' et Jabal septimus est ordine a Caino.
AC n. 417
Arcana Coelestia n. 417
417. Vers. 21. Et nomen fratris ejus Jubal, is erat pater omnis pulsantis citharam et organum. Per 'nomen fratris ejus Jubal' significatur doctrina spiritualium ejusdem Ecclesiae: per 'patrem omnis pulsantis citharam et organum' significantur vera et bona fidei.
AC n. 418
Arcana Coelestia n. 418
418. In priore versu agitur de caelestibus quae sunt amoris; in hoc de spiritualibus quae sunt fidei; haec per 'citharam et organum' exprimuntur. Quod per instrumenta chordacea, ut per citharas et similia, significata sint spiritualia fidei, multis constat. Instrumenta similia in cultu Ecclesiae repraesentativae nec aliud repraesentabant, similiter etiam cantus; inde tot cantores et musici, et quidem ex causa quod omne caeleste gaudium producit cordis laetitiam, quae testificata per cantum, et dein per instrumenta chordarum quae aemulabantur et exaltabant cantum; omnis affectio cordis hoc quoque secum habet quod producat cantum, proinde quae cantus sunt; affectio cordis est caeleste, cantus inde est spirituale. [2] Quod cantus et simile significet spirituale, etiam constare mihi potest a choris angelicis, qui duplicis generis sunt, caelestes et spirituales; spirituales chori ex eorum sono canoro alato, cui chordaceorum instrumentorum sonus assimilari potest, probe distincti sunt a caelestibus, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Antiquissimi etiam, quod caeleste erat, referebant ad cordis provinciam et quod spirituale, ad pulmonum; ita spirituale ad quaecumque pulmonum sunt, ut voces cantus et quae similia, sic ad voces seu sonos talium instrumentorum; ex causa non solum quia cor et pulmones quoddam conjugium repraesentant sicut amor et fides, sed etiam quia caelestes angeli ad provinciam cordis, spirituales vero angeli ad pulmonum pertinent. Quod talia hic intelligantur, etiam potest sciri ex eo quod Verbum Domini sit, in quo nulla vita foret si modo narraretur quod Jubal esset pater pulsantium citharam et organum; nec alicui usui hoc scire.
AC n. 419
Arcana Coelestia n. 419
419. Sicut caelestia sunt sancta amoris et bona inde, ita spiritualia sunt vera et bona fidei; fidei enim est intelligere non solum quid verum sed etiam quid bonum; cognitiones fidei involvunt utrumque; sed esse talis sicut fides docet, est caeleste. Quia fides involvit utrumque, significantur per duo instrumenta, per citharam et organum; cithara est instrumentum chordaceum, ut notum est, quare spirituale verum significat; organum autem est instrumentum medium inter chordaceum et quod inflatur; quare per id spirituale bonum significatur.
AC n. 420
Arcana Coelestia n. 420
420. In Verbo varia instrumenta memorantur, et singula Suam significationem habent, de quibus, ex Divina Domini misericordia, suis locis: nunc solum quae apud Davidem,
Sacrificabo in tentorio Jehovae sacrificia vociferationis, canam et psallam Jehovae, Ps. xxvii 6;
ubi per 'tentorium' coeleste, et per 'vociferationem, canere et psallere' spirituale inde, exprimitur: apud eundem,
Cantate justi in Jehovah, rectis decora est laus ejus; confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordo psallite Illi; cantate Illi canticum novum, reddite egregium pulsare clangore; quia rectum verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate, Ps. xxxiii 1-4;
[2] pro veris fidei, de quibus praedicantur: spiritualia seu vera et bona fidei celebrabantur per citharam et nablia, per cantum, et similia; at sancta seu caelestia fidei per instrumenta flatus, ut buccinas, et similia; unde tot instrumenta circa templum, et toties quod certis instrumentis hoc aut illud celebraretur; inde instrumenta pro ipsis rebus quae celebrabantur per ea, assumpta et intellecta sunt, ut haec de quibus: [3] apud eundem,
Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem Tuam, Deus mi; psallam Tibi cithara, Sancte Israelis; canent labia mea, cum psallo Tibi, et anima mea, quam redemisti, Ps. lxxi
22, 23;
ubi similiter de veris fidei: apud eundem,
Respondete Jehovae in confessione, psallite Deo nostro in cithara, ps. cxlvii 7;
ubi 'confessio' spectat caelestia fidei, quare dicitur 'Jehovah'; et 'psallere cithara' spiritualia fidei, quare dicitur 'Deus:' apud eundem,
Laudent nomen Jehovae in chorea, in tympano et cithara psallant Ipsi, Ps. cxlix 3;
[4] 'tympanum' pro bono, et 'cithara' pro vero, quod laudant: apud eandem,
Laudate Deum in clangore buccinae: laudate Ipsum in nablio et cithara; laudate Ipsum in tympano et chorea; laudate Ipsum in fidibus et organo; laudate Ipsum cum cymbalis auditus; lauda' Ipsum cum cymbalis vociferationis, Ps. cl 3-5;
pro bonis et veris fidei, propter quae laudatio: nec quis credat quod tot instrumenta nominentur nisi quodlibet aliquid significet: apud eundem,
Mite lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducant me, deducant ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et
ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiae exsultationis meae, confiteborque Tibi cithara, Deus, Deus mi, Ps. xliii 3, 4;
[5] pro cognitionibus boni et veri: apud Esaiam,
Accipe citharam, circui urbem,... bene pulsa, multiplica cantum, ut in memoriam revoceris, xxiii 16;
pro iis quae sunt fidei et cognitionum ejus: adhuc manifestius apud
Johannem,
Quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt orationes sanctorum, Apoc. v 8;
quod non habuerint citharas, cuique constare potest, sed quod significentur vera fidei per 'citharas' et bona fidei per 'phialas aureas plenas suffimentis.' Apud Davidem appellantur 'laudes et confessiones' quae per instrumenta fiebant, Ps. xlii 5 [A.V. 4]; lxix 31 [A.V. 30]: et alibi apud Johannem,
Audivi vocem e caelo, tanquam aquarum multarum;... audivi vocem {x}citharoedorum pulsantium in citharis suis, canebant canticum novum, Apoc. xiv 2 [3]:
et alibi,
Vidi stantes juxta mare vitreum habentes citharas Dei, Apoc. xv 2.
Memorabile est quod angeli et spiritus secundum differentias quoad bonum et verum distinguant sonos, non solum cantus et instrumentorum sed etiam vocum; nec nisi tales admittant, quam quae concordant; ita ut sit concordantia sonorum, proinde instrumentorum, cum natura et essentia boni et veri.
AC n. 421
Arcana Coelestia n. 421
421. Vers. 22. Et Zillah etiam ea peperit Tubal-cain, erudiens omnem artificem aeris et ferri. Et soror Tubal-cain Naamah. Per 'Zillah' significatur, ut dictum, mater naturalium Ecclesiae novae: per 'Tubal-cain erudientem omnem artificem aeris et ferri' doctrina boni et veri naturalis; 'aes' significat bonum naturale; 'ferrum' verum naturale: per 'sororem Tubal-cain Naamah' significatur similis Ecclesia, seu doctrina boni et veri naturalis, extra illam Ecclesiam.
AC n. 422
Arcana Coelestia n. 422
422. Quomodo se res habet cum nova hac Ecclesia, constare potest ab Ecclesia Judaica; erat ea interna et externa; internam constituebant caelestia et spiritualia, externam naturalia. Interna repraesentata est per Rachelem, externa per Leam; sed quia Jacobus seu posteri ejus per Jacobum in Verbo intellecti tales erant, ut non nisi externa, seu cultum in externis, volebant, data est Leah Jacobo ante Rachelem, et per Leam debilem oculis repraesentata Ecclesia Judaica et per Rachelem Ecclesia nova gentium; quare Jacobus in utroque sensu apud Prophetas accipitur, in uno cum significatur Ecclesia Judaica perversa, in altero cum Ecclesia gentium vera externa; cum interna, appellatur Israel, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 423
Arcana Coelestia n. 423
423. Tubal-cain dicitur 'erudiens omnem artificem,' non ut priores Jabal et Jubal, 'pater'; causa est quia caelestia et spiritualia, seu interna, non prius fuerunt; quare quia tunc primum, dicuntur patres; at naturalia seu externa prius fuerunt, sed nunc applicata internis; ideo non pater sed 'erudiens artificem' dicitur.
AC n. 424
Arcana Coelestia n. 424
424. Per 'artificem' significatur in Verbo sapiens, intelligens: sciens; hic per 'artificem aeris et ferri' scientes boni et veri naturalis ut apud Johannem,
Impetu dejicietur Babylon, magna urbs, et non invenietur amplius; et vox citharoedorum, et musicorum, et tibicinum, et buccinatorum, non audietur {1} in illa' amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur {1} in ea' amplius, Apoc. xviii 21, 22;
'citharoedi,' ut prius, pro veris; 'buccinatores' pro bonis fidei; 'artifex omnis artis' pro sciente, seu scientia veri et boni: apud Esaiam,
Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud et catenas argenti conflans,... artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, ne commoveatur, xl 19, 20;
pro iis qui fingunt sibi falsum, quod est 'sculptile,' ex phantasia, e docent ut appareat sicut verum: apud Jeremiam,
Simul cum [x] infatuantur, stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum, ex Tarshish adfertur; aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et [purpura] {2} vestis, opus sapientum tota, x 3, 8, 9;
quae significant docentem falsa, et compilantem ex Verbo quibus conflet figmentum; quare vocatur 'disciplina vanitatum, et sapientum opus'; hi repraesentati olim sunt per artifices qui conflant idola, se falsa, quae ornant 'auro,' hoc est, quasi bono; 'argento,' hoc est, quasi' vero; 'hyacinthino et [purpura] {2} vesti,' hoc est, naturalibus, quae quasi concordent.
@ 1 Sch. has in te, Gk. 'en soi' and so S. in A.E. and A.R.$
@ 2 Elsewhere S. has purpura vestis as Heb.$
AC n. 425
Arcana Coelestia n. 425
425. Quod 'aes' significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo,
significet quoddam in sensu interno; ut 'aurum' bonum caeleste; 'argentum' verum spirituale; 'aes' bonum naturale; 'ferrum' verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam,
Suges lac gentium, et uber regum suges,... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, lx 16, 17;
ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; 'pro ferro argentum' pro vero naturali verum spirituale; 'pro lignis aes' significat pro corporeo bono naturale bonum; 'pro lapidibus ferrum' significat pro sensuali vero naturale verum: apud Ezechielem,
{x}Javan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, xxvii 13;
ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi 'vasa aeris' pro bonis naturalibus: apud Mosen,
Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. viii 9;
ubi similiter 'lapides' pro vero sensuali, et 'ferrum' pro vero naturali seu rationali, et 'aes' pro bono naturali. 'Quatuor animalia, seu cherubi' visi Ezechieli, 'quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati,' i 7; ibi 'aes' similiter significat bonum naturale, nam 'pes hominis' repraesentat naturale: similiter Danieli visus,
Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. x 5, 6.
Quod 'serpens aeneus,' Num. xxi 9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].
AC n. 426
Arcana Coelestia n. 426
426. Quod 'ferrum' significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro,
Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas:
Dan et Javan, et Meusal {1}, in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, xxvii 12, 19;
ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale: [2] apud Jeremiam,
Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, xv 12, 13;
ubi 'ferrum et aes' pro vero et bono naturali; 'quod venit a septentrione' significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem;' aut sicut umbra, quam significat quoque 'Zillah' {2} hic, quae mater: quod 'facultates et thesauri' sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet: [3] apud Ezechielem,
Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, iv 3;
quod per 'ferrum' hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. ii 33, 40; et apud Johannem,
Qui vicerit,... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat {4} eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum {3} conterantur, Apoc.ii 26,27:
apud eundem,
Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. xii 5;
[4] quod 'virga ferrea' sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur,
Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat;... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei,... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille {4} pascet eos virga ferrea Apoc. xix 11, 13, 15.
@ 1 The Heb. here is doubtful. In 3923 S. has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. R.V. has 'traded with yarn' or in m. traded from Uzal. R.V. has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.$
@ 2 Heb. (zillah) means 'screen,' or 'shade.'$
@ 3 In 4876 and A.R. S. has figulina; in A.E. fictilia.$
@ 4 Gk. is poimaino = 'to shepherd,' hence 'feed, guide or rule.' The usual verb for 'rule' is hegeomai. Cf. Matt. ii 6, R.V.$
AC n. 427
Arcana Coelestia n. 427
427. Vers. 23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum. Per 'Lamechum' significatur, ut prius, vastatio: 'quod dixerit uxoribus suis Adah et Zillah, ut perciperent auribus suis dictum ejus' est confessio, quae non aliter fit quam ubi Ecclesia, quae quod significetur per uxores ejus, dictum: 'quod virum occiderit in vulnus suum' significat quod exstinxerit fidem; per 'visum' significatur fides, ut prius: 'quod parvulum in livorem suum' est quod charitatem: per 'vulnus et livorem' significatur quod non integrum magis; per 'vulnus' quod desolata fides, per 'livorem' quod devastata charitas.
AC n. 428
Arcana Coelestia n. 428
428. Ex his quae in hoc versu, et ex iis quae in sequente, manifeste constat quod per 'Lamechum' significetur vastatio, nam dicit quod 'occiderit virum, et parvulum,' et quod 'septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies.'
AC n. 429
Arcana Coelestia n. 429
429. Quod per 'virum' significetur fides, constat a versu primo hujus capitis, quod dixerit Havah, cum pepererat Cain, 'acquisivi virum Jehovam,' quo fidei doctrina intellecta, et vocata 'vir Jehovah'; constat etiam ab iis quae prius ostensa sunt de 'viro,' quod significet intellectum, qui est fidei. Quod etiam exstinxerit charitatem, quae vocatur 'parvulus' seu puerulus, inde constat; nam qui negat seu negat fidem, simul etiam negat et negat charitatem per fidem nascentem.
AC n. 430
Arcana Coelestia n. 430
430. 'Parvulus' seu puerulus in Verbo significat innocentiam, tum etiam charitatem, nam vera innocentia non datur absque charitate, et vera charitas non absque innocentia; sunt tres gradus innocentiae, qui in Verbo distinguuntur per 'lactentes, infantes et puerulos'; et quia vera innocentia non dabilis est absque vero amore et charitate, etiam per eosdem, nempe per lactentes, infantes et puerulos, significantur aes gradus amoris, qui sunt, amor tener sicut 'lactentis' erga matrem seu nutricem; amor sicut 'infantis' erga parentes; et charitas sicut 'pueruli' erga instructorem; ut apud Esaiam,
Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit; et vitulus et leo juvenis, et pingue pecus una; et puer parvus ducens eos, xi 6;
ubi 'agnus, haedus et vitulus' pro innocentiae et amoris tribus gradibus;'lupus, pardus, leo juvenis' pro oppositis; 'puer parvus' pro charitate: [2] apud Jeremiam,
Vos facitis malum magnum contra animas vestras, exscindendo vobis virum et uxorem, infantem et lactentem e medio Judae, ut non reliquas facere vobis reliquias, xliv 7;
'vir et uxor' pro intellectualibus veri et voluntariis boni; 'infans et lactens' pro primis amoris gradibus. Quod 'infans et puerulus' sit innocentia et charitas, constat manifeste ex Domini verbis apud Lucam,
Attulerunt Jesu infantes, ut eos tangeret,... dixit, Sinite parvulos venire ad Me, et ne prohibite, talium enim est regnum Dei: Amen dico vobis, quicumque non recipit regnum Dei ut puer, non ingredietur in illud, xviii 15-17.
Ipse Dominus appellatur 'Parvulus' seu 'Puerulus,' Esai. ix 5, quia Ipse est ipsa Innocentia et ipse Amor; et dicitur ibi Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis.'
AC n. 431
Arcana Coelestia n. 431
431. Quod per 'vulnus et livorem' significetur quod non integrum magis, per 'vulnus' in specie quod desolata fides, per 'livorem' quod devastata charitas, constat ex eo quod vulnus praedicetur de viro et livor de parvulo; per easdem voces describitur desolatio fidei et vastatio charitatis, per Esaiam,
A planta pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus: livor, et plaga recens, non expressa, et non obligata, et non mollita oleo, i 6;
ubi 'vulnus' praedicatur de desolata fide, 'livor' de vastata charitate 'plaga' de utraque.
AC n. 432
Arcana Coelestia n. 432
432. Vers. 24. Quod septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies et septies: significant quod exstinxerint fidem per 'Cainum intellectam, quam sacrosanctum erat violare; et quod simul nascituram per fidem charitatem, quod multo magis sacrosanctum; et quo propterea damnatio, quod est 'septuagies et septies vindicari.'
AC n. 433
Arcana Coelestia n. 433
433. Quod 'septempliciter vindicari Cain' significet sacrosanctum esse violare fidem separatam per 'Cain' intellectam, videatur quod ostensum est ad vers. 15, et quod per 'septuagies et septies' significetur quod multo magis sacrosanctum sit, et quod propterea damnatio, constare potest a significatione 'septuagies et septies.' Quod septenarius numerus sit sanctus, inde est quod 'septimus die significet caelestem hominem, caelestem Ecclesiam, caeleste regnum in supremo sensu Ipsum Dominum; inde 'septenarius numerus' ubicumque occurrit in Verbo, significat sanctum seu sacrosanctum; et sanctum illud seu sacrosanctum praedicatur de iis aut secundum ea de quibus agitur; inde quoque numerus septuagenarius, qui septem saecula comprehendit, nam saeculum in Verbo est decem annorum quando aliquid maxime sanctum seu maxime sacrosanctum exprimeretur, tunc dicebatur 'septuagies septies,' sicut quod Domini dixit,
Quod non remitterent fratri suo ad septies, sed usque ad septies septem, Matth. xviii 21, 22;
per quod intelligitur quod toties remitterent quoties peccat, adeo ut sine fine esset, seu esset aeternum, quod est sanctum. Et hic 'quod vindicaretur septuagies et septies' est damnatio quia maxime sacrosanctum erat violare.
AC n. 434
Arcana Coelestia n. 434
434. Vers. 25. Et cognovit homo adhuc uxorem tuam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Sheth; quia reposuit mihi Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit illum Cain. Per 'hominem et uxorem ejus' hic intelligitur nova Ecclesia, prius per 'Adah et Zillah' significata: per 'filium ejus, cujus nomen vocavit Sheth' significatur nova fides per quam charitas: [per] quod 'reposuerit Deus semen aliud loco Habelis quod occiderit eum Cain' significatur quod charitas, quam Cain separavit, et exstinxit, nunc a Domino huic Ecclesiae donata sit.
AC n. 435
Arcana Coelestia n. 435
435. Quod per 'hominem et uxorem ejus' hic intelligatur nova Ecclesia, prius per 'Adah et Zillah' significata, nemo ex sensu litterae scire et concludere potest, quia 'homo et uxor ejus' prius significaverat Ecclesiam Antiquissimam et ejus posteritatem, sed ex sensu interno illud constat; tum etiam inde quod mox in capite sequente vers. {x}3 et 4 iterum dicatur de homine et uxore quod genuerint Shethum, sed prorsus aliis verbis, ubi significatur posteritas prima Antiquissimae Ecclesiae; si non aliud quid significaretur hic loci, non opus fuisset idem dicere; similiter ac in primo capite, ubi agitur de creatione hominis, tum fruticum terrae, et bestiarum, et in capite secundo similiter, ex causa, ut dictum, quod in capite primo actum sit de creatione hominis spiritualis, in sequente de creatione hominis caelestis; cum talis est repetitio unius ejusdemque personae ac rei, aliud in uno loco quam in altero significatur; sed quid significatur, nusquam sciri potest nisi a sensu interno: ipsa series rerum similiter confirmat: praeter quod 'homo et uxor' sint voces communes significantes Ecclesiam de qua et ex qua.
AC n. 436
Arcana Coelestia n. 436
436. Quod per 'filium ejus, cujus nomen vocavit Sheth' significetur nova fides per quam charitas, constat ab illis quae prius dicta sunt; tum ubi de Caino quod 'ei impositum sit signum, ne quis eum occideret': res enim in serie sic se habet: fides separata ab amore significata est per 'Cainum'; charitas per 'Habelem'; quod fides separata exstinxerit charitatem, significatum est per 'Cainum, quod occiderit Habelem'; et quod fides conservaretur ob causam quod per illam implantari a Domino posset charitas, significatum est per id 'quod Jehovah posuerit Caino signum, ne quis eum occideret'; quod postea per fidem a Domino donatum sit sanctum amoris et bonum inde, significatum per 'Jabal quem peperit Adah'; et quod spirituale fidei, significatum per 'fratrem ejus Jubal'; et quod ex illis naturale bonum et verum, per 'Tubal-cain, quem peperit Zillah'; in binis his versibus est conclusio, ita summa rerum, quae talis est quod per 'hominem et ejus uxorem' significetur nova illa Ecclesia, 'Adah et Zillah' prius vocata; et per 'Shethum' fides per quam implantatur charitas, in sequente versu per 'Enosh' charitas implantata per fidem.
AC n. 437
Arcana Coelestia n. 437
437. Quod 'Sheth' significet hic novam fidem per quam charitas explicatur per nomen ejus, quod ita vocatum quia 'reposuit Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit eum Cain'; 'quod reposuerit Deus semen aliud' significat quod donaverit Dominus aliam fidem 'semen aliud' est fides per quam charitas; quod 'semen' significet fidem, videatur prius n. 255.
AC n. 438
Arcana Coelestia n. 438
438. Vers. 26. Et Shetho etiam illi natus est filius, et vocavit nomen ejus Enosh: tunc coeptum est invocare nomen Jehovae, Per 'Sheth' significatur fides per quam charitas, ut dictum: per 'filium ejus, cujus nomen Enosh' significatur Ecclesia quae charitatem pro principali fidei habuit: quod 'tunc coeptum invocare nomen Jehovae' significat Ecclesiae istius cultum ex charitate.
AC n. 439
Arcana Coelestia n. 439
439. Quod per 'Sheth' significetur fides per quam charitas, in versu praecedente ostensum est: quod per 'filium ejus, cujus nomen Enosh' significetur Ecclesia quae charitatem pro principali fidei habui:, constat etiam ex iis quae prius dicta sunt; tum ex eo quod nominetur Enosh, quod nomen etiam significat hominem, at non caelestem hominem sed humanum spiritualem hominem, qui hic est 'Enosh': tum quoque constat ex illis quae immediate sequuntur quod 'tunc coeptum sit invocare nomen Jehovae.'
AC n. 440
Arcana Coelestia n. 440
440. Quod 'tunc coeptum invocare nomen Jehovae' significet Ecclesiae istius cultum ex charitate, constare potest ex eo quod 'invocare nomen Jehovae' sit sollemnis et communis formula omnis cultus Domini et quod ex charitate, constat inde quod dicatur hic 'Jehovah,' in praecedente versu 'Deus'; et quod non coli possit Dominus nisi quam ex charitate; ex fide quae non est charitatis, non datur cultus, quia solum est oris non cordis. Quod 'invocare nomen Jehovae' sit communis formula omnis cultus Domini, constat ex Verbo; ut de Abramo,
Aedificavit altare Jehovae, et invocavit nomen Jehovae, Gen. xii 8; xiii 4;
tum,
Plantavit lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Jehovae Dei aeternitatis, Gen. xxi 33:
quod omnis cultus, apud Esaiam,
Jehovah, Sanctus Israelis dixit, Non Me invocasti, Jacob, et fatigatus sis in Me, Israel; non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum; et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per minham; nec defatigavi te per tus, xliii 22, 23;
ubi in summario omnis cultus repraesentativus exponitur.
AC n. 441
Arcana Coelestia n. 441
441. Quod invocatio nominis Jehovae non nunc primum coepta sit, constare satis potest a praecedentibus de Antiquissima Ecclesia, quae prae aliis adoravit et coluit Dominum; tum quoque quod Habel attulerit munus ex primogenitis gregis; quare hic per 'invocare nomen Jehovae' nihil aliud significatur quam cultus novae Ecclesiae, postquam exstincta fuit per eos qui 'Cain' et demum 'Lamech' vocantur.
AC n. 442
Arcana Coelestia n. 442
442. Ex his quae in hoc capite ostensa sunt, patet quod antiquissimo tempore fuerint plures doctrinae separatae ab Ecclesia et haereses, quarum unaquaevis suam nomen habuit; quae doctrinae separatae et haereses fuerunt multo profundioris cogitationis quam hodie, quia tali genio fuerunt.
AC n. 443
Arcana Coelestia n. 443
443. Exempla quaedam a Spiritibus, quid cogitaverint in
vita corporis de Anima aut Spiritu
In altera vita manifeste percipere datur quas opiniones habuerint, cum vixerunt in corpore, de anima, de spiritu, de vita post mortem; nam cum tenentur in statu quasi essent in corpore, tunc similiter cogitant, et cogitatio tam perspicue communicatur ac si aperte loquerentur. A quodam qui ante paucum tempus decesserat, percepi, quod etiam fassus, quod quidem crediderit spiritum, sed quod victurus vitam obscuram, ex causa, si abstraheretur vita corporis, quod remaneret obscurum quid; posuit enim in corpore vitam; quare habuit ideam de spiritu sicut de larva; seque confirmavit ex eo quod viderit bruta quoque vitam habere paene sicut homines; miratus nunc quod spiritus et angeli in summa luce vivant, in summa intelligentia, sapientia et felicitate, cum tali perceptione ut vix describi queat; ita minime in vita obscura sed in clara et distinctissima.
AC n. 444
Arcana Coelestia n. 444
444. Locutus cum quodam qui dum vixit in mundo, credidit spiritum non esse extensum, ex quo principio nec ullam vocem admittere voluit qua involveret extensum; quaesivi quid nunc sentiat de se, qui est anima aut spiritus, quod visum habeat, quod auditum quod olfactum, quod tactum exquisitum quod cupiditates, quod cogitationem, usque adeo ut se putet prorsus quasi in corpore: tenebatur in idea in qua fuit cum ita cogitavit in mundo; tunc dixit quod spiritus sit cogitatio; sed ei respondere dabatur, sicut vixisset in mundo, anne sciat quod visus corporeus non possit existere absque organo visus seu oculo; quomodo visus internus seu cogitatio; annon ei substantia organica, e qua: tunc agnovit quod in vita corporis phantasia ea laboraverit, quod putaverit spiritum modo esse cogitationem absque omni organico seu extenso: addebatur si anima seu spiritus cogitatio modo esset, quod non homini opus tanto cerebro, cum totum cerebrum sit organicum sensuum interiorum; si hoc non foret potuisset cranium esse excavatum, et cogitatio usque inibi agere spiritum; ex solo hoc, tum ex operatione animae in musculos, usque ut motus tanti existant, constare ei potuerat quod spiritus sit organicus seu substantia organica; quare fassus errorem suum et miratus quod tam fatuus fuerit.
AC n. 445
Arcana Coelestia n. 445
445. Porro dictum quod eruditi nihil aliud credant quam quod anima quae victum post mortem, seu spiritus, sit cogitatio abstracta; patet manifeste inde quod vocem extensi, et quorum sunt extensi, nolint admittere, ex causa quia cogitatio abstracte a subjecto non est extensa, sed subjectum cogitationis et objecta cogitationis sunt extensa; et quae objecta non sunt extensa, finiunt ea homines et faciunt extensa ut capiant; exinde manifeste constat quod eruditi per animam aut spiritum, nihil aliud capiant quam cogitationem solam; et quod nusquam aliter credere possint quam quod evanitura, cum moriuntur.
AC n. 446
Arcana Coelestia n. 446
446. Locutus cum spiritibus de opinione hominum qui hodie vivunt, quod non credant spiritum quia oculis non vident nec per scientias capiunt, et sic quod non solum negent spiritum esse extensum sed etiam esse substantiam quia litigant quid substantia; et quia negant esse extensum, et litigant substantia, etiam negant spiritum esse in loco, ita consequenter in corpore humano; cum tamen simplicissimus scire possit quod ejus anima seu spiritus sit in suo corpore; quae cum dicerem, mirati sunt spiritus qui inter simpliciores erant, quod homines hodie tam stulti sunt; et cum audiebant voces, de quibus lis, ut partes extra partes, et similia, vocabant talia absona, ludicra et theatralia quae nusquam mentes occuparent quia praecludunt viam ad intelligendum.
AC n. 447
Arcana Coelestia n. 447
447. Quidam recens spiritus mecum locutus; cum audiret quod loquerer de spiritu, dicebat, 'Quid spiritus?' putans se esse hominem; cumque ei dicerem quod spiritus sit in unoquovis homine, et quod homo quoad vitam sit spiritus, et corpus modo inserviat ei ad vivendum super terra, et quod os et caro,: corpus, nequaquam vixerit et cogitaverit cum haesitaret, quaesivi an usquam audiverit de anima: dixit, 'Quid anima? non scio quid anima.' Tunc ei dicere dabatur quod is nunc anima sit, seu spiritus, quod scire posset inde quod supra caput meum sit nec insistat telluri; annon hoc percipere posset? tunc territus aufugit, clamans, 'Spiritus sum, spiritus sum.' Quidam Judaeus putabat prorsus vivere in corpore, usque adeo ut vix potuisset aliter persuaderi; et cum ei ostensum esset quod spiritus esset, usque instabat dicere quod homo sit, quia videt et audit; tales sunt qui in mundo corporei fuerunt. Perplura adhuc potuissent afferri, sed haec solum confirmationis causa; quod spiritus sit in homine qui sentit, non corpus.
AC n. 448
Arcana Coelestia n. 448
448. Locutus cum multis qui in vita eorum corporis mihi noti fuerunt, et diu, per menses et annum, tam clara voce, sed interna, sicut cum amicis in mundo; cum quibus aliqua etiam intercesserunt commercia sermonis de statu hominis post mortem; mirati valde quod nemo in corporis vita sciat vel credat quod victurus ita post vitam corporis, cum tamen sit continuatio vitae, et talis ut transeat e vita obscura in perspicuam; et qui in fide in Dominum, in magis magisque perspicuam: voluerunt ut dicerem amicis eorum quod vivant, et quod scriberem ad eos; qui eorum status sint, quibus etiam plura narravi de statu amicorum eorum; [2] sed dixi, si dicerem aut scriberem, quod non crederent; vocarent phantasias, irriderent, peterent signa aut miracula antequam credant, sic exponerer eorum subsannationi: et quod haec vera sint, forte pauci credituri, nam negant corde quod sint spiritus; et qui non negant, usque nihil audire volunt quod aliquis cum spiritibus loqui possit. Talis fides de spiritibus nusquam fuit antiquis temporibus, sed hodie, cum ex cerebroso ratiocinio volunt explorare quid spiritus, quos omni sensu privant per definitiones et suppositiones; et quo eruditiores volunt esse, eo plus.
AC n. 449
Arcana Coelestia n. 449
449. GENESEOS
CAPUT QUINTUM
De Caelo et Gaudio caelesti
QUID caelum et gaudium caeleste, nemo adhuc novit; qui de illo et de hoc cogitarunt, tam communem et tam crassam ideam conceperunt ut vix sit aliqua. Ex spiritibus qui recens e mundo in alteram vitam veniunt, optime scire potui qualem de caelo et de gaudio caelesti conceperunt notionem nam relicti sibi sicut forent in mundo, cogitant similiter: aliqua solum exempla licet afferre.
AC n. 450
Arcana Coelestia n. 450
450. Quidam qui quoque visi in mundo prae aliis illustrati in Verbo, tam falsam conceperunt ideam de caelo quod putarent se esse in caelo cum in alto, et quod regere possent inde quae infra, ita esse in gloria sui, et eminenti prae aliis: illi quia tali phantasia erant, ut scirent quod in falso essent, sublati sunt in altum, et inde aliquid regere in inferioribus permissum; sed animadvertebant cum pudore quod hoc esset phantasiae caelum; et quod caelum non consisteret in alto, sed ubicumque is qui in amore et charitate est, seu in quo regnum Domini, nec velle eminere prae aliis: nam major velle esse aliis, non est caelum sed est infernum.
AC n. 451
Arcana Coelestia n. 451
451. Quidam qui in vita corporis potens fuit prae aliis, in altera vita retinuit quod etiam imperare vellet; cui dictum quod in alio regno sit, quod aeternum et quod imperare ejus in terra mortuum sit; et quod nunc non aestimetur quisquam quam secundum bonum et verum et secundum misericordia Domini, in qua sit; tum, quod regnum hoc se habeat sicut in terra, ubi nullus aestimatur nisi propter opes, et propter gratiam apud principem; opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud principem est misericordia Domini; si aliter velit imperare, rebellis est, nam in alius regno est: his audit pudefactus est.
AC n. 452
Arcana Coelestia n. 452
452. Locutus cum spiritibus qui putabant caelum et gaudium caeleste in consistere ut maximi sint; sed dictum iis quod in caelo maximus sit qui minimus; nam qui minimus esse vult, maximam felicitatem habet; et quia maximam felicitatem habet qui minimus, sequitur inde quod sit maximi Quid est maximus esse nisi quam felicissimus? id quaerunt potentes per potentiam, et divites per divitias: et porro dictum quod non consistat caelum in eo ut desideret minimum esse propterea ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit esse maximum; sed est quod ex corde aliis melius velit quam sibi, servire aliis eorum felicitatis gratia, ex nullo fine sui sed ex amore.
AC n. 453
Arcana Coelestia n. 453
453. Quidam tam crassam ideam de caelo habent ut putent solum esse admissionem; immo esse conclave in quod admittantur per januam quae aperiatur; et ab iis qui ibi sunt janitores, introducantur.
AC n. 454
Arcana Coelestia n. 454
454. Quidam, quod consistat in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis; sed iis dictum quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant et inde habeant felicitatem; ita quisque vellet habere felicitatem aliorum propter semet, et cum quisque, nullus haberet; talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent, cum tamen notum iis esse posset quod absque vita activa, nulla vitae felicitas; vita angelica consistit in usu, et bonis charitatis; nam nihil felicius percipiunt quam ut spiritus ex mundo alluentes informent et doceant; ut inserviant hominibus, et regant spiritus malos apud eos ne vagentur extra limites, atque illis bonum inspirent; tum ut mortuos in vitam aeternitatis exsuscitent, et dein, si possint, quod animae tales sint, in caelum introducant {1}; ex quibus plus felicitatis percipiunt quam ut usquam describi possit; ita sunt imagines Domini; ita amant proximum plus quam semet; ideo est caelum: quare in usu, et ex usu, et secundum usum, hoc est, secundum bona amoris et charitatis, felicitas angelica. Qui talem ideam habuerant quod gaudium caeleste consisteret in eo ut otiosi essent, respirantes in otio gaudium aeternum, his dictis ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis; et percepta quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent.
@ 1 Text appears corrupt. Perhaps it should read si possit quod animae tales sint, ut in caelum introducant.$
AC n. 455
Arcana Coelestia n. 455
455. Quidam inter instructissimos in Verbo cum vixit in mundo, talem ideam de gaudio caelesti habuit quod consisteret in lumine gloriae, sicut lumen cum radii solares aurei apparent; ita quoque in vita otiosa: ut nosset quod in falso, datum ei erat tale lumen, et is in medio lumine; tunc ita delectatus, sicut, ut quoque dixit, in caelo esset; sed ibi non diu subsistere potuit, nam paulatim taeduit eum, et factum nullum gaudium.
AC n. 456
Arcana Coelestia n. 456
456. Qui instructissimi fuerunt, gaudium caeleste consistere dixerunt in vita absque praestandis bonis charitatis, solum ut laudent et celebrent Dominum, et quod ea esset vita activa; sed dictum quod laudare et celebrare Dominum, non sit talis vita activa sed effectus illius vitae, nam laudibus non opus habet Dominus sed vult ut praestent bona charitatis; secundum illa accipiunt a Domino felicitatem. At instructissimi ii non usque potuerant habere in bonis illis charitatis aliquam ideam gaudii sed servitutis, veram quod liberrimum sit, et cum ineffabili felicitate conjunctum, testati sunt angeli.
AC n. 457
Arcana Coelestia n. 457
457. Fere omnes qui e mundo in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis indefinitae diversitates et varietates sint, et nusquam uni prorsus simile infernum, nec usquam uni prorsus simile caelum, ac alteri, sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri: cum solum cogitarem quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt illi qui in mundo spirituum et qui in caelo angelico, dicentes quod omne unum formetur ex harmonia plurium, et quod tale unum sit qualis harmonia, et quod nusquam subsistere possit unum absolute sed unum harmonicum; ita omnis societas in caelis unum format, et omnes societates simul, seu universum caelum, unum, et hoc a solo Domino per amorem. Angelus quidam recensebat modo genera universalissima gaudiorum spirituum, seu primi caeli, circiter ad octo {1} et septuaginta et quadringenta: inde concludi potuit, quot innumera genera minus universalia, et quot innumerabiles species, quae sunt cujusvis generis; et cum tot ibi, quot indefinita genera felicitatum in caelo spirituum angelicorum, et adhuc magis in caelo angelorum.
@ 1 478 1.$
AC n. 458
Arcana Coelestia n. 458
458. Mali spiritus aliquoties putarunt quod aliud caelum daretur quam Domini; quibus quoque quaerere, ubicumque possent, permissum, sed usque pudore affecti nusquam aliud caelum invenerunt: ruunt enim mali spiritus in vesania, tam ex odio in Dominum quam ex dolore infernali, et tales phantasias captant.
AC n. 459
Arcana Coelestia n. 459
459. Caeli sunt tres, Primum est ubi spiritus boni, Secundum ubi spiritus angelici, Tertium ubi angeli: distinguuntur tam spiritus quam spiritus angelici et angeli, in caelestes et in spirituales, caelestes sunt qui per amorem fidem acceperunt a Domino, sicut illi qui ex Antiquissima Ecclesia, de quibus actum: spirituales sunt qui per cognitiones fidei acceperunt a Domino charitatem, ex qua accepta agunt.
Continuatio sequitur in fine hujus capitis.
CAPUT V
1. HIC liber nativitatum Hominis, die quo creavit DEUS Hominem; in similitudinem DEI fecit illum.
2. Masculum et feminam creavit illos; et benedixit illis; et vocavit nomen illorum Homo, die quo creati sunt.
3. Et vixit Homo triginta et centum annis; et genuit in similitudinem suam, secundum imaginem suam; et vocavit nomen ejus Sheth.
4. Et fuerunt dies Hominis, postquam genuit illum Shethum, octingenti anni; et genuit filios et filias.
5. Et fuerunt omnes dies Hominis, quibus vixit, nongenti anni et triginta anni; et mortuus est.
6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh.
7. Et vixit Sheth, postquam genuit illum Enoshum, septem annis et octingentis annis; et genuit filios et filias.
8. Et fuerunt omnes dies Shethi, duodecim anni et nongenti anni; et mortuus est.
9. Et vixit Enosh nonaginta annis, et genuit Kenan.
10. Et vixit Enosh, postquam genuit illum Kenanem, quindecim annis et octingentis annis; et genuit filios et filias.
11. Et fuerunt omnes dies Enosh, quinque anni et nongenti anni; et mortuus est.
12. Et vixit Kenan septuaginta annis, et genuit Mahalalel.
13. Et vixit Kenan, postquam genuit illum Mahalalelem, quadraginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias.
14. Et fuerunt omnes dies Kenanis, decem anni et nongenti anni; et mortuus est.
15. Et vixit Mahalalel quinque annis et sexaginta annis, et genuit Jared.
16. Et vixit Mahalalel, postquam genuit illum Jaredum, triginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias.
17. Et fuerunt omnes dies Mahalalelis, quinque et nonaginta anni et octingenti anni; et mortuus est.
18. Et vixit Jared duobus et sexaginta annis et centum annis, et genuit Hanoch.
19. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias.
20. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est.
21. Et vixit Hanoch quinque et sexaginta annis, et genuit Methushelah.
22. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, postquam genuit illum Methushelahum, trecentis annis; et genuit filios et filias.
23. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni et trecenti anni.
24. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus.
25. Et vixit Methushelah septem et octoginta annis et centum annis; et genuit Lamech.
26. Et vixit Methushelah, postquam genuit illum Lamechum, duobus et octoginta annis et septingentis annis; et genuit filios et filias.
27. Et fuerunt omnes dies Methushelah, novem et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est.
28. Et vixit Lamech duobus et octoginta annis et centum annis; et genuit filium.
29. Et vocavit nomen ejus Noah; dicendo, Is consolabitur nos ab opere nostro et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit JEHOVAH.
30. Et vixit Lamech, postquam genuit illum Noahum, quinque et nonaginta annis et quingentis annis; et genuit filios et filias.
31. Et fuit omnes dies Lamechi, septem et septuaginta anni e septingenti anni; et mortuus est.
32. Et fuit Noah filius quingentorum annorum; et genuit Noah Shem, Ham et Japheth.
AC n. 460
Arcana Coelestia n. 460
460. CONTENTA
IN hoc capite agitur in specie de Antiquissimae Ecclesia propagatione in posteros, fere usque ad diluvium.
AC n. 461
Arcana Coelestia n. 461
461. Ipsa Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, est quae vocatur Homo et similitudo Dei, vers. 1.
AC n. 462
Arcana Coelestia n. 462
462. Altera Ecclesia, quae non ita caelestis fuit ac Antiquissima Ecclesia, vocatur Sheth, de qua vers. 2, 3.
AC n. 463
Arcana Coelestia n. 463
463. Tertia Ecclesia dicta fuit Enosh, vers. 6. Quarta Ecclesia Kenan, vers. 9. Quinta Ecclesia Mahalalel, vers. 12. Sexta Ecclesia Jared, vers. 15. Septima Ecclesia Hanoch, vers. 18. Octava Ecclesia Methushelah, vers. 21.
AC n. 464
Arcana Coelestia n. 464
464. Ecclesia Hanoch dicta describitur, quod ex revelatis perceptis Antiquissimae Ecclesiae doctrinam fecerit; quae tametsi illo tempore nulli usui fuit, usque conservata in usum posteritatis quod est, quod 'Hanoch non amplius, quia sumpsit illum Deus,' vers. 22-24.
AC n. 465
Arcana Coelestia n. 465
465. Nona Ecclesia dicta fuit Lamech, vers. 25.
AC n. 466
Arcana Coelestia n. 466
466. Decima, parens trium Ecclesiarum post diluvium, est Noah; quae Ecclesia vocanda est Ecclesia Antiqua, vers. 28, 29.
AC n. 467
Arcana Coelestia n. 467
467. Describitur Lamech quod apud illam nihil de Antiquissimae Ecclesiae perceptione residuum fuerit; et Noah quod nova Ecclesia vers.29.
AC n. 468
Arcana Coelestia n. 468
468. SENSUS INTERNUS
Ex illis quae in priore capite dicta et ostensa sunt, constat quod per 'nomina' significatae sint haereses et doctrinae; inde constare potest quod per nomina in hoc capite nec significentur personae sed res, et hic doctrinae, seu Ecclesiae, quae conservatae sunt, utcumque etiam mutatae, ab antiquissima Ecclesia usque ad Noahum. Sed cum Ecclesia se ita res habet, quod temporis tractu decrescat et tandem remaneat inter paucos; pauci illi apud quos remansit tempore diluvii, vocati sunt Noah. [2] Quod decrescat vera Ecclesia et maneat apud paucos, constare potest ab aliis Ecclesiis quae similiter decreverunt; qui remanent, in Verbo vocantur 'reliquiae,' ac 'residuum,' et quidem
'in medio seu meditullio terrae': in universali se res habet sicut in particulari; seu sicut in Ecclesia, ita in singulis hominibus: nisi apud unumquemvis a Domino conservarentur reliquiae, non potuisset non perire aeterna morte, nam in reliquiis est vita spiritualis et caelestis; similiter in communi seu universali, nisi forent semper aliqui apud quos Ecclesia seu vera fides, periret genus humanum; nam propter aliquot, ut notum est, conservatur civitas, immo totum quoddam regnum. Se habent illa sicut in homine cor; quamdiu cor integrum est, circumjacentia viscera possunt vivere; at cum illud languidum, tales occupat omnia et moritur homo. Reliquiae ultimae sunt quae significantur per 'Noahum,' nam ceteroquin, ut in cap. seq. vers. 12 constat, 'tota terra corrupta erat.' [3] De reliquiis illis apud hominem quemcumque et in Ecclesia, agitur passim apud Prophetas; ut apud Esaiam,
Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitas in Hierosolyma, cum laverit Dominus sordes {x}filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, iv 3, 4;
ubi de reliquiis, per quas significantur reliquiae Ecclesiae, tum hominis Ecclesiae, praedicatur 'sanctum'; nam residui in Zione et Hierosolyma, ideo quod residui, non potuerunt sancti esse: similiter apud eundem,
Erit in die illo, non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo; et innitetur Jehovae Sancto Israelis in veritate; reliquiae revertentur; reliquiae Jacobi, ad Deum potentem, x 20-22:
apud Jeremiam,
In diebus illis, et in tempore illo,... quaeretur iniquitas Israelis, sed non illa; et peccata Jehudae, et non invenientur; quia condonabo ei, quem residuum fecero, l 20:
apud Micham,
Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut imbres super herba, v 6.
[4] Residuum, seu reliquiae, hominis aut Ecclesiae, repraesentatae quoque sunt per 'decimas,' quae sanctae fuerunt; inde quoque numerus decimarius sanctus, quare de residuis praedicantur decem; ut apud Esaiam,
Removebit Jehovah hominem, et multa {1} relicta in medio terrae; et adhuc in ea pars decima, et revertetur, et erit ad exterminandum, sicut quercus et ilex, quando {2} ejicitur stirps de iis, semen sanctitatis stirps ejus, vi 12, 13;
ubi residuum vocatur 'stirps sanctitatis:' apud Amosum,
Sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, residuos faciet centum, et exiens centum, residuos faciet decem domui Israelis, v 3;
in his et pluribus locis in sensu interno significantur reliquiae de quibus: quod propter reliquias Ecclesiae conservetur civitas, constat ex illo quod dictum Abrahamo de Sodoma,
Abrahamus dixit, Forte inveniantur ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem, Gen. xviii 32.
@ 1 Sch. has multiplicabitur deserta; A.V. translates 'a great forsaking'; R.V. 'The forsaken places be many.' Note that S. has relicta not reliquiae, and thus gives the correct translation of the Heb.$
@ 2 From the Heb. it seems that the clause might read quae quando ejicitur: stirps est in iis.$
AC n. 469
Arcana Coelestia n. 469
469. Vers. 1. Hic liber nativitatum Hominis, die quo creavit Deus hominem; in similitudinem Dei fecit illum. 'Liber nativitatum' est recensio eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima: 'die quo creavit Deus hominem' est quod spiritualis factus: 'in similitudinem Dei fecit illum' est quod caelestis factus: ita est descriptio Ecclesiae Antiquissimae.
AC n. 470
Arcana Coelestia n. 470
470. Quod 'liber nativitatum' sit recensio eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, a sequentibus satis constat; nam nomina nusquam hic usque ad cap. xi seu ad Eberum, significant personas sed res. Antiquissimo tempore distinctum fuit humanum genus in domos, familias, et gentes; 'domum' constituit maritus et uxor cum liberis eorum, tum etiam aliqui ex familia eorum qui serviebant: 'familiam' constituerunt domus pauciores aut plures quarum una non
procul ab altera habitavit, sed usque non una: 'gentem' constituerunt familiae pauciores aut plures.
AC n. 471
Arcana Coelestia n. 471
471. Quod ita habitaverint, nempe soli inter se, distincti modo in domos, familias, et gentes, causa erat ut integra sic conservaretur Ecclesia; ut omnes domus et familiae penderent a parente, et sic permanerent in amore et vero cultu; praeter etiam quod unaquaevis domus peculiarem genium distinctum ab altera habuit; nam notum est quod liberi, immo posteri, a parentibus suis trahant genium, et tales notas characteristicas ut ex facie et pluribus aliis dignosci queant; ne itaque indolum fieret confusio, sed distinctio accurata esset, beneplacuit Domino ut sic habitarent: ita Ecclesia repraesentabat ad vivum regnum Domini, nam in regno Domini sunt innumerabiles societates, quaelibet ab altera distincta secundum differentias amoris et fidei: hoc est, quod prius dictum, 'solus vivere'; et hoc est, quod etiam dictum, 'tentoria habitare': et hoc est quod beneplacuit Domino, ut Ecclesia Judaica quoque faceret, quod in domos, in familias, in gentes, distincti essent, et quisque matrimonium contraheret intra familias, eadem causa; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 472
Arcana Coelestia n. 472
472. 'In die, quo creavit Deus hominem' quod sit cum spiritualis factus et 'in similitudinem Dei fecit illum' quod sit cum caelestis factus, constat ab illis quae prius dicta et ostensa sunt; vox 'creare' proprie spectat hominem cum e novo creatur seu regeneratur; et 'facere' cum perficitur; quare in Verbo accurata fit distinctio inter creare, formare et facere, sicut etiam prius cap. ii ubi agitur de spirituali homine facto caelesti, 'quievit Deus ab omni opere suo, quod creavit Deus faciendo,' et passim alibi, ubi 'creare' spectat hominem spiritualem, et 'facere,' quod est perficere, spectat hominem caelestem; videatur, n. 16 et 88.
AC n. 473
Arcana Coelestia n. 473
473. Quod 'similitudo Dei' sit caelestis homo, et 'imago Dei' spiritualis, etiam prius ostensum est, nam imago est ad similitudinem, et similitudo est effigies, nam caelestis homo prorsus a Domino regitur ut Ipsius similitudo.
AC n. 474
Arcana Coelestia n. 474
474. Cum itaque de nativitate seu propagatione Ecclesiae Antiquissimae agitur, primum describitur hic, quod a spirituali facta sit caelestis, nam sequuntur propagationes inde.
AC n. 475
Arcana Coelestia n. 475
475. Vers. 2. Masculum et feminam creavit illos; et benedixit illis; et vocavit nomen illorum Homo, die quo creati sunt. Per 'masculum et feminam' significatur conjugium inter fidem et amorem: per 'vocare nomen illorum Homo' significatur quod Ecclesia, quae imprimis Homo vocatur.
AC n. 476
Arcana Coelestia n. 476
476. Quod per 'masculum et feminam' significetur conjugium inter fidem et amorem, prius dictum et ostensum est, nempe quod 'masculus aut vir' significet intellectum et quae sunt intellectus, ita quae sunt fidei; et quod 'femina' significet voluntatem seu quae sunt voluntatis, ita quae sunt amoris; quare etiam dicta est Havah, a vita quae solius amoris est: ideo per 'feminam' quoque significatur Ecclesia ut prius quoque ostensum, et per 'masculum' vir Ecclesiae. Agitur hic de statu Ecclesiae cum fuit spiritualis, et quae mox facta est caelestis quare praecedit masculus, similiter ac cap. i 26, 27 vox 'creare' etiam spectat spiritualem hominem: mox autem cum conjugium factum seu Ecclesia caelestis facta, tunc nec 'masculus et femina,' sed Homo dicitur, qui utrumque ex conjugio significat; quare sequitur mox 'et vocavit nomen illorum Homo,' quo significatur Ecclesia.
AC n. 477
Arcana Coelestia n. 477
477. Quod 'Homo' sit Ecclesia Antiquissima, saepius prius dictum et ostensum est; nam in supremo sensu est Ipse Dominus solus Homo; inde caelestis Ecclesia appellatur 'Homo' quia similitudo inde dein spiritualis quia imago; sed in communi sensu omnis vocatur 'homo' qui intellectum humanum habet, nam ab intellectu homo es homo, et magis homo unus quam alter, tametsi distinctio foret homini ab homine secundum fidem amoris in Dominum. [2] Quod Antiquissima Ecclesia, et omnis vera Ecclesia, et inde qui sunt Ecclesiae, seu qui sunt ex amore et fide in Dominum, principaliter dicantur 'Homo, constat ex Verbo; ut apud Ezechielem,
Multiplicare faciam super vobis hominem, omnem domum Israelis totam;... multiplicare faciam super vobis hominem
et bestiam, ut multiplicentur et fructificent; et {x}habitari faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris;... ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem, xxxvi 10-12;
ubi Antiquissima Ecclesia significatur per 'antiquitates,' Antiqua Ecclesiae per 'initia,' primitiva seu gentium Ecclesia per 'domum
Israelis' et 'populum Israelem,' quae Ecclesiae vocantur Homo: [3] apud Mosen.
Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generatione et generationis,... cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8;
ubi Antiquissima Ecclesia intelligitur per 'dies aeternitatis,' Antiquae Ecclesiae per 'generationem et generationem'; vocantur 'filii hominis' qui fuerunt in fide in Dominum, quae fides est 'numerus filiorum Israelis.' Quod regeneratus dicatur homo, apud Jeremiam,
Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas; et ad caelos, et non lux eorum;... vidi et ecce non homo, et omnis avis caelorum avolarunt, iv 23, 25;
ubi 'terra' pro externo homine, 'caelum' pro interno, 'homo' pro
amore boni, 'avis caelorum' pro intellectu veri: [4] apud eundem,
Ecce dies venientes,... et seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, xxxi 27;
ubi 'homo' pro interno homine, 'bestia' pro externo: apud Esaiam,
Desistite vobis ab homine, in cujus naso spiritus, quanti namque aestimatus ille? ii 22;
'homo' pro homine Ecclesiae: apud eundem,
Elongabit Jehovah hominem, et multa relicta in medio terrae, vi 22;
ubi de vastatione hominis ut non amplius bonum et verum: apud eundem,
Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum, xxiv 6;
ibi 'homo' pro illis qui fidem habent: apud eundem,
Desolatae sunt semitae, cessavit transiens semitam; irritum reddidit foedus, contempsit urbes, non reputavit hominem, luget et languescit terra, xxxiii 8, 9;
pro homine, qui in lingua Hebraea est Enosh: apud eundem,
Pretiosum faciam hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris; propterea caelum commovebo, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13;
ubi 'homo' primum nominatus est Enosh, dein nominatus est Adam.
AC n. 478
Arcana Coelestia n. 478
478. Quod Adam dicatur, causa est quia vox Hebraea Adam significat hominem; at quod nusquam nomine proprie Adam dictus sed Homo, constat manifeste hic et prius, quod non in singulari sed in plurali dicatur, aut quod de utroque praedicetur tam de viro quam de femina, uterque simul dicitur Homo; quod de utroque, quisque potest ex verbis videre, nam dicitur, 'Vocavit nomen illorum Homo, in die quo creati sunt,' similiter cap. i, 'Faciamus hominem in imaginem nostram,... et dominabuntur in pisces maris,' [vers.] {x} 26, 28; inde quoque constare potest quod non de omnium primo aliquo homine creato, sed de Antiquissima Ecclesia, agatur.
AC n. 479
Arcana Coelestia n. 479
479. Per 'nomen vocare' seu 'nomine vocare' significatur in Verbo nosse qualis est, ut prius ostensum, hic quis esset Antiquissima Ecclesia; nempe quod Homo sumptus de humo seu regeneratus Domino, nam Adam est humus; et dein cum caelestis factus, quod Homo prae aliis ex fide amoris in Dominum.
AC n. 480
Arcana Coelestia n. 480
480. Quod 'Homo vocati die quo creati' constat quoque capite i 26, 27, nempe in fine sexti diei, qui respondet vesperae sabbati seu cum sabbatum aut septimus dies incohavit; nam septimus dies seu sabbatum, est caelestis homo, ut prius ostensum.
AC n. 481
Arcana Coelestia n. 481
481. Vers. 3. Et vixit Homo triginta et centum annis; et genuit ii similitudinem suam, secundum imaginem suam; et vocatur nomen ejus Sheth. Per 'triginta et centum annos' significatur tempus antequam nova Ecclesia orta, quae quia non ita absimilis fuit Antiquissimae dicitur quod 'nata in similitudinem ejus, et secundum imaginem ejus' sed 'similitudo' spectat fidem et 'imago' amorem; haec Ecclesia dicta est 'Sheth.'
AC n. 482
Arcana Coelestia n. 482
482. Quid anni et numeri annorum qui in hoc capite occurrunt in interno sensu significant, nondum alicui notum est; qui in sensu litterae sunt, ii putant annos esse saeculares; sed hic usque ad cap. xli nihil historicum, sicut in sensu litterae apparet, continetur, sed omni: et singula continent alia; sicut nomina, ita quoque numeri. In Verbo occurrit passim numerus ternarius, tum quoque septenarius, et ubique significant aliquod sanctum seu sacrosanctum quoad status, quos tempora aut alia involvunt aut repraesentant; simile in minimus inter vallis ac in maximis, nam sicut partes sunt totius, ita minima sunt maximorum; nam similiter se habebunt, ut totum ex partibus aut maximum a minimus convenienter existat; [2] ut apud Esaiam,
Nunc locutus est Jehovah dicendo, In tribus annis, secundum annos mercenarii, et vitis reddetur gloria Moabi, xvi 14:
apud eundem,
Dixit Dominus ad me, In adhuc anno, juxta annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, xxi 16;
ubi significantur tam minima quam maxima intervalla: apud Habakkuk,
Jehovah, audivi famam Tuam, reveritus sum, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum nota facias, iii 2;
ubi 'medium annorum' pro Adventu Domini; etiam in minoribus intervallis pro omni Domini adventu, ut cum regeneratur homo; in majoribus, dum e novo Ecclesia Domini exsurgit. Vocatur etiam 'annus redemptorum,' apud Esaiam,
Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, lxiii 4;
sicut etiam 'anni millenarii' quibus vinctus erit satanas, Apoc. xx 2, {x}3, 7; et 'mille anni' resurrectionis primae, Apoc. xx 4-6, nusquam significant mille annos, sed status eorum; nam sicut 'dies,' ut prius ostensum, etiam 'anni' pro statu accipiuntur, et status describuntur per numerum annorum. Inde constare potest quod tempora in hoc capite involvant quoque status, nam unaquaevis Ecclesia in alio statu perceptionis fuit quam altera, secundum differentias indolis ex hereditario et actuali.
AC n. 483
Arcana Coelestia n. 483
483. Per nomina quae sequuntur, ut per Sheth, Enosh, Kenan, Mahalalel, Jared, Hanoch, Methushelah, Lamech, Noah, significantur totidem Ecclesiae quarum prima et principalis fuit quae 'Homo' dicta. Ecclesiarum principale fuit perceptio; quare differentiae Ecclesiarum istius temporis imprimis fuerunt differentiae perceptionum. De perceptione hic licet memorare, quod in universo caelo non nisi quam perceptio boni et veri regnet, et talis ut describi nequeat, cum differentia innumerabili, adeo ut una societas non similem perceptionem habeat ac altera; perceptionum ibi dantur genera et species, et genera sunt innumerabilia, et cujusvis generis species similiter innumerabiles, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum innumerabilia genera, et cujusvis' generis innumerabiles species, et innumerabiliora adhuc specierum partialia dentur, constare potest quam parum ut sit paene nihil, hodie orbis sciat de caelestibus et spiritualibus, cum ne quidem sciat quid perceptio, et si dicitur, nec credat quod sit; ita quoque in aliis. [2] Ecclesia Antiquissima repraesentabat caeleste Domini regnum, etiam quoad differentias genericas et speciales perceptionum; sed quia perceptio quid sit, in communissimo suo hodie prorsus nescitur, quare si perceptionum genera et species harum Ecclesiarum dicerentur, nihil nisi quam peregrina et ignota traderentur: in domos, familias et gentes ideo distincti fuerunt, et intra domos et familias contrahebant matrimonia, ob causam ut genera et species perceptionum existerent, et non aliter quam secundum propagationes indolum a parentibus derivarentur; quare qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, etiam in caelo cohabitant.
AC n. 484
Arcana Coelestia n. 484
484. Quod Ecclesia quae 'Sheth' dicta, proxime similis fuerit Ecclesiae Antiquissimae, constat inde quod dicatur quod 'Homo genuerit in similitudinem suam, secundum imaginem suam, et vocavit nomen ejus Sheth'; 'similitudo' spectat fidem et 'imago' amorem, nam quod non fuerit sicut Antiquissima Ecclesia quoad amorem et inde fidem in Dominum, constat ex eo quod mox prius dicat 'Masculum et feminam creavit illos, benedixit illis, et vocavit nomen illorum Homo,' quibus significatur homo spiritualis sexti diei, ut prius dictum; quare similitudo ejus fuit, sicut spiritualis sexti diei quod est quod amor non ita principale fuit, sed usque quod fides amori conjuncta.
AC n. 485
Arcana Coelestia n. 485
485. Quod hic alia Ecclesia per Sheth intelligatur quam quae prius, cap. iv 25, per Sheth descripta est, videatur ibi n. 435. Quod simili nomine vocatae sint Ecclesiae diversae doctrinae, constat ex illis quae in praecedente capite vers. 17 et 18 vocatae sunt Hanoch et Lamech, quod hic aliae similiter appellatae Hanoch et Lamech vers. 21 et 30.
AC n. 486
Arcana Coelestia n. 486
486. Vers. 4. Et fuerunt dies Hominis, postquam genuit illum Shethum, octingenti anni; et genuit filios et filias. Per 'dies' significabant tempora et status in genere: per 'annos' tempora et status in specie per 'filios et filias' significantur vera et bona quae perceperunt.
AC n. 487
Arcana Coelestia n. 487
487. Quod per 'dies' significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi 'dies creationis' nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare 'dies,' sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per 'dies' significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie. [2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic 'octingenti,' et in sequente versi 'nongenti et triginta,' et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe
mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum
quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius
sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.
AC n. 488
Arcana Coelestia n. 488
488. Quod 'dies' significet status in genere, et 'anni' status in specie, constare etiam potest ex Verbo, ut dictum; ut apud Ezechielem,
Appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos," xxii 4;
ubi de iis qui abominanda faciunt et peccatorum mensuram implent,
ita de talium statu hic praedicantur in genere 'dies,' in specie 'anni:'
apud Davidem,
Dies super dies regis addes, anni ejus sicut generationis et generationis, Ps. lxi 7 [A.V. 6];
de Domino et Ipsius regno, ubi etiam 'dies et anni' pro statu Ipsius regni: apud eundem,
Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. lxxvii 6 [A.V.5];
ubi 'dies ab antiquo' sunt status Ecclesiae Antiquissimae, et 'anni
saeculorum' status Ecclesiae Antiquae: apud Esaiam,
Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, lxiii 4;
pro ultimis temporibus, ubi 'dies ultionis' pro statu damnationis, et 'anni redemptorum' pro statu beatitudinis: similiter apud eundem,
Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem
quis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, lxi 2;
ubi etiam dies ut et anni dicuntur et significant status: apud
Jeremiam,
Renova dies nostros sicut antiquitus, Thren. v 21;
ubi manifeste pro statu: [2] apud Joelem,
Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et
caliginis, dies nubis et obscuritatis,... sicut ille, non factus est a saeculo, et post eum non addet usque in annos generationis et generationis, ii 1, 2, 11;
ubi 'dies' pro statu tenebrarum, caliginis, nubis et obscuritatis,
cujuscumque in particulari et omnium in genere: apud Zachariam,
Removebo iniquitatem terrae istius in die uno, in die illo... clamabitis vir ad socium suum, ad subter vitem, et ad subter ficum, iii 9, 10:
et alibi,
Erit dies unus, ille notus est Jehovae, non dies, nec nox; et fiet, ad tempus vesperae erit lux, xiv 7;
ubi manifeste, quod status, quia dicitur 'erit dies, non dies nec nox ad tempus vesperae lux:' {x}tum ex illis quae in decalogo,
Honora patrem tuum, et matrem tuam,... ut prolongentur dies tui, et ut sit bene tibi super humo, Deut. v 16; xxv 15;
ubi 'prolongare dies' non significat longaevitatem sed statum felicem. [3] In sensu litterae non aliter videri potest quam quod 'dies' significet tempus, sed in sensu interno significat statum; angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, non sciunt quid tempus, nam illis non est sol et luna distinguens tempora, proinde non sciunt quid dies et annus, se quid status et ejus mutationes; quare coram angelis, qui in sensu interno Verbi sunt, quicquid est materiae, spatii et temporis, disparet ut quae in sensu litterae apud Ezechielem,
Propinquus est dies, et propinquus dies Jehovae, dies nubis tempus gentium erit, xxx 3:
et apud Joelem,
Ah diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut vastatio, i 15;
ubi 'dies nubis' pro nube seu falsitate; 'dies gentium' pro gentibus seu malitia; 'dies Jehovae' pro vastatione. Cum temporis noti removetur, manet notio status rerum, quae tempore illo fuerunt Similiter se habet cum 'diebus et annis' in hoc capite, qui toties nominantur.
AC n. 489
Arcana Coelestia n. 489
489. Quod per 'filios et filias' significentur vera et bona qua perceperunt, et quidem per 'filios' vera et per 'filias' bona, e: permultis locis apud Prophetas constare potest; conceptus enim et partus Ecclesiae in Verbo, sicut antiquitus, nominati sunt filii et filiae, ut apud Esaiam,
Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes ii congregantur, et veniunt ad te, filii tui e longinquo venient, et filiae tua ad latus nutrientur; tunc videbis et afflues; et stupebit, et dilatabit se cor tuum, lx 3-5;
ubi 'filii' pro veris, et 'filiae' pro bonis: apud Davidem,
Libera me et eripe me e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem;... filii nostri sicut plantationes magnae factae in pueritiis suis, filiae nostrae sicut anguli, excisi forma templi, Ps. cxliv 11, 12;
'filii alienigenae' pro veris spuriis seu falsis, 'filii nostri' pro doctrinalibus veri, 'filiae' pro doctrinalibus boni: apud Esaiam,
Dicam septentrioni, Da; et austro, Ne inhibe; adduc filio Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae,...
educens populum caecum, et oculi ei erunt; et surdos, et aures eis, xliii 6,8;
ibi 'filii' pro veris, 'filiae' pro bonis, 'caeci' pro iis qui videbunt vera, 'surdi' pro iis qui obtemperant: apud Jeremiam,
Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritiis nostris, pecus eorum, armentum eorum, filios eorum, et filias {x}eorum, iii 24;
ibi 'filii et filiae' pro veris et bonis. [2] Quod nati et filii pro veris, apud Esaiam,
Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent; quia cum videbit ille natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis formidabunt, scient errantes spiritu intelligentiam, xxix 22-24;
'Sanctus Jacobi, Deus Israelis' pro Domino, 'nati' pro regeneratis, quibus intelligentia boni et veri, ut quoque explicatur: apud eundem,
Canta sterilis, non pepererat, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, liv 1;
'filii desolatae' pro veris Ecclesiae primitivae seu gentium, 'filii maritatae' pro veris Ecclesiae Judaicae: apud Jeremiam,
Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, filii Mei egressi Me, et non illi, x 20;
'filii' pro veris: apud eundem,
Erunt filii ejus sicut olim, et congregatio eorum coram Me constabit, xxx 20;
pro veris Ecclesiae Antiquae: apud Zachariam,
Excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, et ponam te sicut gladium potentis, ix 13;
pro veris amoris fidei.
AC n. 490
Arcana Coelestia n. 490
490. Quod 'filia' pro bonis, est multoties in Verbo; ut apud Davidem,
Filiae regum in pretiosis tuis; adsistit regina ad dextram Nam in auro optimo Ophiris;... filia Tyri in munere, tota gloriosa filia regis intus, ex ocellaturis auri vestis ejus,... loco patrum tuorum erunt filii tui, Ps. xlv 10-17 [A.V. 9-16];
ubi bonum et pulchrum amoris et fidei per 'filiam' describitur: inde Ecclesiae vocantur 'filiae,' et quidem ex bonis, ut 'filia Zionis et filia Hierosolymae,' Esai. xxxvii 22; et multoties alibi: vocantur etiam 'filiae populi,' Esai. xxii 4; 'filia Tarshish,' Esai. xxiii 10; 'filia Zidonis,' ibid. vers. 12; 'filiae in agro,' Ezech. xxvi 6, 8.
AC n. 491
Arcana Coelestia n. 491
491. Eadem significantur per filios et filias in hoc capite vers. 4, 7, 10, 13, 16, 19, 26, 30, sed qualis Ecclesia, tales 'filii et filiae' seu tali bona et vera; hic sunt vera et bona quae distincte perceperunt, qui praedicantur de Ecclesia Antiquissima, principali et parente reliquarum et succedentium.
AC n. 492
Arcana Coelestia n. 492
492. Vers. 5. Et fuerunt omnes dies Hominis, quibus vixit nongenti anni et triginta anni; et mortuus est. Per 'dies et anno; significantur hic tempora et status, ut prius: 'quod mortuus sit' significat quod talis perceptio non fuit.
AC n. 493
Arcana Coelestia n. 493
493. Quod per 'dies et annos' significentur tempora et status, non diutius immorandum est; solum hic dicendum quod in mundo non possint non esse tempora et mensurae quibus numeri applicentur quia in ultimis naturae; sed quoties applicantur, per numeros dierum et annorum, tum per numeros mensurarum, significatur aliqui abstracte a temporibus et mensuris secundum numeri significationem sicut quod sex dies laboris sint, et septimus sanctus, de quibus supra; quod jubilaeum quovis quadragesimo nono anno proclamaretur, et quinquagesimo celebraretur: quod tribus Israelis essent duodecim, quot apostoli Domini: quod septuaginta seniores, sicut totidem discipuli Domini: et perplura alia; ibi numeri sunt qui peculiare quoddam significant abstracte ab illis quibus applicati; cumque abstrahuntur, tunc sunt status qui per numeros significantur.
AC n. 494
Arcana Coelestia n. 494
494. Quod 'mortuus esse' significet quod talis perceptio non fuit, constat ex significatione vocis 'mori,' quae significat omne quo desinit esse quale fuit, sicut apud Johannem,
Angelo Ecclesiae, quae in Sardibus, scribe, Haec dicit, qui habet septem spiritus, et septem stellas, Novi opera tua, quo dicaris vivere, sed mortuus es; esto vigilans, et stabili reliqua moribunda, non enim inveni opera tua perfecta coram Deo Apoc. iii 1, 2:
apud Jeremiam,
Projiciam matrem tuam, quae genuit te, super terram aliam ubi non geniti estis, ibique moriemini, xxii 26;
ubi 'mater' pro Ecclesia. Se enim res habet cum Ecclesia, ut dictum, quod decrescat et degeneretur et quod prisca integritas pereat, ex causa imprimis quod malum hereditarium augeatur, nam unusquisque parens novum malum hereditario addit; omne malum actuale apud parentes induit speciem naturae et cum saepe recurrit fit naturale e additur hereditario et transplantatur in liberos et sic in posteros; ita augetur malum hereditarium in posteris immensum; quod unusquisque nosse 'potest ex mala indole liberorum prorsus simili parentum eorum et avorum. [2] Falsissima prorsus opinio est eorum qui putant non dari aliquod malum hereditarium praeter quod implantatum aiunt esse ab Adamo, videatur n. 313, cum tamen unusquisque per actualia sua peccata hereditarium malum facit, ac acquisitis a parentibus suis adjicit, et sic cumulat, quod remanet in omni posteritate; nec nisi quam in illis temperatur qui a Domino regenerantur. Haec primaria causa est quod omnis Ecclesia degeneretur; ita quoque Antiquissima.
AC n. 495
Arcana Coelestia n. 495
495. Quomodo Antiquissima Ecclesia decrevit, non constare potest nisi sciatur quid perceptio, nam Ecclesia perceptiva fuit qualis hodie nulla datur. Perceptio Ecclesiae constat in eo ut percipiant a Domino quid bonum et verum, sicut angeli; non ita quid bonum et verum societatis civilis, sed quid bonum et verum amoris et fidei in Dominum; ex confessione fidei confirmata ex vita, constare potest qualis sit et num sit.
AC n. 496
Arcana Coelestia n. 496
496. Vers. 6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh. 'Sheth,' ut dictum, est altera Ecclesia, minus caelestis quam Antiquissima parens, usque una Antiquissimarum: 'quod vixerit quinque et centum annis' significat tempora et status, ut prius: 'quod genuerit Enosh' significat quod alia Ecclesia ab illis descenderit quae dicta est 'Enosh.'
AC n. 497
Arcana Coelestia n. 497
497. Quod 'Sheth' sit altera Ecclesia minus caelestis quam Antiquissima parens, usque una Antiquissimarum, constat ex illis quae prius de Sheth ad vers. 3 dicta sunt: se habet res cum Ecclesiis, ut quoque dictum, quod paullatim et successu temporum decrescant quoad essentialia; ex causa imprimis, de qua prius.
AC n. 498
Arcana Coelestia n. 498
498. Quod 'genuerit Enosh' significet quod alia Ecclesia ab illis descenderit quae dicta est 'Enosh,' etiam constat inde quod nomina in hoc capite nihil aliud significent quam Ecclesias.
AC n. 499
Arcana Coelestia n. 499
499. Vers. 7, 8. Et vixit Sheth, postquam genuit illum Enoshum, septem annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Shethi, duodecim anni et nongenti anni; et mortuus est. 'Dies et annorum numeri' hic ut prius, significant tempora et status: 'filii et filiae' significant hic ut prius: similiter quod 'mortuus sit.'
AC n. 500
Arcana Coelestia n. 500
500. Vers. 9. Et vixit Enosh nonaginta annis, et genuit Kenan. Per 'Enosh,' ut dictum, significatur tertia Ecclesia, adhuc minus caelestis quam Ecclesia Sheth, usque una Antiquissimarum' 'Kenan' significatur quarta Ecclesia, quae prioribus successit.
AC n. 501
Arcana Coelestia n. 501
501. Ecclesiae temporum tractu sibi succedentes, et quarum una ab altera dicitur nata, se habuerunt sicut se habet cum fructibus aut cum eorum seminibus, quod in medio illorum seu in intimis sint fructuum quasi fructus, seu seminum quasi semina, ex quibus vivunt quasi ordine succedentia; nam quo remotius inde versus peripherias, eo minus essentiae fructus aut seminis, usque tandem ut sint modo cuticulae seu involucra, in quae fructus aut semina desinunt. Aut sicut in cerebro, in cujus intimis sunt subtilia organica, substantiae corticales dicta, ex quibus et per quae animae operationes procedunt; ex quibus ordine succedunt puriora involucra, tum densiora, tandem communia quae vocantur meninges, quae terminantur in adhuc communioribus et tandem in communissimo quod est cranium.
AC n. 502
Arcana Coelestia n. 502
502. Tres illae Ecclesiae, 'Homo, Sheth et Enosh,' constituunt Antiquissimam, usque cum differentia perfectionis quoad perceptione perceptivum primae Ecclesiae passim diminutum est in sequentibus et factum communius; sicut, ut dictum, de fructu aut semine, aut de cerebro; perfectio consistit in facultate distincte percipiendi, quae diminuitur cum non ita distincte sed communius; tunc loco clarioris perceptionis succedit obscurior, et sic incipit evanescere.
AC n. 503
Arcana Coelestia n. 503
503. Perceptivum Ecclesiae Antiquissimae non solum constabat in eo quod perceperint quid bonum et verum, sed in felici et jucundo bonum agendi; absque felici et jucundo bonum agendi, perceptivum non est vivum, sed inde vivit; vita amoris et inde fidei qualis fuit Antiquissimae Ecclesiae, est vita dum in usu seu in bono et vero usus; ex usu, per usum et secundum usum datur vita a Domino; inutili nulla potest esse vita, nam quicquid inutile est, rejicitur: in illo fuerunt similitudines Domini; quare etiam in perceptivis facti sunt imagines; perceptivum est nosse quid bonum et verum, ita quid fidei; qui in amore est, is non delectatur nosse, sed facere bonum et verum, hoc est, usui esse.
AC n. 504
Arcana Coelestia n. 504
504. Vers. 10, 11. Et vixit Enosh, postquam genuit illum Kenanem, quindecim annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Enosh, quinque anni et nongenti anni; et mortui est. Hic similiter 'dies et numeri amorum,' tum 'filii et filiae,' ut quod 'mortuus sit,' significant similia.
AC n. 505
Arcana Coelestia n. 505
505. Enosh est, ut dictum, tertia Ecclesia, una Antiquissimarum, sed minus caelestis, proinde minus perceptiva, quam Ecclesia 'Sheth,' et haec non ita caelestis ac perceptiva sicut Ecclesia parens 'Homo' dicta. Hae tres sunt quae constituunt Antiquissimam; quasi nucleum fructuum aut seminum respective ad sequentes, sequentes autem naturam membranaceam illorum respective referunt.
AC n. 506
Arcana Coelestia n. 506
506. Vers. 12. Et vixit Kenan septuaginta annis, et genuit Mahalalel. Per 'Kenan' significatur quarta Ecclesia: et per 'Mahalalel' quinta.
AC n. 507
Arcana Coelestia n. 507
507. Ecclesia 'Kenan' dicta non recensenda ita est inter perfectiores illas tres, nam incepit tunc perceptio quae apud priores distincta fuit, communis fieri; et comparative sicut primae et molliores membranae se habent ad nucleum fructus seu seminis; qui status quidem non describitur sed usque conspicitur a sequentibus, ut a descriptione Ecclesiarum quae 'Hanoch' et quae 'Noah' appellatae.
AC n. 508
Arcana Coelestia n. 508
508. Vers. 13, 14. Et vixit Kenan, postquam genuit illum Mahalalelem, quadraginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Kenanis, decem anni et nongenti anni; et mortuus est. 'Dies et numeri annorum' se habent ut prius dictum: ' filii et filiae' hic ut prius, significant vera et bona quae perceperunt, sed communius: quod 'mortuus sit' similiter significat quod desiit esse talis.
AC n. 509
Arcana Coelestia n. 509
509. Solum hic observandum quod omnia se respective habeant ad statum Ecclesiae.
AC n. 510
Arcana Coelestia n. 510
510. Vers. 15. Et vixit Mahalalel, quinque annis et sexaginta annis, et genuit Jared. Per 'Mahalalel' significatur, ut dictum, quinta Ecclesia: per 'Jared' sexta.
AC n. 511
Arcana Coelestia n. 511
511. Quia decrevit perceptivum, et factum est a singulariore seu distinctiore magis et magis commune seu obscurum, ita quoque vita amoris seu usuum; nam sicut se vita amoris seu usuum habet, ita perceptivum; ex bono nosse verum est caeleste; vita quoque eorum qui Ecclesiam 'Mahalalel' dictam constituerunt, erat talis ut praeferrent delectationem ex veris jucundo ex usibus; quod a similibus cum illis in altera vita datum est per experientiam scire.
AC n. 512
Arcana Coelestia n. 512
512. Vers. 16, 17. Et vixit Mahalalel, postquam genuit illum Jaredum, triginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mahalalelis, quinque et nonaginta anni et octingenti anni; et mortuus est. Haec se similiter habent ac similia prius.
AC n. 513
Arcana Coelestia n. 513
513. Vers. 18. Et vixit Jared duobus et sexaginta annis et centum annis, et genuit Hanoch. Per 'Jaredum' significatur, ut dictum, sexta Ecclesia; per 'Hanochum' septima.
AC n. 514
Arcana Coelestia n. 514
514. De Ecclesia Jared dicta nec aliquid memoratur, sed qualis fuit, constare potest ab Ecclesia 'Mahalalel' quae praecedit, et ab Ecclesia 'Hanoch' quae sequitur, quarum intermedia est.
AC n. 515
Arcana Coelestia n. 515
515. Vers. 19, 20. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. Haec quoque similiter se habent ac illa de quibus prius. Quod non aetates eorum tantae fuerint, ut Jaredi duorum {1} et sexaginta et nongentorum annorum et Methushelahi novem {2} et sexaginta et nongentorum cuivis quoque constare potest; tum etiam ex illis quae ex Divina Domini Misericordia dicentur ad cap. seq. vers. 3, ubi dicitur 'Erunt dies eorum centum et viginti anni,' quare annorum numerus non significat aetatem vitae alicujus hominis sed tempora et status Ecclesiae.
@ 1 962 I. $
@ 2 969 I.$
AC n. 516
Arcana Coelestia n. 516
516. Vers. 21. Et vixit Hanoch, quinque et sexaginta annis, et genuit Methushelah. Per Hanochum, ut dictum, significatur Ecclesia septima, et per Methushelahum Ecclesia octava.
AC n. 517
Arcana Coelestia n. 517
517. Qualis Ecclesia Hanoch fuerit, describitur in mox sequentibus.
AC n. 518
Arcana Coelestia n. 518
518. Vers. 22. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, postquam genuit illum Methushelahum, trecentis annis; et genuit filios et filias. 'Ambulare cum Deo' significat doctrinam de fide: 'quod genuerit filios et filias' significat doctrinalia de veris et bonis.
AC n. 519
Arcana Coelestia n. 519
519. Fuerant illo tempore qui ex perceptivis Antiquissimae Ecclesiae et sequentium faciebant doctrinam ut serviret pro norma et sciretur inde quid bonum et verum; ii qui tales, vocati sunt 'Hanoch'; quod significatur per haec verba, 'et ambulavit sibi Hanoch cum Deo'; ita etiam vocabant illi doctrinam istam; quae significata quoque est per nomen Hanoch, quod est instruere: constat quoque ex significatione vocis 'ambulare,' et ex eo quod dicatur ambulavisse 'cum Deo,' non cum Jehovah; 'ambulare cum Deo' est docere et vivere secundum doctrinam fidei, at 'ambulare cum Jehovah' est vivere vitam amoris: ambulare est formula sollemnis significans vivere, sicut ambulare in lege, ambulare in statutis, ambulare in veritate: ambulare proprie spectat viam quae est veritatis, proinde quae est fidei seu doctrinae fidei: quid ambulare significat in Verbo, ex his quae sequuntur locis aliquantum constare potest; [2] apud Micham,
Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium et amorem {1} misericordiae, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 8;
hic 'ambulare cum Deo' significat quoque vivere secundum illa quae indicata sunt; sed hic 'cum Deo' dicitur, sed de Hanocho alia vox, quae significat quoque a cum Deo, ita ut vox ambigua sit: apud Davidem,
Eripuisti... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium, Ps. lvi 14 [A.V. 13];
ubi 'ambulare coram Deo' est in veritate fidei, quae est lux viventium: similiter apud Esaiam,
Populus, ambulantes in tenebris, vident lucem magnam, ix 1[A.V.2]:
Dominus apud Mosen,
Ambulabo in medio, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in populum, Lev. xxvi 12;
pro ut viverent secundum doctrinam legis: [3] apud Jeremiam,
Expandent ea ad solem et ad lunam, et ad exercitus caelorum, quae amaverunt, et quibus serviverunt, et post quae ambularunt, et quae quaesiverunt, viii 2;
hic manifeste distinguitur inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; quae sunt amoris, sunt 'amare et servire'; quae sunt fidei, sunt 'ambulare et quaerere'; apud Prophetas accurate voces observantur nec usquam una loco alterius sumitur. Sed 'ambulare cum Jehovah' seu 'coram Jehovah' in Verbo significat vivere vitam amoris.
@ 1 This is Sch. translation. In n. 2180 and 10143 S. has amare misericordiam.$
AC n. 520
Arcana Coelestia n. 520
520. Vers. 23, 24. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni, et trecenti anni. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus. 'Quod omnes dies Hanoch fuerint quinque {1} et sexaginta et trecenti anni' significat quod pauci: 'quod ambulaverit sibi cum Deo' est ut prius, doctrina de fide: 'quod non amplius, quia sumpsit illum Deus' significat quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis.
@ 1 365 I.$
AC n. 521
Arcana Coelestia n. 521
521. Quod 'non amplius, quia sumpsit illum Deus' significet quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis; ita se res habet cum Hanocho, quod perceptivum Ecclesiae Antiquissimae, ut dictum, redegerit in doctrinam; quod illo tempore non luit permissum; nam prorsus aliud est ex perceptione nosse quam ex doctrina discere; qui in perceptione sunt, non opus habent per viam doctrinae formatae nosse quod norunt; sicut illustrationis causa, qui novit bene cogitare, non opus habet discere cogitare ab artificiali; inde periret ejus facultas bene cogitandi, sicut apud eos qui in pulvere scholastico haerent. Qui ex perceptione, illis per viam internam datur a Domino nosse quid bonam et verum; at qui ex doctrina, iis per viam externam seu sensuum corporis; quae differentia est sicut inter lucem et tenebras; accedit, quod perceptiones hominis caelestis nusquam possint describi, nam in minutissimis et singularissimis sunt cum omni varietate secundum status et circumstantias. Sed quia praevisum est quod perceptivum Antiquissimae Ecclesiae periret, et quod postea per doctrinas discerent quid verum et bonum, seu per tenebras venirent ad lucem, ideo dicitur hic quod 'sumpserit eum Deus' hoc est, quod conservaverit in usum posteritatis.
AC n. 522
Arcana Coelestia n. 522
522. Quale perceptivum eorum factum sit qui Hanoch dicti, etiam mihi nosse datum, quod commune quoddam obscuram absque distincto quodam; nam mens tunc intuitionem determinat extra se in doctrinalia.
AC n. 523
Arcana Coelestia n. 523
523. Vers. 25. Et vixit Methushelah septem et octoginta annis et centum annis; et genuit Lamech. Per 'Methushelah' significatur octava Ecclesia, et per 'Lamech' nona.
AC n. 524
Arcana Coelestia n. 524
524. Qualis fuerit haec Ecclesia, nihil memoratur in specie; sed quod perceptivum factum commune et obscuram, constat a descriptione Ecclesiae quae 'Noahus' vocatur; sic ut decreverit integritas, et cum integritate sapientia et intelligentia.
AC n. 525
Arcana Coelestia n. 525
525. Vers. 26, 27. Et vixit Methushelah, postquam genuit illum Lamechum, duobus et octoginta annis ei septingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Methushelah, novem et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. Haec similiter se habent sicut cum ceteris.
AC n. 526
Arcana Coelestia n. 526
526. Vers. 28. Et vixit Lamech duobus et octoginta annis ei centum annis; et genuit filium. Per 'Lamech' significatur hic nona Ecclesia, in qua tam communis et obscura perceptio veri et boni fuit ut fere nulla, ita Ecclesia vastata: per 'filium' significatur origo novae Ecclesiae.
AC n. 527
Arcana Coelestia n. 527
527. Quod per 'Lamech' significetur Ecclesia in qua tam communis et obscura perceptio veri et boni fuit ut fere nulla, ita Ecclesia vastata, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam describitur in versu mox sequente. 'Lamech' in praecedente capite significabat fere simile sicut hic, nempe vastationem, de qua videatur cap. praec. ad vers. 18, 19, 23, 24; et a quo genitus etiam paene similiter nominatur, nempe Methushael, sic ut significata sint per nomina fere similia: per 'Methushael et Methushelah' moribundum quoddam; per 'Lamech' deletum.
AC n. 528
Arcana Coelestia n. 528
528. Vers. 29. Et vocavit nomen ejus Noah, dicendo, Is consolabitur nos ab opere nostro et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah. Per 'Noahum' significatur Ecclesia Antiqua: per 'consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah' significatur doctrina qua restitueretur quod perversum.
AC n. 529
Arcana Coelestia n. 529
529. Quod per 'Noahum' significetur Antiqua Ecclesia seu parens Ecclesiarum trium post diluvium, ex sequentibus constabit ubi pluribus de Noaho agitur.
AC n. 530
Arcana Coelestia n. 530
530. Per nomina in hoc capite significantur, ut dictum, Ecclesiae, seu quod idem est, doctrinae, nam ex doctrina est et vocatur Ecclesia; ita per 'Noahum' Ecclesia Antiqua seu doctrina remanens ab Antiquissima: quomodo se habent Ecclesiae aut doctrinae, prius dictum, quod nempe decrescant, usque dum nihil amplius remaneat de bonis et veris fidei; et tunc vocatur Ecclesia vastata in Verbo: sed usque semper conservantur reliquiae, seu quidam apud quos bonum et verum fidei permanet, tametsi pauci sunt; apud quos nisi conservaretur bonum et verum fidei, nulla conjunctio foret caeli cum genere humano. [2] Quod reliquias attinet quae apud hominem in particulari: quo pauciores sunt, eo minus illustrari possunt ejus rationalia et scientifica; nam lux boni et veri, a reliquiis seu per reliquias a Domino, influit; si nullae reliquiae apud hominem, non foret homo sed multo vilior bruto; quo pauciores reliquiae, eo minus est homo; et quo plures, eo magis est homo: reliquiae se habent sicut aliquod sidus caeleste, quo minus est, eo minus lucis inde; quo majus, eo plus lucis inde. Pauca quae remanebant ab Ecclesia Antiquissima, fuerunt apud illos qui Ecclesiam Noahus dictam constituerunt: sed remanentiae non erant perceptionis sed integritatis, tum doctrinae ex perceptivis Antiquissimarum Ecclesiarum, quare nunc primum nova Ecclesia a Domino exsuscitata fuit; quae quia prorsus diversae indolis fuit ab Antiquissimarum vocanda est Ecclesia Antiqua, Antiqua ex eo quod in fine saeculorum ante diluvium et in primo tempore post diluvium: de qua Ecclesia ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 531
Arcana Coelestia n. 531
531. Quod per 'consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah' significetur doctrina qua restitueretur quod perversum, etiam ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit: per 'opus' significatur quod non nisi cum labore et angustia percipere possent quid veram; per 'dolorem manuum ex humo, cui maledixit Jehovah' quod nihil bonum facere possent ita describitur 'Lamech,' seu Ecclesia vastata: 'opus et labor manuum nostrarum' est cum ex semet aut proprio debeant inquirere quid verum et facere quod bonum; quod inde fit, est 'humus cui maledixit Jehovah,' hoc est, quod nihil nisi falsum et malum: sed quid significat quod 'maledicat Jehovah,' videatur n. 245. At 'consolari,' se refert ad filium, seu Noahum, quo significatur nova regeneratio, ita nova Ecclesia, quae est Antiqua; per quam seu per 'Noahum' significatur ideo quoque requies, et ex requie solatium, sicut de Antiquissima Ecclesia, quod septimus dies in quo Dominus quievit, videatur n. 84-88.
AC n. 532
Arcana Coelestia n. 532
532. Vers. 30, 31. Et vixit Lamech, postquam genuit illum Noahum, quinque et nonaginta annis et quingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuit omnes dies Lamechi, septem et septuaginta anni et septingenti anni; et mortuus est. Per 'Lamechum' significatur, ut dictum Ecclesia vastata: per 'filios et filias' conceptus et partus talis Ecclesia.
AC n. 533
Arcana Coelestia n. 533
533. Quia nec de Lamecho plura memorantur quam quo genuerit filios et filias qui sunt conceptus et partus talis Ecclesiae, non amplius immorandum: quinam partus, seu filii et filiae sunt, a Ecclesia constare potest; nam qualis Ecclesia, tales partus. Exspiravit utraque illa Ecclesia, quae 'Methushelah et Lamech' vocatae, proxime ante diluvium.
AC n. 534
Arcana Coelestia n. 534
534. Vers. 32. Et fuit Noah filius quingentorum annorum; genuit Noah Shem, Ham et Japheth. Per 'Noahum' significatur, ut dictum, Ecclesia Antiqua: per 'Shem, Ham et Japheth' significantur tres Ecclesiae Antiquae; quarum parens fuit Antiqua, 'Noah' appellata.
AC n. 535
Arcana Coelestia n. 535
535. Quod Ecclesia 'Noah' dicta non adnumeranda sit Ecclesiis quae ante diluvium, constare potest ex vers. 29, 'quod illa consolatura eos ab opere eorum, et a labore manuum eorum ex humo, cui maledixit Jehovah'; consolatio fuit quod superviveret et perstaret: sed de Noaho et filiis ejus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 536
Arcana Coelestia n. 536
536. Quia pluries in praecedentibus dictum est de perceptione Ecclesiarum quae ante diluvium, et hodie prorsus ignota res est perceptio, et usque ita ignota ut putare possint esse revelatum quoddam continuum, vel esse insitum quoddam; alii quod sit mere imaginarium quid, alii aliter; et usque perceptio est ipsum caeleste a Domino donatum illis qui in fide amoris sunt, et in universo caelo est perceptio cum innumerabili varietate; quapropter, ut notio perceptionis habeatur, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus licet describere perceptionem quoad sua genera qualis est in caelis.
AC n. 537
Arcana Coelestia n. 537
537. Continuatio de Caelo et Gaudio caelesti
QUIDAM spiritus se applicuit lateri meo sinistro, quaerens num scirem quomodo intrare posset in caelum, cui respondere datum quod admitti in caelum sit solius Domini, Qui solus novit qualis est. Tales sunt perplures qui e mundo veniunt, quod nihil aliud quaerant quam ut veniant in caelum, nescientes prorsus quid caelum, et quid gaudium caeleste; quod caelum sit amor mutuus, et quod gaudium caeleste sit gaudium inde; quare qui nesciunt, informantur primum quid caelum, et quid gaudium caeleste, etiam per vivam experientiam. Sicut quidam spiritus recens quoque e mundo qui similiter cupiebat caelum, ut perciperet quale caelum, interiora ejus aperiebantur ut aliquid de caelesti gaudio sentiret, quo sentito incepit lamentari et torqueri, supplicans ut liberaretur, vivere se prae anxietate non posse dicens; quare clausa sunt interiora ejus versus caelum, et sic restitutus. Inde constare potest quali conscientiae morsu et quali anxietate torquentur illi qui modo parumper admittuntur, dum non tales sunt.
AC n. 538
Arcana Coelestia n. 538
538. Quidam etiam ambiebant in caelum, nescientes quid caelum, quibus dictum quod tam periculosum sit venire in caelum nisi sint in fide amoris, sicut in flammam; sed usque ambiebant: cum venerunt ad primum atrium seu in sphaeram interiorem spirituum angelicorum, ita perculsi sunt ut se praecipites retro conjicerent; inde instructi quantum periculi sit modo approximare ad caelum antequam praeparati sunt a Domino recipiendi fidei affectiones.
AC n. 539
Arcana Coelestia n. 539
539. Quidam qui in vita corporis adulteria pro nihilo reputavit, etiam, quia cupivit, admissus ad primum caeli limen; quo cum venit, incepit angi et sentire sui fetorem cadaverosum, usque dum non amplius sustineret; si ulterius venisset, visum ei quasi periret: quare inde dejectus in terram inferiorem, {1} iratus quod cum ad primum limen caeli, in tales cruciatus veniret, quia in sphaeram contrariam adulteriis; inter infelices est.
@ 1 inferiorum I.$
AC n. 540
Arcana Coelestia n. 540
540. Fere omnes qui in alteram vitam veniunt, ignorant quid beatitudo et felicitas caelestis, quia quid et quale gaudium internum nesciunt; solum ex laetitiis et gaudiis corporeis et mundanis perceptionem capiunt; quare quod ignorant, nihil esse putant; eum tamen gaudia corporea et mundana sunt nihili et spurci respective; ideo probi qui non sciunt quid gaudium caeleste, ut sciant et cognoscant, feruntur primum ad paradisiaca, quae omnem imaginationis ideam excedunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tunc arbitrati venisse in paradisum caelestem; sed docentur quod id non sit felicitas vere caelestis, quare datur iis cognoscere status interiores gaudii ad intimum eorum perceptibiles; dein auferantur in statum pacis, usque ad intimum eorum, fatentes tunc quod nihil ejus usquam expressibile sit nec cogitabile: denique in statum innocentiae, etiam usque ad sensum eorum intimum: inde nosse iis datur quid vere bonum spirituale et caeleste.
AC n. 541
Arcana Coelestia n. 541
541. Quidam qui nesciebant quid gaudium caeleste, inopinato sublati sunt in caelum; in statum illum redacti, ut attolli tunc possent, sopiti nempe quoad corporea et phantasias: inde audivi quendam ad me dicentem quod nunc primum sentiret quantum gaudii in caelo; et quod maximopere deceptus quod aliam ideam habuerit, et quod nunc intimum sui perciperet, indefinite majus quam usquam in summo alicujus voluptatis in vita corporis, quod vocabat spurcum, quo delectantur.
AC n. 542
Arcana Coelestia n. 542
542. Qui auferuntur in caelum, sciendi causa quale sit, iis, vel sopiuntur corporea et phantasiae, nam cum corporeis et phantasiis quae ex mundo secum trahunt, nemo intrare potest in caelum: vel sphaera spirituum circumdantur, quibus temperantur miraculose ea quae immunda sunt: et quae dissensum faciunt: quibusdam aperiuntur interiora; ita et aliter, secundum eorum vitas et inde tractas indoles.
AC n. 543
Arcana Coelestia n. 543
543. Quidam desiderabant nosse quid gaudium caeleste, ideo concessum erat percipere intimum sui usque ad illum gradum ut non plus sustinere possent; sed usque non erat gaudium angelicum, vix erat sicut minimum angelicum, quod percipere per communicationem gaudii eorum datum; erat tam leve, ut quasi frigidiusculum, quod tamen vocabant caelestissimum, quia intimum eorum. Inde constabat, non solum quod gradus sint, sed etiam quod intimum unius vix accedat ad extimum aut medium alterius; tum quod cum aliquis intimum sui accipit, in gaudio suo caelesti sit, et quod adhuc interius non sustineat, eique dolorificum evadat.
AC n. 544
Arcana Coelestia n. 544
544. Quidam in caelum innocentiae primi caeli admissi, et inde mecum locuti; confessi sunt quod talis gaudii et laetitiae status sit ut nusquam aliqua idea capi queat; sed erat hoc solum in primo caelo; nam tres caeli sunt et in unoquovis status innocentiae eum suis innumeris varietatibus.
AC n. 545
Arcana Coelestia n. 545
545. Sed ut scire possem quid et quale caelum et caeleste gaudium, saepe et diu, a Domino datum est percipere jucunditates gaudiorum caelestium; quare quia ab experientia viva, possum scire sed nusquam describere: ast ut solum idea ejus habeatur; est affectio jucunditatum et gaudiorum innumerabilium, quae commune quoddam simultaneum sistunt, in quo communi, seu in qua communi affectione, sunt innumerabilium affectionum harmoniae, quae distincte non perveniunt ad perceptionem sed obscure, quia communissima perceptio; usque percipere datum quod innumerabilia inessent, ita ordinata ut describi nusquam possint; innumerabilia illa, qualia ex caeli ordine fluunt. [2] Talis ordo est in affectionis singulis et minimis, quae modo ut communissimum unum sistuntur et percipiuntur secundum capacitatem ejus qui est objectum; verbo, indefinita in ordinatissima forma insunt cuicumque communi, et nihil non vivit et afficit, et quidem intima, nam gaudia caelestia ab intimis procedunt. Perceptum quoque, quod gaudium et delicium sicut a corde veniret, se diffundens mollissime per omnes fibras intimas, et inde in fibras congregatas, cum tali jucunditatis intimo sensu ut fibra sit quasi nihil nisi gaudium et delicium, et omne perceptivum et sensitivum inde similiter vivens ex felicitate: voluptatum corporis gaudium ad illa gaudia est sicut crassus et pungens grumus respective ad puram et lenissimam auram.
AC n. 546
Arcana Coelestia n. 546
546. Ut scirem quomodo se habet cum illis qui in caelum cupiunt, et non tales sunt ut ibi esse possint, cum fui in aliqua societate caelesti, visus mihi angelus ut infans, circum caput corolla florum caeruleorum splendentium, circum pectus cinctus sertis colorum aliorum; inde cognoscere datum quod in societate quadam essem ubi charitas; tunc in eandem societatem admissi sunt quidam spiritus probi, qui ilico cum intrabant, intelligentiores multo facti sunt et locuti sicut spiritus angelici. Postea intromissi qui ex semet innocentes esse vellent, quorum status mihi repraesentabatur per infantem, qui lac ore evomebat; taliter ii se habent. Dein admissi qui ex se intelligentes esse putabant; status eorum repraesentabatur per eorum facies, quae apparebant acutae, satis pulchrae; visi pileo instructi acuto, ex quo spiculum; sed non apparebant ut facies humanae carneae sed ut sculptilia absque vita; talis est status eorum qui ex semet spirituales esse, seu ex semet fidem habere posse, credunt. Alii spiritus admissi qui non poterant ibi morari; consternabantur et anxii facti, inde aufugiebant.
AC n. 547
Arcana Coelestia n. 547
547. GENESEOS
CAPUT SEXTUM
De Caelo et Gaudio caelesti
Animae quae in alteram vitam veniunt, omnes ignorant quid caelum et quid gaudium caeleste; putant plerique esse quoddam gaudium in quod intromitti queant, utcumque vixerunt, etiam qui odio habuerunt proximum et vitam in adulteriis transegerunt; nescientes prorsus quod caelum sit amor mutuus et castus et quod gaudium caeleste sit felicitas inde.
AC n. 548
Arcana Coelestia n. 548
548. Cum spiritibus qui e mundo recens venerunt, aliquoties locutus de statu vitae aeternae, quod nempe iis scire {x}intersit, quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire, quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno in quo in aeternum victuri: et dictum, quod Dominus solus non modo regat caelum sed etiam universum, nam qui regit unum reget alterum; tum quod regnum in quo nunc sunt, sit Homini; et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in illa unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet; immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. Cum haec audiverunt, nihil respondere poterant, quia in vita corporis tale quid audiverunt sed non crediderunt: mirati quod talis amor sit in caelo, et quod dabilis ut quisque amet proximum plus quam semet, cum tamen audiverunt quod amarent proximum sicut semet: sed informati quod omnia bona indefinite crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; at iis remotis, tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, constare potuit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux: ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur quam ut videat infantem esurire; etiam apud aves et animalia: ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant: etiam ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant iis quibus bene volunt; et tale ore ferant tametsi non corde: demum ex natura amoris, quae talis est ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere qui se prae aliis amabant; et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt; omnium minime avari.
AC n. 549
Arcana Coelestia n. 549
549. Talis est status angelicus ut unusquisque suam beatitudinem et felicitatem communicet alteri; nam omnium affectionum et cogitationum communicatio et perceptio exquisitissima datur in altera vita, quare unusquisque communicat suum gaudium omnibus, et omnes unicuique, sic ut unusquisque
sit quasi centrum omnium; quod est forma caelestis: quare quo plures qui regnum Domini constituunt, eo major felicitas, nam in ratione plurium augescit; inde est quod felicitas caelestis sit ineffabilis. Communicatio talis est omnium cum singulis, et singulorum cum omnibus, cum amat unus alterum plus quam semet: at si quis sibi melius vult quam alteri, tunc sui amor regnat, qui nihil ex se communicat alteri quam sui ideam, quae est spurcissima; quae cum percipitur, ilico dissociatur et rejicitur.
AC n. 550
Arcana Coelestia n. 550
550. Sicut in corpore humano omnia et singula concurrunt ad usus communes et singulares omnium, similiter in regno Domini, quod est sicut unus homo, et quoque appellatur Maximus Homo; ibi unusquisque propius vel remotius multiplicibus modis concurrit, et hoc secundum ordinem a Domino solo institutum et jugiter stabilitum, ita ad felicitates cujusvis.
AC n. 551
Arcana Coelestia n. 551
551. Quod universum caelum se referat ad Dominum, et omnes et singuli ad Ipsum unicum in universali et in singularissimis; inde ordo, inde unio, inde amor mutuus, et inde felicitas; ita namque singuli spectant salutem et felicitatem omnium, et omnes singulorum.
AC n. 552
Arcana Coelestia n. 552
552. Quod omne gaudium et felix in caelo, a solo Domino, ostensum mihi est per plures experientias, quarum hanc hic loci licet referre. Videbam quod quidam spiritus angelici summo studio formare candelabrum cum suis lucernis et floribus ornatissime in honorem Domini; videre datum per unam alteramve horam quantum laborabant ut omnia et singula pulchra et repraesentativa essent, opinantes quod a semet; sed mihi manifeste appercipere datum quod nihil usque invenire possent a semet; tandem post aliquot horas dicebant quod formaverint pulcherrimum candelabrum repraesentativum in honorem Domini, inde ex intimis gavisi; sed dicebam quod nihil usquam ex semet invenerint et formaverint sed solus Dominus pro iis; primum illud vix credere volebant; sed quia spiritus angelici erant, illustrati sunt et fassi quod ita sit. Similiter se habet cum repraesentativis ceteris, et cum omnibus et singulis affectionis et cogitationis, et sic cum gaudiis caelestibus et felicitatibus, quod omnium minima eorum a solo Domino.
AC n. 553
Arcana Coelestia n. 553
553. Qui in amore mutuo sunt, in caelo continue ad vernum adolescentiae suae pergunt; et quo plura millia annorum vivant, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum cum continuis incrementis, secundum amoris mutui, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, [in] charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem: bonitas enim et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat sic ut ipsae charitatis formae sint: visae sunt quibusdam et obstupuerunt. [2] Charitatis forma est talis quae ad vivum conspicitur in altera vita, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur; quae forma cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam; per pulchritudinem illius formae exhibentur, in imagine, vera fidei, quae quoque inde percipiuntur. Qui in fide in Dominum vixerunt, hoc est, in fide charitatis, tales formae seu tales pulchritudines in altera vita fiunt; omnes angeli tales formae sunt cum innumerabili varietate; ex his caelum.
CAPUT VI
1. ET fuit, quod inciperet homo multiplicare se super faciebus humi, et filiae natae iis.
2. Et viderunt filii Dei filias hominis, quod bonae illae, et acceperunt sibi uxores ab omnibus quas eligebant.
3. Et dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro; et erunt dies ejus centum et viginti anni.
4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam Intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis.
5. Et Vidit JEHOVAH, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die.
6. Et paenituit JEHOVAH, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius.
7. Et dixit JEHOVAH, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum, quia paenitet Me quod feci ea.
8. Et Noah invenit gratiam in oculis JEHOVAE.
AC n. 554
Arcana Coelestia n. 554
554. CONTENTA
AGITUR de statu antediluvianorum.
AC n. 555
Arcana Coelestia n. 555
555. Quod apud hominem ubi Ecclesia, regnare coeperint cupiditates, quae sunt 'filiae.' Tum quod cupiditatibus suis conjunxerint doctrinalia fidei, ac ita se confirmaverint in malis et falsis, quae sunt quod 'filii Dei acceperint sibi uxores ex filiabus hominis,' vers. 1, 2.
AC n. 556
Arcana Coelestia n. 556
556. Quia sic ei nullae reliquiae boni et veri, praedicitur quod homo aliter formaretur, ut ei reliquiae, quae sunt 'centum et viginti anni,' vers. 3.
AC n. 557
Arcana Coelestia n. 557
557. Qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus, et inde, tum ex amore sui, diras persuasiones de magnitudine sui prae aliis conceperunt, sunt 'Nephilim,' vers. 4.
AC n. 558
Arcana Coelestia n. 558
558. Inde nulla amplius voluntas et perceptio boni et veri, vers. 5.
AC n. 559
Arcana Coelestia n. 559
559. Misericordia Domini describitur per 'paenitere, et dolere ad cor,' vers. 6; quod tales facti ut cupiditates eorum et persuasiones non potuissent non eos exstinguere, vers. 7; quare ut salvaretur genus humanum, quod existeret nova Ecclesia quae est 'Noahus,' vers. 8.
AC n. 560
Arcana Coelestia n. 560
560. SENSUS INTERNUS
Antequam ulterius progredi licet, memorandum quomodo se res habuit cum Ecclesia ante diluvium; in genere se habuit sicut cum Ecclesiis postea, ut cum Judaica ante Adventum Domini, et cum quam post Adventum, quod verae fidei cognitiones depravaverint et adulteraverint: in specie, quod hominem Ecclesiae antediluvianae attinet, is successu temporis diras concepit persuasiones, et bona et vera fidei foedis cupiditatibus immersit, usque adeo ut vix aliquae 'reliquiae' apud eos essent; et cum tales facti, a semet quasi suffocati sunt; nam homo absque reliquiis non vivere potest; 'reliquiae' enim sunt, ut prius dictum, quibus vita hominis prae brutis inest; ex reliquiis seu per reliquias a Domino, potest homo esse sicut homo, scire quid bonum et verum, reflectere super singula, proinde cogitare et ratiocinari; nam reliquiis solis vita spiritualis et caelestis inest.
AC n. 561
Arcana Coelestia n. 561
561. Sed ut sciatur quid 'reliquiae'; sunt non solum bona et vera quae ex Verbo Domini homo usque ab infantia didicit, et sic memoriae ejus impressa; sed etiam sunt omnes status inde, sicut status innocentiae ab infantia, status amoris erga parentes, fratres, instructores, amicos; status charitatis erga proximum, ut et misericordiae erga pauperes et egenos; verbo omnes status boni et veri: hi status cum bonis et veris memoriae impressis dicuntur reliquiae, quae a Domino apud hominem conservantur et reconduntur in interno ejus homine, illo prorsus nesciente, et separantur probe ab iis quae sunt hominis propria, seu mala et falsa: omnes illi status ita conservantur a Domino apud hominem ut ne minimum illorum pereat; quod scire mihi datum ex eo quod unusquisque status hominis ab infantia ejus usque ad ultimam senectam, in altera vita non solum remaneat sed etiam redeat, et quidem prorsus ita sicut fuerunt dum vixit in mundo; ita non solum bona et vera memoriae sed etiam status innocentiae et charitatis omnes; et quando status mali et falsi, seu malitiae et phantasiae, recurrunt, qui etiam omnes et singuli quoad omnia minima remanent et redeunt, tunc a Domino hi status per illos temperantur; ex quibus constare potest, si homo nullas reliquias haberet, quod nusquam posset aliter quam in damnatione aeterna se; videantur quae prius, n. 468.
AC n. 562
Arcana Coelestia n. 562
562. Antediluviani ita fuerunt ut fere nullas reliquias tandem habuerint, ex causa quod tali genio essent quod imbuerint diras et abominabiles persuasiones de omnibus quaecumque obvenerunt et in cogitationem eorum inciderunt, sic ut ab iis ne hilum recedere voluerint, et quidem quam maxime ex sui amore, putantes se quasi deos esse, et quicquid cogitarent, divinum esse; talis persuasionis natura nusquam apud aliquam gentem exstitit antea et postea, nam est necativa seu suffocativa; quare in altera vita nec usquam possunt esse ubi alii spiritus; cum adsunt, illis per persuasionum pervicacissimarum suarum influxum omnem cogitandi facultatem adimunt; praeter alia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 563
Arcana Coelestia n. 563
563. Cum talis persuasio occupat hominem, tunc est sicut gluten, cui inviscantur bona et vera quae forent reliquiae, sic ut reliquiae non amplius recondi et quae reconditae non usui esse possint; quare etiam cum ad summum talis persuasionis pervenerunt, ex semet exstincti sunt, et suffocati sicut inundatione non dissimili diluvio; ideo eorum exstinctio diluvio comparatur, et quoque ad morem antiquissimorum per 'diluvium' describitur.
AC n. 564
Arcana Coelestia n. 564
564. Vers. I. Et fuit, quod inciperet homo multiplicare se super faciebus humi, et filiae natae iis. Per 'hominem' significatur hic genus humanum tunc temporis: per 'facies humi' omnis ille tractus ubi Ecclesia fuit: per 'filias' significantur hic quae sunt voluntatis istius hominis, proinde cupiditates.
AC n. 565
Arcana Coelestia n. 565
565. Quod per 'hominem' significetur hic genus humanum tunc temporis, et quidem malum seu corruptum, constare potest a sequentibus: 'Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro,' vers. 3, 'quod multiplicatum malum hominis in terra, et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum,' vers. 5, 'delebo hominem, quem creavi,' vers. 7, et cap. seq. vers. 21, 22, 'Exspiravit omnis caro repens super terra,... et omnis homo, in cujus naribus {x}flatus spiritus vitarum'. De homine prius dictum quod Dominus solus Homo, et quod ab Ipso omnis caelestis homo seu caelestis Ecclesia vocatur homo; inde reliqui; tum quoque omnis cujuscumque fidei ad distinguendum eum a brutis; sed homo non est homo et distinctus a brutis, nisi per reliquias, ut dictum, quae sunt Domini; inde quoque homo vocatur homo, et quia propter reliquias quae sunt Domini, ita quoque a Domino, etiamsi pessimus; nam homo nusquam est homo sed vilissimum brutorum si non ei reliquiae.
AC n. 566
Arcana Coelestia n. 566
566. Quod per 'facies humi' significetur omnis ille tractus ubi Ecclesia fuit, constat a significatione 'humi,' nam in Verbo accurate distinguitur humus a terra; per 'humum' ubivis significatur Ecclesia seu aliquid Ecclesiae; inde quoque nomen hominis seu Adam, quod est humus; per 'terram' intelligitur ibi {1} passim non Ecclesia, seu non aliquid Ecclesiae, sicut in capite primo modo nominatur 'terra' quia nondum Ecclesia seu regeneratus homo; in capite secundo primum nominatur 'humus' quia tunc Ecclesia; similiter hic et in cap. seq. quod perderetur 'omnis substantia desuper faciebus humi,' vers. 4, 23; ubi significatur in tractu ubi Ecclesia; et ibidem, 'Ad vivificandum semen super faciebus terrae {2} vers. 3, ubi de Ecclesia creanda: similiter in Verbo ubivis, ut apud Esaiam,
Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet illos super humo illorum,... et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt eos domus Israel super humo Jehovae, xiv 1, 2;
ubi de Ecclesia facta; at ubi nulla Ecclesia in eodem capite dicitur 'terra,' vers. 9, 12, 16, 20, 21, 25, 26:
[2] apud eundem,
Et erit humus Jehudae Aegypto in tremorem;... die illo erant quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, xix 17, 18;
ibi 'humus' ubi Ecclesia, et 'terra' ubi non Ecclesia: apud eundem,
Vagando vagabitur terra sicut ebrius;... visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, xxiv 20, 21;
similiter: apud Jeremiam,
Propter humum contritam, quia non fuit pluvia in terra, pudefacti sunt agricolae, operuerunt caput suum; nam etiam cerva in agro peperit, xiv 4, 5;
ibi 'terra' pro continente ubi humus, et 'humus' pro continente ubi ager: [3] apud eundem,
Deduxit semen domus Israelis e terra septentrionali, et ex omnibus terris, quo propuli eos, et habitabunt super humo eorum, xxiii 8;
'terra et terrae' ubi non Ecclesiae, 'humus' ubi Ecclesia aut cultus verus: apud eundem,
Dabo... reliquias Hierosolymae, relictos in terra hac, et habitantes in terra Aegypti, et dabo illos in commotionem, in malum omnibus regnis terrae,... et mittam in eos gladium, famem et pestem, usque ad consumere eos desuper humo, quam dedi illis et patribus eorum, xxiv 8-10;
'humus' pro doctrina, et cultu inde: similiter apud eundem, cap. xxv 5: [4] apud Ezechielem,
Congregabo vos e terris, in quas dispersi fuistis, et agnoscetis, quod Ego Jehovah, cum reduxero vos in humum Israelis, in terram, qua sustuli manum Meam ad dandum eam patribus vestris, xx 41, 42;
'humus' pro cultu interno, 'terra' vocata dum non cultus internus: apud Malachiam,
Increpabo vobis in consumentem, et non corrumpet vobis fructum humi, neque orba erit vobis vitis in agro,... et beatos vos dicent omnes gentes, quia eritis vos terra beneplaciti, iii 11, 12;
ubi 'terra' pro continente, ita manifeste pro homine, qui vocatur 'terra'; ubi 'humus' pro Ecclesia aut doctrina: [5] apud Mosen,
Cantate gentes, populus Ejus,... expiabit humum Suam, populum Suum, Deut. xxxii 43;
manifeste pro Ecclesia gentium quae vocatur 'humus:' apud Esaiam,
Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, deseretur humus, quam tu fastidis coram duobus regibus ejus, vii 16;
de Adventu Domini; quod 'deseretur humus' pro Ecclesia seu doctrina vera fidei. Quod 'humus et ager' dicatur a semente, constat: ut apud Esaiam,
Dabit pluviam seminis tui, quo semines humum;... boves et pulli asinini laborantes humum, xxx 23, 24:
et apud Joelem,
Vastatus ager, et luxit humus, quia vastatum frumentum, i 10;
inde nunc constat quod 'homo,' qui in Hebraea lingua dicitur Adam ab humo, significet Ecclesiam.
@ 1 ubi I.$
@ 2 humi I, but see n. 722; Heb. is 'earth'.$
AC n. 567
Arcana Coelestia n. 567
567. Omnis illa regio vocatur tractus Ecclesiae ubi illi sunt qui instructi in doctrina" verae fidei; sicut terra Canaan cum ibi Ecclesia Judaica; et sicut Europa ubi nunc Ecclesia Christiana; terrae et regiones quae extra sunt, non sunt tractus Ecclesiae, seu 'facies humi.' Ubinam ante diluvium fuit, etiam constare potest ex terris quas circumdabant fluvii exeuntes ex horto Edenis, per quos passim in Verbo quoque describuntur termini terrae Canaanis; tum ex iis quae sequuntur, ut a 'Nephilim in terra' qui quod in terra Canaane fuerint, constat a filiis Anaki quod fuerint ex Nephilim, Num. xiii 33.
AC n. 568
Arcana Coelestia n. 568
568. Quod 'filiae' significent quae sunt voluntatis istius hominis, proinde cupiditates, constat ab illis quae de filiis et filiabus dicta et ostensa sunt, cap. praec. ad vers. 4, ubi significarunt 'filii' vera et 'filiae' bona; 'filiae' seu bona, sunt voluntatis; sed qualis homo, talis intellectus et talis voluntas, ita tales 'filii et filiae'; hic agitur de homine corrupto, cui voluntas nulla sed pro voluntate mera cupiditas quam putant, et quam quoque vocant, voluntatem; quod praedicatur, se habet secundum qualitatem ejus de quo praedicatur; quod homo sit corruptus homo, prius ostensum, de quo praedicantur 'filiae.' [2] Quod 'filiae' significent quae sunt voluntatis, et cum nulla voluntas boni, quod cupiditates, et quod 'filii' significent quae sunt intellectus, et cum nullus intellectus veri, quod phantasias, causa est quod sexus femininus talis sit et ita formatus ut voluntas seu cupiditas regnet prae intellectu; talis est omnis dispositio earum fibrarum, talis earum natura: at sexus masculinus ita formatus est ut intellectus seu ratio regnet; talis quoque est dispositio eorum fibrarum, talis eorum natura; inde conjugium utriusque, sicut est voluntatis et intellectus in unoquovis homine: et quia nulla hodie voluntas boni sed cupiditas, et usque intellectuale quid seu rationale dari queat, inde est quod tot leges in Ecclesia Judaica latae sint de praerogativa viri et oboedientia uxoris.
AC n. 569
Arcana Coelestia n. 569
569. Vers. 2. Et viderunt filii Dei {x}filias hominis, quod bonae illae, et acceperunt sibi uxores ab omnibus quas eligebant. Per 'filios Dei' significantur doctrinalia fidei: per 'filias' hic ut prius, cupiditates: 'quod filii Dei viderint filias hominis quod bonae, et acceperint sibi uxores ab omnibus quas eligebant' significat quod doctrinalia fidei conjunxerint cum cupiditatibus, et quidem cum quibuscumque.
AC n. 570
Arcana Coelestia n. 570
570. Quod per 'filios Dei' significentur doctrinalia fidei, constat a significatione 'filiorum,' de qua mox prius, et cap. praec. ad vers. 4, ubi 'filii' significarunt vera Ecclesiae; vera Ecclesiae sunt doctrinalia; quae, quia illi de quibus, per traditiones habuerunt ab antiquissimis, in se spectata vera fuerunt; quare vocantur 'filii Dei,' et quoque respective quia cupiditates vocantur 'filiae hominis.' Quales fuerunt, hic describitur, nempe quod vera Ecclesiae quae sancta, immerserint suis cupiditatibus, et sic conspurcaverint; inde quoque persuasissima sua principia confirmarunt: hoc quomodo se habet quisque potest judicare a se et aliis; qui de aliqua re sibi persuadent, ii se confirmant ab omni quod verum esse putant, etiam ab illis quae in Verbo Domini; nam cum in principiis captis et persuasis haerent, tunc faciunt ut omnia faveant et assentiantur, et quo magis quis se amat, eo magis obfirmat se; haec gens talis fuit, de qua ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; ubi etiam de diris eorum persuasionibus quae, mirum, tales sunt ut nusquam liceat eis a ratiociniis influere, tunc necant omne rationale spirituum praesentium, sed solum ex cupiditatibus. Inde constat quid significat 'quod filii Dei viderint filias hominis, quod horae, et acceperint sibi uxores ab omnibus quas eligebant,' quod nempe doctrinalia fidei conjunxerint cum cupiditatibus, et quidem cum quibuscumque.
AC n. 571
Arcana Coelestia n. 571
571. Cum homo talis est ut immergat vera fidei suis vesanis cupiditatibus, tunc profanat vera, et deprivat se reliquiis, quae tametsi manent, usque non possunt produci; nam ilico ut producuntur, ab iis quae profana sunt, iterum profanantur; nam profanationes Verbi faciunt quasi callum qui obstat, et qui absorbet bona et vera reliquiarum; quare caveat sibi homo a profanatione Verbi Domini: ubi, tametsi is qui in falsis principiis est, non credit quod veritates sint, usque sunt veritates aeternae, in quibus vita.
AC n. 572
Arcana Coelestia n. 572
572. Vers. 3. Et dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro; et erunt dies ejus centum e viginti anni. 'Quod Jehovah {x}dixerit, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum' significat quod homo non ita amplius duceretur: 'ex eo quod ille caro' significat quia corporeus factus: 'e erunt dies ejus centum et viginti anni' significat quod reliquiae fide ei esse debeant; estque praedictio de Ecclesia futura.
AC n. 573
Arcana Coelestia n. 573
573. Quod 'Jehovah dixit, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum' significet quod homo non ita amplius duceretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; ex illis quae praecedunt, quod tales facti per immersionem doctrinalium seu veritatum fidei in cupiditates ut non amplius potuissent redargui seu scire quid malum; omne perceptivum veri et boni erat per persuasiones exstinctum, id solum credentes verum quod persuasionibus eorum conforme: ex illis quae sequuntur, quod aliter homo Ecclesiae factus post diluvium, apud quem loco perceptionis successit conscientia per quam redargui posset; quare per 'redargutionem a spiritu Jehovae' significatur dictamen internum, perceptio vel conscientia, et per 'spiritum Jehovae' influxus veri et boni, ut quoque apud Esaiam,
Non in aeternum litigabo, non in perpetuum succensebo, quia spiritus a coram Me obrueret; et animas Ego feci, lvii 16.
AC n. 574
Arcana Coelestia n. 574
574. Quod 'caro' significet quod homo corporeus factus, constat ex significatione 'carnis' in Verbo, ubi tam pro omni homine in genere quam pro corporeo in specie sumitur; pro omni homine, apud Joelem,
Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, iii 1;
'caro' pro homine, 'spiritus' pro influxu veri et boni a Domino: apud Davidem,
Audiens preces, usque ad Te omnis caro venient, Ps. lxv 3 [A.V.2];
pro omni homine: apud Jeremiam,
Maledictus is vir, qui confidet in homine, et ponet carnem brachium suum, xvii 5;
'caro' pro homine, 'brachium' pro potentia: [2] apud Ezechielem,
Et {1} scient omnis caro, xxi 4, 5:
apud Zachariam,
Sile omnis caro coram Jehovah, ii {x}17;
pro omni homine. Pro corporeo in specie: apud Esaiam,
Aegyptius homo, et non Deus; et equi ejus caro, et non
spiritus, xxxi 3;
pro quod scientificum eorum sit corporeum; 'equi' hic et alibi in
Verbo pro rationali: apud eundem,
Recidet {2} ad dextram et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabuntur, quisque carnem brachii sui comedent, ix 19 [A.V. 20];
pro propriis quae omnia sunt corporea: apud eundem,
Ab anima et usque carnem consumet, x 18;
'caro' pro corporeis: apud eundem,
Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul,... vox dicit, Clama, et dixit, Quid clamabo? omnis ea caro gramen, xl 5, 6;
[3] 'caro' pro omni homine qui corporeus: apud eundem,
In igne Jehovah disceptabit, et gladio Suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae, lxvi 16;
'ignis' pro punitione cupiditatum, 'gladius' pro punitione falsitatum, 'caro' pro hominis corporeis: apud Davidem,
Deus recordatus, quod caro illi, spiritus vadens, ut non reverteretur, Ps. lxxviii 39;
de populo in deserto desiderante carnem, quod corporei; qui quod desideraverint carnem, repraesentabat quod solum corporea cuperent, Num. xi 32-34.
@ 1 ut I.$
@ 2 recedet I.$
AC n. 575
Arcana Coelestia n. 575
575. Quod 'dies hominis essent centum et viginti anni' significent quod reliquiae fidei ei esse debeant: in cap. praec. ad vers. 3 et 4 dictum quod 'dies et anni' significent tempora et status: et quod antiquissimi per numeros varie compositos significaverint status et mutationes statuum Ecclesiae; sed qualis eorum ecclesiasticorum computus fuerit, inter res perditas est. Hic similiter occurrunt numeri annorum, quos nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi quid in numeris singulis ab 1 ad 12 et sic porro latet, sciatur: manifeste apparet quod aliud quid et arcanum involvant, nam quod 'victuri centum et viginti annos' cum praecedentibus versus non cohaeret; nec vixerunt postea 120 annos, ut constat de illis qui post diluvium vixerunt, cap. xi, de Shemo, quod vixerit postquam genuit Arpachshad 500 annos; Arpachshad postquam genuit Shelah, 403 annos; Shelah postquam genuit Eberum pariter 403 annos: Eberus postquam genuit Pelegum 430 annos: Noahus post diluvium 350 annos, cap. {x}ix 28, et sic porro. Quid autem numerus 120 involvit, constat solum ex 10 et 12, ex quibus multiplicatis compositus est; nempe quod significet reliquias fidei; numerus 'decem' in Verbo sicut etiam 'decimae' significant et repraesentant reliquias quae in interno homine conservatae a Domino, quae sanctae quia solius Domini; numerus 'duodecim' significat fidem seu omnia quae sunt fidei in uno complexu; ex illis nunc compositus numerus significat reliquias fidei.
AC n. 576
Arcana Coelestia n. 576
576. Quod numerus 'decem' significet reliquias similiter ac 'decimae,' ex his quae sequuntur locis constare potest: apud Esaiam,
Domus multae in desolationem erunt, magnae et pulchrae, absque habitatore, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homer faciet epham, v 9, 10;
de vastatione spiritualium et caelestium; 'decem jugera vineae facient bathum' pro quod tam paucae reliquiae spiritualium; 'sementis homer faciet epham' pro quod tam paucae reliquiae caelestium: apud eundem,
Et multa derelicta in medio terrae, et adhuc in ea pars decima et convertetur, et tamen erit ad exstirpandum, vi 12, 13;
'medium terrae' pro interno homine, 'decima pars' pro reliquiis
tantillis: apud Ezechielem,
Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis: ephae et bathi mensura una erit, ad tollendum decimum homeris bathus, et decimum homeris ephah, ad homerem erit mensura ejus,... et statutum olei bathus olei, decimum bathi de koro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, xlv 10, 11, 14;
ubi de sanctis Jehovae per mensuras agitur, per quas significantur sanctorum genera; per 'decem' hic reliquiae caelestium et inde spiritualium; nam quid tot mensurae determinatae numeris, ut in hoc capite et prioribus apud hunc Prophetam ubi agitur de Hierosolyma caelesti et templo novo, et apud alios, tum circa ritus varios Ecclesiae Judaicae, nisi arcana sancta contineant? [2] apud Amosum,
Cecidit, non addet surgere virgo Israel:... sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, reliquias faciet centum, et exiens centum reliquias faciet decem domui Israelis, v 2, 3;
ubi 'reliquiae' nominantur quarum minimum mansurum, quia modo decima pars, seu reliquiarum reliquiae: apud eundem,
Ego superbiam Jacobi, et palatia ejus odi, et concludam urbem et plenitudinem ejus; et fiet, si relicti fuerint decem viri in domo una, et morientur, vi 8, 9;
pro reliquiis quae vix remansurae: apud Mosen,
Non veniet Ammonita et Moabita in congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illis in congregationem Jehovae usque in aeternum, Deut. xxiii 4 [A.V. 3];
'Ammonita et Moabita' pro profanatione caelestium et spiritualium
fidei, de quorum reliquiis prius. [3] Quod 'decimae' repraesentent 'reliquias,' inde constat; de quibus ita apud Malachiam,
Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit praeda in domo Mea, et probent Me, agite, in hoc, si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem, iii 10;
'ut sit praeda in domo Mea' pro reliquiis in interno homine, quae comparantur 'praedae' quia quasi furtim' insinuantur inter tot mala et falsa, per quas reliquias omnis benedictio. Quod per reliquias quae in interno homine, omnis charitas hominis, repraesentatum quoque fuit in Ecclesia Judaica per id quod
Postquam dederint decimas, darent Levitae, peregrino, orphano et viduae, Deut. xxvi 12 seq.
[4] Quia reliquiae sunt solius Domini, ideo decimae vocantur 'Sanctitas Jehovae,' de quibus ita per Mosen,
Omnes decimae terrae, de semine terrae, de fructu arboris, Jehovae illae, sanctitas Jehovae.... Omnes decimae armenti et gregis, omne quod transit sub baculo (pastoritio) decimum erit sanctitas Jehovae, Lev. xxvii 30, {x}32.
'Quod Decalogus fuerint Decem Praecepta, seu Decem Verba, et quod Jehovah scripserit illa super tabulis,' Deut. x 4, significat 'reliquias,' et 'quod scripta manu Jehovae,' significat quod reliquiae sint solius Domini; quod in interno homine repraesentatum est per tabulas.
AC n. 577
Arcana Coelestia n. 577
577. Quod 'duodecim' significent fidem, seu illa quae sunt amoris et inde fidei in uno complexu, multis quoque confirmari a Verbo potest, tam ex duodecim filiis Jacobi et eorum nominibus quam ex duodecim tribubus Israelis; et ex duodecim discipulis Domini; sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, imprimis in cap. xxix et xxx Gen.
AC n. 578
Arcana Coelestia n. 578
578. Ex his solum numeris constare potest quid Verbum Domini in sinu et recessu interiore habet, quae abscondita arcana quae nusquam ad oculum nudum patent; praeter quae ubivis; similia in unaquavis voce.
AC n. 579
Arcana Coelestia n. 579
579. Quod apud hos antediluvianos, de quibus, paucae et fere nullae reliquiae fuerint, constabit ex iis quae de iis, ex Divina Domini Misericordia, "dicentur in sequentibus; apud quos quia reliquiae non conservari potuerunt, hic praedicitur de nova Ecclesia Noahus dicta quod reliquias haberet, de quibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 580
Arcana Coelestia n. 580
580. Vers. 4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis. Per 'Nephilim' significantur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera: 'quam maxime postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis et genuerunt eis' significat quod tunc, cum doctrinalia fidei immerserint suis cupiditatibus, et persuasiones falsi formaverint: 'viri fortes' vocantur ex amore sui; 'a saeculo viri nominis' significat quod prius quoque tales fuerint.
AC n. 581
Arcana Coelestia n. 581
581. Quod per 'Nephilim' significentur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, constat ex illis quae praecedunt et mox sequuntur; quod nempe immerserint doctrinalia suis cupiditatibus, quae significantur per illa, quod 'filii Dei intraverint ad filias hominis,' et hic quod 'genuerint eis': persuasio de se et suis phantasiis crescit etiam secundum ingredientium multitudinem, tandem ut fiat persuasio indelebilis; et cum doctrinalia fidei adjiciuntur, tunc ex persuasissimis principiis nihili faciunt omnia sancta et vera, et fiunt Nephilim. Gens ista quae vixit ante diluvium talis est, ut dictum, ut quemcumque spiritum dirissimis suis phantasiis, quae sicut venenata et suffocativa sphaera ab illis effunduntur, ita necat et suffocat ut ne hilum sciant spiritus cogitare, sic ut sibi semineces videantur; et nisi Dominus per Adventum Ipsius in mundum liberavisset mundum spirituum a venenata tali gente, nusquam unus potuisset ibi esse; ita periisset genus humanum quod regitur per spiritus a Domino; quare nunc in inferno sub nebulosa et densa quasi petra sub calcaneo pedis sinistri tenentur, nec hiscunt minimum exsurgere; ita ab infestissima illa turba liber est mundus spirituum, de qua turba et ejus sphaera persuasionum venenatissima, ex Divina Domini Misericordia, seorsim. Illi sunt qui Nephilim
vocantur et mihi faciunt omne sanctum et verum. [2] Mentio quoque eorum fit in Verbo, sed posteri eorum dicti sunt Enakim et Rephaim; quod dicti Enakim, constat apud Mosen,
Exploratores terrae Canaanis, dixerunt, Ibi vidimus Nephilim, filios Enaki de Nephilim, et fuimus in oculis nostris sicut locustae, et sic fuimus in oculis eorum, Num. xiii 33.
Quod dicti Rephaim, etiam apud Mosen,
Emim prius habitarunt in tetra Moabi, populus magnus, et multus, et excelsus, sicut Enakim; Rephaim reputabantur etiam ii sicut Enakim, et Moabitae vocant eos Emim, Deut. ii 10, [11.]
Nephilim non amplius memorantur, sed Rephaim, qui describuntur apud Prophetas, quod tales, sicut dictum; ut apud Esaiam,
Infernus inferius commotus est tibi, obviam veniendo tibi, excitavit tibi Rephaim, xiv 9;
agitur de inferno ubi tales: apud eundem,
Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam illis, xxvi 14;
ubi etiam de eorum inferno, a quo non amplius resurgent; et apud eundem,
Vivent mortui tui, cadaver meum resurgent; expergiscimini, et cantate habitatores pulveris; nam ros olerum ros tuus; at terram Rephaim projicies, xxvi 19;
'terra Rephaim' est infernus, de quo dictum: apud Davidem,
Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur tibi, Ps. lxxxviii 11 [A.V. 10];
similiter de eorum inferno, et quod surgere nequeant et sphaeram mundi spirituum dirissimis persuasionum venenis {1} infestare. Sed quod non genus humanum tam diris phantasiis et persuasionibus amplius imbueretur, provisum est a Domino. Qui ante diluvium vixerunt, tali natura et genio fuerunt ut imbui possent, ex causa adhuc nemini nota, de qua etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
@ 1 veneris I.$
AC n. 582
Arcana Coelestia n. 582
582. Quod 'postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis' significet quod tunc cum immerserint doctrinalia fidei suis cupiditatibus, facti Nephilim, constat ex illis quae mox prius ad vers. 2 dicta et ostensa sunt, quod nempe 'filii Dei' significent doctrinalia fidei, et 'filiae' cupiditates; partus inde non alius est quam quod nihili faciant et profanent sancta fidei; nam cupiditates hominis, quae sunt amorum sui et mundi, prorsus contrariae sunt omni sancto et vero, et apud hominem cupiditates praevalent; quare cum sanctum et verum, quod agnitum, cupiditatibus immergitur, actum est cum homine, nam exstirpari et resolvi non possunt; in unaquavis idea cohaerent, et ideae sunt quae communicantur mutuo in altera vita; quare ut primum aliqua idea sancti ac veri producitur, profanum et falsum adjunctum est, quod ilico et momento percipitur; quare tales non possunt non separari et detrudi in infernum.
AC n. 583
Arcana Coelestia n. 583
583. Quod Nephilim 'viri fortes' vocati sint ab amore sui, constat passim quoque in Verbo ubi tales 'fortes' vocantur, ut apud Jeremiam,
Cessarunt fortes Babelis pugnare, sedent in munitionibus; deficit fortitudo eorum, facti sunt in mulieres, li 30;
ubi 'fortes Babelis' pro iis quoque qui sui amore inescati sunt: apud eundem,
Gladius adversus mendaces, et insanient, gladius adversus fortes ejus, et consternabuntur, l 36:
apud eundem,
Vidi, illi consternati, se convertentes retrorsum, fortes eorum contusi {1} sunt, et fugam fugerunt, nec respexerunt, terror circumcirca,... non fugiet celer, et non evadet fortis,... ascendite equos, et insanite currus, exeant fortes, Kush, Put,... Ludii, xlvi 5, 6, 9;
abi de persuasione ex ratiociniis: apud eundem,
Quomodo dicitis fortes nos, et viri roboris ad bellum? devastatus est Moabus, xlviii 14, 15:
apud eundem,
Capta est urbs, et munitiones, occupata est, et factum est cor fortium Moabi in die illo sicut cor mulieris angustatae, xlviii 41;
similiter 'cor fortium Edomi,' xlix 22: apud eundem,
Redemit Jehovah Jacobum, et vindicavit illum e manu fortioris illo, xxxi 11;
ubi 'fortis' {2} alia voce. Quod Enakim, qui ex Nephilim, fortes praedicati sint, constat apud Mosen,
Transis hodie Jordanem, veniendo ad possidendum gentes magnas et numerosas prae te, urbes magnas et munitas in caelum, populum magnum et excelsum, filios Enakim, quos tu nosti, et tu audivisti, quis consistet coram filiis Enaki {3} ? Deut. ix 1, 2.
@ 1 conclusi I.$
@ 2 fortes I.$
@ 3 Enakim I.$
AC n. 584
Arcana Coelestia n. 584
584. Vers. 5. Et vidit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die. 'Quod viderit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra' significat quod voluntas boni inceperit nulla esse: 'omne figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die' significat quod nulla perceptio veri et boni.
AC n. 585
Arcana Coelestia n. 585
585. Quod per 'multiplicatum malum hominis in terra' significetur quod voluntas boni inceperit nulla esse, constat a praecedentibus, quod amplius nulla voluntas sed solum cupiditas; tum ex significatione 'hominis in terra'; 'terra' in litterali sensu est ubi homo; in interno ubi amor, qui quia est voluntatis aut cupiditatis, 'terra' pro ipsa voluntate hominis sumitur; homo enim a velle est homo, non ita a scire et intelligere, quia scire et intelligere fluit ex ejus velle; quicquid non fluit ex velle ejus, non scire vult nec intelligere; immo cum aliud loquitur et agit quam vult, usque est voluntatis quoddam a loquela et actione remotius quod eum regit. Quod 'terra Canaan' seu 'Terra Sancta' pro amore et sic pro voluntate caelestis hominis accipiatur, multis ex Verbo confirmari potest: pariter quod 'terrae gentium diversarum' pro amoribus illorum, qui in genere sunt amor sui et mundi; sed quia toties recurrit, non hic loci immorandum; inde constat quod per 'malum hominis in terra,' significetur malum ejus naturale, quod est voluntatis, quod 'multiplicatum' dicitur quia non ita depravatum apud omnes quin bonum aliis vellent, sed sui causa: at quod prorsus perversum factum, est figmentum cogitationum cordis.
AC n. 586
Arcana Coelestia n. 586
586. 'Figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die' significat quod nulla perceptio boni et veri, ex causa, ut dictum et ostensum, quod doctrinalia fidei immerserint foedis suis cupiditatibus; quod cum factum, periit omnis perceptio, et loco perceptionis successit dira persuasio seu obfirmatissima et morticina phantasia, quae quoque fuit causa exstinctionis et suffocationis eorum; persuasio illa lethalis significatur hic per 'figmentum cogitationum cordis,' at per 'figmentum cordis' absque voce 'cogitationum' significatur malum amoris sui seu cupiditatum, ut in sequente Capite viii ubi dixit Jehovah postquam Noah obtulerit holocausta,
Non addam maledicere amplius humo propter hominem, eo quod figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus, [vers.] 21.
'Figmentum' est quod homo sibi met fingit, et de quo sibi persuadet; [2] ut apud Habakkuk,
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor ejus, fusile et docens mendacium, quia confidit fictor figmento suo super eo ad faciendum idola muta? ii 18;
'sculptile' significat persuasiones falsas ex conceptis et exclusis a semet principiis; 'fictor' est is qui persuadet sibi, de quo praedicatur 'figmentum:' apud Esaiam,
Subversio vestra, num sicut lutum figulus reputabitur, quod dicet opus factori suo, non fecit me, et figmentum dixerit fictori suo, non intellexit? xxix 16;
'figmentum' hic pro cogitatione ex proprio et inde persuasione falsi. 'Figmentum' in genere est quod homo fingit ex corde seu voluntate, ut et quod ex cogitatione seu persuasione; ut apud Davidem,
Jehovah novit figmentum nostrum, memor quod pulvis nos, Ps. ciii 14:
apud Mosen,
Novi figmentum ejus, quod ille faciens hodie, antequam introducam eum in tertam, Deut. xxxi 21.
586[a]. {1} Vers. 6. Et paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius. 'Quod paenituerit' significat misericordiam: 'quod doluerit ad cor' similiter: 'paenitere' spectat sapientiam; 'dolere ad cor' amorem.
@ 1 This no. occurs twice in I.$
AC n. 587
Arcana Coelestia n. 587
587. Quod 'paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra' significet misericordiam et quod 'doluerit ad cor' similiter, constat ex eo quod Jehovam nusquam paeniteat quia omnia et singula ab aeterno praevidet; et cum fecit hominem, hoc est, e novo creavit, et perfecit, usque ut factus caelestis, etiam praevidit quod talis successu temporis fieret; et quia praevidit quod talis fieret, non potuit Ipsum paenitere; quod manifeste constat apud Samuelem,
Samuel dixit, Invictus Israelis non mentitur, et non Ipsum paenitebit, quia non homo Ille, ut Ipsum paeniteat, 1 Sam. xv 29:
et apud Mosen,
Non vir Deus et mentitur; et filius hominis et paenitet ipsum; num Ille dixerit, et non faciet? aut locutus fuerit, et non stabiliet? Num. xxiii 19;
sed 'paenitere' significat misereri. [2] Misericordia Jehovae seu Domini involvit omnia et singula quae a Domino fiunt erga genus humanum, quod tale est ut ejus misereatur, et cujusvis secundum ejus statum; ita miseretur status ejus quem puniri permittit; et miseretur ejus cui bono frui dat; misericordiae est puniri quia flectit omne malum poenae in bonum; et misericordiae est dare bono frui quia nullus aliquid boni meretur: omne enim genus humanum est malum et ex semet ad infernum unusquisque ruit; quare misericordia est ut inde eximatur; nec aliud est quam misericordia, quia nullius indiget. Misericordia inde dicitur quia a miseriis et inferno hominem eximit, ita respective ad genus humanum quod tale, estque effectus amoris erga omnes quia tales.
AC n. 588
Arcana Coelestia n. 588
588. Sed praedicatur de Domino quod 'paeniteat et doleat ad cor,' quia tale apparet inesse omni misericordiae humanae; quare secundum apparentiam hic, ut multoties alibi in Verbo, locutum. Quid misericordia Domini nemo scire potest quia infinite transcendit omnem intellectum hominis; sed quid misericordia hominis, novit homo, quod est paenitere et dolere; et nisi ab homine capiatur idea de misericordia ex {1} alia affectione quam novit qualis est, nusquam aliquid cogitare potest, ita nec instrui; quae causa est quod proprietates humanae multoties praedicentur de Jehovae seu Domini attributis; sicut quod Jehovah seu Dominus puniat, inducat in tentationem, perdat, excandescat; cum tamen nusquam aliquem punit, nusquam aliquem in tentationem inducit, nusquam aliquem perdit, et nusquam excandescit; quare cum talia usque praedicantur de Domino, sequitur quod etiam paenitentia et dolor praedicentur, nam praedicatio unius sequitur a praedicatione alterius, sicut manifeste constat ab his in Verbo locis; [2] apud Ezechielem,
x Consummabitur ira Mea, requiescere faciam excandescentiam Meam, et paenitebit Me, v 13;
ubi quia ira et excandescentia praedicatur, etiam praedicatur paenitentia: apud Zachariam,
Quemadmodum cogitavi malum facere, cum iram excitarunt patres vestri Mihi, dixit Jehovah Zebaoth, nec paenituit Me; sic convertere, cogitabo in diebus illis bonum facere Hierosolymae, et domui Jehudae, viii 14, 15;
ubi dicitur quod 'Jehovah cogitaverit malum facere,' cum tamen nusquam malum alicui cogitat facere sed bonum omnibus et singulis: apud Mosen cum deprecatus facies Jehovae,
Revertere ab excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malo populi Tui;... et paenituit Jehovam super malo, quod locutus est facere populo Suo, Exod. xxxii 12, 14;
ibi quoque tribuitur Jehovae excandescentia irae, 'consequenter paenitentia: apud Jonam,
Rex Ninivae [dixit], Quis sciens, revertatur et paeniteat Deum, ut revertatur ab ardore irae Suae, et non peribimus? iii 9;
[3] similiter paenitentia praedicatur quia ira: apud Hosheam,
Conversum est super Me cor Meum, simul aestuarunt paenitudines Meae, non faciam excandescentiam irae Meae, xi 8, 9;
ubi similiter de corde, quod 'aestuaverint paenitudines,' sicut hic quod 'doluerit ad cor'; 'paenitudines' manifeste pro multa misericordia: similiter apud Joelem,
Convertimini ad Jehovam, Deum vestrum, quia gratiosus et misericors Ipse, longanimis, et multus misericordia, et paenitens super malum, ii 13;
ubi quoque manifeste quod 'paenitere' significet misericordiam: apud Jeremiam,
Si forte audiant et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali, xxvi 3;
pro misereri: apud eundem,
Si convertitur gens ista a malo suo,... paenitebit Me super malo, xviii 8;
ubi etiam 'paenitere' pro misereri si se converterent; nam homo est qui avertit a se misericordiam Domini, nusquam Dominus ab homine.
@ 1 et I.$
AC n. 589
Arcana Coelestia n. 589
589. Ex his et perplurimis aliis locis Verbi constare potest quod secundum apparentias apud hominem locutum sit, quare qui ex apparentiis, secundum quas locutum in Verbo, velit confirmare principia falsa, is posset ex innumerabilibus: sed aliud est confirmare principia falsa ex Verbo, et aliud est credere simpliciter quae in Verbo; qui confirmat principia falsa, is prius capit principium a quo nusquam vult recedere aut minimum remittere, sed corradit et cumulat confirmantia ubicumque potest, ita quoque ex Verbo, usque dum ita sibi persuadet ut non amplius possit videre verum. At qui simpliciter aut ex simplici corde credit, is non capit principia prius, sed cogitat, quia Dominus ita locutus, quod verum sit; et si instruitur quomodo intelligendum, ex aliis dictis Verbi, tunc acquiescit, et corde suo gaudet: immo qui ex simplicitate credit quod Dominus irascatur, puniat, paeniteat, doleat, et homo sic timeat a malo et faciat bonum, ei nihil nocet; sic etenim etiam credit quod Dominus videat omnia et singula, et cum in tali fide est, in ceteris dein, si non prius, in altera vita illustratur; secus ac ii qui ex captis principiis sibi persuadent, conspirante amore foedo sui aut mundi.
AC n. 590
Arcana Coelestia n. 590
590. Quod 'paenitere' spectet sapientiam, et 'dolere ad cor' amorem, non potest explicari ad captum humanum, solum secundum ea quae apud hominem, ita per apparentias: unicuivis cogitationis ideae apud hominem est aliquid de intellectu et de voluntate, seu de cogitatione et de amore ejus; quae idea non trahit aliquid de voluntate seu amore ejus, non est idea, nam aliter nusquam cogitare potest; est perpetuum quoddam conjugium et indivulsum cogitationis et voluntatis, ita ideis cogitationis inhaerent aut adhaerent ea quae sunt voluntatis seu amoris ejus: ex hoc apud hominem sicut sciri, seu potius sicut idea aliqua capi, posse videtur quid misericordiae Domini inest, nempe sapientia et amor. Ita apud Prophetas, cumprimis apud Esaiam, fere ubivis sunt binae expressiones de quacumque re; una involvit spirituale, altera caeleste; spirituale misericordiae Domini est sapientia, caeleste est amor.
AC n. 591
Arcana Coelestia n. 591
591. Vers. 7. Et dixit Jehovah, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum, quia paenitet Me quod feci ea. 'Quod dixerit Jehovah, Delebo hominem' significat quod homo se exstingueret: 'quem creavi desuper faciebus humi' significat hominem a posteritate Antiquissimae Ecclesiae: 'ab homine usque ad bestiam, et usque ad reptile' est quod quicquid est voluntatis exstingueret eum: 'usque ad avem caelorum' est quicquid est intellectus seu cogitationis: 'quia paenituit Me quod feci ea' significat, ut prius, miserationem.
AC n. 592
Arcana Coelestia n. 592
592. Quod 'dixerit Jehovah, Delebo hominem' significet quod homo se exstingueret, constat ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe praedicetur de Jehovah seu Domino quod puniat, quod tentet, quod malum faciat, quod deleat seu occidat, quod maledicat; sicut quod Jehovah occiderit Erum primogenitum Jehudae; et {x}Onanem alterum filium Jehudae, Gen. xxxviii 7, 10; quod Jehovah necaverit omnem primogenitum Aegypti, Exod. xii 12, 29; sicut apud Jeremiam,
Quos percussi in ira Mea, et in excandescentia Mea, xxxiii 5:
apud Davidem,
Misit in eos excandescentiam irae Suae, iram vehementem, et furorem, et angustiam, immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49:
apud Amosum,
Num erit malum in urbe, et Jehovah non fecit? iii 6:
apud Johannem,
Septem phialae aureae plenae ira Dei viventis in saecula saeculorum, Apoc. xv 1, 7; xvi 1;
quae omnia praedicantur de Jehovah, tametsi prorsus contrarium est: quod praedicentur, causa est, de qua prius; tum etiam ut communissimam ideam primum capiant quod Dominus regat et disponat omnia et singula; at postea quod nihil mali a Domino, minus quod occidat; sed quod homo sit qui sibimet malum inferat, semetque perdat et occidat; tametsi non est homo sed sunt mali spiritus, qui eum excitant et ducunt; sed est homo, quia non aliter credit quam quod ipse. Ita nunc hic quod praedicetur de Jehovah, quod deleret hominem, cum tamen homo esset qui semet perdidit et exstinxit. [2] Quomodo se res habet, imprimis constare potest ab illis in altera vita qui in cruciatu et inferno sunt, qui continue lamentantur, et omne malum poenae tribuunt Domino; similiter spiritus mali in mundo spirituum malorum qui jucundum, immo jucundissimum suum ponunt in eo ut alios laedant et puniant; qui laeduntur et puniuntur, putant a Domino; quibus dictum et ostensum quod ne hilum mali a Domino sed quod ii sibimet ipsis malum inferant; nam talis status et tale aequilibrium omnium est in altera vita ut malum redeat ad illum qui malum facit, et fit malum poenae; et quod non possit aliter quam existere; quod vocatur permitti, ex causa emendationis mali; sed usque Dominus vertit omne malum poenae in bonum sic ut nihil usquam nisi bonum a Domino. Verum quid 'permissio,' nemo adhuc novit: quod permittitur, putatur fieri ab Ipso qui permittit, quia permittit; sed res se prorsus aliter habet, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 593
Arcana Coelestia n. 593
593. 'Quem creavi desuper faciebus humi': quod significet hominem a posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat non solum ex eo quod dicatur 'homo quem creavit,' quod est quem regeneravit; et postea, 'quem fecit,' quod est quem perfecit seu regeneravit usque ut factus caelestis: tum quoque ex eo quod dicatur 'desuper faciebus humi'; 'humus' est ubi Ecclesia, ut prius ostensum est; etiam exinde quod de illis agatur qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus suis; qui non habuerunt doctrinam fidei, non potuerunt ita facere; qui extra Ecclesiam, in ignorantia veri et boni sunt: qui in ignorantia, possunt esse in quadam specie innocentiae dum aliquid contra vera et bona fidei loquuntur et agunt, nam zelo quodam agi possunt pro eo cultu quo ab infantia imbuti, quem ideo putant verum et bonum; at cum iis qui doctrinam fidei apud se habent, alia prorsus res est; ii commiscere possunt vera falsis, et sancta profanis; inde sors eorum in altera vita multo pejor est sorte illorum qui gentes vocantur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 594
Arcana Coelestia n. 594
594. Quod 'ab homine ad bestiam, et usque ad reptile' significet quod quicquid est voluntatis, exstingueret eum, constat ex significatione 'hominis, bestiae, et reptilis': homo non est homo nisi a voluntate et intellectu, per quae distinguitur a brutis, cetera sunt simillima iis; apud hos periit omnis voluntas boni et intellectus veri; loco voluntatis boni successerunt vesanae cupiditates, loco intellectus veri vesanae phantasiae, et hae commixtae illis; quare postquam sic quasi deleverunt reliquias, non potuerunt non exstingui: quod quicquid est voluntatis 'bestiae et reptilia' vocantur, constat ab iis quae prius de bestiis et reptilibus ostensa sunt; sed hic quia de tali homine agitur, non significantur per 'bestias' bonae affectiones, sed malae, proinde cupiditates; et per 'reptilia' voluptates tam corporeae quam sensuales. Quod 'bestiae et reptilia' significent talia, non amplius eget confirmatione ex Verbo quia de iis prius, n. 45, 46, 142, 143, quae videantur.
AC n. 595
Arcana Coelestia n. 595
595. Quod 'avis caelorum' significet quicquid est intellectus seu cogitationis, videatur etiam prius, n. 40.
AC n. 596
Arcana Coelestia n. 596
596. Vers. 8. Et Noah invenit gratiam in oculis Jehovae. Per 'Noahum' significatur Ecclesia nova: 'quod invenerit gratiam in oculis Jehovae' est quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum.
AC n. 597
Arcana Coelestia n. 597
597. {1} Per 'Noahum' significatur nova Ecclesia, quae Ecclesia Antiqua vocanda, ad distinguendum inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium, et illam quae fuit post diluvium. Ecclesiarum illarum prorsus diversi status fuerunt; Ecclesiae Antiquissimae status fuit ut perceptionem boni et inde veri habuerint a Domino; Antiquae Ecclesiae seu 'Noahi' status factus ut conscientiam boni et veri haberet: qualis differentia est inter habere perceptionem et habere conscientiam, talis differentia status fuit Ecclesiae Antiquissimae et Ecclesiae
Antiquae; [2] perceptio non est conscientia; perceptionem habent caelestes, conscientiam spirituales: Antiquissima Ecclesia fuit caelestis sed Antiqua spiritualis. Antiquissima Ecclesia revelationem immediatam habuit per consortium cum spiritibus et angelis, ut et per visiones et somnia a Domino, ex quibus communiter quid bonum et verum illis nosse datum, et postquam communiter noverunt, tunc confirmata sunt communia illa quasi principia innumerabilibus per perceptiones; quae innumerabilia erant particularia seu singularia communium ad quae se referebant; ita communia quasi principia corroborabantur cotidie; quicquid non congruebat communibus, hoc perceperunt non ita esse, et quicquid congruebat, perceperunt ita esse; talis status etiam est angelorum caelestium: Antiquissimae Ecclesiae communia quasi principia erant veritates caelestes et aeternae; sicut, quod Dominus regat universum; quod a Domino omne bonum et verum; quod a Domino omnis vita; quod proprium hominis non esset nisi malam, et quod esset mortuum in se; praeter similia alia; innumerabilium illa confirmantium et consentientium perceptionem acceperunt a Domino: illis amor erat principale fidei; per amorem percipere iis datum a Domino quicquid esset fidei; inde fides illis erat amor, ut prius dictum. Sed Antiqua Ecclesia alia prorsus facta fuit, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
@ 1 I has Quod per Noahum significetur and the clause is unfinished, unless it be regarded as a title for the subject discussed in the following paragraph, which is contrary to S. usage, and so in next [?]. Possibly a 'constat ex significatione' clause has been omitted here and in next [?]$
AC n. 598
Arcana Coelestia n. 598
598. Quod 'invenerit gratiam in oculis Jehovae' significet quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum. Misericordia Domini involvit et spectat salvationem totius generis humani; similiter etiam gratia, quare salvatio generis humani significatur: per 'Noahum' non solum significatur Ecclesia nova, sed etiam Ecclesiae istius fides, quae erat fides charitatis; ita praevidit Dominus quod per fidem charitatis salvari potuisset genus humanum, de qua fide in sequentibus. [2] Sed 'misericordia' et 'gratia' distinguuntur in Verbo, et quidem secundum differentiam eorum qui recipiunt: misericordia applicatur illis qui caelestes sunt, gratia autem illis qui spirituales; nam caelestes non agnoscunt aliud quam misericordiam, et spirituales vix aliud quam gratiam; caelestes nesciunt quid gratia, spirituales vix sciunt quid misericordia, quam unam eandemque faciunt cum gratia; quod venit ex causa humiliationis utriusque quae ita differt; qui in humiliatione cordis sunt, ii implorant misericordiam Domini; at qui in humiliatione cogitationis, ii petunt gratiam, et si implorant misericordiam, hoc fit in statu tentationis vel fit ore solum non corde. Quia Ecclesia nova Noahus dicta non caelestis fuit sed spiritualis, ideo non misericordiam sed 'gratiam invenisse in oculis Jehovae' dicitur. [3] Quod distinguatur in Verbo inter misericordiam et gratiam, constat ex plurimis locis ubi Jehovah dicitur misericors et gratiosus, ut Ps. ciii 8; cxi 4; {x}cxii 4; Joel ii 13; similiter distinguuntur alibi, ut apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladii, eundo ad quietem dandum illi Israeli: e longinquo Jehovah apparuit mihi; et amore saeculi amavi te, propterea attraxi te misericordia, xxxi 2, 3;
ubi 'gratia' praedicatur de spirituali, et 'misericordia' de caelesti: apud Esaiam,
Propterea morabitur Jehovah ad gratiam dandum vobis, et propterea attollet se ad miserandum vestri, xxx 18;
ubi 'gratia' similiter spectat spirituale, 'misericordia' caeleste: in sequentibus, ubi Lotus ad angelos,
Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, vivificando animam meam, Gen. xix 19;
quod 'gratia' spectet spiritualia, quae sunt fidei seu intellectus, hic quoque constat, tum quod dicatur 'invenisse gratiam in oculis tuis'; 'misericordia' vero caelestia, quae sunt amoris seu voluntatis, constat ex eo quod dicatur 'fecisse misericordiam, et vivificasse animam.'
* * * * * * * * * * * * *
9. Hae nativitates Noahi; Noah vir justus integer luit in generationibus suis; cum DEO ambulavit sibi Noah.
10. Et genuit Noah tres filios, Shem, Ham et Japheth.
11. Et corrupta fuit terra coram DEO, et impleta fuit terra violentia.
12. Et vidit DEUS terram, et ecce corrupta fuit, quia corrupit omnis caro viam suam super terra.
13. Et dixit DEUS Noaho, Finis omnis carnis venit coram Me quia impleta est terra violentia a faciebus eorum; et ecce, Ego perdens eos cum terra.
14. Fac tibi arcam lignorum gopher, mansiones facies arcam et bituminabis eam intus et extus bitumine.
15. Et sic facies illam; trecenti cubiti longitudo arcae, quinquaginta cubiti latitudo ejus, et triginta cubiti altitudo ejus.
16. Fenestram facies arcae, et ad cubitum perficies illam superne et januam arcae in latere ejus pones; infimas, secundanas et tertianas facies illam.
17. Et Ego, ecce Me adducens diluvium aquarum super terram ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis; omne quod in terra, exspirabit.
18. Et erigam foedus Meum tecum; et intrabis in arcam tu et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
19. Et ab omni vivente, ab omni carne, paria ab omni, intrare facies in arcam ad vivificandum tecum; masculus et femina erunt.
20. Ab ave secundum speciem ejus, et a bestia secundum speciem ejus, ab omni reptili humi secundum speciem ejus; paria ab omnibus intrabunt ad te, ad vivificandum.
21. Et tu sume tibi ab omni cibo, qui comeditur; et collige ad te et erit tibi et illis in cibum.
22. Et fecit Noah secundum omne quod praecepit ei DEUS, ita fecit.
AC n. 599
Arcana Coelestia n. 599
599. CONTENTA
Agitur de statu Ecclesiae quae 'Noahus' vocata, ante regenerationem.
AC n. 600
Arcana Coelestia n. 600
600. Describitur homo istius Ecclesiae, quod talis ut regenerari posset, vers. 9; sed quod inde exsurgerent tria doctrinarum genera quae sunt 'Shem, Ham, et Japheth,' vers. 10.
AC n. 601
Arcana Coelestia n. 601
601. Quod reliquus homo qui ab Antiquissima Ecclesia, non posset regenerari, propter diras ejus persuasiones et foedas cupiditates, vers. 11, 12; per quas se omnino perderet, vers. 13.
AC n. 602
Arcana Coelestia n. 602
602. Sed homo Ecclesiae Noahus vocatae, non ita, qui describitur per 'arcam,' vers. 14: et describuntur reliquiae apud eum per 'mensuras,' {x}vers. 15: ejus intellectualia per fenestram, januam, et mansiones, vers. 16.
AC n. 603
Arcana Coelestia n. 603
603. Quod is conservaretur, cum ceteri per inundationem mali et falsi perirent, vers. 17.
AC n. 604
Arcana Coelestia n. 604
604. Et quod salvarentur quae apud illum vera et bona, vers. 18: ita quae intellectus et quae voluntatis per regenerationem, vers. 19, 20: ad quam recipiendam praeparatus esset, vers. 21: et quod ita factum, vers. 22.
AC n. 605
Arcana Coelestia n. 605
605. SENSUS INTERNUS
AGITUR nunc de formatione Ecclesiae novae quae appellatur 'Noahus,' et ejus formatio describitur per 'arcam, in quam recepta omnis generis animantia'; sed antequam Ecclesia illa nova existere potuit, sicut solet, homo Ecclesiae non potuit non plures sustinere tentationes, quae describuntur per 'arcae istius elevationem, fluctuationem et moram, super aquas diluvii'; et tandem, quod factus verus spiritualis homo et liberatus, per 'cessationem aquarum,' et plura quae sequuntur. Nemo hoc potest videre qui solum sensui litterae inhaeret, ex causa hic imprimis quod omnia illa historice connexa sint et sistant ideam qualem historice rerum; sed tunc temporis talis stilus fuit, qui iis gratissimus, ut involverentur omnia typis et hi historice concinnarentur; et quo melius historica serie cohaererent, eo convenientius fuit genio illorum; nam antiquis illis temporibus non ita scientiis quibus hodie, indulserunt, sed cogitationibus profundis, ex quibus tales proles; erat hoc sapientia veterum.
AC n. 606
Arcana Coelestia n. 606
606. Quod 'diluvium,' 'arca,' et sic quae de diluvio et arca describuntur, significent regenerationem, ut et tentationes quae praecedunt, aliquid hodie apud eruditos notum est, a quibus regeneratio et tentationes quoque comparantur aquis diluvii:
AC n. 607
Arcana Coelestia n. 607
607. Sed qualis illa Ecclesia fuit, in sequentibus describitur; ut hic sistatur idea ejus, breviter dicendum: Antiquissima, ut dictum, caelestis fuit, haec autem facta spiritualis: Antiquissima perceptionem boni et veri habuit; haec seu Antiqua non perceptionem, sed loco ejus aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia. [2] Sed quod orbi adhuc ignotum est et forte incredibile; Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem habuit internam, nec externam nisi tacitam; quare nec ita per voces sicut postea et hodie locuti sunt, sed per ideas, sicut angeli; quas exprimere potuerunt per innumeras mutationes vultus et faciei, imprimis per labiorum, in quibus innumerabiles muscularium fibrarum hodie non extricatarum series sunt: per quas tunc exsolutas, ita ideas sistere, significare et repraesentare potuerunt ut quae hodie debent per horae tempus sonis articulatis seu vocibus, tunc intra minutum potuerunt, et multo plenius et evidentius ad captum et intellectum praesentium quam usquam potest vocibus et vocum combinatarum seriebus; hoc forte incredibile est sed usque verum. Sunt etiam plures alii qui non ex hac tellure, qui similiter locuti et hodie loquuntur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [3] Respiratio illa interna qualis fuit et quomodo temporis successu mutata est, etiam scire datum; et qiaa talem respirationem habuerunt qualem angeli qui similiter respirant; in profundis cogitationis ideis fuerunt, et perceptionem potuerunt habere talem quae describi nequit; quare si describeretur qualis fasset, quia non caperetur, etiam nec crederetur. Sed in posteris eorum respiratio illa interna paullatim evanescebat; et apud eos qui diris persuasionibus et phantasiis occupati, talis facta ut nullam cogitationis ideam sistere amplius potuissent nisi deformissimam; cujus effectus fuit ut non supervivere possent, quare omnes illi exstincti sunt.
AC n. 608
Arcana Coelestia n. 608
608. Quando desiit respiratio interna, sensim subiit respiratio externa, qualis fere hodie; et cum respiratione externa loquela vocum, seu soni articulari, in quem determinabantur ideae cogitationis; ita mutatus est prorsus status hominis et talis factus ut non amplius perceptionem similem potuisset habere, sed loco perceptionis aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia, nam conscientiae simile erat, tametsi quoddam intermedium inter perceptionem et conscientiam hodie quibusdam notam. Cumque talis determinatio idearum cogitationis facta, nempe in voces loquelae, tunc nec amplius potuerunt instrui ita per internum hominem ut homo antiquissimus, sed per externum; quare tunc loco revelationum Antiquissimae Ecclesiae successerunt doctrinalia, quae sensibus externis primum caperentur, ex quibus ideae memoriae materiales et inde ideae cogitationis formarentur, per quas et secundum quas instruebantur: inde luit quod haec Ecclesia quae successit, prorsus alium genium habuit quam Antiquissima; in quem genium, seu in quem statum, nisi Dominus redegisset genus humanum, nusquam aliquis homo salvari potuisset.
AC n. 609
Arcana Coelestia n. 609
609. Quia status hominis hujus Ecclesiae, quae 'Noahus' vocatur, prorsus mutatas est a statu hominis Antiquissimae Ecclesiae, non potuit amplius ille, ut dictam, ita informari et illustrari ut antiquissimus homo, quia interna clausa erant ut nulla amplius communicatio cum caelo nisi quae ignota; quare nec instrui potuit, nisi quam per viam externam, seu sensuum aut sensualem, ut dictum; propterea, ex Providentia Domini, conservata sunt doctrinalia fidei cum quibusdam revelationibus Antiquissimae Ecclesiae in usum hujus posteritatis; quae doctrinalia primum collecta sunt a 'Caino' et reposita ne perirent; quare dicitur de Caino quod 'ei signum impositum ne quis illum occideret,' de quibus videantur quae dicta ibi loci, cap. iv 15; postea in doctrinam redacta a 'Hanocho,' quae doctrina, quia illo tempore nulli usui esset, sed posteritati, ideo dicitur quod 'sumpserit eum Deus,' de quibus etiam videantur quae ibi loci, cap. v 24. Haec doctrinalia fidei fuerunt quae a Domino conservata sunt in usum hujus posteritatis seu Ecclesiae; nam a Domino praevisum quod periret perceptio; quare etiam provisum ut illa remanerent.
AC n. 610
Arcana Coelestia n. 610
610. Vers. 9. Hae nativitates Noahi; Noah vir justus et integer fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit sibi Noah. Per 'nativitates Noahi' significatur descriptio reformationis seu regenerationis novae Ecclesiae: 'quod Noah vir justus et integer in generationibus suis' significat quod talis esset ut charitate donari posset; 'justus' spectat bonum charitatis, 'integer' verum charitatis; 'generationes' sunt fidei: 'ambulare cum Deo' significat hic, ut prius ubi de Hanocho, doctrinam fidei.
AC n. 611
Arcana Coelestia n. 611
611. Quod per 'nativitates Noahi' significetur descriptio reformationis seu regenerationis novae Ecclesiae, constat ab illis quae prius ad cap. ii 4 et ad cap. v 1 dicta sunt.
AC n. 612
Arcana Coelestia n. 612
612. Quod 'Noah vir justus et integer in generationibus suis' significet quod talis esset ut charitate donari posset, constat a significatione justi et integri, quod 'justus' spectet bonum charitatis, 'integer' verum charitatis; tum ab Ecclesiae illius essentiali, quod esset charitas, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: quod 'justus' spectet bonum charitatis, et 'integer' verum charitatis, constat ex Verbo, ut apud Esaiam,
Me quovis die quaerent, et scientiam viarum Mearum desiderabunt, velut gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit; interrogabunt Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderabunt, lviii 2;
ubi 'judicium' pro illis quae sunt veri, et 'justitia' pro illis quae sunt boni: sollemnis quasi formula facta 'judicium et justitiam facere' pro verum et bonum, ut Esai. lvi 1; Jer. xxii 3, 13, 15; xxiii 5; xxxiii 15 Ezech. xxxiii 14, 16, 19. Dominus dixit,
Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui {1}, Matth. xiii 43;
pro illis qui charitate praediti: tum ubi de consummatione saeculi,
Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49;
ubi etiam pro illis qui in bono charitatis sunt. [2] 'Integer' autem significat verum quod ex charitate; verum enim datur ex plurima alia origine, sed quae ex bono charitatis ex Domino, hoc dicitur 'integrum' et 'homo integer'; ut apud Davidem,
{x}Quis peregrinabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae, ambulans integer, et faciens justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2;
hic describitur integer: apud eundem,
Cum sancto sancte Te geris, cum viro integro integrum Te praebes, Ps. xviii 26 [A.V. 25];
ubi 'vir integer,' qui ex sancto, seu bono charitatis, talis est: apud eundem,
Jehovah non prohibebit bonum ambulantibus in integritate, Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11].
[3] Quod 'integer' sit qui verus ex bono, seu qui loquitur et facit verum ex charitate, constat ex eo quod pluries applicetur integro seu integritati vox 'ambulare,' et 'via,' tum 'rectum seu rectitudo,' quae voces sunt veri, ut apud Davidem,
Informabo in via integrum quousque veniet ad me; ambulabo mihi in integritate cordis mei in medio domus meae, Ps. ci 2:
et
Ambulans in via integri, hic ministrabit Mihi, ibid. vers. 6:
apud eundem,
Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae, Ps. cxix 1:
apud eundem,
Integritas et rectitudo custodient Me, Ps. xxv 21:
apud eundem,
Observa integrum, et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. xxxvii 37.
Ex his constat quod 'justus' dicatur qui facit bonum, et 'integer' qui facit verum inde, quod etiam est 'facere justitiam et judicium'; 'sanctitas et justitia' est caeleste fidei, 'integritas et judicium' est spirituale inde.
@ 1 I has Mei, Gk. auton. S. has Mei in A.E. 401, H.H. 348, but n. 9192 has sui.$
AC n. 613
Arcana Coelestia n. 613
613. Quod 'generationes' sint fidei, ex sensu litterae non patet, {1} qui est historicas; sed hic quia solum interna sunt, significantur illa quae sunt fidei; ex serie quoque constat quod generationes hic non sint aliae; in Verbo aliquoties similiter, ut apud Esaiam,
Aedificent ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis erigas, et vocabitur tibi sepiens rupturam, reducens semitas ad habitandum, lviii 12;
ubi omnia significant quae fidei sunt; 'vastitates saeculi' quae sunt caelestium fidei; 'fundamenta generationis et generationis' quae sunt spiritualium fidei, quae lapsa a temporibus antiquis, quae simul significantur: apud eundem,
Aedificabunt vastitates saeculi, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4;
similiter: apud eundem,
Non laborabunt in vacuum, et non generabunt ad perturbationem; nam semen benedictorum Jehovae illi, et cognati illorum cum illis, lxv 23;
ubi etiam 'generare' praedicatur de illis quae sunt fidei, 'laborare' de illis quae sunt amoris; de his praedicatur 'semen benedictorum Jehovae,' de illis 'prognati.'
@ 1 possibly quia misread by printer as qui.$
AC n. 614
Arcana Coelestia n. 614
614. Quod 'ambulare cum Deo' significet doctrinam fidei, videantur quae prius de Hanocho, cap. v 22, 24; de quo etiam dicitur quod 'ambulaverit cum Deo'; et ibi significavit doctrinam fidei conservatam in usum posteritatis; et quia haec posteritas est in cujus usum, hic nunc reassumitur.
AC n. 615
Arcana Coelestia n. 615
615. Describitur hic in communi, qualis homo hujus Ecclesiae, non quod ita adhuc fuit, in sequentibus enim agitur de ejus formatione, sed qualis potuit fieri; scilicet quod per cognitiones fidei donari potuisset charitate, et sic a charitate agere, et ex bono charitatis cognoscere quid verum; quare bonum charitatis seu 'justus' praecedit, et verum charitatis seu 'integer' sequitur. Charitas est, ut prius dictum amor erga proximum, et misericordia, estque inferior gradus amoris qui fuit Antiquissimae Ecclesiae, qui amor fuit in Dominum: ita nunc descendit et exterior factus; et appellandus charitas.
AC n. 616
Arcana Coelestia n. 616
616. Vers. 10. Et genuit Noah tres filios, Shem, Ham, et Japheth 'Quod Noah genuerit tres filios' significat quod tria genera doctrinarum inde exsurgerent, quae significantur per Shem, Ham, et Japheth.
AC n. 617
Arcana Coelestia n. 617
617. Quod 'Noah genuerit tres filios' significet quod tria genera doctrinarum inde exsurgerent, constat ex omnibus illis quae praecedunt, quod nomina nihil aliud significent quam Ecclesias, seu quod idem est, doctrinas; ita quoque hic; sed hic modo nominantur ob seriem seu nexum cum iis quae praecedunt, qui est quod praevisum a Domino quod homo hujus genii potuisset donari charitate, sed usque quod inde doctrinarum tria genera nascerentur, de quibus doctrinis in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur, ubi de Shemo, Hamo, et Japheto.
AC n. 618
Arcana Coelestia n. 618
618. Quod 'Noah justus et integer fuit,' quod 'ambulavit cum Deo,' et hic quod 'genuit tres filios,' in praeterito dicatur, et tamen spectant futura; sciendum quod talis sit sensus internus, ut nullam rationem temporum habeat; cui quoque favet lingua originalis, ubi quandoque vox una eademque ad quodcumque tempus explicabilis est, sicut nec distinguit inter voces; sic patent interiora evidentius. Lingua illa ex sensu interno hoc trahit, qui multiplicior est quam usquam aliquis credere possit; inde non se finiri per tempora et per distinctiones patitur.
AC n. 619
Arcana Coelestia n. 619
619. Vers. 11. Et corrupta fuit terra coram Deo, et impleta fuit terra violentia. Per 'terram' significatur gens illa, de qua prius; quae 'corrupta' dicitur ex diris persuasionibus, et 'impleta violentia' ex foedis cupiditatibus: 'Deus' hic et in sequentibus hujus capitis dicitur, quia nulla nunc Ecclesia.
AC n. 620
Arcana Coelestia n. 620
620. Quod per 'terram' significetur gens illa, de qua prius, constat ex illis quae de significatione terrae et humi ostensa sunt. Terra est vox, quae in Verbo saepissime nominatur, et per illam significatur terra ubi vera Ecclesia Domini, sicut terra Canaan; terra quoque ubi non Ecclesia, ut terra Aegypti, et gentium, ita pro gente quae ibi habitat; et quia pro gente, etiam pro unoquovis tali qui ibi: 'terra' dicitur ex amore caelesti, ut terra Canaan; 'terrae gentium' ex amoribus spurcis; sed 'humus' ex fide quae inseminatur; nam, ut ostensum, terra est continens humi, et humus est continens agri, sicut amor est continens fidei, et fides est continens cognitionum fidei quae inseminantur: hic 'terra' sumitur pro gente, in qua omne amoris caelestis et Ecclesiae periit; ex subjecto noscitur quid praedicatur.
AC n. 621
Arcana Coelestia n. 621
621. Quod terra 'corrupta' dicatur ex diris persuasionibus, et 'impleta violentia' ex foedis cupiditatibus, constat ex significatione vocis 'corrumpere,' et vocis 'violentia'; in Verbo nusquam una vox pro altera sumitur, sed constanter illa adhibetur quae proprie rem de qua, exprimit; et quidem ita ut ex solis vocibus quae adhibentur, pateat ilico quid in sensu interno; sicut hic vox corrumpere et violentia; 'corrumpere' praedicatur de iis quae sunt intellectus cum desolatus, 'violentia' de iis quae sunt voluntatis cum vastata, ita 'corrumpere' de persuasionibus, et 'violentia' de cupiditatibus.
AC n. 622
Arcana Coelestia n. 622
622. Quod 'corrumpere' de persuasionibus, constat apud Esaiam,
Non facient malum, et non corrumpent in toto monte sanctitatis Meae, quia plena erit terra scientia {1} a cum Jehovah, xi 9;
et similiter, cap. lxv 25, ubi 'malum facere' spectat voluntatem seu cupiditates, 'corrumpere' intellectum seu persuasiones falsi: apud eundem,
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malefacientium, filiis corruptoribus, i 4;
ibi, ut alibi, 'gentes et semen malefacientium' pro malis quae sunt voluntatis seu cupiditatum; 'populus et filii corruptores' pro falsis quae sunt intellectus seu persuasionum: apud Ezechielem,
Corrupta es prae iis in omnibus viis tuis, xvi 47;
ibi 'corrumpere' de iis quae sunt intellectus, rationis seu cogitationis, 'via' enim est vox significans veritatem: apud Davidem,
Corruptum fecerunt, et abominabile fecerunt opus, Ps. xiv 1;
ubi 'corruptum' pro diris persuasionibus, et 'abominabile' pro foedis cupiditatibus, quae in opere, seu a quibus opus: apud Danielem,
Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, {2} et non Illi; et civitatem et sanctuarium corrumpet populus ducis venturi, et finis ejus cum inundatione, ix 26;
similiter 'corrumpere' pro persuasionibus falsi, de quibus praedicatur 'inundatio.'
@ 1 In n. 28 and 9755 S. has scientia Jehovae.$
@ 2 Sch. has sed non sibi, which S. has in Cor. 32 and A.E. 315 fin.; where we read sed non sibi, significat quod revicturum sit apud illos qui in nova Ecclesia; and he compares it with Apoc. i 18.$
AC n. 623
Arcana Coelestia n. 623
623. Quod 'terra impleta violentia' dicatur ex foedis cupiditatibus, et quam maxime ex cupiditatibus quae sunt amoris sui, se' insolentis fastus, constat ex Verbo: 'violentia' vocatur cum violentiam inferunt sanctis, illa profanando, sicut tu antediluviani, qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus quibuscumque: ut apud Ezechielem,
Avertam facies Meas ab iis, et profanabunt absconditum Meum, veniantque in illud effractores, et profanabunt illud; fac catenam, quia terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 22-24;
describuntur violenti, quinam, quod tales ut dictum: apud eundem,
Panem suum in sollicitudine edent, et aquas suas in desolatione bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, prae violenti omnium habitantium in ea, xii 19;
'panis quem cum sollicitudine edent' sunt caelestia, 'aquae quas in desolatione bibent' sunt spiritualia, quibus 'violentiam intulerunt,' seu quae profanarunt: [2] apud Esaiam,
Telae eorum non erunt in vestem, nec tegentur in operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinus violentiae in volis eorum, lix 6;
ubi 'telae et vestes' praedicantur de iis quae sunt intellectus se' cogitationis, 'iniquitas et violentia' de iis quae sunt voluntatis seu operum: apud Jonam,
Convertantur quisque a via sua mala, et a violentia, quae in volis eorum, iii 8;
ubi 'via mala' praedicatur de falsis quae sunt intellectus, et 'violentia de malis quae sunt voluntatis: apud Jeremiam,
Veniet in anno auditio et violentia in terra, li 46;
'auditio' pro iis quae sunt intellectus, 'violentia' quae sunt voluntatis apud Esaiam,
Non violentiam fecit, et non dolus in ore ejus, liii 9;
ubi 'violentia' de iis quae sunt voluntatis, 'dolus in ore' de iis qua sunt intellectus.
AC n. 624
Arcana Coelestia n. 624
624. Quod hic de statu non Ecclesiae agatur, constat inde quod hic et in sequentibus hujus capitis dicatur 'Deus,' in praecedentibus autem 'Jehovah'; quando non Ecclesia, dicitur Deus, at quando Ecclesia, dicitur Jehovah, sicut in capite, primo Geneseos quando non Ecclesia, dictam est Deus, in sequente autem quando Ecclesia, dictum Jehovah Deus: Jehovah est sanctissimum, et non nisi quam Ecclesiae; at Deus non ita, 'quia nulla non gens habuit deos, quare nomen Deus non ita sanctum: nemini Jehovam nominare licuit, nisi cui verae fidei cognitio, at Deum cuicumque.
AC n. 625
Arcana Coelestia n. 625
625. Vers. 12. Et vidit Deus terram, et ecce corrupta fuit, quia corrupit omnis caro viam suam super terra. 'Quod viderit Deus terram' significat quod Deus nosset hominem: 'quod corrupta' significat quod nihil nisi falsum: 'quia corrupit omnis caro viam suam super terra' significat quod corporeum hominis perdiderit omnem intellectum veri.
AC n. 626
Arcana Coelestia n. 626
626. Quod 'vidit Deus terram' significet quod Deus nosset hominem, constare unicuique potest; Deus enim, qui novit omnia et singula ab aeterno, non opus habet ut videat num talis sit; videre est humanum quid, quare, ut dictum ad vers. 6, et alibi, secundum ea quae apparent in homine, locutum; immo adeo ut etiam oculis dicatur videre.
AC n. 627
Arcana Coelestia n. 627
627. 'Quia corrupit omnis caro viam suam super terra': quod significet corporeum hominis perdidisse omnem intellectum veri, constat a significatione 'carnis,' de qua prius ad vers. 3, quod sit in genere omnis homo, in specie corporeus, seu omne corporeum; et ex significatione 'viae' quod sit intellectus veri, seu ipsa veritas: quod 'via' praedicetur de intellectu veri, seu de veritate, constare potest ab illis quae allata sunt prius passim, et praeterea ab his quae sequuntur; apud Mosen,
Dixit Jehovah, Surge, descende cito hinc, quia corrupit se populus tuus,... recesserunt subito de via, quam praecepi eis, fecerunt sibi fusile, Deut. ix 12, 16;
ibi a praeceptis, quae sunt veritates: [2] apud Jeremiam,
Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum viro juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus, xxxii 19;
'viae' sunt vita secundum praecepta, 'fructus operum' est vita ex charitate; ita 'via' praedicatur de veris, quae sunt praeceptorum et mandatorum; sicut etiam 'filius hominis, et 'vir,' ut supra ostensum: similiter, Jer. vii 3; xvii 10: apud Hosheam,
Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9:
apud Zachariam,
Revertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:...sicut cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis juxta vias nostras, et juxta opera nostra, i 4, 6;
similiter, sed contraria prioribus, quia viae malae, et opera mala: apud Jeremiam,
Dabo iis cor unum, et viam unam, xxxii 39;
'cor' pro bonis, et 'via' pro veris: apud Davidem,
Viam mandatorum Tuorum fac me intelligere.... Viam mendacii remove a me; et legem Tuam gratiose largire mihi. Viam veritatis elegi.... Viam praeceptorum Tuorum curram, Ps. cxix 26, 27, 29, 30, 32, 35;
ubi 'via mandatorum et praeceptorum' dicitur via veritatis; cui contraria 3 'via mendacii': apud eundem,
Vias Tuas Jehovah notas fac mihi, tramites Tuos doce me, duc viam meam in veritate Tua, et doce me, Ps. xxv 4, 5;
similiter manifeste pro veritate: apud Esaiam,
Cum quo consiliatus est Jehovah, et instruxit Ipsum, et docuit Ipsum semitam judicii, et docuit Ipsum scientiam, et viam intelligentiarum nosse fecit Ipsi?" xl 14;
manifeste pro intellectu veri: apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, State super viis, et videte, et quaerite de semitis saeculi, quae sit via bona, et ite in illa, vi 16;
similiter pro intellectu veri: apud Esaiam,
Ducam caecos in via non noverunt, in semitis non noverunt, ducam eos, xlii 16;
de veris praedicantur 'et via, et semita, et trames, et platea, et vicus,' quia ducunt ad verum; ut etiam apud Jeremiam,
Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ad eundum semitas, viam non stratam, xviii 15:
similiter in Libro Judicum,
In diebus Jaelis cessarunt tramites, et euntes semitas, iverunt tramites tortuosos; cessarunt vici in Israel, v 6, [7].
AC n. 628
Arcana Coelestia n. 628
628. Sensus internus hic est quod omnis homo quicumque fuit in terra ubi Ecclesia, 'corruperit viam suam,' sic ut non intelligere verum, quia omnis homo corporeus factus; non solum illi de quibus in versu priore, sed etiam illi qui 'Noahus' dicuntur, de quibus hi' et in versu sequente in specie agitur; nam antequam regenerati, tales fuerunt; haec praecedunt quia de regeneratione eorum in sequentibus agitur: et quia parum Ecclesiae remansit, nunc dicitur 'Deus,' non Jehovah. In hoc versu significatur quod nihil verum fuerit; in nunc sequente, quod nihil bonum; modo in reliquiis, quae apud hos qui 'Noahus' vocantur, nam absque reliquiis, non datur regeneratio tum in doctrinalibus quae sciverunt: sed non fuit intellectus veri, qui nusquam datur nisi ubi voluntas boni; ubi non voluntas ibi nec intellectus, et qualis voluntas talis intellectus; apud antiquissimos fuit voluntas boni quia amor in Dominum, et inde intellectus veri; sed hic intellectus prorsus cum voluntate periit. Verum quoddam rationale, et bonum naturale, remansit apud hos qui vocantur Noahus, quare etiam potuerunt regenerari.
AC n. 629
Arcana Coelestia n. 629
629. Vers. 13. Et dixit Deus Noaho, Finis omnis carnis venit coram Me, quia impleta est terra violentia a faciebus eorum; et ecce, Ego perdens eos cum terra. 'Quod dixerit Deus' significat quod ita fuerit: 'finis omnis carnis venit coram Me' significat quod humanum genus non posset non perire: 'quia impleta est terra violentia' significat quod amplius nulla voluntas boni: 'ecce, Ego perdam eos cum terra' significat quod genus humanum cum Ecclesia periret.
AC n. 630
Arcana Coelestia n. 630
630. Quod 'dixit Deus' significet quod ita fuerit, constat ex eo quod apud Jehovam non sit nisi quam Esse.
AC n. 631
Arcana Coelestia n. 631
631. Quod 'finis omnis carnis venit coram Me' significet quod genus humanum non posset non perire, constat ab ipsis verbis, tum a significatione 'carnis,' quod sit omnis homo in genere, et corporeus homo in specie, de quo prius.
AC n. 632
Arcana Coelestia n. 632
632. Quod 'impleta est terra violentia' significet quod amplius nulla voluntas boni, constat ab illis quae de significatione 'violentiae' prius ad vers. 11 dicta et ostensa sunt: in praecedente versu dictum est de intellectu veri, hic dicitur de voluntate boni, quod utrumque perierit apud hominem Ecclesiae.
AC n. 633
Arcana Coelestia n. 633
633. Res se ita habet quod apud nullum hominem sit aliquis intellectus veri ac voluntas boni, ne quidem apud illos qui fuerunt ex Antiquissima Ecclesia; sed cum caelestes fiunt, apparet sicut voluntas boni et intellectus veri esset apud eos, sed est solius Domini, quod etiam sciunt, agnoscunt et percipiunt; sicut etiam apud angelos; usque adeo ut qui non scit, agnoscit et percipit quod ita sit, nihil prorsus intellectus veri et voluntatis boni habeat. Apud hominem quemcumque, et apud angelum quemcumque, etiamsi caelestissimum, proprium ejus non est nisi falsum et malum; nam notum est quod caeli non sint puri coram Domino; et quod omne bonum et omne verum sit solius Domini; sed sicut homo et angelus potest perfici, ita, ex Divina Domini Misericordia, perficitur, et recipit sicut intellectam veri et voluntatem boni, sed quod habeat, est solum apparentia: perfici potest unusquisque homo, et consequenter recipere donum hoc misericordiae Domini, secundum cujusvis vitae actualitates {x}convenienter ejus implantato a parentibus malo hereditario.
AC n. 634
Arcana Coelestia n. 634
634. Sed perquam difficile est ad captum dicere, quid intellectus veri et voluntas boni in proprio sensu, ex causa quod omne quod cogitat homo, putet esse intellectus, quia ita id appellat; et omne quod cupit, putet esse voluntatis, quia ita id appellat: eoque difficilius est dicere ad captum quia plerique hodie quoque ignorant quod intellectuale sit distinctum a voluntario; nam cum cogitant quid, dicunt se velle, et cum volunt quid, dicunt se cogitare, ita quoque ex causa quod ita appellent: praeterea causa est quod difficile comprehendi possit, quia in corporeis solum sunt, seu vita eorum in extremis: [2] ex his causis ignorant quoque quod interius quoddam, et adhuc interius, immo intimum detur apud unumquemvis hominem; et quod corporeum ejus et sensuale sit extremum; cupiditates et res memoriae sint interiora; affectiones et rationalia sint adhuc interiora; et voluntas boni ac intellectus veri sint intima; et haec ita distincta inter se ut nihil usquam distinctius; corporeus homo omnia haec unum facit, et confundit; quae causa est quod credat, cum moritur corporeum ejus etiam omnia moritura esse, cum tamen tunc primum incipit vivere et quidem per interiora sua ordine succedentia; nisi interiora ejus ita distincta essent, et sibi succederent, nusquam potuissent homines in altera vita esse spiritus, esse spiritus angelici, esse angeli, qui distinguuntur ita secundum interiora; inde tres caeli inter se distinctissimi. Ex his nunc aliquantum constare potest quid intellectu veri et voluntas boni in proprio sensu, et quod solum praedicari queant de homine caelesti, seu de angelis tertii caeli.
AC n. 635
Arcana Coelestia n. 635
635. Quod in fine dierum Ecclesiae antediluvianae perierit omnis intellectus veri et voluntas boni, significatur per illa quae dicta sunt in versu priore, et in hoc; apud antediluvianos qui diris persuasionibus et foedis cupiditatibus imbuti erant, ita ut ne quidem aliquod vestigium appareret; sed apud hos qui 'Noahus' appellantur, permanserunt reliquiae, quae tamen non potuerunt sistere aliquod intellectus ac voluntatis, sed modo rationale verum et naturale bonum nam qualis homo, talis reliquiarum operatio; per reliquias potuerunt illi regenerari, nec persuasiones obstabant et absorbebant operatione Domini per reliquias: persuasiones seu principia falsi radicata impediunt omnem operationem, quae nisi prius exstirpentur, nusquam potest homo regenerari; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 636
Arcana Coelestia n. 636
636. Quod 'perdam eos cum terra' significet quod genus humanum cum Ecclesia periret, constat ex eo quod hic dicatur 'cum terra'; 'terra' enim in lato sensu significat amorem, ut prius dictum, ita caelestia Ecclesiae; hic quia nullus amor, nec quicquam caeleste, remansit, significat amorem sui, et quod contrarium caelesti Ecclesiae est; sed usque homo Ecclesiae fuit quia doctrinalia fidei habuit: nam, sicut dictum, terra est continens humi, et humus continens agri, sicut amor est continens fidei, et fides continens cognitionum fidei.
AC n. 637
Arcana Coelestia n. 637
637. Quod 'perdam eos cum terra' significet quod genus humanum periret cum Ecclesia, res se ita habet: si Ecclesia Domini prorsus exstingueretur in tellure, genus humanum nequaquam potuisset esse, sed omnes cum singulis perirent; se habet Ecclesia sicut cor, ut prius dictum; quamdiu cor vivit, circumjacentia viscera et membra possunt vivere; at ut primum cor moritur, omnia et singula quoque moriuntur: Ecclesia Domini in tellure est sicut cor, inde genus humanum, etiam illud quod extra Ecclesiam est, vitam habent; causa ignotissima unicuivis est; sed ut aliquid sciatur, se habet universum genus humanum in tellure, sicut corpus cum ejus partibus, in quo Ecclesia est instar cordis; et nisi Ecclesia foret, cum qua, sicut cum quodam corde, uniretur Dominus per caelum et mundum spirituum, foret disjunctio; et cum disjunctio humani generis a Domino, ilico periret: quae causa est quod a prima creatione hominis semper aliqua Ecclesia fuerit; et, quoties Ecclesia perire incepit, quod usque remanserit apud quosdam. [2] Haec quoque causa fuit Adventus Domini in mundum; nisi ex Divina Ipsius Misericordia venisset, universum genus humanum in hac tellure periisset; nam tunc Ecclesia in extremis fuit et vix aliquid bonum et verum superstes. Quod genus humanum nusquam vivere possit nisi conjunctum sit cum Domino per caelum et mundum spirituum, causa est quia homo in se spectatus multo vilius est brutis; si relinqueretur sibi, rueret in sui et omnium perniciem, nam nihil aliud quam sui et omnium destructionem cupit, ordo ejus foret ut unus alterum amaret sicut semet, sed nunc unusquisque semet amat prae aliis, ita omnes alios odit; at bruta animalia prorsus aliter; eorum ordo est, secundum quem vivunt; ita vivunt prorsus secundum ordinem in quo sunt, homo autem prorsus contra ordinem; quare nisi Dominus ejus misereretur et conjungeret eum Sibi per angelos, nusquam potuisset unum minutum vivere: hoc homo ignorat.
AC n. 638
Arcana Coelestia n. 638
638. Vers. 14. Fac tibi arcam lignorum gopher mansiones facies arcam, et bituminabis eam intus et extus bitumine. Per 'arcam' significatur homo hujus Ecclesiae: per 'ligna gopher' ejus concupiscentiae: per 'mansiones' significantur binae partes hominis, quae sunt voluntatis et intellectus: per 'bituminare eam intus et extus' significatur conservatio a cupiditatum inundatione.
AC n. 639
Arcana Coelestia n. 639
639. Quod per 'arcam' significetur homo hujus Ecclesiae, seu Ecclesia Noahus dicta, constare satis potest a descriptione ejus in sequentibus; tum ex eo quod Verbum Domini ubivis involvat spiritualia et caelestia, hoc est, quod Verbum Domini sit spirituale et caeleste: si arca, cum ejus bituminatione, dimensione, et constructione, ut et diluvium, non plus quam sonat littera, significarent, nihil prorsus spirituale et caeleste foret, sed modo aliquid historicum, quod pluri usui non foret humano generi quam simile quid, quod describitur a profanis: at quia Verbum Domini ubivis in sinu seu recessu sua continet et involvit spiritualia et caelestia, constat clare quod per 'arcam,' et per omnia quae de arca dicitur, significentur arcana nondum detecta: [2] similiter quoque alibi, ut per 'arculam,' in qua Moses reconditus, et quae posita in ulva juxta litus fluminis, Exod. ii 3; et adhuc sublimius per 'arcam sanctam' in deserto, quae exstructa secundum typum ostensum Mosi in monte Sinai; in qua nisi omnis et singula fuissent repraesentativa Domini et Ipsius regni, non aliud fuisset quam quoddam idolum, et cultus idololatricus; similiter templum Salomonis, quod nusquam sanctum fuit ex se, seu ex auro argento, cedro et lapide ibi, sed ex singulis quae repraesentabantur per illa; similiter hic, nisi arca et ejus constructio cultus singulis significarent aliquod arcanum Ecclesiae, Verbum non foret Verbum Domini, sed mortua quaedam littera, sicut apud aliquem profanum scriptorem. Quod 'arca' significet hominem Ecclesiae, seu Ecclesiam quae 'Noahus' dicta, inde constat.
AC n. 640
Arcana Coelestia n. 640
640. Quod per 'ligna gopher' significentur concupiscentiae et per 'mansiones' binae partes ejus hominis, quae sunt voluntati et intellectus, nemo adhuc novit: nec quomodo illa significantur, scire quisquam potest, nisi prius dicatur quomodo se res habuit cum illa Ecclesia. Antiquissima Ecclesia, ut saepius dictum, ex amore novit quicquid esset fidei, seu quod idem est, ex voluntate boni habuit intellectum veri; sed posteri eorum ex hereditario quoque traxerunt, quod dominarentur apud eos cupiditates quae sunt voluntatis, quibus etiam immerserunt doctrinalia fidei, inde Nephilim facti: cum itaque Dominus praevidit, si homo in tali natura maneret, quod in aeternum periret, ideo provisum a Domino ut voluntarium separaretur ab intellectuali, et formaretur homo, non ut prius, per voluntatem boni, sed per intellectum veri donaretur ei charitas, quae quasi voluntas boni apparet. Haec nova Ecclesia, quae 'Noahus' vocatur, talis facta est, et sic fuit ex prorsus alia indole quam Ecclesia Antiquissima. Praeter hanc Ecclesiam etiam aliae fuerunt tunc temporis, ut illa quae Enosh dicta, de qua prius ad cap. iv 25, 26; tum etiam, quarum non talis mentio et descriptio exstat: hic modo describitur Ecclesia Noah, quia alia et prorsus diversa indole fuit ab Antiquissima.
AC n. 641
Arcana Coelestia n. 641
641. Quia hic homo Ecclesiae reformandus esset quoad illam partem hominis quae intellectus vocatur, prius quam reformari posset quoad alteram quae voluntas appellatur, hic describitur quomodo illa quae sunt voluntatis separata sint ab illis quae sunt intellectus, et quasi contecta et reservata, ne quicquam eam tangeret; nam si excitarentur ea quae voluntatis, hoc est, quae cupiditatis essent, periisset; ut, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus constabit. Binae illae partes, intellectus et voluntas, ita distinctae sunt apud hominem ut nihil distinctius, quod mihi manifeste scire datum, etiam per id quod intellectualia spirituum et angelorum influant in sinistram partem capitis seu cerebri, at voluntaria in dextram, similiter quoad faciem; cum angelici spiritus influunt, tunc molliter sicut lenissimae aurae influunt; at cum spiritus mali, tunc est quasi inundatio, in sinistram cerebri partem cum phantasiis et persuasionibus diris, in dextram cum cupiditatibus; influxus eorum est quasi inundatio phantasiarum et cupiditatum.
AC n. 642
Arcana Coelestia n. 642
642. Ex his constare potest quid involvit prima haec arcae descriptio quod constructa sit ex 'lignis gopher,' quid 'mansiones,' tum quod 'bitumine foris et intus bituminaretur'; nempe quod altera illa pars quae voluntatis, conservaretur ab {x}inundatione; et solam aperiretur illa pars quae est intellectus, quae describitur, vers. 16, per 'fenestram, januam, infimas, secundanas et tertianas.' Haec forte incredibilia sunt quia in nullus ideam adhuc venerunt, et quia non talem conceptum habuerunt de Verbo Domini, usque tamen verissima sunt: sed haec minima et communissima arcana sunt, quae homo nescit; si ei singularia dicerentur ne quidem unum caperet.
AC n. 643
Arcana Coelestia n. 643
643. Quod itaque ipsam significationem vocum attinet, ut quod 'ligna gopher' significent concupiscentias, et quod 'mansiones' utramque partem hominis, constare potest a Verbo: lignum gopher est lignum abundans sulphure, sicut abies et ejus generis plura; ex sulphure praedicatur quod significet concupiscentias, quia facile arripit ignem. Antiquissimi compararunt et assimilarunt illa quae sunt apud hominem, auro, argento, aeri, ferro, lapidi, ligno: caeleste ejus intimum 'auro,' caeleste inferius 'aeri,' et quod infimum seu corporeum inde 'ligno': at spirituale intimum compararunt et assimilarunt 'argento,' spirituale inferius 'ferro,' et infimum ejus 'lapidi'; quae cum nominantur in Verbo, per illa in sensu interno talia significantur, ut apud Esaiam,
Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem et exactores tuos justitiam, lx 17;
ibi agitur de regno Domini, ubi non talia metalla; sed sunt caelestia et spiritualia, quae quod significentur, etiam ex eo clare constat, quia de 'pace et justitia' dicitur; ibi 'aurum, aes et lignum' sibi correspondent, et significant caelestia, seu voluntaria, ut dictum; et 'argentum, ferrum et lapis' sibi correspondent, et significant spiritualia seu intellectualia: [2] apud Ezechielem,
Praedabuntur opes tuas, depraedabuntur merces tuas;... lapides tuos et ligna tua, xxvi 12;
quod per 'opes et merces' non significentur opes et merces mundanae, constat manifeste, sed caelestes et spirituales; ita quoque per lapides et ligna, ubi 'lapides' sunt illa quae sunt intellectus, et 'ligna' illa quae voluntatis: apud Habakkuk,
Lapis e pariete clamat, et trabs e ligno respondet,
ii 11;
'lapis' pro infimo intellectus, et 'lignum' pro infimo voluntatis, quod respondet cum aliquod depromitur ex scientifico sensuali: apud eundem,
Vae dicenti ligno, Expergiscere; et Suscitare, lapidi silenti, hic docebit; hic ecce fixus auro et argento, et nullus spiritus in medio ejus; at Jehovah in templo sanctitatis Suae, ii 19, [20];
hic quoque 'lignum' pro cupiditate, 'lapis' pro intellectuale infimo, quare de eo praedicatur 'silere et docere'; 'quod spiritus non in medio ejus' significat' quod nihil caeleste et spirituale repraesentet; sicut templum ubi lapis et lignum, et ea alligata auro et argento, apud eos qui nihil cogitant de illis quae repraesentant: [3] apud Jeremiam,
Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. v {x}4;
ubi 'aquae et argentum' significant ea quae sunt intellectus, 'ligna' quae sunt voluntatis: apud eundem,
Dicentes ligno, Pater meus tu; et lapidi, Tu genuisti nos, {1} [Jer.] ii 27;
ibi 'lignum' pro cupiditate quae voluntatis, ex qua conceptus, et 'lapis' pro scientifico sensuali, ex quo genitus. Inde apud Prophetas passim, 'servire ligno et lapidi' pro sculptilibus ex ligno et lapide, per quae significatur quod serviverint cupiditatibus et phantasiis; etiam 'moechari cum ligno et lapide,' ut Jer. iii 9: apud Hosheam,
Populus lignum suum interrogat, et baculus ejus indicat ei, quia spiritus scortationum seduxit, iv 12;
pro quod interroget sculptile ligneum, seu cupiditates: apud Esaiam,
Paratum ab heri tophet,... rogus ejus ignis et ligna multum, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, xxx 33;
hic 'ignis, sulphur et ligna' pro foedis cupiditatibus. [4] 'Lignum' in genere significat illa quae sunt infima voluntatis; 'ligna pretiosa,' ut cedrinum et similia, quae bona, sicut cedrina ligna in templo; et lignum cedrinum adhibitum in mundatione leprae, Lev. xiv 4, 6, 7, et lignum projectum in aquas amaras ad Marah, ex quo aquae dulces factae, Exod. xv 25; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in illis locis. 'Ligna vero non pretiosa' et quae facta in sculptilia, ut et ad rogum adhibita, et talia, significant cupiditates; sicut hic ligna gopher ex sulphure; ut apud Esaiam,
Dies ultionis Jehovae;... convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv [8,] 9;
'pix' pro diris phantasiis, 'sulphur' pro foedis cupiditatibus.
@1 Heb. has two readings. S. here has the plural, but in n. 3703 and in A.E. 1145 he has me for nos.$
AC n. 644
Arcana Coelestia n. 644
644. Quod per 'mansiones' significentur binae partes hominis, quae sunt voluntatis et intellectus, constat ex illis quae dicta sunt, quod binae illae partes, voluntas et intellectus, sint inter se distinctissimae, et quod ideo, ut dictum, cerebrum humanum in binas partes, quae vocantur hemisphaeria, divisum sit; ad sinistrum ejus hemisphaerium pertinent intellectualia, ad dextrum voluntaria; haec communissima est distinctio. Praeterea tam voluntas quam intellectus in innumerabiles partes distinguuntur, nam tot divisiones intellectualium et tot voluntariorum hominis sunt ut nusquam quoad genera universalia, minus quoad species, exprimi aut enumerari possint: homo est sicut quoddam exiguissimum caelum, qui correspondet mundo spirituum et caelo, ubi omnia genera et omnes species intellectualium et voluntariorum, ex Domino, ita ordinatissime distincta sunt ut ne quidem omnium minimum sit quod non distinctum; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In caelo divisiones illae appellantur societates, in Verbo 'habitacula,' a Domino 'mansiones,' Joh. xiv 2; hic autem 'mansiones' quia praedicantur de arca, per quam significantur homo Ecclesiae.
AC n. 645
Arcana Coelestia n. 645
645. Quod per 'bituminare eam intus et extus bitumine' significetur conservatio a cupiditatum inundatione, constat ab illis quae prius dicta sunt: homo enim hujus Ecclesiae reformandus prius erat quoad ejus intellectualia; quare conservatus est ab inundatione cupiditatum, quae omne reformationis opus destruerent. In textu originali non quidem legitur quod bitumine bituminaretur; sed adhibetur vox {1} quae denotat protectionem, derivata ab expiare aut propitiare, quare simile involvit; expiatio seu propitiatio Domini est protectio ab inundatione mali.
@1 In the Heb. there is a remarkable and significant resemblance between [ ] (gopher)=? cypress, [ ], (kopher)=? cypress, and [ ] (kaphar)=cover, forgive (sins). All these occur in this verse; 'pitch' may be derived from cypress but it is not actually mentioned.$
AC n. 646
Arcana Coelestia n. 646
646. Vers. 15. Et sic facies illam; trecenti cubiti longitudo arcae, quinquaginta cubiti latitudo ejus, et triginta cubiti altitudo ejus. Per 'numeros' hic ut prius significantur reliquiae quod paucae: 'longitudo' est illarum sanctum, 'latitudo' est verum, 'altitudo' est bonum.
AC n. 647
Arcana Coelestia n. 647
647. Quod haec talia significent, non potest non unicuique peregrinum et remotissimum apparere, ut quod numeri 'trecenti, et quinquaginta, et triginta' significent reliquias et quidem paucas; tum quod 'longitudo, latitudo et altitudo' significent sanctum, verum et bonum: sed praeter quae dicta et ostensa supra sunt de numeris, ad vers. 3 hujus capitis, quod ibi 'centum et viginti' significent reliquias fidei, etiam constare unicuique potest ex eo quod qui in sensu interna sunt, ut spiritus boni et angeli, extra omnia illa sint quae terrestria: corporea et mere mundana, ita extra omnia quae sunt numerorum et mensurarum, et tamen illis datur a Domino percipere Verbum plene: et quidem prorsus abstracte a talibus; et quia hoc verum, inde manifeste
constare potest quod caelestia et spiritualia involvant; quae ita remota sunt a sensu litterae ut ne quidem apparere possit quod talia sint; sicut sunt caelestia et spiritualia omnia et singula; exinde quoque scire potest homo quam vesanum sit velle explorare illa quae sunt fidei per sensualia et scientifica, et non prius credere quam sic illa capiat.
AC n. 648
Arcana Coelestia n. 648
648. Quod numeri et mensurae in Verbo caelestia et spiritualia significent, constare manifeste potest ex mensuratione Novae Hierosolymae et Templi apud Johannem et Ezechielem; cuivis constare potest quod per 'Novam Hierosolymam' et per 'Novum Templum' significetur regnum Domini in caelis et in terris, et quod regnum Domini in caelis et in terris non sub mensuras terrestres cadat, et usque dimensiones quoad longitudinem, latitudinem et altitudinem in numeris designantur; inde concludi ab unoquovis potest quod per numeros et mensuras significentur sancta, sicut apud Johannem,
Datus mihi est calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo, Apoc. xi 1:
et de Nova Hierosolyma,
Hierosolymae caelestis murus magnus et altus, habens portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis; ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, ab occasibus portae tres. Murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis duodecim nomina apostolorum Agni. Qui mecum loquebatur calamum habebat aureum, ut metiretur civitatem, et portas ejus et murum ejus. Civitas jacet quadrangularis, et longitudo ejus tanta est quanta etiam latitudo; mensus itaque est civitatem calamo in stadiis duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant: Mensus... est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. xxi {x} 12-17;
[2] hic ubivis numerus duodecim occurrit, qui numerus sanctissimus est, quia significat sancta fidei, ut supra ad vers. 3 hujus capitis dictum, et ad cap. xxix et xxx Geneseos, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; quare etiam additur quod illa mensura sit 'mensura hominis, hoc est angeli.' Similiter se habet cum Templo Novo et Hierosolyma Nova apud Ezechielem, quae quoque secundum mensuras describuntur, cap. xi 3, 5, 7, 9, 11, 13, 14, 22, 25, 30, 36, 42, 47; xli 1 ad f; xiii 5-15; Zach. ii 5, 6 [A.V. 1, 2]; ubi quoque numeri in se spectati nihil significant, sed sanctum caeleste et spirituale a numeris abstractum. Omnes quoque numeri dimensionum arcae, Exod. xxv 10; propitiatorii, mensae aureae, habitaculi, altaris, similiter, Exod. xxv {x} 17, 23; xxvi; et xxvii 1; et omnes numeri et dimensiones Templi, 1 Reg. vi 2, 3; praeter plura.
AC n. 649
Arcana Coelestia n. 649
649. Hic vero 'numeri seu mensurae arcae' nihil aliud significant quam reliquias quae fuerant apud hominem hujus Ecclesiae, cum reformaretur, et quidem quod paucae; quod constat ab eo quod in numeris illis dominentur 'quinque,' qui in Verbo significant aliquid seu parum; ut apud Esaiam,
Relinquentur in eo racemationes, sicut decussio oleae, duae tres baccae in capite rami supremi, quatuor quinque in ramis fructiferae, xvii 6;
ubi 'duo tria et quinque' pro paucis: apud eundem,
Mille unum coram increpatione unius, coram increpatione quinque fugietis, donec reliqui sitis sicut malus super capite montis, xxx 17;
ubi etiam pro paucis. Minimum etiam mulctae, super restitutionem, fuit 'quinta pars,' Lev. 16, 24 [A.V. v 16, vi 5]; xxii 14 ; Num. v 7; et minimum additamenti, cum redimerent bestiam, domum, agrum, decimas, erat 'quinta pars,' Lev. xxvii 13, 15, 19, 31.
AC n. 650
Arcana Coelestia n. 650
650. Quod 'longitudo' significet illarum sanctum, 'latitudo' illarum verum, et 'altitudo' illarum bonum, quae describuntur per numeros, non ita confirmari potest ex Verbo, quia praedicantur omnia et singula ex subjecto aut re, de qua agitur; sicut 'longitudo' applicate ad tempus significat perpetuum et aeternum, ut 'longitudo dierum,' Ps. xxiii 6; Ps. xxi 5 [A.V.4]; at applicate ad spatium significat sanctum quod inde sequitur: ita quoque se habet cum 'latitudine, et altitudine': trina dimensio omnium est in terrestribus, sed tales dimensiones non praedicari possunt de caelestibus et spiritualibus; cum praedicantur, abstracte a dimensionibus intelligitur perfectio major et minor, tum ejus quale et quantum; ut hic quale quod sint reliquiae, et earum quantum quod sint paucae.
AC n. 651
Arcana Coelestia n. 651
651. Vers. 16. Fenestram facies arcae, et ad cubitum perficies illam superne; et januam arcae in latere ejus pones; infimas, secundanas et tertianas facies illam: Per 'fenestram, quae ad cubitum perficienda superne' significatur intellectuale: per 'januam a latere' significatur auditio: per 'infimas, secundanas et tertianas' significantur scientifica, rationalia et intellectualia.
AC n. 652
Arcana Coelestia n. 652
652. Quod 'fenestra' significet intellectuale, et 'janua' auditionem, et sic in hoc versu agatur de parte hominis intellectuali, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe homo hujus Ecclesiae reformabatur ita: sunt in homine binae vitae, una est voluntatis, altera est intellectus; binae vitae fiunt, cum nulla voluntas, sed pro voluntate cupiditas; pars altera seu intellectualis est quae tunc potest reformari, et postea per eam dari nova voluntas, sic ut usque unam vitam constituant, nempe charitas et fides: quia nunc homo talis erat ut nulla voluntas, sed pro ea mera cupiditas, ea pars quae voluntatis est, clausa erat, sicut ad vers. 14 dictum, et altera pars seu intellectualis aperiebatur, de qua in hoc versu agitur.
AC n. 653
Arcana Coelestia n. 653
653. Se res ita habet: cum reformatur homo, quod fit per pugnas et tentationes, tunc tales spiritus mali ei associantur qui non nisi quam scientifica ejus et rationalia excitant, et ab illo tunc arcentur prorsus spiritus qui excitant cupiditates; nam bina genera spirituum malorum sunt, qui nempe in ratiocinia hominis agunt et qui in ejus cupiditates; spiritus mali qui ratiocinia hominis excitant, omnia falsa ejus depromunt et persuadere ei conantur quod falsa sint vera, immo etiam vera vertunt in falsa; cum quibus homo, dum in tentationibus est, pugnare debet; sed Dominus, per angelos qui homini adjuncti, pugnat: postquam per pugnas separata sunt, et quasi discussa falsa, tunc praeparatus est homo ut recipere possit vera fidei; quamdiu enim falsa regnant, nusquam potest homo recipere vera fidei, nam principia falsi obstant: cum ita praeparatus est ut recipere possit vera fidei, tunc primum inseminari possunt ei semina caelestia, quae sunt semina charitatis; semina charitatis nusquam possunt seminari in humo ubi falsa regnant, sed ubi vera: ita se habet reformatio seu regeneratio hominis spiritualis; ita quoque se habuit cum homine hujus Ecclesiae quae 'Noahus' vocatur. Inde est quod hic nunc agatur de 'fenestra et janua arcae,' deque 'mansionibus ejus infimis, secundanis et tertianis,' quae omnia ad spiritualem seu intellectualem hominem pertinent.
AC n. 654
Arcana Coelestia n. 654
654. Hoc nunc est quod notum est in Ecclesiis hodie, quod fides per auditionem; sed fides nusquam est cognitio illorum quae sunt fidei, seu cognitio credendorum; hoc solum est scientia; sed est agnitio; sed agnitio nusquam apud aliquem dari potest nisi principale fidei apud illum sit, quod est charitas, hoc est, amor erga proximum, et misericordia; quando charitas est, tunc est agnitio, aut tunc est fides; qui aliter capit, tam longe abest a cognitione fidei, quantum abest vel distat terra a caelo: cum charitas adest quae est bonitas fidei, tunc adest agnitio quae est veritas fidei: quare homo dum secundum scientifica, rationalia et intellectualia regeneratur, est ob finem ut praeparetur humus, seu mens ejus, ad recipiendum charitatem, ex qua seu ex cujus vita dein cogitet et agat; tunc reformatus seu regeneratus est, non prius.
AC n. 655
Arcana Coelestia n. 655
655. Quod per 'fenestram, quae quoad cubitum perficienda superne' significetur intellectuale, constare potest unicuique ex illis quae nunc dicta sunt; tum ex eo quod intellectuale non aliter comparari queat quam fenestrae superne, cum agitur de constructione arcae et per 'arcam' significatur homo Ecclesiae: in Verbo similiter appellatur 'fenestra' hominis intellectuale, sive sit ratio sive ratiocinatio, hoc est, visus ejus internus; ut apud Esaiam,
Afflicta, turbine jactata, non consolata;... ponam
pyropum soles {1} (fenestras) tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, et omnem finem tuum in lapides desiderii, liv 11, 12;
ibi pro fenestris 'soles' a lumine quod immittitur seu transmittitur; 'soles seu fenestrae' ibi sunt intellectualia, et quidem ex charitate, quare 'pyropo' assimilantur; 'portae' sunt rationalia inde; et 'finis' est scientificum et sensuale; agitur ibi de Ecclesia Domini. [2] Omnes 'fenestrae' Templi Hierosolymae idem repraesentabant, illarum 'supernae' intellectualia, 'mediae' rationalia, et 'infimae' scientifica et sensualia, nam tres substructiones erant, 1 Reg. vi 4, 6, 8; similiter 'fenestrae' Novae Hierosolymae apud Ezechielem, xl 16, 22, 25, 33, 36: apud Jeremiam,
Ascendit mors in fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, ix 20 [A.V. 21];
ubi fenestrae mediae mansionis significantur, quae sunt rationalia quod exstinguantur; 'infans in platea' est nascens veritas. Quia 'fenestrae' significant intellectualia et rationalia quae sunt veri, etiam significant ratiocinia quae sunt falsi; ut apud eundem,
Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio,... qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et excidit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingenda minio, xxii 13, 14;
'fenestrae' pro principiis falsi: apud Zephaniam,
Cubabunt in medio ejus catervae bestiarum, omnis fera
ejus gentis; tam platea {2} quam chippod in malogranatis ejus pernoctabunt; vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, ii 14;
de Asshure et Ninive, 'Asshur' pro intellectu, hic vastato; 'vox cantans in fenestris' pro ratiociniis ex phantasiis.
@1 Heb. [ ] (shimshoth)='suns.' Only in reference to the ark the word used for window is [ ] (tsohar)='light', that which shines.'$
@2 platea='spoonbill' but here Heb. [ ] (qaath)=pelican or heron (A.V. has 'cormorant'); [ ] (qippod)=hedgehog or porcupine (A.V. has 'bittern'). Sch. has platea et anataria.$
AC n. 656
Arcana Coelestia n. 656
656. Quod per 'januam a latere' significetur auditio, inde nunc constare potest, nec opus est ut confirmetur per similia ex Verbo: similiter enim se habet auris ad organa sensoria interna, sicut janua a latere ad fenestram superne, seu quod idem est, auditio quae est auris, ad intellectuale quod est sensorii interni.
AC n. 657
Arcana Coelestia n. 657
657. Quod per 'infimas, secundanas et tertianas' significentur scientifica, rationalia et intellectualia, inde quoque sequitur: sunt tres gradus intellectualium in homine; ejus infimum est scientificum, medium est rationale, supremum est intellectuale; haec ita distincta sunt inter se ut nusquam confundantur; sed quod homo hoc nesciat, causa est quod in sensuali et scientifico solum vitam ponat; et cum ei inhaeret, ne quidem scire potest quod rationale ejus sit a scientifico distinctum, minus tunc quod intellectuale; cum tamen ita se res habet quod Dominus per intellectuale apud hominem influat in ejus rationale, et per rationale in scientificum memoriae, inde vita sensuum, visus et auditus; hic est verus influxus, et hoc est verum commercium animae cum corpore; absque influxu vitae Domini in intellectualia apud hominem (seu potius in voluntaria, et per voluntaria in intellectualia, et per intellectualia in rationalia, et per rationalia in ejus scientifica quae sunt memoriae) {1} nusquam dari potest vita apud hominem: et tametsi homo in falsis est et malis, usque tamen est influxus vitae Domini per voluntaria et intellectualia, sed recipiuntur illa quae influunt, in parte rationali secundum ejus formam; et facit ut homo possit ratiocinari, possit reflectere, possit intelligere quid verum et bonum; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tum quomodo se habet vita apud bruta.
@1 Parentheses inserted by Ed.$
AC n. 658
Arcana Coelestia n. 658
658. Tres illi gradus, qui in genere vocantur intellectualium hominis, nempe intellectus, ratio et scientia, significati quoque sunt, ut dictum, in Templo Hierosolymae per fenestras trium x substructionum, 1 Reg. vi 4, 6, 8, tum etiam prius per fluvios qui exibant ex horto Edenis ab oriente, ubi 'oriens' significat Dominum, 'Eden' amorem qui est voluntatis, 'hortus' intelligentiam inde, 'fluvii' sapientiam, rationem, et scientiam; de quibus videantur quae dicta sunt ad cap. ii vers.10-14.
AC n. 659
Arcana Coelestia n. 659
659. Vers. 17. Et Ego, ecce Me adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis; omne quod in terra, exspirabit. Per 'diluvium' significatur inundatio mali et falsi: 'ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis' significant quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae: 'omne quod in terra, exspirabit' significat eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt.
AC n. 660
Arcana Coelestia n. 660
660. Quod per 'diluvium' significetur inundatio mali et falsi, constat ex illis quae prius dicta sunt de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quod foedis cupiditatibus possessi fuerint et quod iis immerserint doctrinalia fidei; inde illis persuasiones falsi, quae exstinguebant omne verum et bonum et simul intercludebant viam pro reliquiis ne operari possent; inde non potuit aliter quam quod semet perderent; cum interclusa est via pro reliquiis, tunc homo non amplius est homo, quia non amplius tutari potest ab angelis, sed totus quantus possidetur a malis spiritibus, qui non aliud student et cupiunt quam ut hominem exstinguant; inde mors antediluvianorum, quae describitur per 'diluvium,' seu inundationem totalem: influxus phantasiarum et cupiditatum a malis spiritibus etiam non est dissimilis cuidam diluvio; quare etiam in Verbo passim vocatur diluvium seu inundatio, quod, ex Divina Domini misericordia, videbitur in praemittendis {1} ad caput sequens.
@1 See n. 705.$
AC n. 661
Arcana Coelestia n. 661
661. 'Ad perdendum omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis': quod significet quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae, constat inde, tum ex eorum descriptione prius, quod successive hereditario traxerint a parentibus talem genium ut tam diris persuasionibus prae aliis imbuerentur; imprimis ex causa quod doctrinalia fidei, quae apud se habebant, cupiditatibus suis infuderint, tunc tales facti; aliter se res habuit cum iis qui nulla doctrinalia fidei habent, sed in ignorantia prorsus vivunt; ii non possunt ita facere, ita non profanare sancta, et sic intercludere viam pro reliquiis, [2] consequenter non angelos Domini a se expellere. Reliquiae, ut dictum, sunt omnia innocentiae, omnia charitatis, omnia misericordiae, et omnia veritatis fidei, quae homo ab infantia a Domino habuit, et didicit; omnia et singula illa reconduntur; quae si homo non haberet, nusquam aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae potuisset inesse ejus cogitationi et actionibus, proinde nihil boni et veri; inde pejor foret immanibus feris; similiter si haberet reliquias talium, at per foedas cupiditates et diras persuasiones falsi viam obturaret ne operari possent; tales fuerunt antediluviani qui semet perdiderunt, qui intelliguntur per 'omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis.' [3] 'Caro' significat, ut prius ostensum, omnem hominem in genere, et corporeum in specie; 'spiritus vitarum' omnem vitam in genere, sed proprie illorum vitam qui regenerati fuerunt, ita hic posteritatem ultimam Ecclesiae Antiquissimae, in qua tametsi nulla vita fidei residua; usque quia a parentibus traxerunt aliquid seminis inde quod suffocarunt, hic vocatur 'spiritus vitarum,' seu 'in cujus naribus flatus spiritus vitarum,' ut cap. seq. vii vers. 22. 'Caro sub caelis' significat mere corporeum, 'caeli' sunt intellectualia veri et voluntaria boni; quae cum a corporeo separata sunt, homo non amplius potest vivere; quod sustinet hominem, est conjunctio ejus cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino.
AC n. 662
Arcana Coelestia n. 662
662. 'Omne quod in terra, exspirabit': quod significet eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt, [constare potest ex his;] quod 'terra' non significet universum terrarum orbem, sed modo illos qui ab Ecclesia fuerunt, prius ostensum est; ita nusquam intelligitur hic aliquod diluvium, minus diluvium universale, sed exspiratio seu suffocatio eorum qui ibi, cum separati a reliquiis, ita ab intellectualibus veri et voluntariis boni, proinde a caelis. Quod 'terra' significet tractum ubi Ecclesia, proinde eos qui ibi, praeter loca prius ex Verbo allata, etiam haec confirmationi sint; apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Desolata erit tota terra, et {x}consummationem non factam, propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper, iv 27, 28;
ibi 'terra' pro habitatoribus ubi Ecclesia, quae vastata: apud Esaiam,
Commovebo caelum, et concutietur terra e loco suo, xiii 13;
'terra' pro homine vastando ubi Ecclesia: apud Jeremiam,
Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terra', xxv 33;
ubi 'finis terrae' non significat universum orbem terrarum, sed modo tractum ubi Ecclesia, proinde homines qui fuerunt Ecclesiae: apud eundem,
Gladium Ego vocans super omnes habitatores terrae;...
venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, xxv 29, 31;
ubi nec intelligitur universus orbis, sed modo tractus ubi Ecclesia, proinde habitator, seu homo Ecclesiae; 'gentes' ibi pro falsis: apud Esaiam,
Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, xxvi 21;
similiter: apud eundem,
Annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21:
apud eundem,
Jehovah creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens eam, Idem stabiliens eam, xlv 18;
'terra' pro homine Ecclesiae: apud Zachariam,
Dictum Jehovae extendentis caelos, et fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus, xii 1;
'terra' manifeste pro homine Ecclesiae. Terra distinguitur ab humo, ut homo Ecclesiae et ipsa Ecclesia, aut sicut amor et fides.
AC n. 663
Arcana Coelestia n. 663
663. Vers. 18. Et erigam foedus Meum tecum; et intrabis in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 'Erigere foedus' significat quod regeneraretur: 'quod is intraret in arcam, et filii ejus, et uxores filiorum ejus' significat quod salvaretur; 'filii' sunt vera, 'uxores' sunt bona.
AC n. 664
Arcana Coelestia n. 664
664. In priore versu actum est de iis qui se perderent; hic vero de regenerandis, et sic salvarentur, qui vocati 'Noah.'
AC n. 665
Arcana Coelestia n. 665
665. Quod 'erigere foedus' significet quod regeneraretur, manifeste constare potest ex eo quod non aliud foedus intercedere possit inter Dominum et hominem quam conjunctio per amorem et fidem; ita 'foedus' significat conjunctionem; est enim conjugium caeleste quod est ipsissimum foedus; conjugium caeleste seu conjunctio non existit nisi apud illos qui regenerantur; ita ipsa regeneratio in latissimo sensu significatur per foedus; Dominus 'foedus cum homine init' cum eum regenerat; quare foedus cum antiquis nihil aliud repraesentavit: ex sensu litterae non aliud capitur quam quod foedus cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, et toties cum posteris eorum pactum, spectet eos; sed ii tales fuerunt ut non regenerari potuerint, nam solum in externis cultum ponebant, et externa sancta putabant, absque quod interna adjuncta forent; quare foedera cum iis pacta non erant nisi quam repraesentationes regenerationis; sicut omnes ritus; et sicut ipse Abrahamus, Isacus et Jacobus, qui repraesentabant illa quae sunt amoris et fidei; similiter ac pontifices et sacerdotes, qualescumque essent, etiam qui scelesti, repraesentare potuerunt sacerdotium caeleste et sanctissimum; in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur; ita omnes reges Israelis et Jehudae, etiam pessimi, repraesentabant regium Domini; immo quoque Pharaoh, qui Josephum super terram Aegypti exaltavit. Inde et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, constare potest quod foedera toties cum filiis Jacobi pacta nihil fuerint nisi ritualia quae repraesentabant.
AC n. 666
Arcana Coelestia n. 666
666. Quod 'foedus' nihil aliud significet quam regenerationem et quae regenerationis sunt, constare potest ex Verbo passim ubi Ipse Dominus appellatur 'Foedus,' quia Ipse unicus est Qui regenerat, et Qui ab homine regenerato spectatur, et est Omne in omnibus amoris et fidei: quod Dominus sit ipsum Foedus constat apud Esaiam,
Ego Jehovah vocari Te in justitia, et apprehendens manum Tuam, et custodiens Te, et dabo Te in Foedus populi, in lucem gentium, xlii 6;
ubi 'foedus' pro Domino; 'lux gentium' est fides; similiter, cap. xlix 6, 8: apud Malachiam,
Ecce Ego mittens angelum Meum,... et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et Angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit,... quis sustinet diem Adventus Ipsius, iii 1, 2;
ubi Dominus appellatur 'Angelus foederis.' Sabbatum appellatur 'foedus aeternum,' Exod. xxxi 16, quia significat Ipsum Dominum; et hominem ab Ipso regeneratum caelestem. [2] Quia Dominus est ipsum Foedus, constat quod foederis sit omne quod conjungit hominem Domino, ita amor et fides, et quae sunt amoris et fidei; illa enim sunt Domini et in illis Dominus, ita ipsum foedus in illis ubi recipiuntur; haec non dantur nisi quam apud regeneratum, apud quem quicquid est Regeneratoris seu Domini, hoc est foederis seu foedus; ut apud Esaiam,
Misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, liv 10;
ubi 'misericordia et foedus pacis' est Dominus et quae sunt Domini: apud eundem,
Inclinate aurem vestram et ite ad Me, audite et vivat {1} ad vestra, et pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum, ducem et legislatorem populis, {2} lv 3, 4;
ubi 'David' pro Domino; 'foedus aeternitatis' in illis, et per illa, quae sunt Domini, quae intelliguntur per 'ire ad Ipsum,' et 'audire ut vivat anima': [3] apud Jeremiam,
Dabo illis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus in bonum illis et filiis illorum post illos; feriamque illis foedus saeculi, quod non avertar a post eos, ad benefaciendum Me illis, et timorem Meum dabo in cor illorum, xxxii 39, 40;
pro illis qui regenerandi, tum pro iis quae sunt apud regeneratum, quae sunt 'cor unum, et via una,' hoc est, charitas et fides, quae sunt Domini, ita foederis: apud eundem,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus pacis; non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum,... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum:... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos,... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, eroque iis in Deum, et ii erunt Mihi in populum, xxxi 31-33;
manifeste hic explicatur quid 'foedus,' quod sit amor et fides in Dominum, quae apud regenerandum: [4] apud eundem, appellatur amor
'foedus diei,' et fides 'foedus noctis,' xxxiii 20: apud Ezechielem,
Ego Jehovah ero illis in Deum, et servus Meus David princeps in medio illorum,... et pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis, xxxiv 24, 25;
ibi manifeste de regeneratione; 'David' pro Domino: apud eundem,
David... princeps iis in aeternum; pangam iis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis,... ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, xxxii 25, 26;
ubi similiter de regeneratione; 'David' et 'sanctuarium' pro Domino: apud eundem,
Inii foedus tecum,... et fuisti Mihi; et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, xvi 8, 9, 11;
ubi manifeste pro regeneratione: apud Hosheam,
Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avis caelorum et reptili terrae, ii 18;
pro regeneratione; 'fera agri' pro illis quae sunt voluntatis, 'avis caelorum' quae sunt intellectus: apud Davidem,
Redemptionem misit populo Suo, praecepit in aeternum foedus Suum, Ps. cxi 9;
pro regeneratione: 'foedus' dicitur quia datur et recipitur. [5] Qui vero non regenerati sunt, seu quod idem est, qui in externis ponunt cultum, et semet et quae cupiunt et cogitant, sicut pro diis aestimant et colunt, et quia separant se a Domino, praedicatur de iis quod 'irritum reddant foedus'; ut apud Jeremiam,
Deseruerunt foedus Jehovae Dei sui, et incurvarunt se diis aliis, et serviverunt iis, xxii 9:
apud Mosen,
Qui transgrederetur foedus serviendo diis aliis, soli, lunae, exercitui caelorum, lapidaretur, Deut. xvii 2 seq;
'sol' pro amore sui, 'luna' pro principiis falsi, 'exercitus caelorum' pro ipsis falsis. Exinde nunc constat quid 'arca foederis,' in qua testimonium seu foedus, quod Ipse Dominus; quid 'Liber foederis,' quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 4-7; (x)xxxiv 27; Deut. iv 13, 23; quid 'Sanguis foederis,' quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 6, 8, Qui solus Regenerator; inde 'foedus' ipsa regeneratio.
@1 Line 6 below, and n. 3869 have ut vivat.$
@2 I and Sch. have gentibus, so also n. 6804; but Heb. and n. 4197 has populis.$
AC n. 667
Arcana Coelestia n. 667
667. Quod 'is intraret in arcam, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus' significent quod salvaretur, constat ab illis quae prius dicta sunt, et quae sequuntur, quod salvatus quia regeneratus.
AC n. 668
Arcana Coelestia n. 668
668. Quod 'filii' sint vera, et 'uxores' sint bona, etiam prius ostensum est ad cap. v. 4, ubi 'filii et filiae,' hic autem 'filii et uxores,' quia 'uxores' sunt illa bona quae adjuncta sunt veris: nusquam enim aliquid verum produci potest nisi sit bonum seu jucundum ex quo; in bono et jucundo est vita, non autem in vero nisi quam habet a bono et jucundo; verum inde formatur et germinatur; similiter fides quae est veri, ab amore qui est boni; habet se verum sicut lux; nisi ex sole seu flamma, nulla lux; est lux inde formata. Verum est modo forma boni, et fides est modo forma amoris; verum inde formatur secundum qualitatem boni, et fides secundum qualitatem amoris seu charitatis: haec nunc causa est quod 'uxor et uxores' nominentur, quae significant bona adjuncta veris; inde in sequente versu, quod 'bina ab omnibus intrarent in arcam, masculus et femina'; nam absque bonis adjunctis nulla regeneratio.
AC n. 669
Arcana Coelestia n. 669
669. Vers. 19. Et ab omni vivente, ab omni carne, paria ab omni, intrare facies in arcam ad vivificandum tecum; masculus et femina erunt. Per 'animam viventem' significantur quae sunt intellectus; per 'omnem carnem' quae sunt voluntatis: 'paria ab omni intrare facies in arcam' significant regenerationem eorum: 'masculus' est verum, 'femina' es bonum.
AC n. 670
Arcana Coelestia n. 670
670. Quod per 'animam viventem' significentur quae sunt intellectus, et per 'omnem carnem' quae sunt voluntatis, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, tum ab illis quae sequuntur per 'animam viventem' significatur in Verbo omne animal in genere quodcumque, ut cap. i vers. 20, 21, 24; cap. ii vers. 19; hic autem quia ei adjungitur immediate 'omnis caro,' significantur illa quae sunt intellectus, ex causa de qua prius, quod homo hujus Ecclesia' regenerandus esset primum quoad intellectualia, quare etiam in sequente versu primum nominatur 'avis,' quae significat intellectualia seu rationalia, et sequitur de 'bestiis,' quae sunt voluntatis. 'Caro significat in specie corporeum quod est voluntatis.
AC n. 671
Arcana Coelestia n. 671
671. Quod 'paria ex omni intrare facies in arcam ad vivificandum' significent regenerationem eorum, constare potest ab illis quae in versu praecedente dicta, quod vera non regenerari queant nisi per bona et jucunda, ita quae sunt fidei non nisi quam per illa quae sunt charitatis; quare hic dicitur quod 'paria ex omni intrarent,' tam scilicet ex veris quae sunt intellectus, quam ex bonis quae sunt voluntatis. Apud hominem non regeneratum non datur intellectus veri aut voluntas boni, sed modo apparent sicut forent; etiam ita in communi sermone vocantur; sed apud illum dari possunt vera rationalia et scientifica, sed non sunt viva; dari quoque possunt quasi voluntaria bona, sed non sunt viva, similia sicut apud gentes; immo apud bruta; sed sunt modo analoga: apud hominem talia nusquam sunt viva priusquam regeneratus est et sic vivificata a Domino: in altera vita manifestissime percipitur quid non vivum, et quid vivum; verum quod non vivum, percipitur ilico sicut materiale quoddam filamentosum, clausum: bonum non vivum, sicut quoddam ligneum, osseum, lapideum; at verum et bonum a Domino vivificatum, est apertum, vitale, plenum spirituali et caelesti, patens usque a Domino, et hoc in unaquavis idea et actione, etiam in minimo utriusque; ideo nunc dicitur quod 'paria intrarent in arcam ad vivificandum.'
AC n. 672
Arcana Coelestia n. 672
672. Quod 'masculus' sit verum, et 'femina' sit bonum, prius dictum et ostensum est: in unoquovis minimo hominis est instar cujusdam conjugii; quicquid est intellectus ita copulatum est alicui ejus voluntatis; absque copula seu conjugio tali ne hilum producitur.
AC n. 673
Arcana Coelestia n. 673
673. Vers. 20. Ab ave secundum speciem ejus, et a bestia secundum speciem ejus, ab omni reptili humi secundum speciem ejus; paria ob omnibus intrabunt ad te, ad vivificandum. 'Avis' significat intellectualia; 'bestia' voluntaria; 'reptile homini' utrumque sed infimum: 'bina ab omnibus intrabunt ad vivificandum' significant, ut prius, regenerationem eorum.
AC n. 674
Arcana Coelestia n. 674
674. Quod 'avis' significet intellectualia seu rationalia prius ostensum est n. 40; tum quod 'bestia' significet voluntaria seu affectiones n. 45, 46, (x)142, 143, 246. Quod 'reptile humi' significet utrumque sed infimum, cuivis patere potest ex eo quod 'repens humi' sit infimum. Quod 'paria ab omnibus intrabunt ad vivificandum' significet regenerationem eorum, versu praecedente dictum.
AC n. 675
Arcana Coelestia n. 675
675. Quod dicatur 'avis secundum speciem suam, bestia secundum speciem suam, et reptile secundum speciem suam,' sciendum quod apud unumquemvis hominem intellectualium et voluntariorum dentur innumera genera et innumerabiliores adhuc species, quae inter se distinctissima sunt, tametsi homo hoc nescit; sed in regeneratione hominis depromit Dominus omnia et singula suo ordine, ea separat et disponit, ut ad vera et bona possint flecti et cum illis conjungi; et hoc cum varietate secundum status, qui quoque innumerabiles sunt: omnia illa usque nusquam in aeternum perfici possunt, quippe unumquodvis genus, unaquaevis species, et unusquisque status, indefinita comprehendit in simplici et magis in composito; homo ne quidem scit quod hoc sit, minus scire potest quomodo regeneratur; hoc est quod Dominus dicit ad Nicodemum de regeneratione hominis,
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, at qui non scis unde venit aut quo abit, sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. iii 8.
AC n. 676
Arcana Coelestia n. 676
676. Vers. 21. Et tu sume tibi ab omni cibo, qui comeditur; et collige ad te, et erit tibi et illis in cibum. 'Quod sumeret sibi ab omni cibo, qui comeditur' significat bona et jucunda: 'quod colligeret ad se' significat vera: quod 'esset ei et illis in cibum' significat utrumque.
AC n. 677
Arcana Coelestia n. 677
677. Quod cibum hominis regenerandi concernit, ita se res habet: antequam regenerari potest homo, instructus debet esse omnibus illis quae pro mediis inservire possunt, bonis et jucundis affectionum pro voluntariis, veris ex Verbo Domini, et confirmantibus quoque aliunde pro intellectualibus; antequam homo talibus instructus est, non regenerari potest; sunt illa cibi; quae causa est quod homo, non nisi quam cum ad adultam aetatem venit, regeneretur: sed unicuique homini peculiares, et quasi proprii, cibi sunt, qui a Domino providentur ei antequam regeneratur.
AC n. 678
Arcana Coelestia n. 678
678. Quod 'sumeret sibi ab omni cibo, qui comeditur' significet bona et jucunda, constare potest ab illis quae dicta sunt, quod vitam hominis constituant bona et jucunda, non ita vera, nam vera vitam suam accipiunt a bonis et jucundis: omne scientificum et rationale hominis ab infantia usque ad senectam, nusquam insinuatur ei nisi per bonum et jucundum; quae quia ex illis anima ejus vixit et sustentatur, vocantur cibi, et sunt cibi; nam absque illis anima hominis nusquam vivere potest; quod quisque scire potest si modo velit attendere.
AC n. 679
Arcana Coelestia n. 679
679. Quod 'colligeret ad se' significent vera, constat inde, nam de illis praedicatur 'colligere' quae in memoria hominis ubi collecta sunt: et praeterea involvit quod illa et haec, seu bona et vera, colligerentur apud hominem antequam regeneratur; absque enim bonis et veris collectis per quae, ut per media, operetur Dominus, nusquam potest homo regenerari, ut dictum; inde nunc sequitur quod 'esset ei et illis in cibum' significet utrumque.
AC n. 680
Arcana Coelestia n. 680
680. Quod bona et vera sint genuini cibi hominis, constare unicuivis potest; qui enim destituitur illis non vitam habet, sed est mortuus; cibi quibus anima ejus pascitur, cum mortuus, sunt jucunda ex malis et amoena ex falsis, quae sunt cibi mortis, tum ex rebus corporeis, mundanis et naturalibus, quae nihil vitae in se habent; et praeterea talis homo nec scit quid cibus spiritualis et caelestis, in tantum ut quoties nominatur 'cibus' aut 'panis' in Verbo, putet significari cibum corporeum; sicut in Oratione Domini, 'Da nobis panem cotidianum' putat solum esse victum corporis, et qui ulterius extendunt ideas, aiunt quoque esse cetera corporis necessaria, ut vestes, opes, et similia; immo disputant acriter quod non alius cibus intelligatur; cum tamen manifeste vident quod praecedentia et sequentia solum caelestia et spiritualia involvant et de regno Domini agatur, tum scire possunt quod Verbum Domini caeleste et spirituale sit; [2] inde et ex similibus aliis constare satis potest quantum homo hodie corporeus est, et quod nihil non, sicut Judaei, quod in Verbo dicitur, in sensu materiali et crassissimo velit capere: Ipse Dominus clare docet quid in Ipsius Verbo significatur per 'cibum et panem'; de cibo ita apud Johannem,
Jesus dixit, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dat, vi 27;
de pane, apud eundem,
Patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex illo comedat et non moriatur: Ego sum Panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, vi 49-51, 58;
sed sunt hodie, sicut qui audiverunt hoc dicentes,
Durus est hic sermo, quis potest audire?... et qui abiverunt retro et non amplius ambulabant cum Ipso, ibid. vers. 60, 66;
quibus Dominus dixit,
Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 63.
[3] Similiter se habet de 'aqua' quod significet spiritualia fidei, de qua ita Dominus apud Johannem,
Jesus dixit, Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14;
sed sunt hodie, sicut mulier, cum qua Dominus apud fontem locutus, quae respondit,
Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc ad hauriendum, ibid. vers. 15.
[4] Quod 'cibus' in Verbo nihil aliud significet quam cibum spiritualem et caelestem, qui est fides in Dominum et amor, constat a multis in Verbo locis, ut apud Jeremiam,
Manum suam extendit hostis super omnia desiderabilia Hierosolymae, quia vidit, gentes{1} venerunt in sanctuarium ejus, de quo praecepisti, Non venient in congregationem tibi; omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo ad recreandum animam, Thren. i 10, 11;
ubi non alius panis et cibus intelligitur quam spiritualis, nam de sanctuario agitur: apud eundem,
Clamavi ad amasios meos, ii deceperunt me; sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia{2} quaesiverunt cibum sibi, et reducerent animam suam, Thren. i 19;
similiter: apud Davidem,
Omnia illa Te exspectant, ad dandum cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 27, 28;
[5] similiter pro cibo spirituali et caelesti: apud Esaiam,
Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento et sine pretio, vinum et lac, lv 1;
ubi 'vinum et lac' pro potu spirituali et caelesti: apud eundem,
Virgo concipiens et pariens filium et vocabis nomen Ejus Immanuel; butyrum et mel comedet, ad sciendum reprobare malum, et eligere bonum: erit, prae multitudine faciendi lac (x)comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 14, 15, 22;
ibi 'comedere mel et butyrum' est caeleste spirituale; 'residui' pro reliquiis; de quibus quoque Malachias,
Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo Mea, iii 10;
'decimae' pro reliquiis: de 'cibi' significatione videantur plura, n. 56-58, n. 276.
@1 I has vidit gentes.$
@2 qui I.$
AC n. 681
Arcana Coelestia n. 681
681. Quid cibus caelestis et spiritualis, sciri quam optime potest in altera vita; vita angelorum et spirituum non sustentatur aliquo cibo quali in mundo, sed 'ex unoquovis verbo quod exit ex ore Domini,' sicut Ipse Dominus docet, Matth. iv 4; hoc ita se habet: Dominus solus est vita omnium; ex Ipso veniunt omnia et singula quae angeli et spiritus cogitant, loquuntur et faciunt; non solum quae angeli, et spiritus boni, sed etiam quae spiritus mali; quod mala loquantur et faciant, est causa quia omnia bona et vera quae sunt Domini, ita recipiant et pervertant; qualis forma recipientis, talis receptio et affectio; comparari hoc potest objectis variis quae solis lucem recipiunt, et secundum formam et partium dispositionem et determinationem vertunt receptam lucem in colores injucundos et tetros, cum alia objecta in colores jucundos et pulchros. Ita universum caelum et universus mundus spirituum vivit ex omni quod egreditur ex ore Domini, et quisque suam vitam inde habet; immo non solum caelum et mundus spirituum, sed etiam universum genus humanum; scio quod non credituri sint, sed usque ex annorum continua experientia asseverare possum quod verissimum: spiritus mali in mundo spirituum nec credere volunt quod ita sit; quare iis pluries ad vivum demonstratum est, usque adeo ut cum indignatione fassi sint quod ita se res habeat: si angeli, spiritus, et homines, hoc cibo privarentur, momento exspirarent.
AC n. 682
Arcana Coelestia n. 682
682. Vers. 22. Et fecit Noah secundum omne quod praecepit ei Deus, ita fecit. 'Quod fecerit Noah secundum omne quod praecepit ei Deus' significat quod ita factum: quod his dicatur 'fecit,' involvit utrumque.
AC n. 683
Arcana Coelestia n. 683
683. Quod 'bis (x)dicitur fecit' involvat utrumque, sciendum quod in Verbo, cumprimis apud Prophetas, una res dupliciter describatur, sicut apud Esaiam,
Transivit pace, viam pedibus suis non ivit: quis operatus est et fecit? xli 3, 4;
ubi tamen unum spectat bonum, alterum autem veram; seu unum quae voluntatis, alterum quae intellectus; ita 'transire pace' involvit quae voluntatis; 'viam pedibus non ire' quae intellectus; similiter 'operari' et 'facere': ita conjunguntur in Verbo illa quae sunt voluntatis et intellectus, seu quae sunt amoris et fidei, seu quod idem, caelestia et spiritualia, ut in singulis sit instar conjugii seque referant ad conjugium caeleste: hic similiter, quod vox una repetatur.
AC n. 684
Arcana Coelestia n. 684
684. De Societatibus quae Caelum constituunt
SUNT tres caeli, primum ubi spiritus boni, secundum ubi spiritus angelici, tertium ubi angeli; et unum interius et purius altero, ita inter se distinctissimi: tam primum caelum, quam secundum et tertium, distinctum est in innumerabiles societates, et unaquaevis societas ex pluribus consistit, qui ex harmonia et unanimitate constituunt sicut unam personam, et omnes societates simul sicut unum hominem. Societates inter se distinctae sunt secundum differentias amoris mutui et fidei in Dominum; quae differentiae tam innumerabiles sunt ut ne quidem genera universalissima recenseri queant: nec datur minimum differentiae quod non ordinatissime dispositum sit, ut (x)unanimissime conspiret ad commune unum, et commune unum ad singulorum unanimum, et inde ad omnium ex singulis, et singulorum ab omnibus, felicitatem. Inde unusquisque angelus et unaquaevis societas est universi caeli imago et sicut exiguum caelum.
AC n. 685
Arcana Coelestia n. 685
685. Consociationes mirabiles sunt in altera vita; se habent comparative sicut affinitates in terris, nempe quod agnoscantur sicut parentes, sicut liberi, sicut fratres, sicut consanguinei, sicut affines; secundum tales differentias est amor; differentiae sunt indefinitae, perceptiones communicativae ita exquisitae ut non describi possint; nullo prorsus respectu habito ad parentes, liberos, consanguineos et affines in terra, nec ad aliquam personam qualiscumque fuit, ita non ad dignitates, non ad divitias, et similia, sed solum ad amoris mutui et fidei differentias, quarum recipiendarum facultatem acceperunt a Domino cum vixerunt in mundo.
AC n. 686
Arcana Coelestia n. 686
686. Est Domini Misericordia, hoc est, Amor erga universum caelum ac universum genus humanum, ita solus Dominus Qui determinat omnia et singula in societates; quae Misericordia est quae producit amorem conjugialem, et inde amorem parentum erga liberos, qui fundamentales et principales sunt; inde sunt omnes et reliqui amores, cum indefinita varietate, qui in societates distinctissime ordinati sunt.
AC n. 687
Arcana Coelestia n. 687
687. Quia tale est caelum, nusquam aliquis angelus aut spiritus aliquam vitam habere potest nisi sit in aliqua societate et sic in harmonia plurium; societas non est nisi harmonia plurium; nam nusquam datur vita alicujus dissociata a vita aliorum: immo nusquam angelus aut spiritus aut societas vitam aliquam habere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi conjunctio ejus per plures suae societatis sit cum caelo et cum mundo spirituum: similiter genus humanum; homo quicumque et qualiscumque nusquam vivere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi similiter conjunctus sit cum caelo per angelos apud eum, et cum mundo spirituum, immo cum inferno per spiritus apud eum; [2] nam quisque cum vivit in corpore in quadam societate spirituum et angelorum est, tametsi is id prorsus nescit; et nisi per societatem, in qua est, conjunctus sit cum caelo et cum mundo spirituum, ne minutum temporis vivere potest: se habet hoc sicut in corpore humano; quae pars ejus non conjuncta est reliquis per fibras et vasa, et sic per officiorum rationes, non est pars corporis, sed ilico dissociatur et ut nullius vitae rejicitur. [3] Ipsae societates, in quibus et cum quibus homines fuerunt in vita corporis, iis ostensae sunt cum venerunt in alteram vitam; cum in illam societatem post vitam corporis veniunt, in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in corpore, veniunt, et ab illa vita novam exordiuntur, et sic secundum vitam suam quam egerunt in corpore, vel descendunt ad infernum vel elevantur ad caelum.
AC n. 688
Arcana Coelestia n. 688
688. Quia talis conjunctio est omnium cum singulis et singulorum cum omnibus, etiam singularissimorum affectionis et singularissimorum cogitationis similis est.
AC n. 689
Arcana Coelestia n. 689
689. Inde aequilibrium est omnium et singulorum quoad caelestia, spiritualia et naturalia, ut nullus cogitare, sentire, et agere possit nisi a pluribus; et usque unusquisque autumat quod liberrime a se: similiter nihil usquam datur quod non aequilibratur a suo opposito, et oppositi intermediis, sic ut unusquisque per se, et plures simul, vivant in perfectissimo aequilibrio: quare nec alicui malum accidere potest, quin ilico aequilibretur; et quando suprapondium est mali, tunc castigatur malum seu malus ex lege aequilibrii ut a semet, sed nusquam nisi ob finem ut inde bonum. In tali forma, et inde aequilibrio, consistit ordo caelestis qui a solo Domino formatur, disponitur et conservatur in aeternum.
AC n. 690
Arcana Coelestia n. 690
690. Praeterea sciendum quod nusquam sit una societas prorsus et absolute similis alteri, nec in societate unus alteri, sed est varietas omnium consentiens et harmonica, quae varietates a Domino ita ordinatae sunt ut ad unum finem tendant, quod fit per amorem et fidem in Ipsum; inde unio. Inde nusquam datur uni prorsus et absolute simile caelum et gaudium caeleste ac alteri; sed sicut se habent varietates amoris et fidei, ita quoque in illis caelum et gaudium.
AC n. 691
Arcana Coelestia n. 691
691. Haec in genere de societatibus, ex multiplici et diutina experientia, de quibus in specie, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 692
Arcana Coelestia n. 692
692. GENESEOS
CAPUT SEPTIMUM
De Inferno
Homo, sicut de caelo, ita de inferno, non habet ideam nisi communissimam, quae ita obscura est ut sit paene nulla; sicut qui non extra suas casas silvae fuerunt, ideam habere de tellure possint, et non sciunt imperia, nec regna, minus regiminis formas, et adhuc minus societates, et societatum vitas; antequam haec sciunt, non possunt quam in communissima idea de tellure esse, quae talis est ut fere nulla; ita de caelo et de inferno; cum tamen utrobivis innumerabilia sunt, et indefinite plura quam in aliquo terrarum orbe. Quam innumerabilia sunt, exinde solum constare potest, quod sicut nusquam aliquis simile caelum habet, ita nec usquam aliquis simile infernum; et quod omnes animae, quaecumque in mundo fuerunt a prima creatione, illuc veniant et congregentur.
AC n. 693
Arcana Coelestia n. 693
693. Sicut amor in Dominum, et erga proximum, ac gaudium et felicitas inde, constituit caelum, ita odium contra Dominum, et contra proximum, ac poena et cruciatus inde, constituit infernum. Odiorum sunt innumerabilia genera, et innumerabiliores species; totidem sunt inferna.
AC n. 694
Arcana Coelestia n. 694
694. Sicut caelum a Domino, per amorem mutuum, unum quasi hominem et unam animam constituit, ac ita unum finem spectat, qui est ad conservandum et salvandum omnes in aeternum; ita contra, infernum a proprio, per amorem sui et mundi, hoc est, per odium, unum diabolum et unum animum constituit, ac ita unum finem spectat, qui est ad perdendum et damnandum omnes in aeternum; conatus eorum, quod talis, millies et millies perceptus; quare nisi Dominus singulis momentis, etiam omnium minimis, conservaret omnes, perirent.
AC n. 695
Arcana Coelestia n. 695
695. Sed infernis talis forma et talis ordo a Domino inducitur ut omnes teneantur vincti et alligati suis cupiditatibus et phantasiis, in quibus ipsamet eorum vita consistit; quae vita, quia est mortis, in diros cruciatus vertitur; qui cruciatus tanti sunt ut describi nequeant; nam jucundissimum eorum vitae consistit in eo ut punire, torquere et cruciare unus alterum possit; immo per artes in mundo ignotissimas, quibus sciunt inducere sensus exquisitos prorsus sicut forent in corpore, tum phantasias diras et horrendas, praeter terrores et horrores, et plura similia; diabolica turba tantum voluptatis in eo percipiunt ut si in infinitum possent dolores et cruciatus augere et intendere, ne tunc quidem acquiescerent quin flagrarent adhuc in infinitum; sed Dominus aufert eorum conatus et lenit cruciatus.
AC n. 696
Arcana Coelestia n. 696
696. Tale est aequilibrium omnium et singulorum in altera vita ut ipsum malum se puniat, sic ut in malo sit poena mali; similiter in falso, quod redit ad illum qui in falso est; inde poenam et cruciatum sibi unusquisque inducit, et incurrit tunc in turbam diabolicam quae tale patrat. Dominus nusquam aliquem in infernum mittit, sed omnes ab inferno educere vult; minus in cruciatum inducit; sed quia spiritus malus ipse irruit, vertit Dominus omnem poenam et cruciatum in bonum et in aliquem usum; nulla usquam poena dari potest nisi sit apud Dominum finis usus, nam regnum Domini est regnum finium et usuum; sed (x)usus quos praestare possunt infernales, sunt vilissimi, in quibus cum sunt, non ita sunt in cruciatu; sed cessante usu, in infernum remittuntur.
AC n. 697
Arcana Coelestia n. 697
697. Apud unumquemvis hominem sunt ad minimum duo spiritus mali et duo angeli; homo per spiritus malos communicationem habet cum inferno, et per angelos cum caelo; absque communicatione utrinque homo nequaquam minutum temporis vivere potest; ita unusquisque homo in aliqua societate infernalium est, quod prorsus nescit; sed cruciatus eorum ei non communicantur, quia in praeparatione ad vitam aeternam est; societas illa, in qua fuit, ei in altera vita quandoque ostenditur, nam ad illam redit et sic in vitam quam habuit in mundo, et inde vel ad infernum tendit, vel ad caelum elevatur: ita homo qui non in bono charitatis vivit et se non duci a Domino patitur, unus infernalium est et post mortem fit quoque diabolus.
AC n. 698
Arcana Coelestia n. 698
698. Praeter inferna, sunt etiam vastationes, de quibus multum in Verbo; homo enim trahit secum in alteram vitam ex actualibus peccatis innumera mala et falsa, coacervat illa, et copulat: qui probe vixerunt, similiter; hi antequam in caelum possunt elevari, eorum mala et falsa dissipanda sunt: haec dissipatio vocatur vastatio; vastationum genera sunt plura, et vastationis tempora majora et minora; quidam intra breviusculum tempus auferuntur in caelum, quidam statim post mortem.
AC n. 699
Arcana Coelestia n. 699
699. Ut viderem cruciatum eorum qui in inferno, tum vastationem eorum qui in terra inferiore, aliquoties illuc demissus (demitti in infernum non est transferri e loco in locum, sed est immissio in aliquam infernalem societatem, manente homine in eodem loco); sed hanc solum experientiam hic licet referre: percipiebam manifeste quod quasi columna quaedam me circumdaret; columna illa sensibiliter augebatur; et insinuabatur quod haec esset 'murus{1} aheneus,' de quo in Verbo, ex spiritibus angelicis formatus, ut tutus demitti possem ad infelices; cum ibi eram, audiebam lamentationes miserabiles, et quidem has, 'Ah Deus, ah Deus, misereatur nostri, misereatur nostri,' et hoc diu; concedebatur etiam cum miseris illis loqui, et satis multum; imprimis conquesti sunt de malis spiritibus, quod non aliud cuperent et flagrarent quam eos cruciare; in desperatione erant, dicentes quod crederent aeternum fore cruciatum; sed eos consolari datum.
@1 e.g. Jer. xv 20. Dabo te populo huic in murum aeris munitum.$
AC n. 700
Arcana Coelestia n. 700
700. Quia totidem inferna sunt, ut dictum, ut de iis ordine dicatur, in sequentibus dicendum. I. De infernis eorum qui vitam in odiis, vindictis et crudelitate transegerunt. II. De infernis eorum qui in adulteriis et lasciviis; tum de infernis dolosorum, et praestigiatricium. III. De infernis avarorum; et ibi de 'spurca Hierosolyma' et latronibus in deserto: tum de infernis excrementitiis eorum qui in meris voluptatibus vixerunt. IV. Postea de infernis aliis quae ab illis distincta sunt. V. Demum de illis qui in vastatione sunt. Haec videantur in praemissis et finibus capitum sequentium.
CAPUT VII
1. ET dixit JEHOVAH Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac.
2. De omni bestia munda accipias tibi septena septena, virum et uxorem ejus, et de bestia quae non munda illa, bina, virum et uxorem ejus.
3. Etiam de ave caelorum septena septena, masculum et feminam; ad vivificandum semen super faciebus totius terrae.
4. Quia ad dies adhuc septem Ego pluere faciens super terram, quadraginta dies et quadraginta noctes, et delebo omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi.
5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei JEHOVAH.
* * *
6. Et Noah filius sexcentorum annorum, et diluvium factum aquarum super terra.
7. Et intravit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo, in arcam, a coram aquis diluvii.
8. De bestia munda, et de bestia quae non ea munda, et de avi, et omni quod repit super humo.
9. Bina bina intrarunt ad Noahum in arcam, masculus et femina, quemadmodum praeceperat DEUS Noaho.
10. Et erat ad septem dies, et aquae diluvii erant super terra.
* * *
11. In anno sexcentesimo anni vitae Noahi, in mense secundo, septimo decimo die mensis, in die hoc disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae.
12. Et fuit imber super terra quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13. In ipso die hoc intravit Noah, et Shem, et Ham et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis, in arcam.
14. Illi, et omnis fera secundum speciem suam, et omnis bestia secundum speciem suam, et omne reptile repens super terra secundum speciem suam, et omnis avis secundum speciem suam, omnis volucris, omne alatum.
15. Et intrarunt ad Noahum in arcam; bina bina de omni carne, in qua spiritus vitarum.
* * *
16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit JEHOVAH post illum.
17. Et fuit diluvium quadraginta dies super terra, et creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est desuper terra.
18. Et corroboratae aquae, et auctae valde super terra; et ivit arca super faciebus aquarum.
* * *
19. Et aquae corroboratae valde valde super terra, et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo.
20. Quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes.
21. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo.
22. Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt.
23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca.
24. Et corroboratae sunt aquae super terra quinquaginta et centum dies.
AC n. 701
Arcana Coelestia n. 701
701. CONTENTA
Hic in genere agitur de praeparatione novae Ecclesiae; sicut prius quoad ejus intellectualia, ita hic quoad ejus voluntaria, a vers. 1 ad 5.
AC n. 702
Arcana Coelestia n. 702
702. Dein agitur de ejus tentationibus, quae describuntur quoad ejus intellectualia a vers. 6 ad 10; et quoad voluntaria, vers. 11, 12.
AC n. 703
Arcana Coelestia n. 703
703. Postea de protectione istius Ecclesiae, et conservatione, a vers. 13 ad 15, sed qualis ejus status fuerit, quod fluctuans, describitur, vers. 16-18.
AC n. 704
Arcana Coelestia n. 704
704. Demum agitur de ultima posteritate Ecclesiae Antiquissimae, qualis fuit, quod possessa a persuasionibus falsi et cupiditatibus amoris sui, adeo ut perierit, a vers. 19 ad 24.
AC n. 705
Arcana Coelestia n. 705
705. SENSUS INTERNUS
Hic agitur in specie de 'diluvio,' per quod significantur non solum tentationes quas homo Ecclesiae quae 'Noahus' vocatur, sustinere debuit antequam regenerari potuit, sed etiam per diluvium significatur desolatio eorum qui non potuerunt regenerari; tam tentationes quam desolationes, in Verbo comparantur diluviis seu inundationibus aquarum, ac ita vocantur; pro tentationibus, apud Esaiam,
In momento parvo reliqui te, et in miserationibus magnis recolligam te; in inundatione{1} irae abscondi facies Meas momento a te, sed in misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, nam aquae Noahi hoc Mihi, cui juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram; sic juravi non succensurum tibi, et increpaturum te;... afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta, liv 7-9, 11;
hic de regeneranda Ecclesia, et de tentationibus quae vocantur 'aquae Noahi.' [2] Ipse Dominus etiam tentationes appellat inundationem, apud Lucam,
Jesus dixit, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, facitque eos,... similis est homini aedificanti domum, qui fodit et in profundum penetrat, posuitque fundamentum super petra, unde, inundatione facta, illisum flumen domui isti, sed non valuit dimovere eam quoniam fundata erat super petra, vi 47, 48;
quod hic per 'inundationem' intelligantur tentationes, unicuivis constare potest. Pro desolationibus, apud Esaiam,
Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas, regem Asshuris, et omnem gloriam ejus, et ascendit super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, et ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, viii 7, 8:
ubi 'rex Asshuris' pro phantasiis, principiis falsi, et ratiociniis inde, quae desolant hominem, et desolarunt antediluvianos: [3] apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2, 3;
ubi de Philistaeis, per quos repraesentantur illi qui principia falsa capiunt et inde ratiocinantur de spiritualibus, quae inundant hominem, sicut antediluvianos. Quod tam tentationes quam desolationes in Verbo comparentur diluviis seu inundationibus aquarum, et ita vocentur, causa est quia similiter se habent; sunt mali spiritus qui influunt cum suis persuasionibus et principiis falsi in quibus sunt, et excitant similia apud hominem; sed apud hominem qui regeneratur, sunt tentationes, apud hominem qui non regeneratur, sunt desolationes.
@1 Heb. [ ] (shetseph) occurs only in this verse. A.V. translates by 'little,' but R.V. corrects to 'overflowing.' S. always has inundatione where he quotes this verse. The word is clearly a variant of [ ] (sheteph)=flood.$
AC n. 706
Arcana Coelestia n. 706
706. Vers. I. Et dixit Jehovah Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac. 'Quod dixerit Jehovah ad Noahum' significat quod ita factum; 'Jehovah' dicitur quia nunc agitur de charitate: 'intra tu et omnis domus in arcam' significat illa quae sunt voluntatis, quae est 'domus'; 'intrare in arcam' hic est praeparari: 'quia te vidi justum in generatione hac' significat bonum habere, per quod regenerari posset.
AC n. 707
Arcana Coelestia n. 707
707. Hic usque ad versum quintum fere eadem sunt quae in capite priore dicta, aliquantum modo mutata; similiter in sequentibus; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam aliter opinari potest quam quod modo repetitio sit ejusdem rei; similia occurrunt alibi in Verbo, cumprimis apud Prophetas, ubi eadem res aliis et aliis vocibus exprimitur; et quandoque etiam reassumitur et iterum describitur: sed causa est, ut prius dictum, quod binae facultates apud hominem sint, inter se distinctissimae, intellectus et voluntas, et quod distincte in Verbo de utroque agatur; haec causa repetitionum: quod hic similiter, constabit ab illis quae sequuntur.
AC n. 708
Arcana Coelestia n. 708
708. Quod 'dixit Jehovah ad Noahum' significet quod ita factum, constat ex eo quod apud Jehovam non sit nisi quam Esse: 'quod dicit' fit, et est factum; similiter ac capite praecedente vers. 13, et alibi, ubi 'dicere Jehovae' est fieri et factum.
AC n. 709
Arcana Coelestia n. 709
709. 'Jehovah' dicitur quia nunc agitur de charitate: in praecedente capite a vers. 9 ad fin., non dicitur Jehovah, sed Deus, ex causa quod ibi agatur de praeparatione Noahi, seu hominis Ecclesiae quae Noahus vocatur, quoad ejus intellectualia quae sunt fidei; hic autem de praeparatione ejus quoad voluntaria quae sunt amoris; cum de intellectualibus seu veris fidei, dicitur 'Deus,' cum de voluntariis seu bonis amoris, dicitur 'Jehovah'; intellectualia enim seu quae sunt fidei non constituunt Ecclesiam, sed voluntaria quae sunt amoris; Jehovah in amore et charitate est, non autem in fide nisi sit fides amoris seu charitatis; quare etiam in Verbo fides comparatur nocti, sed amor diei, sicut in primo capite Geneseos, ubi de luminaribus magnis actum, quod 'luminare magnum seu sol,' qui significat amorem, dominetur die, et 'luminare minus seu luna,' quae significat fidem, quod dominetur nocte, Gen. i 14, 16; similiter apud Prophetas; Jer. xxxi 35; xxxiii 20; Ps. cxxxvi 9 [A.V. 8]; tum Apoc. viii 12.
AC n. 710
Arcana Coelestia n. 710
710. 'Intra tu et omnis domus in arcam': quod significet illa quae sunt voluntatis, constat inde. In cap. praec. ubi de intellectualibus, aliter, nempe, 'Intrabis in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum,' vers. 28. Quod 'domus' significet voluntatem et quae voluntatis, constat passim ex Verbo, ut apud Jeremiam,
Transferentur domus eorum ad alios, agri et uxores simul: vi 12;
ubi tam 'domus' quam 'agri et uxores' se referunt ad illa quae sunt voluntatis: apud eundem,
Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos et comedite fructus eorum, xxix 5, 28;
ubi 'domos aedificare et inhabitare' sunt voluntatis, 'hortos plantare' sunt intellectus: similiter alibi: et multoties 'Domus Jehovae' pro Ecclesia ubi amor est principale: 'Domus Jehudae' pro Ecclesia caelesti 'Domus Israelis' pro Ecclesia spirituali, quia 'domus' est Ecclesia; inde mens hominis Ecclesiae, in qua voluntaria et intellectualia sunt, seu quae charitatis et fidei, est 'domus.'
AC n. 711
Arcana Coelestia n. 711
711. Quod 'intrare in arcam' sit praeparari, prius cap. praec. ad vers. 18 dictum; sed ibi significatum, quod praeparatus quoad intellectualia, quae sunt vera fidei; hic quoad voluntaria, quae sunt bona charitatis, ut salvaretur. Homo nisi praeparatus, hoc est, instructus veris et bonis, nusquam potest regenerari, minus subire tentationes; nam mali spiritus, qui tunc apud eum, excitant ejus falsa et mala; nisi adsint vera et bona ad quae flectantur a Domino et per quae discutiantur, succumbit: vera et bona sunt reliquiae, quae ad tales usus a Domino reservantur.
AC n. 712
Arcana Coelestia n. 712
712. 'Quia te vidi justum in generatione hac': quod significet bonum habere, per quod regenerari posset, cap. praec. ad vers. 9 dictam et ostensum est; ibi 'justus' significat bonum charitatis,, et 'integer' verum charitatis: ibi 'generationes,' quia de intellectualibus; hic 'generatio,' quia de voluntariis; voluntas enim comprehendit in se intellectualia, non intellectus voluntaria.
AC n. 713
Arcana Coelestia n. 713
713. Vers. 2. De omni bestia munda accipias tibi septena septena, virum et uxorem ejus, et de bestia quae non munda illa, bina, virum et uxorem ejus. Per 'omnem bestiam mundam' significantur affectiones boni: per 'septena,' quod sancta sint: per 'virum et uxorem' significatur quod vera conjuncta bonis: per 'bestiam non mundam' significantur affectiones malae: per 'bina,' quod respective profana: per 'virum et uxorem' falsa conjuncta malis.
AC n. 714
Arcana Coelestia n. 714
714. Quod per 'omnem bestiam mundam' significentur affectiones boni, constat ab illis quae prius de bestiis dicta et ostensa sunt, n. 45, 46, 142, 143, 246. quae quod affectiones ita significatae sint, est quia homo in se et in suo proprio spectatus non est nisi bestia, simillimi ei sensus, simillimi appetitus, simillimae cupiditates, tum simillimae affectiones quaecumque; ejus amores boni et optimi etiam simillimi sunt, ut amare socios suae speciei, amare liberos, et amare conjugem; sic ut nihil prorsus differant: sed quod homo sit, et prae bestiis, est quod vitam interiorem habeat, quae nusquam datur seu dabilis est apud bestias; quae vita est vita fidei et amoris a Domino; quae vita nisi inesset singulis quae communia habet cum bestiis, nusquam aliud esset: sit modo in exemplum, amor erga socios; si amaret illos solum sui causa, nec caelestius quid aut divinius amori inesset, non potest inde dici homo, quia simile est apud bestias; ita in omnibus reliquis: quare nisi voluntati ejus inesset vita amoris a Domino, et intellectui ejus vita fidei a Domino, nusquam foret homo; per vitam quam habet a Domino, vivit post mortem, quia adjungit Sibi eum Dominus; et sic potest in caelo Ipsius cum angelis esse, et vivere in aeternum: et tametsi homo vivit sicut fera, nec quicquam aliud amat quam semet et quae semet spectant, usque misericordia Domini tanta est, quia Divina et Infinita, ut non eum relinquat, sed continue vitam Suam per angelos ei inspirat, quam licet non recipit aliter, usque efficit ut possit cogitare, reflectere, intelligere, num bonum aut malum, morale, civile, mundanum, et corporeum, et inde num verum aut falsum.
AC n. 715
Arcana Coelestia n. 715
715. Quia antiquissimi noverunt et, cum in humiliatione sui essent, agnoverunt quod non essent nisi quam bestiae et ferae, at quod homines essent, hoc solum haberent a Domino, ideo quicquid apud eos erat, non solum assimilabant bestiis et avibus, sed etiam ita vocabant; quae voluntatis erant, comparabant bestiis et vocabant bestias; et quae intellectus comparabant avibus et vocabant aves; sed distinguebant inter affectiones bonas et affectiones malas; affectiones bonas comparabant agnis, ovibus, haedis, capris, hircis caprarum, arietibus, juvencis, bovibus, ob causam quia bonae et mites, tum quia utiles vitae, ut quod comedi possent, et quod pellibus et lanis eorum vestiri; hae sunt principaliter bestiae mundae: at quae malae et immites, ut et inutiles vitae, sunt bestiae immundae.
AC n. 716
Arcana Coelestia n. 716
716. Quod per 'septena' significentur sancta, constat ab illis quae prius de septimo die seu sabbato dictum, n. 84-87, quod nempe Dominus sit Septimus Dies, et ex Ipso omnis caelestis Ecclesia, seu homo, immo ipsum caeleste quod quia est solius Domini, est sanctissimum; inde 'septem' in Verbo significant sanctum, et quidem in sensu interno prorsus nihil quod ex numero, ut hic; nam qui in sensu interno sunt, ut angeli et spiritus angelici, ne quidem sciunt quid numerus, proinde quid septem; ideo nusquam hic significatur quod acciperentur de omni bestia munda septem paria, seu quod tantum boni respective ad malum, ut septem ad bina, haberet; sed quod voluntaria, quibus instructus hic homo Ecclesiae fuit, essent bona quae sancta, per quae, ut prius dictum, potuisset regenerari. [2] Quod 'septem' significent sanctum seu sancta, constare potest a ritualibus in Ecclesia repraesentativa, ubi septenarium toties occurrit, sicut 'quod de sanguine et oleo spargeretur septem vicibus'; ut in Levitico,
Sumpsit Moses oleum unctionis unxitque' habitaculum et omnia quae in illo, sanctificavitque illa, et sparsit de illo super altare septem vicibus, et unxit altare et omnia vasa ejus ad sanctificandum illa, viii 10, 11;
ubi 'septem vices' nihil prorsus significavissent nisi ita repraesentaretur sanctum; 'oleum' ibi significat sanctum amoris: et alibi,
Cum intraret Aharon in Sanctum,... accipiet de sanguine juvenci, et sparget digito suo super facies propitiatorii orientem versus, et ad facies propitiatorii sparget septem vicibus de sanguine digito suo:
similiter ad altare,
Sparget super illud de sanguine digito suo septem vicibus, et mundabit illud, et sanctificabit illud, Lev. xvi 14, 19;
ubi omnia et singula significant Ipsum Dominum, proinde sanctum amoris, tam scilicet 'sanguis' quam 'propitiatorium,' ut et 'altare,' tum 'oriens, versus quem spargeretur sanguis,' proinde etiam 'septem:' [3] in sacrificiis similiter, de quibus in Levitico{1},
Si anima peccaverit per errorem,... et si sacerdos unctus peccaverit ad reatum populi,... mactabit juvencum coram Jehovah,... et intinget sacerdos digitum suum in sanguine, et sparget de sanguine septem vicibus coram Jehovah versus velum Sancti, iv (x)2, 3, 4, 6;
ubi similiter 'septem' significant sanctum, quia de expiatione, quae solius est Domini, ita de Domino, agitur. Similia quoque instituta sunt circa mundationem leprae, de qua in Levitico,
Ex volucris sanguine, ligno cedri, et coccineo, et hyssopo, sparget sacerdos super mundandum a lepra septem vicibus, et mundabit eum;... similiter de oleo, quod super vola ejus sinistra, septem vicibus coram Jehovah.... Similiter in domum ubi lepra, ex ligno cedri, et hyssopo, et coccineo, et sanguine volucris sparget septem vicibus, xiv 6, 7, 27, 51;
ubi quisque videre potest quod nihil prorsus sit in ligno cedri, coccineo, hyssopo, oleo, sanguine volucris, ita nec in septem, nisi inde quod per illa repraesentarentur sancta; si sancta inde abstrahis, manet mortuum quid, aut profanum idololatricum; sed cum significantur sancta, tunc cultus inibi est Divinus, qui est internus, et modo repraesentatur per externa: non quidem potuerunt scire Judaei quid significarent, sic nec quisquam hodie, quid lignum cedri, quid hyssopus, quid coccineum, quid avis, usque si modo voluissent cogitare quod sancta involverent quae nescirent, et sic coluissent Dominum, seu Messiam venturum, Qui sanaret eos ab eorum 'lepra,' hoc est, a profanatione sancti, salvari potuissent; nam qui ita cogitant et credunt, in altera vita instruuntur ilico, si desiderant, quid omnia et singula
repraesentaverint. [4] Similiter de 'vacca rufa,'
Quod acciperet sacerdos de sanguine digito suo, et spargeret versus facies tentorii conventus de sanguine ejus septem vicibus, Num. xix 4.
Quia 'septimus dies' seu 'sabbatum' significabat Dominum, et ab Ipso caelestem hominem, et ipsum caeleste, septimus dies in Ecclesia Judaica prae omnibus ritibus sanctissimus erat; inde 'sabbatum sabbati anno septimo,' Lev. xxv 4; tum 'jubilaeum, quod proclamaretur post septem sabbata annorum, seu post septem annos septem vicibus,' Lev. xxv 8, 9. Quod 'septenum' in supremo sensu significet Dominum, et inde sanctum amoris, constare potest etiam a candelabro aureo, et septem ejus lucernis, de quibus, Exod. xxv 31-33, 37; xxxvii 17-19, 23; Num. viii 2, 3; Zach. iv 2; de quibus ita apud Johannem,
Septem candelabra aurea; in medio septem candelabrorum similis Filio hominis, Apoc. 1, 12, 13;
ubi clarissime constat quod 'candelabrum cum septem lucernis' significet Dominum, et quod 'lucernae' sint sancta amoris seu caelestia, quare etiam septem fuerunt; [5] et apud eundem,
E throno exibant... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, Apoc. iv 5;
hic 'septem lampades quae exiverunt e throno Domini,' sunt septem lucernae. Similiter se habet ubi septenarius numerus occurrit apud Prophetas, ut apud Esaiam,
Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, xxx 26;
ubi 'lux septupla, sicut lux septem dierum' nusquam significat septuplum, sed sanctum amoris significati per 'solem.' Videatur etiam, quod de septenario numero prius dictum et ostensum, cap. iv vers. 15. Ex his quoque manifeste constat quod 'numeri' in Verbo, quicumque sunt, nusquam significent numeros, ut prius quoque, cap. vi ad vers. 3, ostensum.
@1 Numeris I.$
AC n. 717
Arcana Coelestia n. 717
717. Ex his quoque constat quod de voluntariis hominis, seu de ejus bonis et sanctis quae praedicantur de voluntate, agatur; hic enim dicitur quod 'acciperet de bestia munda septena,' et in vers. seq. similiter de ave; at in cap. praeced. vers. 19, 20, non dicitur quod acciperet septena, sed 'bina' seu paria, quia ibi de intellectualibus, quae non sancta in se, sed ab amore qui voluntatis, sancta sunt, agitur.
AC n. 718
Arcana Coelestia n. 718
718. Quod per 'virum et uxorem' significentur quod vera conjuncta bonis, constat a significatione 'viri' quod sit verum quod est intellectus, et a significatione 'uxoris' quod sit bonum quod voluntatis, de quibus prius; et exinde quod nusquam apud hominem detur vel minimum cogitationis, nec minimum affectionis et actionis, in quo non sit quoddam conjugium intellectus et voluntatis; absque quodam conjugio nusquam aliquid existit aut producitur; in ipsis organicis hominis compositis et simplicibus, immo simplicissimis, est passivum et activum, quae si non copulata forent quasi conjugio instar viii et uxoris, nequicquam possent ibi esse, minus aliquid producere; in universa natura similiter: perpetua haec conjugia ducunt principium et ortum suum a conjugio caelesti, per quod etiam unicuique rei in universa natura, tam animatae quam inanimatae, impreSsa est idea regni Domini.
AC n. 719
Arcana Coelestia n. 719
719. Quod per 'bestiam non mundam' significentur affectiones malae, constat ab illis quae de bestiis mundis prius dicta et ostensa sunt: 'mundae' dictae quia mites, bonae et utiles; 'non mundae' sunt quae contrariae, immites, malae, et inutiles, quarum genera et species sunt; in Verbo etiam exprimuntur per 'lupos, ursos, vulpes, sues,' et plures, et significantur per eas diversae cupiditates et malitiae. Quod hic dicatur quod in arcam quoque introducerentur 'immundae bestiae,' seu malae affectiones, ita res se habet, quod hic describatur homo hujus Ecclesiae quales erat, et quidem per 'arcam,' et sic per illa quae in arca, seu quae introducta sunt in arcam, hoc est, quae fuerunt apud hominem antequam regeneraretur; apud illum fuerunt vera et bona, quibus, antequam regeneratus, a Domino instructus et donatus est, nam absque veris et bonis nusquam aliquis regenerari potest; hic memorantur mala quae apud eum et significantur per 'bestias immundas': cum regeneratur homo, sunt mala quae discutienda, hoc est, quae resolvenda et temperanda per bona; nusquam enim aliquod malum actuale et hereditarium apud hominem ita discuti potest ut aboleatur, sed manet insitum, sed modo resolvitur et temperatur per bona a Domino ut non noceat et appareat, quod est arcanum adhuc incognitum: mala actualia sunt quae resolvuntur et temperantur, non ita mala hereditaria, quod etiam est res incognita.
AC n. 720
Arcana Coelestia n. 720
720. Quod per 'bina' significentur respective profana, ex significatione numeri istius constare potest. 'Binum vel duo' significant non solum conjugium {1}(et quando conjugium caeleste, est numerus sanctus), sed etiam significant idem ac sex, nempe sicut sex dies laboris se habent ad septimum quietis seu sanctum, ita duo ad tres; quare 'tertius dies' in Verbo accipitur pro 'septimo,' et fere simile involvit, ex causa resurrectionis Domini die tertio; inde quoque Adventus Domini in mundum et in gloriam, tum omnis adventus Domini, sicut per 'diem septimum,' etiam per 'diem tertium,' describitur; inde 'dies bini' qui antecedunt, non sunt sancti, sed respective profani, ut apud Hosheam,
Ite et revertemur ad Jehovam, quia Ille sauciavit, et sanabit nos; percussit, et obligabit nos; vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, vi 1, 2:
et apud Zachariam,
Erit in omni terra, dictum Jehovae, duae partes in ea exscindentur, exspirabunt; et tertia relinquetur in ea; et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, xiii 8, 9;
et quod argentum purissimum esset, cum purificatum septies, Ps. xii 7 [A.V. 6]. Ex quibus patet quod, sicut per 'septena' non significata sunt septena sed sancta, ita per 'bina' non significata sint bina sed respective profana; ita nusquam quod immundae bestiae seu malae ejus affectiones tam paucae fuerint respective ad mundas bestias seu bona, ut duo ad septem; cum apud hominem mala innumera sunt prae bonis.
@1 Parentheses inserted, not in I.$
AC n. 721
Arcana Coelestia n. 721
721. Quod per 'virum et uxorem' significentur falsa conjuncta malis, constat ex illis quae mox prius dicta sunt; hic enim praedicatur 'vir et uxor' de immundis bestiis, mox prius de mundis; quare ibi significarunt vera conjuncta bonis, hic falsa conjuncta malis; quale subjectum talis est praedicatio.
AC n. 722
Arcana Coelestia n. 722
722. Vers. 3. Etiam de ave caelorum septena septena, 'masculum et feminam; ad vivificandum semen super faciebus totius terrae. Per 'avem caelorum' significantur intellectualia: per 'septena' quae sancta: per 'masculum et feminam' vera et bona: 'ad vivificandum semen super faciebus totius terrae' significant vera fidei.
AC n. 723
Arcana Coelestia n. 723
723. Quod per 'avem caelorum' significentur intellectualia, prius ostensum est; quare illis non immorandum.
AC n. 724
Arcana Coelestia n. 724
724. Similiter, quod 'septena' significent sancta; sed hic sancta vera, quae sancta sunt ex eo quod veniant ex bonis; nusquam aliquod veram sanctum est nisi veniat ex bono; homo potest multa vera ex Verbo, et sic ex memoria, loqui, sed nisi amor sit, seu charitas, quae producit, nusquam de illis praedicari sanctum potest; si vero amor et charitas, tunc agnoscit et credit, ita ex corde; similiter ac fides', de qua tam multi loquuntur quod sola salvet, nisi amor sit, seu charitas, ex qua fides, nusquam est fides; amor et charitas est quae sanctificat fidem; Dominus est in amore et charitate, non autem in fide separata, sed in fide separata est ipse homo, in quo nihil nisi spurcum; nam cum fides separata est ab amore, est vel suae laudis vel sui lucri causa, quae in corde ex qua loquitur: hoc unusquisque ex propria experientia scire potest, qui alicui dicit quod amet eum, quod praeferat aliis, quod agnoscat pro optimate prae aliis, et similia, et tamen aliter corde cogitat; is non nisi quam ore hoc facit et corde negat, quandoque etiam subsannat: ita quoque se habet cum fide, quod notissimum mihi per plures experientias factum est: qui in vita corporis Dominum et fidem praedicarunt cum tali eloquio, et simul ficta devotione, ut obstupuerint auditores, et non ex corde, ex iis in altera vita sunt qui maxime Dominum odio habent et fideles persequuntur.
AC n. 725
Arcana Coelestia n. 725
725. Quod per 'masculum et feminam' significentur vera et bona, constare ab illis potest quae prius dicta et ostensa sunt, quod 'vir et masculus' significet verum, 'uxor et femina' bonum; sed 'masculus et femina' praedicatur de intellectualibus, at 'vir et uxor' de voluntariis, ex causa quod per virum et uxorem repraesentetur conjugium, non ita per masculum et feminam; verum enim nusquam potest ex se conjugium inire cum bono, sed bonum cum vero; quia nusquam datur aliquod verum quod non producitur a bono, et sic bono copulatur; si abstrahis bonum a vero, remanet nihil quicquam praeter voces.
AC n. 726
Arcana Coelestia n. 726
726. 'Ad vivificandum semen super faciebus totius terrae': quod significent vera fidei, constat ex eo quod per hanc Ecclesiam vivificatum sit semen; per 'semen' intelligitur fides; posteritas cetera Ecclesiae Antiquissimae semen caeleste et spirituale per foedas cupiditates et per diras persuasiones apud se perdidit; ne autem semen caeleste periret, regenerati sunt qui Noahus vocantur, et quidem per semen spirituale; haec sunt quae significantur. 'Vivificari' dicuntur qui vitam Domini accipiunt, quia in illis quae sunt Domini, solum est vita; ut cuique constare potest ex eo quod nusquam aliqua vita sit in iis quae non sunt vitae aeternae seu quae non spectant vita aeternam; vita quae non aeterna, non est vita, sed intra pauculum temporis perit; nec praedicari Esse potest de iis quae desinunt esse, sed de illis quae nusquam desinunt esse, ita solum vivere et Esse insunt illis quae sunt Domini seu Jehovae, quia omne Esse et vivere in aeternum est Ipsius: per vitam aeternam intelligitur felicitas aeterna: de quibus videantur quae dicta et ostensa, n. 290.
AC n. 727
Arcana Coelestia n. 727
727. Vers. 4. Quia ad dies adhuc septem Ego pluere faciens super terram, quadraginta dies et quadraginta noctes, et delebo omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi. Per 'ad dies septem' significatur principium tentationis: per 'pluere' tentatio: per 'quadraginta dies et noctes' duratio tentationis: per 'delere omnem substantiam quam feci, a super faciebus humi' significatur hominis proprium quod quasi deletur cum regeneratur. Per eadem significatur etiam deletio eorum qui ab Antiquissima Ecclesia semet perdiderunt.
AC n. 728
Arcana Coelestia n. 728
728. Quod 'ad dies septem' {x}significet hic principium tentationis, constat ex sensu interno omnium quae in hoc versu, quod agatur de tentatione hominis qui 'Noahus' vocatur; in genere agitur tam de tentatione illius quam de totali vastatione eorum qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia et tales facti; quare 'ad dies septem' non modo significat principium tentationis, sed etiam finem vastationis: quod 'ad dies septem' illa significent, causa est quia septem est numerus sanctus, ut prius dictum et ostensum, vers. 2 hujus capitis, et cap. iv 15, 24, et n. 84-87: significat Adventum Domini in mundum, tum adventum Ipsius in gloriam; in particulari omnem Ipsius adventum: omnis Ipsius adventus secum habet quod sit principium iis qui regenerantur, et finis eorum qui vastantur; ita homini hujus Ecclesiae adventus Ipsius fuit principium tentationis; nam cum tentatur homo, tunc incipit novus fieri et regenerari; et simul fuit finis eorum qui ab Antiquissima Ecclesia tales facti ut non potuissent aliter quam perire; sicut cum Dominus in mundum venit, tunc Ecclesia in ultima sua vastatione fuit, et tunc nova facta: quod 'ad dies septem' illa significent, constat apud Danielem,
Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctitatis tuam, ad {1}consummandum praevaricationem et ad obsignandum peccata et ad expiandum iniquitatem et ad adducendum justitiam saeculorum; et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum: et scies et perCipies ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem SEPTIMANAE SEPTEM, ix 24, 25;
ibi 'septimanae septuaginta, et septimanae septem' significant simile ac dies septem, nempe Adventum Domini; sed quia ibi manifesta prophetia, designantur tempora adhuc sanctius et certius per septenarios numeros; inde constat quod 'septem' ita applicata temporibus significent non solum Adventum Domini, sed etiam tunc principium novae Ecclesiae, per verba, quod 'ungeretur Sanctus Sanctorum' et quod 'restitueretur et aedificaretur Hierosolyma': tum simul ultimam vastationem, per verba, quod 'septimanae decisae sint super civitatem sanctitatis ad {x}consummandum praevaricationem, et ad obsignandum
peccatum:' similiter alibi in Verbo, ut apud Ezechielem ubi de se,
Veni ad captivitatem {x}Tel-abib, sedentes ad fluvium Kebar, et sedi ibi septem dies, obstupescens inter illos; et fuit a fine septem dierum, et fuit verbum Jehovae ad me, iii 15, 16;
ubi 'dies septem' quoque pro principio visitationis, nam post dies septem, cum sedit apud eos qui in captivitate, factum est verbum Jehovae ad illum: apud eundem,
Sepelient Gogum, propterea ut mundent terram septem mensibus,...a fine septem mensium perscrutabuntur, xxxix 12, 14;
ubi similiter pro termino ultimo vastationis, et primo visitationis: apud Danielem,
Cor Nebuchadnezzaris ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei,...et septem tempora transibunt super eum, iv 13, 22, 29[A V. 16, 25, 32];
pariter pro fine vastationis, et principio novi hominis. Septuaginta anni captivitatis Babylonicae idem repraesentarunt; sive septuaginta, sive septem, idem involvunt; ut si septem dies, vel septem anni, vel septem saecula, quae faciunt septuaginta annos; vastatio repraesentata erat per annos captivitatis; principium novae Ecclesiae repraesentatum per liberationem et reaedificationem templi. Per servitium Jacobi apud Labanem similia quoque repraesentata sunt, ubi haec,
Serviam tibi septem annis pro Rachele,...et servivit septem annis:...dixit Laban, Imple septimanam hanc, et dabimus etiam tibi illam pro servitio quod servias mecum adhuc septem annis aliis; et fecit Jacobus ita, et implevit septimanam hanc, Gen. xxix 18, 20, 27, 28;
ubi 'septem annorum servitium' simile involvit, tum post dies annorum septem quod conjugium et libertas; tempus horum septem annorum vocabatur septimana, sicut etiam apud Danielem. Simile quoque repraesentabat quod mandatum, ut 'circumirent urbem Jericho septem vicibus,' et caderet murus, et dicitur quod
Die septimo surrexerint sub auroram, et circumiverint urbem, secandum morem, septem vicibus,...et factum vice septima clanxerunt septem sacerdotes septem buccinis, et cecidit murus, Jos. {x}vi 10-20;
quae nisi talia etiam significavissent, nusquam mandatum fuisset quod septies circumirent, et septem sacerdotes et septem buccinae essent. Ex his et pluribus aliis locis, ut apud Job. ii 13; Apoc. xv 1, 6, 7; xxi 9, constare potest quod 'ad dies septem' significent principium novae Ecclesiae, et finem veteris; hic quia tam de homine Ecclesiae quae Noahus vocatur, et de ejus tentatione agitur, quam de posteritate ultima Ecclesiae Antiquissimae quae se perdidit, per 'a diebus adhuc septem' non aliud significari potest quam principium tentationis Noahi, et finis Antiquissimae Ecclesiae seu devastatio ultima et exspiratio.
@1 I has consumandum, Sch. consumendum.$
AC n. 729
Arcana Coelestia n. 729
729. Quod per 'pluere' significetur tentatio, constat ab illis quae in praemissis ad hoc caput dicta et ostensa sunt, quod nempe diluvium et inundatio aquarum, quae est hic 'pluere,' significent non solum tentationem, sed etiam vastationem: tum quoque patebit ex illis quae in sequentibus de diluvio dicenda.
AC n. 730
Arcana Coelestia n. 730
730. Quod per 'quadraginta dies et noctes' significetur duratio tentationis, constat manifeste ex Verbo Domini: quod 'quadraginta' significent durationem tentationis, inde venit quod Dominus Se passus sit tentari per quadraginta dies, ut constat apud Matth. iv 1, 2; Luc. iv 2; Marc. i 13, et quia omnia et singula quae instituta in Ecclesia Judaica et ceteris Ecclesiis repraesentativis ante Adventum Domini, fuerunt typi Ipsius, ita quoque 'quadraginta dies et noctes,' quod repraesentarent et significarent in genere omnem tentationem, in specie durationem quamcumque tentationis: et quia cum homo in tentatione est, est in vastatione omnium quae sunt proprii et quae sunt corporea, nam propria et corporea moritura sunt et quidem per pugnas et tentationes, antequam renascitur novus seu fit spiritualis et caelestis, ideo etiam 'quadraginta dies et noctes' significant quoque durationem vastationis; hic similiter, ubi tam de tentatione hominis novae Ecclesiae Noahus dictae, quam de devastatione antediluvianorum agitur: quod 'quadraginta' significent tam tentationis quam vastationis durationem, tam majorem, quam minorem, constat apud Ezechielem,
Jacebis super latere tuo dextro, et portabis iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, singulos dies pro singulis annis dedi illud tibi, iv 6;
ibi pro duratione vastationis Ecclesiae Judaicae, tum quoque pro repraesentatione tentationis Domini, nam dicitur quod 'portaret iniquitatem domus Jehudae': apud eundem,
Dabo terram Aegypti vastitates, vastitatem desolationis, non transibit per eam pes hominis, et pes bestiae non transibit per eam, et non habitabitur quadraginta annis. Et dabo terram Aegypti desolationem in medio terrarum desolationis,...et urbes ejus in medio urbium devastatarum erunt solitudo quadraginta annis, xxix [10,] 11, 12;
ibi quoque pro duratione vastationis et desolationis; ubi in sensu interno nusquam significantur quadraginta anni, sed tantum desolatio fidei in genere, sive intra minus sive majus tempus: apud Johannem,
Atrium quod {1}extra Templum, ejice foras ut illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, Apoc. xi {x}2;
et apud eundem,
Datum est bestiae os loquens magna et blasphemias, dataque ei potestas faciendi menses quadraginta duos, Apoc. xiii 5;
ubi pro duratione vastationis; nusquam enim tempus quadraginta duorum mensium intelligitur, ut quisque scire potest: sed hic dicitur 'quadraginta duo' quod idem est cum quadraginta; quod inde trahit originem quia 'dies septem' significant finem vastationis et principium novum, 'sex' autem significant laborem ex sex diebus laboris aut pugnae, quare multiplicati sunt septem per sex, inde numerus exsurgit 'quadraginta duo' significans durationem vastationis et durationem tentationis seu laborem et pugnam hominis regenerandi, in qua sanctum; sed numerus rotundus quadraginta pro non rotundo quadraginta duo assumptus est, ut constat ex illis locis Apocalypseos. Quod populus Israeliticus per quadraginta annos circumductus fuisset in deserto antequam introducti in terram Canaanem, repraesentabat et significabat similiter durationem tentationis, tum quoque durationem vastationis; durationem tentationis per id quod postea introducti in terram sanctam; durationem vastationis per id quod omnes qui supra viginti annos exiverunt Aegypto, in deserto mortui sint praeter Josuam et Chalebum: sunt tentationes quae intelliguntur per illa contra qua toties murmurarunt; et sunt vastationes quod toties illis plagae e interitus: quod significent tentationes et vastationes, ibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; de quibus ita apud Mosen,
Recorderis omnis viae, quam duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto propter ad affligendum te, ac tentandum te, ad sciendum quid in corde tuo, an serves praecepta Ipsius, annon, Deut. viii 2, 3, 16.
Quod 'Moses fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes super monte Sinai' similiter significat durationem tentationis, seu tentationem Domini, ut constat apud illum,
In monte Sinai fuit quadraginta dies et quadraginta noctes non edens panem, non bibens aquam, supplicans pro populo ne perderetur, Deut. ix 9, 11, 18, 25 ad f.; x 11 [A.V. 10]; Num. xiv 33, 34, 35; xxxii 8-14.
Quod per 'quadraginta dies' significetur duratio tentationis, causa est, ut dictum, quod Dominus Se passus tentari a diabolo quadraginta diebus; quare cum omnia erant repraesentativa Domini, cum idea tentationis fuit apud angelos, idea illa in mundo spirituum repraesentata fuit per talia quae in mundo, sicut fit cum omnibus ideis angelicis dum labuntur in mundum spirituum, quod sistantur repraesentative; ita per quadraginta, quia Dominus tentaretur quadraginta diebus; idem est apud Dominum, et inde in caelo angelico, quod venturum, aut quod praesens; quod venturum est praesens, seu quod fiet hoc factum; inde repraesentatio tentationum ut et vastationum per quadraginta in Ecclesia repraesentativa: sed haec nondum satis comprehendi possunt, quia nescitur influxus caeli angelici in mundum spirituum et quod talis.
@1 has intra, as also Sch., but S. corrects the latter in his copy, and in A.E. and A.R. has extra, which the Internal sense demands.$
AC n. 731
Arcana Coelestia n. 731
731. Quod per 'delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi' significetur hominis proprium quod quasi deletur cum vivificatur, constat ex illis quae prius de proprio 'dicta sunt; hominis proprium est omne malum et falsum; quamdiu hoc manet, tamdiu homo est mortuus, sed cum tentationes subit, tunc discutitur, hoc est, resolvitur et temperatur per vera et bona a Domino, et sic vivificatur et apparet sicut non adesset; quod non appareat, nec amplius noceat, significatur per 'deleri,' tametsi nusquam deletur, sed manet; se habet fere sicut nigrum et album, quae dum temperantur varie per lucis radios, vertuntur in colores pulchros, ut in caeruleos, flavos, purpureos, per quos, secundum dispositionem, ut in floribus, pulchra et jucunda sistuntur, manentibus usque radicitus et fundamentaliter nigro et albo. Sed quia hic simul agitur de ultima vastatione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, etiam per 'delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi,' significantur ii qui perierunt, sicut quoque seq. vers. 23: 'substantia, quam feci' est omne id, seu omnis homo, in quo fuit semen caeleste, seu qui fuit ab Ecclesia, quare etiam in hoc versu, et in sequente 23, 'humus' diCitur, quae hominem Ecclesiae significat cui inseminatum bonum et verum, quod successive apud eos qui Noahus vocantur, discussis, sicut dictum, malis et falsis, succrevit; sed apud antediluvianos qui perierunt, per zizanias exstinctum est.
AC n. 732
Arcana Coelestia n. 732
732. Vers. 5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei Jehovah, significat ut prius quod ita factum.
Videatur cap. praeced. vers. 22, ubi bis dicitur quod 'Noahus fecerit,' hic modo semel; et ibi 'Deus,' hic autem 'Jehovah.' Causa est quia ibi agitur de intellectualibus, hic de voluntariis; intellectualia spectant voluntaria sicut alia et distincta a se, sed voluntaria spectant intellectualia sicut unita sibi, aut sicut unum, nam a voluntate intellectus; quae causa est quod ibi bis 'facere' dicatur, hic modo semel; tum quod ibi Deus, hic autem Jehovah.
AC n. 733
Arcana Coelestia n. 733
733. Vers. 6. Et Noah filius sexcentorum annorum, et diluvium factum aquarum super terra. Per 'Noahum, quod filius sexcentorum annorum' significatur staNs primus tentationis ejus: per 'diluvium aquarum super terra' significatur tentationis incohamentum.
AC n. 734
Arcana Coelestia n. 734
734. In praecedentibus actum est de intellectualibus veris quibus homo Ecclesiae Noahus dictae a Domino instructus fuit antequam regeneraretur, cap. praec. vers. 13 ad f.; et dein de voluntariis bonis quibus etiam a Domino donatus, in hoc cap. a vers. 1 ad 5; ubi quia de utrisque agitur, apparet sicut repetitio. Nunc autem agitur de tentatione ejus, et quidem hic de primo statu et sic de incohamento tentationis, a vers. 6 ad 11; et quod quisque videre potest, iterum occurrit repetitio; nam in hoc versu dicitur quod 'Noah fuit filius sexcentorum annorum, cum factum diluvium super terra', sed in vers. 11, quod 'in anno sexcentesimo vitae ejus, mense secundo, et decimo septimo die': pariter vers. seq. 7, quod 'intraverit Noahus in arcana cum filiis et uxoribus,' similiter vers. seq. 13; tum quod 'bestiae intrarunt in arcam ad Noahum,' vers. 8, 9, similiter etiam vers. 14-16; ex quibus constat quod hic similiter sit repetitio priorum: qui in solo sensu litterae manet, non potest aliter scire quam quod sit quoddam historicum ita repetitum; sed hic sicut alibi nusquam aliqua vocula est quae superflua et inanis, quia est Verbum Domini; proinde non aliqua significet alia; et quidem hic, sicut prius, quod sit tentatio prima, quae est quoad ejus intellectualia, et dein ejus tentatio quoad voluntaria: quae tentationes apud regenerandum succedunt; nam aliud prorsus est tentari quoad intellectualia, et aliud tentari quoad voluntaria; tentatio quoad intellectualia levis est, at tentatio quoad voluntaria est gravis.
AC n. 735
Arcana Coelestia n. 735
735. Quod tentatio quoad intellectualia, seu quoad falsa, quae apud hominem, levis sit, causa est quia homo in fallaciis sensum est, et fallaciae sensuum tales sunt ut non possint non intrare; quare etiam facile discutiuntur; sicut omnes qui in sensu litterae Verbi manent, ubi locutum est secundum captum hominis, proinde secundum fallacias ejus sensuum, quibus si simpliciter fidem habent quia est Verbum Domini, tametsi in fallaciis sunt, usque facile se instrui patiuntur; ut pro exemplo, qui credit quod Dominus irascatur, puniat malum impiis faciat, is quia ex sensu litterae hoc habet, facile potest informari quomodo se res habet: pariter si simpliciter credit quod bonam facere possit ex se, et quod mercedem in altera vita accipiat si bonus sit ex se, is etiam facile instrui potest quod bonum quod facit, sit a Domino, et Dominus mercedem det gratis ex misericordia: quare dum tales in tentationem quoad intellectualia seu tales fallacias veniunt, non possunt nisi leniter tentari, estque haec prima tentatio, et vix apparet ut tentatio, de qua nunc agitur. Aliter vero se habet cum illis qui non ex simplici corde credunt Verbo, sed in fallaciis et falsitatibus se confirmant, ex causa quod faveant eorum cupiditatibus, et ex hac causa impulsiva ratiocinia ex se et suis scientificis plura congerunt, et dein eadem per Verbum confirmant, et sic imprimunt sibi persuadentque quod falsum sit verum.
AC n. 736
Arcana Coelestia n. 736
736. Quod Noahum, seu hominem novae hujus Ecclesiae, concernit, is fuit talis quod simpliciter crediderit illis quae habuit ex Antiquissima Ecclesia, quae fuerunt doctrinalia collecta et redacta in quandam doctrinae formam ab illis (x)qui Hanochus dicti sunt: et prorsus diversae indolis fuit ab antediluvianis qui perierunt, et Nephilim dicti, qui doctrinalia fidei immerserunt foedis suis cupiditatibus, et sic captarunt diras persuasiones, a quibus recedere non vellent, utcumque ab aliis instruerentur et iis demonstraretur quod falsa: homines duplicis hujus genii seu indolis hodie quoque dantur; sed illi facile possunt regenerari, hi autem difficile.
AC n. 737
Arcana Coelestia n. 737
737. Quod per 'Noahum, quod filius sexcentorum annorum' significetur status primus tentationis ejus, constat ex eo quod hic usque ad Heberum, cap. xi, per numeros et per aetates annorum et per nomina nihil aliud significentur quam res, sicut etiam per aetates et nomina omnium in cap. v. Hic quod 'sexcenti anni' significent statum primum tentationis, constare potest a numeris qui ibi dominantur, qui sunt decem et sex, qui bis in se multiplicati; numerus major et minor eorundem nihil mutat: quod decem attinet, prius cap. (x)vi ad vers. 3 ostensum est, quod significent 'reliquias'; et quod sex hic significent laborem et pugnam, ex Verbo passim constat; nam ita se res habet, in praecedentibus actum est de praeparatione ejus ad tentationem, quod nempe instructus fuerit a Domino intellectualibus veris, et voluntariis bonis; haec vera et bona sunt reliquiae, quae non producuntur ita ut agnoscantur, priusquam homo regeneratur; apud eos qui per tentationes regenerantur, reliquiae apud hominem sunt pro angelis apud eum, qui ex iis depromunt illa quibus hominem defendunt contra malos spiritus qui falsa apud eum excitant et sic oppugnant: quia reliquiae significantur per 'decem' et pugna per 'sex' inde est quod sexcenti anni dicantur, in quibus dominantur decem et sex, et significant statum tentationis: quod in specie 'sex' attinet quod significent pugnam, constat ex capite primo Geneseos, ubi sex dies sunt, quibus regeneratus homo, antequam factus caelestis, intra quos dies continua pugna fuit, sed septimo die quies; inde est quod sex dies laboris sunt, et septimus sabbatum, quod significat quietem; inde quoque est
Quod servus Hebraeus, serviret sex annis, et septimo esset liber, Exod. xxi 2; Deut. xv 12; Jer. xxxiv 14;
Quodque sex annis consererent terram et colligerent proventum ejus, septimo autem intermitterent eam, Exod. xxiii 10-12;
similiter 'vineam': et
Quod septimo anno sabbatum sabbati terrae, sabbatum Jehovae, Lev. xxv 3,4.
'Sex' quia significant laborem et pugnam, etiam significant dispersionem falsi, apud Ezechielem,
Ecce sex viri venientes a via portae superioris, quae respiciens versus septentrionem, et cuique instrumentum dispersionis suae in manu sua, ix 2:
et apud eundem contra Gogum,
Et reverti faciam te, et sextabo te, et ascendere faciam te a lateribus septentrionis, xxxix 2;
ubi 'sex et sextare' pro dispersione, 'septentrio' pro falsis, 'Gogus' pro iis qui doctrinalia capiunt ab externis quibus destruunt cultum internum: Jobo,
In sex angustiis liberabit te, et in septima non tanget te malum, v 19;
ubi pro pugna tentationum. Alioquin sex in Verbo occurrunt, ubi non significant laborem, pugnam aut dispersionem falsi, sed sanctum fidei, quia se referunt ad duodecim, quae significant fidem et fidei omnia in uno complexu; et ad tria, quae significant sanctum, inde etiam derivatio genuina numeri sex, sicut apud Ezechielem, cap. xl 5, ubi calamus viri, quo mensus est urbem Israelis sanctam, quod esset 'sex ulnarum'; et alibi; quod derivatio inde, causa est quia in pugna tentationis est sanctum fidei, tum quod sex dies laboris et pugnae spectent septimum sanctum.
AC n. 738
Arcana Coelestia n. 738
738. 'Filius sexcentorum annorum' hic vocatur quia 'filius' significat intellectuale verum, ut prius ostensum; non autem filius appellatur, vers. seq. 11, quia ibi de tentatione ejus quoad voluntaria agitur.
AC n. 739
Arcana Coelestia n. 739
739. Quod per 'diluvium aquarum' significetur tentationis incohamentum, inde constat quod hic de tentatione quoad intellectualia agatur, quae tentatio praecedit et levis est, ut dictum; quare appellatur 'diluvium aquarum,' non simpliciter diluvium, ut seq. vers. 17; 'aquae' enim imprimis significant spiritualia hominis, intellectualia fidei, tum illis opposita, seu falsa, ut permultis a Verbo confirmari potest. Quod diluvium aquarum seu inundatio significet tentationem constat ab illis quae in praemissis hujus capitis ostensa sunt, tum quoque apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Faciam perrumpere spiritum procellarum in excandescentia Mea; et imber inundans in ira Mea fiet, et lapides grandinis in fervore, ad consummationem, ut destruam parietem, quem incrustatis inepto, xiii 11, 13, 14;
ubi 'spiritus procellarum, et imber inundans' pro desolatione falsi; 'paries incrustatus inepto' pro ficto apparente sicut verum: apud Esaiam,
Jehovah Deus protectio ab inundatione, umbraculum ab aestu, nam spiritus violentorum sicut inundatio parietis, xxv 4;
ibi 'inundatio' pro tentatione quoad intellectualia, et distinguitur a tentatione quoad voluntaria, quae vocatur 'aestus': apud eundem,
Ecce validus et robustus Domino, sicut inundatio grandinis, procella excisionis, sicut inundatio aquarum validarum superinundantium, xxviii 2;
ibi gradus tentationis descripti: apud eundem,
Cum transieris per aquas, tecum Ego, et per flumina, non inundabunt te; cum iveris per ignem, non adureris, et flamma non comburet te, xliii 2;
ubi 'aquae et flumina' pro falsis et phantasiis, 'ignis et flamma' pro malis et cupiditatibus: apud Davidem,
Super hoc precabitur omnis sanctus ad Te tempore inveniendi; unde in inundatione aquarum multarum ad illum non pertingent; tu latibulum mihi, ab angustia servabis me, Ps. xxxii 6, 7;
ubi 'inundatio aquarum' pro tentatione; quae etiam appellatur diluvium: apud eundem,
Jehovah ad diluvium sedet; et sedet Jehovah Rex in aeternum, Ps. xxix 10.
Ex his et a praemissis ante hoc caput, patet quod 'diluvium seu inundatio aquarum' nihil aliud significet quam tentationes et vastationes, tametsi historice, secundum morem antiquissimorum, descriptum.
AC n. 740
Arcana Coelestia n. 740
740. Vers. 7. Et intravit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo, in arcam, a coram aquis diluvii. 'Quod intraverit Noah in arcam a coram aquis diluvii' significat quod in tentatione tutatus: per 'filios' significantur, ut prius, vera: per 'uxorem' bona: per 'uxores filiorum' vera conjuncta bonis.
AC n. 741
Arcana Coelestia n. 741
741. Quod 'intravit Noahus in arcam a coram aquis diluvii' significet quod tutatus, unicuique constare potest. Tentationes non aliud sunt quam pugnae malorum spirituum cum angelis qui apud hominem: mali spiritus omnia prava hominis facta excitant, etiam cogitata, quae habuit ab infantia, ita tam mala quam falsa, et condemnant, quo illis nihil jucundius est; ipsa vitae eorum jucunditas in eo consistit; at Dominus per angelos, hominem tutatur, et prohibet ne mali spiritus et genii extra limites et ulterius quam sustinere possit homo, vagentur et inundent.
AC n. 742
Arcana Coelestia n. 742
742. Quod per 'filios' significentur vera, per 'uxorem' bona, per 'uxores filiorum' vera conjuncta bonis, prius cap. praec. ad vers. 18 dictum, ubi eadem verba: per vera et bona, tametsi hic vocantur 'filii et uxores,' significantur illa quae apud hominem Noahus dictum fuerunt, per quae tutatus. Talis est stilus Verbi antiquissimus, involvens arcana caelestia, qui historice connexus.
AC n. 743
Arcana Coelestia n. 743
743. Vers. 8, 9. De bestia munda, et de bestia quae non ea munda, et de avi, et omni quod repit super humo. Bina bina intrarunt ad Noahum in arcam, masculus et femina, quemadmodum praeceperat Deus Noaho. Per 'bestiam mundam' significantur, ut prius, affectiones boni: per 'bestiam non mundam' cupiditates: per 'avem' in genere cogitata per 'omne quod repit super humo' sensuale et quodcumque volupe 'bina bina' significant correspondentia: 'quod intrarint in arcam, quod tutata: 'masculus et femina,' ut prius, verum et bonum: 'quemadmodum praeceperat Deus Noaho' quod ita factum.
AC n. 744
Arcana Coelestia n. 744
744. Quod per 'bestiam mundam' significentur affectiones boni prius ad vers. 2 hujus capitis dictum et ostensum est; quare non illis immorandum; similiter quod per 'bestiam non mundam' significentur cupiditates seu affectiones malae, ibi.
AC n. 745
Arcana Coelestia n. 745
745. Quod per avem in genere significentur cogitata, constat ex illis quae prius passim dicta de avibus, quod significent intellectualia aut rationalia, sed ibi 'aves caelorum,' at hic solum 'avis,' quare in genere significantur cogitata; sunt enim plura avium genera tam munda quam immunda, quae in seq. vers. 14 distinguuntur in 'avem,' 'volucrem' et 'alatum': munda sunt cogitationes veri, immunda sunt cogitationes falsae, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 746
Arcana Coelestia n. 746
746. Per 'omne quod repit super humo' quod significetur sensuale et quodcumque volupe, prius quoque dictum et ostensum est. Antiquissimi sensualia hominis et voluptaria ejus compararunt et assimilarunt reptilibus et repentibus, et ita quoque a vocarunt, quia extrema sunt, et quasi repunt in superficie hominis, et quod iis non altius se elevare permittendum.
AC n. 747
Arcana Coelestia n. 747
747. Quod 'bina bina' significent correspondentia, constare cuivis potest ex eo quod sint paria; paria non possunt esse nisi sibi correspondeant, sicut sibi vera et bona, mala et falsa; omnium enim est conjugii instar, seu copulatio, ut verorum cum bonis, et malorum cum falsis, quia est conjugium intellectus cum voluntate, seu intellectualium cum voluntariis, et quidem unicuivis rei suum est conjugium, seu sua copulatio, absque qua nusquam subsistit.
AC n. 748
Arcana Coelestia n. 748
748. Quod 'intrarunt in arcam' significent quod tutata sint, prius est dictum, vers. praec. 7, ubi de Noaho, et filiis ejus, et uxoribus.
AC n. 749
Arcana Coelestia n. 749
749. Quod 'masculus et femina' significent verum et bonum, constat ab illis quae prius cap. vi vers. 19; ubi 'masculus et femina' praedicatur de avibus, sed 'vir et uxor' de bestiis; causa quoque ibi dicta est, quod nempe voluntariorum cum intellectualibus sit conjugium, non ita intellectualium in se spectatorum cum voluntariis; illa se habent ut vir et uxor, haec vero ut masculus et femina: et quia hic primum agitur de tentatione istius hominis quoad intellectualia, ut dictum, dicitur masculus et femina; et intelligitur pugna, seu tentatio quoad intellectualia.
AC n. 750
Arcana Coelestia n. 750
750. (x) 'Quemadmodum praeceperat Deus': quod significet ita factum esse, prius cap. praec. vers. 22, tum hujus capitis vers. 5, ostensum.
AC n. 751
Arcana Coelestia n. 751
751. Hic quia agitur de tentatione hominis Ecclesiae novae Noahus dictae, et paucis, si ulli, notum est quomodo se tentationes habent, quia pauci hodie tales tentationes subeunt, et qui subeunt, non sciunt aliter quam quod aliquid in ipsis sit inhaerenter quod sic patitur, breviter licet rem exponere: sunt mali spiritus qui tunc, ut dictum, excitant falsa et mala hominis, et quidem ex ejus memoria, quaecumque ab infantia cogitavit et patravit; hoc mali spiritus tam solerter et malitiose facere possunt ut non describi possit; sed angeli qui apud eum, depromunt ejus bona et vera, et sic defendunt hominem; haec pugna est quae sentitur et percipitur apud hominem, et causatur conscientiae morsum et cruciatum. Sunt tentationes duplicis generis, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria; cum tentatur homo quoad intellectualia, tunc spiritus mali solum facta ejus mala quae patravit, quae hic significantur per 'bestias immundas,' excitant, et accusant et damnant; tum quidem facta ejus bona, quae hic quoque significantur per 'bestias mundas,' sed illa mille modis pervertunt; simul etiam 'excitant cogitata ejus, quae hic quoque significantur per 'avem,' porro etiam illa quae hic significantur per 'repentia super humo,' sed haec tentatio levis est, et percipitur solum per revocationem talium in memoriam, et quandam inde anxietatem. Cum autem tentatur homo quoad voluntaria, tunc non excitantur ita facta et cogitata, sed sunt genii mali, ita vocari possunt hujus generis spiritus mali, qui incendunt eum suis cupiditatibus et foedis amoribus quibus imbutus, et sic per ipsas hominis cupiditates pugnant; quod tam malitiose et clandestine faciunt ut nusquam credi possit quod ab illis; momento enim se infundunt in vitam ejus cupiditatum, ut et vertunt et flectunt fere in instanti affectionem boni et veri in affectionem {1}mali et falsi, ut nusquam aliter scire possit homo quam quod ex semet fiat et sponte sic fluat; haec tentatio est gravissima, et percipitur ut dolor internus et ignis crucians; de hac in sequentibus agitur. Quod ita se res habeat, ex multiplici experientia nosse et scire mihi datum, tum quando, undenam, quinam, et quomodo mali spiritus aut genii influxerunt et inundarunt; de quibus experientiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus singillatim dicetur.
@1 malam I.$
AC n. 752
Arcana Coelestia n. 752
752. Vers. 10. Et erat ad septem dies, et aquae diluvii erant super terra. Per haec significatur, ut prius, principium tentationis.
AC n. 753
Arcana Coelestia n. 753
753. Quod per 'dies septum' significetur principium tentationis supra ad vers. 4 ostensum est; seque refert ad praecedentia, quod nempe haec tentatio, quae fuit intellectualium ejus, esset principium tentationis, seu prima tentatio, estque clausula ita expressa; et quia tentatio haec prima quoad intellectualia fuit, exprimitur per 'aquas diluvii,' sicut supra vers. 7, et vers. 6 per 'diluvium aquarum,' quod proprie significat tentationem talem ut ibi ostensum.
AC n. 754
Arcana Coelestia n. 754
754. Vers. 11. In anno sexcentesimo anni vitae Noahi, in mense secundo, in septimo decimo die mensis, in die hoc disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae. Per 'annum sexcentesimum, mensem secundum, et diem decimum septimum' significatur alter status tentationis: 'quod disrupti sint omnes fontes abyssi magnae' significant extremum tentationis quoad voluntaria: 'quod cataractae caeli apertae' significant extremum tentationis quoad intellectualia.
AC n. 755
Arcana Coelestia n. 755
755. Quod per 'annum sexcentesimum, mensem secundum, et diem decimum septimum' significetur alter status tentationis, sequitur ex illis quae hactenus dicta sunt, nam a vers. 6 ad hunc 11 actum est de primo statu tentationis, qui fuit quoad ejus intellectualia, nunc autem agitur de altero statu, nempe quoad voluntaria, quae causa est quod iterum dicatur aetas ejus, prius quod 'fuerit filius sexcentorum annorum, hic quod factum diluvium 'anno sexcentesimo ejus vitae, mense secundo, et die decimo septimo': nusquam aliquis autumare potest quod per annos aetatis Noahi, ubi et anni et menses et dies designantur, intelligatur status tentationis quoad voluntaria; sed, ut dictum, talis fuit modus loquendi et scribendi antiquissimorum, et imprimis delectati sunt in eo quod designare tempora et nomina possent et inde historiam vero similem concinnare; in eo sapientia eorum constabat. Quod autem 'sexcenti anni' non significent aliud quam statum tentationis primum, ostensum est supra ad vers. 6; hic similiter 'anni sexcenti,' sed ut alter status tentationis significaretur, additi sunt menses et dies, et quidem menses duo, seu 'in mense secundo,' qui significant ipsam pugnam, ut constare potest a significatione numeri 'duo' prius ad vers. 2 hujus capitis, nempe quod significent idem ac sex, hoc est, laborem et pugnam, tum dispersionem, ut ibi ostensum videatur. Numerus autem 'septendecim' significat tam principium tentationis quam finem tentationis, ex causa quia compositus est ex numero septenario et decem; qui numerus cum significat principium tentationis tunc involvit 'ad dies septem,' seu septimanam septem dierum, quae quod significet principium tentationis, prius ad vers. 4 hujus capitis ostensum est; at cum significat finem tentationis, ut cap. seq. viii vers. 4, tunc 'septem' est numerus sanctus, cui 'decem' adjectus qui significat reliquias, nam absque reliquiis non potest regenerari homo: quod numerus 'septendecim' significet principium tentationis, constat apud Jeremiam,
Quod mandatum ei, ut emeret agrum a Hanamele, filio patrui sui, qui in Anathoth; et appendit ei argentum septem {1}siclos et decem argenti, xxxii 9;
qui numerus quod significet etiam captivitatem eorum Babylonicam, per quam repraesentatur tentatio fidelium et devastatio infidelium, et quidem principium tentationis et simul finis tentationis, seu liberatio, constare potest a sequentibus in capite illo apud Prophetam; quod captivitas ad vers. 36 ibi, quod liberatio a vers. 37 seq. ibi; talis numerus nusquam apud Prophetam exstaret nisi arcana, sicut omnia reliqua, involveret. Quod 'septendecim' significent principium tentationis, etiam constare potest ab aetate Josephi, qui septendecim annorum filius erat cum missus ad fratres et venditus in Aegyptum, Gen. xxxvii 2; 'quod venditus in Aegyptum' similia repraesentat, ut ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; ibi historica repraesentativa sunt, quae ita se habent sicut describuntur, hic autem historica facta significativa, quae se non ita habent sicut describuntur in sensu litterae; sed usque illa involvunt arcana caeli, et quidem unaquaevis vox, sicut haec: quod ita se habeant, non potest non peregrinum apparere, quia ubi aliquod historicum verum aut historicum factum occurrit, animus detinetur in littera, e qua se abstrahere nequit; inde credit quod nihil aliud significet et repraesentet; sed quod internus aliquis sensus sit, in quo vita Verbi, non autem in littera, quae absque sensu interno mortua est, unicuique intelligenti constare potest; absque sensu interno quid historicum aliud est quam historicum apud aliquem profanum scriptorem? ita quid utilitatis foret scire annum Noahi, et mensem et diem, cum diluvium factum, nisi arcanum caeleste involvat? et quis non potest videre quod 'omnes fontes abyssi magnae disrupti, et cataractae caeli apertae' sit locutio prophetica? praeter alia similia.
1 I has siclorum, probably a printer's misreading.
AC n. 756
Arcana Coelestia n. 756
756. Quod 'disrupti sint omnes fontes abyssi magnae' significent extremum tentationis quoad voluntaria, constare potest ex illis quae dicta sunt mox prius de tentationibus, quod duplicis generis sint, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria, et quod hoc grave sit respective ad illud; tum ex eo quod huc usque de tentatione quoad intellectualia actum sit: similiter constat ex significatione 'abyssi,' quod sint cupiditates et falsitates inde, ut prius n. 18, tum etiam ex his in Verbo: apud Ezechielem,
Sic dicit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, xxvi 19;
ubi 'abyssus et aquae multae' pro tentationis extremo: apud Jonam,
Circumcinxerunt me aquae, usque ad animam, abyssus circumdedit me, ii 6 [A.V. 5];
ubi 'aquae et abyssus' similiter pro extremo tentationis: apud Davidem,
Abyssus ad abyssum clamans, ad vocem aquae canalium Tuorum, omnes confractiones Tuae, et omnes fluctus Tui supra me, Ps. xiii 8 [A.V. 7];
ubi manifeste pro extremo tentationis: apud eundem,
Increpavit mare Suph, et exsiccatum est, et ire fecit eos per abyssos, sicut in deserto, et servavit eos e manu osoris, et redemit eos e manu inimici; et obtexerunt aquae hostes eorum, Ps.cvi 9-11;
ubi 'abyssus' pro tentationibus in deserto. Per 'abyssum' antiquitus significatum est infernum, et phantasiae et persuasiones falsi assimilatae sunt aquis et fluminibus, tum fumo, inde; ita quoque apparent quorundam inferna, nempe sicut abyssi et sicut maria, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: spiritus mali qui devastant hominem, tum etiam qui tentant, inde sunt; et phantasiae eorum quas infundunt, et cupiditates quibus incendunt hominem, sunt sicut inundationes et exhalationes inde; nam ut dictum, homo per malos spiritus conjunctus est inferno, et per angelos caelo; quare cum 'disrupti' dicuntur 'omnes fontes abyssi' (x)significant talia. Quod infernum vocetur abyssus, et foeda quae inde, vocentur flumina, constat apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, In die descendere eum in infernum, lugere feci, obtexi super eum abyssum, et inhibui flumina ejus, et occlusae sunt aquae magnae, xxxi 15:
infernum vocatur quoque 'abyssus' apud Johannem, Apoc. ix 1, 2, 1; xi 7; xvii 8; xx 1, 3.
AC n. 757
Arcana Coelestia n. 757
757. Quod 'cataractae caeli apertae' significent extremum tentationis quoad intellectualia, inde quoque constat; tentatio quoad voluntaria seu cupiditates nusquam potest separari a tentatione quoad intellectualia; si separaretur, non foret aliqua tentatio, sed inundatio qualis apud eos qui in cupiditatum incendiis vivunt, in quibus, sicut infernales spiritus, jucunda vitae suae percipiunt. 'Cataractae caeli' dicuntur ex inundatione falsorum seu ratiociniorum, de quibus etiam apud Esaiam,
Fugiens prae voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, nam cataractae ab alto apertae sunt, et commota fundamenta terrae, xxiv 18.
AC n. 758
Arcana Coelestia n. 758
758. Vers. 12. Et fuit imber super terra quadraginta diebus et quadraginta noctibus, significat quod haec tentatio duraverit; 'imber' est tentatio, 'quadraginta dies et noctes' est duratio.
AC n. 759
Arcana Coelestia n. 759
759. Quod 'imber' hic sit tentatio, constare potest ab illis quae de diluvio et inundatione prius dicta et ostensa sunt; tum quod 'fontes abyssi disrupti' et 'cataractae caeli apertae' sint tentationes.
AC n. 760
Arcana Coelestia n. 760
760. Quod 'quadraginta dies et quadraginta noctes' significent durationem, supra ad vers. 4 ostensum est: per 'quadraginta,' ut dictum, significatur omnis duratio tentationis, sive major sive minor sit, et quidem tentatio gravis quae est voluntariorum: homo eram vitam sibi per continuas voluptates et per amores mundi et sui, proinde per cupiditates quae sunt Continua amorum istorum, comparavit, sic ut vita ejus nihil aliud sit quam talium; quae vita nusquam concordare potest cum vita caelesti; nam amare mundana nemo potest et simul caelestia; amare mundana est spectare deorsum, amare caelestia es spectare sursum; minus potest quisquam amare se et simul proximum, et adhuc minus Dominum; qui se amat, omnes qui ipsi non serviunt, odit; ita qui se amat, remotissime abest ab amore et charitate caelesti, quae est ut amet proximum plus quam se, et Dominum supra omnia; ex his constat quantum vita hominis distat a vita caelesti; quare per tentationes a Domino regeneratur, et flectitur ut usque concordet: haec causa est quod haec tentatio sit gravis, ipsam enim vitam hominis tangit, aggreditur, destruit et mutat; quare etiam describitur illa per quod 'fontes abyssi sint disrupti' et quod 'cataractae caeli sint apertae.
AC n. 761
Arcana Coelestia n. 761
761. Quod tentatio spiritualis apud hominem sit pugna spirituum malorum cum angelis qui apud hominem, et quod illa pugna communiter in ejus conscientia sentiatur, prius dictam est: de qua pugna porro hoc sciendum est, quod angeli {1}continue defendant hominem et avertant mala quae mali spiritus ei intendunt; etiam quae falsa sunt et mala apud hominem defendunt, nam norunt optime unde homini falsa et mala, nempe quod a malis spiritibus et geniis; homo nusquam producit a se aliquid falsum et malum, sed sunt mali spiritus qui apud eum, qui producunt et simul faciunt homini credere quod ex ipsomet; talis est malignitas eorum; et adhuc magis, momento cum infundunt et faciunt credere, etiam accusant et damnant; quod multis experientiis confirmare possum. Homo qui non fidem habet in Dominum, non potest illustrari, quin credat quod malum sit ab ipso; quare etiam appropriat sibi malum, et fit similis spiritibus istis malis qui apud eum; ita se res habet cum homine: hoc quia angeli norunt, etiam in tentationibus regenerationis falsa et mala hominis defendunt; alioquin succumberet, quia apud hominem nihil nisi quam malum est et inde falsum, sic ut sit malorum et inde falsorum mera congeries et compositio.
@1 continuo I.$
AC n. 762
Arcana Coelestia n. 762
762. Sed tentationes spirituales parum hodie notae sunt, nec permittuntur ita ut olim, quia homo non in veritate fidei est, sic etenim succumberet; loco illarum sunt alia, ut infortunia, tristitiae et anxietates, quae a causis naturalibus et corporeis existunt, sicut etiam aegritudines corporis et morbi, quae usque vitam ejus voluptatum et cupiditatum aliquantum domant et frangunt, et cogitationes ad interiora et pia determinant et elevant; sed non sunt tentationes spirituales, quae non dantur nisi apud eos qui conscientiam veri et boni a Domino acceperunt; ipsa conscientia est planum illarum, in quod operantur.
AC n. 763
Arcana Coelestia n. 763
763. De tentationibus huc usque actum est, sequitur nunc finis tentationis, qui quid ut nova Ecclesia existeret.
AC n. 764
Arcana Coelestia n. 764
764. Vers. 13. In ipso die hoc intravit Noah, et Shem, et Ham, et Japheth, filii Noahi, [et uxor Noahi,] {1} et tres uxores filiorum ejus cum illis, in arcam. Per 'quod intrarint {2} in arcam' significatur hic ut prius, quod servati: per 'Noahum' quod fuit Ecclesiae: per 'Shem, Ham et Japheth' quod fuit Ecclesiarum inde: per 'filios Noahi,' doctrinalia: [per 'uxorem Noahi' ipsa Ecclesia:] per 'tres uxores filiorum ejus cum illis' ipsae Ecclesiae inde.
@1 Though missing here and later in this [ ] these words are included in n. 765, 770.$
@2 intrarent I.$
AC n. 765
Arcana Coelestia n. 765
765. Huc usque actum de tentatione hominis Ecclesiae Noahus dicti, et quidem primum de tentatione ejus quoad intellectualia, quae sunt vera fidei, a vers. 6 ad 10, et dein de tentatione ejus quoad voluntaria, quae spectant bona charitatis, vers. 11, 12. Finis tentationum fuit ut inde renasceretur homo Ecclesiae, seu Ecclesia nova, pereunte Antiquissima: haec Ecclesia, ut prius dictum, diversae indolis fuit ab Antiquissima, nempe spiritualis; quae talis est ut homo per doctrinalia fidei renascatur; quae cum implantata sunt, tunc insinuatur ei conscientia, ne contra verum et bonum fidei agat; et sic donatur charitate, quae conscientiam ejus regit, ex qua sic agere incipit; ex quibus constare potest quid spiritualis homo, non qui putat fidem absque charitate salvare, sed qui essentiale fidei facit charitatem, et inde agit: ut talis homo seu talis Ecclesia existeret, fuit finis; quare nunc de ipsa hac Ecclesia agitur: quod nunc de Ecclesia agatur, constare etiam potest a repetitione quasi ejusdem rei, dicitur enim hic, 'In ipso hoc die intravit Noah, et Shem, et Ham, et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis in arcam,' supra vers. 7 similiter, sed his verbis, 'et intravit Noah, et fila ejus et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo in arcam,' sed quia nunc de Ecclesia agitur, nominantur filii Shem, Ham et Japheth, qui cum nominantur, significant hominem Ecclesiae; at cum vocantur 'filii' absque nominibus, significant vera fidei: praeterea repetuntur iterum quae prius dicta sunt vers. 8, 9 de bestiis et avibus, quod intrarint in arcam, vers. 14-16; sed cum varietate conveniente et applicabili hic ad Ecclesiam.
AC n. 767
Arcana Coelestia n. 767
767. {1} Quod 'intrarint in arcam' significet salvatos esse, nempe hominem Ecclesiae qui Noahus, et ab illo descendentes et derivatas Ecclesias ceteras de quibus hic sermo, constare potest ex iis quae prius de 'intrare in arcam' dicta sunt.
1 @There is no n. 766 in I.$
AC n. 768
Arcana Coelestia n. 768
768. Quod per 'Noahum' significetur quod finit Ecclesiae, et per 'Shem, Ham et Japheth' quod fuit Ecclesiarum inde, constat ex eo quod hic non 'filii ejus,' ut prius vers. 7, sed ipsi quoad nomina, dicantur; cum nominantur ita, significant hominem Ecclesiae; homo Ecclesiae non solum est ipsa Ecclesia, sed omne Ecclesiae; est vox communis comprehendens quicquid est Ecclesiae, sicut prius dictum de Antiquissima Ecclesia, quae dicta finit Homo, similiter de ceteris qui nominati sunt; ita per 'Noahum' et per 'Shem, Ham et Japheth' significatur quicquid est Ecclesiae, et Ecclesiarum inde, in uno complexu; [2] talis est stilus et modus loquendi in Verbo; sicut ubi nominatur (x)'Juda,' significatur apud Prophetas plurimum Ecclesia caelestis, seu quicquid est Ecclesiae; ubi nominatur 'Israel,' significatur plurimum Ecclesia spiritualis, seu quicquid est Ecclesiae illius; ubi 'Jacob,' significatur Ecclesia externa; nam apud unumquemvis hominem Ecclesiae datur internum Ecclesiae et externum; internum est ubi vera Ecclesia, externum est quod inde, id est 'Jacob': aliter cum non nominantur: [3] causa quod ita sit, est quod se referant tunc ad regnum Domini repraesentative; Dominus est solus Homo et est omne regni Sui; et quia Ecclesia est regnum Domini in terris, est Dominus solus omne Ecclesiae: omne Ecclesiae est amor seu charitas, quare 'homo,' seu quod idem, nomine nominatus, significat amorem seu charitatem, hoc est, omne Ecclesiae; et tunc 'uxor' simpliciter Ecclesiam quae inde; ut quoque hic. Sed quales Ecclesiae significantur per 'Shem, Ham et Japheth,' in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.
AC n. 769
Arcana Coelestia n. 769
769. Quod per 'filios Noahi' significentur doctrinalia, constat a significatione 'filiorum,' de qua prius; Ecclesia enim non dari potest absque doctrinalibus; quare etiam non solum nominantur, sed etiam additur, quod 'filii ejus.'
AC n. 770
Arcana Coelestia n. 770
770. Quod per 'uxorem Noahi' significetur ipsa Ecclesia, et per 'tres uxores filiorum ejus cum illis' ipsae Ecclesiae inde, constat ex illis quae dicta sunt, nempe, cum homo Ecclesiae nominatur, quod sit omne Ecclesiae seu, ut appellatur, caput Ecclesiae; et tunc 'uxor' est Ecclesia, sicut prius ostensum, n. 252, 253; aliter cum in Verbo, vir et uxor, aut masculus et femina, tunc per 'virum et masculum' significantur intellectualia, seu vera fidei, et per 'uxorem et feminam' voluntaria, seu bona fidei.
AC n. 771
Arcana Coelestia n. 771
771. Quia unaquaevis vox in Verbo a Domino est, et ita Divinum unicuique inest, constat quod nusquam aliqua vox ne quidem iota sit quae non aliquid significat et involvit, ita quoque quod hic dicatur, 'tres uxores,' tum 'uxores filiorum ejus,' ut et 'cum illis'; sed quid singula involvunt, prolixum foret exponere; satis est modo ideam communem communissimorum dare.
AC n. 772
Arcana Coelestia n. 772
772. Vers. 14, 15. Illi, et omnis fera secundum speciem suam, et omnis bestia secundum speciem suam, et omne reptile repens super terra secundum speciem suam, et omnis avis secundum speciem suam, omnis volucris, omne alatum. Et intrarunt ad Noahum in arcam; bina bina de omni carne, in qua spiritus vitarum. Per 'illi' significatur in genere homo Ecclesiae: per 'omnem feram secundum speciem suam' significatur omne bonum spirituale: per 'bestiam secundum speciem suam' bonum naturale: per 'omne reptile repens super terra secundum speciem suam' omne bonum sensuale et corporeum: per 'avem secundum speciem suam' omne spirituale verum: per 'volucrem' naturale verum: per 'alatum' sensuale verum: 'quod intrarint {1} ad Noahum in arcam' significant, ut prius, quod servata: 'bina et bina' significant, ut prius, paria: 'de omni carne, in qua spiritus vitarum' significant novam creaturam, seu quod vitam novam (x)acceperint a Domino.
@1 intrarunt I.$
AC n. 773
Arcana Coelestia n. 773
773. Quod per 'illi' significetur in genere homo Ecclesiae, seu omne quod fuit hujus Ecclesiae, constat ex eo quod se referant ad illos qui mox nominati sunt, ad Noahum, Shemum, Hamum et Japhetum; qui tametsi quatuor sunt, usque simul constituunt unum: in 'Noaho,' per quem in genere intelligitur antiqua Ecclesia, continentur sicut in parente aut semine, Ecclesiae inde; quare per 'illi' significatur Ecclesia Antiqua; omnes illae Ecclesiae quae Shem, Ham et Japheth dictae sunt, constituunt simul Ecclesiam quae Ecclesia Antiqua vocatur.
AC n. 774
Arcana Coelestia n. 774
774. Quod per 'feram secundum speciem suam' significetur omne bonum spirituale; et per 'bestiam secundum speciem suam' omne bonum naturale; et per 'reptile repens super terra' omne bonum sensuale et corporeum, prius dictum et ostensum est n. 45, 46,
143, 146; at quod 'fera' significet bonum spirituale, primo intuitu quidem apparere potest sicut quod ita non esset; sed constare potest serie rerum, quod primum dicantur 'illi,' hoc est, homo Ecclesiae dein 'fera,' tum 'bestia,' demum 'reptile,' quare 'fera' quid dignius et excellentius involvit quam 'bestia,' ex causa quia vox illa in lingua Hebraea etiam significat animalia in quo anima vivens; ita quoque hic non significat feram, sed animal in quo anima vivens, nam eadem vox est. Quod per 'animalia, bestias et reptilia repentia super terra significentur voluntaria, prius dictum et ostensum est, et porro in his sequentibus, ubi de avibus, ostendetur.
AC n. 775
Arcana Coelestia n. 775
775. Quia omnium dantur genera et species, tam scilicet bonorum spiritualium quam bonorum naturalium, tum etiam sensualium et corporeorum inde, hic dicitur de unoquovis, 'secundum speciem suam': tot genera bonorum spiritualium dantur, similiter tot genere verorum spiritualium, ut nusquam possint recenseri; minus adhuc species quae generum sunt: in caelo sunt omnia bona et vera caelestia et spiritualia ita in sua genera et haec in suas species distincta ut ne hilum sit quod non distinctissimum; et tam innumerabilia sunt ut differentiae specificae possint dici indefinitae; ex quibus quam egena: et fere nulla, sapientia humana sit, constare potest, quae nescit fere quod bonum et verum spirituale sit, minus quid sit. [2] Ex bonis caelestibus et spiritualibus, et veris inde, existunt et descendunt bona et vers naturalia, nam nusquam datur aliquod bonum et verum naturale, quod non existit a bono spirituali, et hoc a caelesti, et ab iisdem subsistit; si recederet spirituale a naturali, naturale nullum foret: origo rerum omnium se ita habet; omnia et singula sunt a Domino; ab Ipse est caeleste, per caeleste ab Ipso existit spirituale, per spirituale naturale: per naturale corporeum et sensuale; et sicut existit a Domino ita, etiam subsistit ita, nam, ut notum est, subsistentia est perpetua existentia qui aliter rerum existentias et ortus capiunt, ut ii qui naturam colunt et ex ea ducunt rerum origines, in tam funestis principiis sunt ut ferarum silvae phantasiae possint multo saniores vocari; tales sunt perplures qui aliis praeeminere sapientia sibi videntur.
AC n. 776
Arcana Coelestia n. 776
776. Quod per 'avem secundum speciem suam' significetur omne spirituale verum, per 'volucrem' naturale verum, per 'alatum' sensuale verum, constat ab illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, ut n. 40. Antiquissimi assimilarunt cogitata hominis avibus. quia ita se habent respective ad voluntaria: quia hic nominantur avis, et volucris, et alatum, et haec succedunt, sicut in homine intellectualia, rationalia et sensualia, ne cui dubium sit quin illa significent, licet adhuc quaedam loca ex Verbo confirmantia adducere, ex quibus etiam patet quod 'bestiae' talia quae dicta sunt, significent; [2] apud Davidem,
Dominari fecisti Illum super opera manuum Tuarum, omnia posuisti sub pedibus Illius, gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, Ps. viii 7, 8, [9] [A.V. 6, 7, 8];
ubi de Domino, Cujus dominium super hominem, et super quae sunt hominis, ita describuntur; aliter, quid foret dominium super
bestias et aves? apud eundem,
Arbor fructus et omnes cedri, fera et omnis bestia, reptile et volucris {1} alae,... glorificabunt nomen Jehovae, Ps. cxlviii 9, 10, 13;
'arbor fructus' est caelestis homo, 'cedrus' est spiritualis homo, 'fera et bestia et reptile' illorum bona, sicut hic; 'volucris alae' illorum vera, ex quibus glorificare possunt nomen Jehovae; nequaquam potest fera, bestia, reptile, volucris; in scriptis profanis talia hyperbolice dici possunt, sed in Verbo Domini nusquam hyperbolica sunt, sed significativa et repraesentativa: [3] apud Ezechielem,
Contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile repens super humo, et omnis homo, qui super faciebus humi, xxxviii 20;
quod hic 'bestiae et aves' talia significent, constat manifeste, nam quid gloriae Jehovae si contremiscerent pisces, aves, bestiae, an quisque putare potest quod tales locutiones forent sanctae, si non sancta involverent: apud Jeremiam,
Vidi et ecce non homo, omnis avis caelorum aufugit, iv 25;
pro quod omne bonum et verum; hic quoque 'homo' pro bono amoris: apud eundem,
Vastata sunt, ut non sit vir transiens, et non audiunt vocem pecoris; ab ave caelorum et usque ad bestiam, evagati sunt, abiverunt, ix 9 [A.V. 10];
similiter, pro quod omne verum et bonum abiverit: [4] apud eundem,
Quousque {2} lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? propter malitiam habitantium in ea, periit bestiae et avis, quia dixerunt, Non videbit novissimum nostrum, xii 4,
ubi 'bestiae' pro bonis, et 'avis' pro veris, quae perierunt: apud Zephaniam,
Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a faciebus humi, 13;
ubi 'homo et bestia' pro illis quae sunt amoris et inde boni; 'avis caelorum et pisces maris' pro illis quae sunt intellectus, ita quae sunt veri, quae vocantur 'offendicula' quia impiis bona et vera sunt offendicula, non bestiae et aves; quod sint illa quae hominis, manifeste etiam dicitur: apud Davidem,
Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani, quas plantavit, ubi volucres nidificant, Ps. civ 16, 17;
'arbores Jehovae, et cedri Libani' pro spirituali homine; 'volucres' pro ejus veris rationalibus aut naturalibus, quae sunt quasi 'nidi.' Alioquin communis formula loquendi finit quod 'nidificarent aves in ramis,' qua significabantur vera; [5] ut apud Ezechielem,
In monte altitudinis Israelis plantabo illam, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis volucris omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, xvii 23;
pro Ecclesia gentium, quae spiritualis, quae est 'cedrus magnifica,' 'avis omnis alae' pro veris omnis generis: apud eundem,
In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis ejus genuerunt omnis fera agri, ac in umbra ejus habitabunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
de Asshure, qui est Ecclesia spiritualis, et vocatur 'cedrus,' 'avis caelorum' pro veris ejus, 'bestia' pro bonis: [6] apud Danielem,
Ramus ejus pulcher, et fructus ejus multus, et esca omnibus in ea; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus "habitabant volucres caeli, iv 9, 18 [A.V. 12, 21];
ubi 'bestia' pro bonis, 'volucris caelorum' pro veris; quod unicuivis constare potest, nam quid foret quod ibi habitaret avis et bestia? Similiter quae Dominus locutus,
Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, crevitque, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitarint in ramis ejus, Luc. xiii 19; Matth. xiii 32; Marc. iv 32.
@1 Sch. has avis alae, as also n. 994, but Heb. here is [ ] (tsippor) as in Ps. viii 8 above.$
2@ We follow A.E. 304 and 650 and R.V. in the placing of '?' A.V. and Sch. have it at end of following clause. I has a comma in both places, Sch. has consumtae sunt for periit, but Heb. verb is singular. In 7571, however, S. has consumentur.$
AC n. 777
Arcana Coelestia n. 777
777. Quod 'avis' significet verum spirituale, 'volucris' verum naturale, 'alatum' verum sensuale, constat inde; ita quoque distincta sunt vera: 'alata' dicuntur vera sensualia quae sunt visus et auditus, quia extrema, qualis quoque est significatio 'alae' applicatae ad alia.
AC n. 778
Arcana Coelestia n. 778
778. Quia nunc 'aves caelorum' significant intellectualia vera, ita cogitationes, etiam significant contraria, ut phantasias seu falsa, quae quia sunt cogitationis hominis, quoque aves vocantur, sicut 'quod impii darentur in cibum avibus caeli, et feris' pro phantasiis et cupiditatibus, Esai. xviii 6; Jer. vii 33; xvi 4; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4. Ipse Dominus quoque phantasias et persuasiones falsi comparat avibus, ubi dicit,
Semen quod cecidit super viam duram, conculcatum est, et aves caeli comederunt illud, Matth. xiii 4; Luc. viii 5; Marc. iv 4, 15;
ubi 'aves caeli' non aliud sunt quam falsa.
AC n. 779
Arcana Coelestia n. 779
779. Quod 'intrarunt ad Noahum in arcam, significet quod salvata sint, prius dictum est. Quod 'bina et bina' significent paria, quae quid sint, videatur cap. praec. vi ad vers. 19.
AC n. 780
Arcana Coelestia n. 780
780. Quod 'de omni carne, in qua spiritus novam creaturam, seu quod novam vitam acceperint a Domino, constare potest a significatione 'carnis' quod sit omnis homo in genere, et corporeus in specie, ut prius dictum et ostensum est; inde 'caro, in qua spiritus vitarum,' significat regeneratum; nam in proprio ejus est vita Domini, quae est vita charitatis et fidei: omnis homo non est nisi caro; sed cum vita charitatis et fidei ei a Domino inspiratur, tunc vivificatur caro, et fit spiritualis et caelestis, et vocatur nova creatura, Marc. xvi 15, ex eo quod e novo creatus.
AC n. 781
Arcana Coelestia n. 781
781. Vers. 16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit Jehovah post {1} illum. 'Intrantes' significant quae apud hominem Ecclesiae: 'masculus et femina de omni carne intrarunt' significant quod vera et bona omnis generis apud eum essent: 'sicut praeceperat Deus' significat, ad quae recipienda praeparatus esset: 'et clausit Jehovah post illum' significat quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, quidem caelestis Ecclesiae homo.
@1 apud I, but see below.$
AC n. 782
Arcana Coelestia n. 782
782. Actum est huc usque ad vers. 11 de Ecclesia quod conservata sit in his qui Noahus dicti; sequitur nunc de statu Ecclesiae, qui describitur, et quidem primum hic sicut explicatum; dein qualis Ecclesiae hujus status fuerit; singuli versus, immo singula verba involvunt peculiarem statum ejus; et quia nunc de statu Ecclesiae agitur, repetitur quod mox prius, et quidem bis, nempe, 'et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt,' cum in mox praecedent versu, ita, 'et intrarunt ad Noahum in arcam, bina et bina, de omni carne,' quae repetitio in Verbo significat, quod de alio statu agatur alioquin, ut quisque comprehendere potest, repetitio foret prorsus inanis.
AC n. 783
Arcana Coelestia n. 783
783. Quod 'intrantes' significent quae apud hominem Ecclesiae constat inde: tum quod 'masculus et femina de omni carne intrarunt significent quod vera et bona omnis generis apud eum essent, quo quoque sequitur; nam quod 'masculus et femina' significent vera e bona, prius aliquoties dictum et ostensum est. 'Sicut praeceperat Deus quod significet, ad quae recipienda praeparatus esset, de quibus, quo talia, etiam prius dictum est; 'praecipere' apud Dominum est prae parare et facere.
AC n. 784
Arcana Coelestia n. 784
784. Quod 'clausit Jehovah post illum' significent quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, qualem caelesti Ecclesiae homo, ita se res habet: Antiquissimae Ecclesiae status fuit quod communicationem internam habuerint cum caelo, ita per caelum cum Domino; in amore in Dominum fuerunt; qui in amore in Dominum, illi sunt sicut angeli, modo cum differentia quod corpore induti; interiora illorum aperta fuerunt et patuerunt usque a Domino at Ecclesia haec nova aliter; non in amore in Dominum fuit, sed in fide et per fidem in charitate erga proximum; ii non internam, sicut antiquissimi, communicationem habere possunt, sed externam; sed qualis communicatio haec et illa sit, prolixum foret dicere: unusquisque homo communicationem habet, etiam impii per angelos apud eos, sed cum differentia quoad gradus, quod propius vel remotius; alioquin homo non posset esse: gradus communicationis sunt indefiniti; spiritualis homo nusquam talem communicationem habere potes qualem caelestis homo, ex causa quia Dominus in amore est, non ita in fide; hoc nunc est quod significat, quod 'Jehovah clauserit post illum.' [2] Post illa tempora nec usquam apertum fuit caelum sicut Antiquissimae Ecclesiae homini; postea quidem plures locuti sunt cum spiritibus et angelis, sicut Moses, Aharon, et alii, sed prorsus alio modo, de quo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Causa quod clausum sit caelum, arcanissima est, tum quod hodie clausum sit ita ut homo ne quidem sciat quod spiritus sint, minus quod angeli apud eum, et quod putet se prorsus solum esse cum absque sociis in mundo, et cum apud se cogitat; cum tamen in consortio spirituum est continue, qui tam probe animadvertunt et percipiunt quid homo cogitat et quid intendit et machinatur, tam probe et aperte sicut existeret coram omnibus in mundo; hoc nescit prorsus homo, ita clausum est ei caelum; cum tamen verissimum est: causa est, nisi clausum fuisset ita apud eum caelum, cum in nulla fide est, minus in veritate fidei, et adhuc minus in charitate, quod ei periculosissimum foret. Hoc significatum etiam est per
'Quod Jehovah Deus ejecerit hominem, et habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se ad custodiendum viam arboris vitarum,' prius, cap. iii vers. 24;
videantur etiam quae n. 301-303.
AC n. 785
Arcana Coelestia n. 785
785. Vers. 17, 18. Et fuit diluvium quadraginta dies super terra, et creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est desuper terra. Et corroboratae aquae, et auctae valde super terra; et ivit arca super faciebus aquarum. Per 'quadraginta dies' significatur duratio Ecclesiae Noahus vocatae: per 'diluvium' falsa quae adhuc illam inundarunt: quod 'creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata (x)est desuper terra' (x)significent quod ita ejus fluctuatio fuit: 'corroboratae aquae, et auctae valde super terra, et ivit arca super faciebus aquarum' significant quod fluctuationes ejus ita increbruerint.
AC n. 786
Arcana Coelestia n. 786
786. Quod per 'quadraginta dies' significetur duratio Ecclesiae Noahus vocatae, supra ad vers. 4 ostensum est; hic 'quadraginta dies,' ibi 'quadraginta dies et noctes,' quia ibi significabatur duratio tentationis, in qua 'noctes' sunt anxietates.
AC n. 787
Arcana Coelestia n. 787
787. Quod per 'diluvium' significentur falsa quae adhuc illam inundarunt, sequitur etiam inde; nam diluvium seu inundatio non est nisi falsorum: prius vers. 6 'diluvium aquarum' significabat tentationem, ut ibi ostensum, quae inundatio etiam est falsorum quae mali spiritus tunc apud hominem excitant; hic similiter sed absque tentatione; quare hic simpliciter 'diluvium,' non diluvium aquarum, dicitur.
AC n. 788
Arcana Coelestia n. 788
788. Quod 'creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est {1} desuper terra' significent quod ita ejus fluctuatio (x)fuerit; et quod 'corroboratae aquae, et auctae valde super terra, et ivit arca super faciebus aquarum' significent quod fluctuationes ejus ita increbruerint, non constare potest nisi prius dicatur qualis fuit status hujus Ecclesiae quae Noahus vocatur: 'Noahus' non fuit ipsa Antiqua Ecclesia, sed sicut parens aut semen istius Ecclesiae, ut prius dictum; sed 'Noahus cum Shemo, Hamo et Japheto' constituebant Ecclesiam Antiquam, quae immediate successit Ecclesiae Antiquissimae; omnis homo' Ecclesiae Noahus dictus fuit ex posteris Ecclesiae Antiquissimae proinde in simili fere statu quoad malum hereditarium sicut cetera posteritas quae periit; et qui in simili statu, non potuerunt regenerari et fieri spirituales, sicut ii qui non ex hereditario tale trahunt; quale hereditarium habuerunt, dictum prius est n. 310; ut hoc clarius sciatur quomodo se habet; [2] qui ex semine Jacobi sunt, ut Judaei, non ita regenerari possunt ac gentes; inhaeret non solum contrarium fidei ex principiis captis ab infantia et dein confirmatis, sed etiam ex hereditario quod inhaereat etiam ex hereditario, aliquantum constare potest ex eo quod diverso genio sint, immo diversis moribus, ut et diversa facie reliquis, a quibus dignosci possunt, quae sunt ex hereditario; ita quoque quoad interiora, nam mores et facies sunt interiorum typi quare etiam Judaei conversi, prae aliis fluctuant inter verum et falsum similiter primi homines hujus Ecclesiae qui Noahus vocantur, qui ex prosapia et semine antiquissimorum fuerunt: hae fluctuationes sunt quae hic describuntur; et dein in sequentibus,
Quod Noahus fuerit vir humi, et quod plantaverit vineam, et biberit ex vino, et inebriatus sit, ita ut nudatus jaceret in medio tentorii, ix 20, 21.
Quod pauci fuerint, constare mihi potuit ex eo quod homo Ecclesia istius in mundo spirituum repraesentetur sicut vir longus et gracilis, indutus candido, in arto conclavi: sed usque hi fuerunt qui doctrinalia fidei conservarunt et apud se habuerunt.
@1 sit I.$
AC n. 789
Arcana Coelestia n. 789
789. Fluctuationes hominis hujus Ecclesiae describuntur hic per quod 'primum creverint aquae,' hoc est, falsa; tum quod 'sustulerint arcam'; adhuc quod 'elevata sit desuper terra'; dein quod 'corroboratae aquae et auctae valde super terra'; demum quod 'iverit arca super faciebus aquarum'; sed singulos fluctuationis gradus describere, et prolixum nimis et supervacaneum foret; satis est quod sciatur, hic describi illos; solum quid significet quod 'arca elevata sit desuper terra, et iverit super faciebus aquarum,' quod constare nemini potest nisi sit instructus quomodo homo a malis et falsis detinetur; hoc quia arcanum est, paucis describendum: omnis homo in genere, tum quoque regeneratus, talis est ut nisi Dominus detineat eum a malis et falsis, quod se praecipitem conjiciat in infernum, et quo momento non detinetur, praeceps ruit; quod per experientias mihi notum factum, et repraesentatum quoque per equum, de quo videatur, n. 187, 188: haec detentio a malis et falsis non aliter se habet ac 'elevatio,' sic ut mala et falsa percipiantur infra, et is supra; de qua elevatione, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: haec elevatio est quae significatur per 'arcam quod elevata sit desuper terra' et quod 'iverit arca super faciebus aquarum.'
AC n. 790
Arcana Coelestia n. 790
790. Quod 'aquae' hic et in sequentibus significent falsa, constare potest ab illis locis ex Verbo quae in praemissis hujus capitis et quae ad vers. 6 hujus capitis allata sunt, ubi de diluvio seu inundatione aquarum; ibi ostensum est quod 'inundationes aquarum' significaverint desolationes et tentationes, quae idem involvunt ac falsa, nam desolationes et tentationes non sunt nisi quam inundationes falsorum excitatorum a malis spiritibus; quod tales aquae falsa significent, inde est quia in genere 'aquae' in Verbo significant spirituale, hoc est, intellectuale, rationale et scientificum; et quia haec, etiam significant contraria, omne enim falsum est scientificum quoddam, et apparet sicut rationale et intellectuale, quia est cogitationis: [2] quod 'aquae' spiritualia significent, ex plurimis locis in Verbo constat; at quod etiam falsa, praeter illa quae prius adducta sunt, sint sequentia haec confirmationi: apud Esaiam,
Reprobavit populus hic aquas Shiloah euntes leniter;... ideo ecce Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas;... et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, viii 6, 7;
ubi 'aquae leniter euntes' pro spiritualibus, 'aquae validae et multae' pro falsis: apud eundem,
Vae terrae inumbranti alis, quae trans flumina Kushi, mittens in mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum: ite legati celeres... ad gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedata sunt flumina, xviii
1, 2;
pro falsis, quae sunt 'terrae inumbrantis alis': [3] apud eundem,
Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per flumina, non submergent te, xliii 2;
'aquae et flumina' pro difficultatibus, tum pro falsis: apud Jeremiam,
Quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris?
et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluminis? ii 18;
'aquae' pro falsis ex ratiociniis: apud eundem,
Quis hic sicut flumen ascendit, sicut flumina commoventur aquae ejus? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, operiam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, xlvi 7, 8;
[4] 'aquae' pro falsis ex ratiociniis: apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem vastatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et operuerint te aquae multae, et descendere te fecero cum descendentibus in foveam, xxvi 19 [20];
'aquae' pro malis et falsis inde: apud Habakkuk,
Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, iii 15;
'aquae' pro falsis: apud Johannem,
Ejecit draco post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium {1}, ut eam a flumine absorptam faceret, Apoc. xii 15, 16;
ubi 'aquae' pro falsis et mendaciis: apud Davidem,
Mitte manus Tuas de alto, eripe me, et libera me ex aquis multis, e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur mendacium, et dextra eorum dextra falsitatis, Ps. cxliv 7, 8;
ubi 'aquae multae' manifeste pro falsis: 'filii alienigenae' quoque significant falsa.
1 S. apparently follows Sch. Gk. has potamon and potamo phoreton. In A.R. sicut flumen is used.
AC n. 791
Arcana Coelestia n. 791
791. Hic nunc actum est de Noaho, seu de regeneratis qui Noahus vocati, qui in arca fuerunt et elevati supra aquas; sequitur nunc de posteris Antiquissimae Ecclesiae, qui sub aquis, seu aquis submersi sunt.
AC n. 792
Arcana Coelestia n. 792
792. Vers. 19, 20. Et aquae corroboratae valde valde super terra, et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo. Quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes. 'Aquae corroboratae valde valde super terra' significant persuasiones falsi quod ita accreverint: 'et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo' significant quod omnia bona charitatis exstincta sint: 'quod quindecim cubitis de sursum superarint aquae, et operuerint montes' significant quod nihil residui esset de charitate; 'quindecim' significant ita paucum ut vix quicquam.
AC n. 793
Arcana Coelestia n. 793
793. Hic nunc usque ad finem hujus capitis agitur de antediluvianis qui perierunt, quod constare potest a singulis descriptionis; qui in sensu interno sunt, ilico et quidem ex unica voce scire possunt de qua re agitur, magis ex connexu plurium; cum de alia re agitur, ilico sunt aliae voces, aut eaedem voces aliter connexae; causa est quia voces peculiares sunt pro rebus spiritualibus et peculiares pro caelestibus, seu quod idem, pro intellectualibus et pro voluntariis; sicut pro exemplo, 'desolatio' est vox spiritualium, 'vastatio' est caelestium; 'urbs' est spiritualium, 'mons' est caelestium, et sic porro; similiter in connexionibus; et quod quisque non potest non mirari, in lingua Hebraea distinguuntur persaepe sono; quae ad classem spiritualium pertinent, in iis dominari solent vocales tres primae; in quibus caelestia, vocales binae ultimae: quod hic nunc de alia re agatur, etiam inde cognoscitur, tum a repetitione, de qua prius, quod nempe hic iterum dicatur, 'Et aquae corroboratae sunt valde valde super terra,' quod in vers. praec. etiam dictum; tum ab omnibus quae sequuntur.
AC n. 794
Arcana Coelestia n. 794
794. 'Et aquae corroboratae valde valde super terra': quod significent persuasiones falsi quod ita accreverint, constat ex illis quae mox prius de aquis dicta et ostensa sunt, quod nempe 'aquae diluvii seu inundantes' significent falsa; hic quia adhuc magis falsa seu persuasiones falsi, dicitur quod 'corroboratae sint aquae valde valde,' quod est superlativum linguae originalis. Falsa sunt principia falsi et persuasiones falsi, quae quod apud antediluvianos accreverint immensum, ab illis quae prius dicta sunt de iis, constat. Persuasiones immensum crescunt, cum vera infundunt cupiditatibus, seu faciunt ut amoribus sui et mundi faveant, tunc enim pervertunt illa, et cogunt mille modis in consensum: quis enim est qui principium falsi hausit, aut sibi finxit, qui non confirmat id ex multo scientifico apud eum, immo etiam ex Verbo? an ulla haeresis est quae non confirmantia sic capit, et quae non consentiunt, usque cogit, ac diversimode explicat et detorquet ut non dissentiant? [2] Sicut qui capit principium, quod sola fides salvet absque bonis charitatis, annon integrum' systema doctrinae ex Verbo contexere queat? et tamen ne hilum curat, ne quidem attendit, immo nec videt, quod Dominus dixit,
Quod arbor cognoscatur ex fructu,... et quae arbor non bonum fructum fert, exscindetur et projicietur in ignem, Matth. vii 16-20; xii 33.
Quid magis placet quam vivere secundum carnem, et usque salvari, modo sciat quid verum, tametsi ne hilum boni agat? Omnis cupiditas, cui homo favet, vitam ejus voluntatis facit; et omne principium, seu omnis persuasio falsi, vitam ejus intellectus facit; hae vitae unam faciunt, cum vera seu doctrinalia fidei immergunt cupiditatibus; quisque homo ita quasi animam sibi format, cujus vita fit talis post mortem; quare nihil plus interest homini quam scire quid verum; cum scit quid verum, et quidem ita ut non perverti possit, tunc non ita infundi potest cupiditatibus et mortiferum facere. Quid plus homini cordi esse debet quam vita ejus in aeternum? Si animam suam in vita corporis destruit, anne eam in aeternum?
AC n. 795
Arcana Coelestia n. 795
795. Quod 'operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo' significent quod omnia bona charitatis exstincta sint, constat a significatione 'montium' apud Antiquissimos. 'Montes' apud eos significabant Dominum, quia cultum Ipsius super montibus habuerunt, ex causa quia montes erant editissima terrae; inde 'montes' significabant caelestia, quae etiam 'altissima' appellabant, proinde amorem et charitatem, ita bona amoris et charitatis, quae caelestia sunt. In contrario sensu etiam 'montes' vocantur in Verbo qui elati animo sunt, ita ipse amor sui. Antiquissima Ecclesia etiam significatur in Verbo per 'montes,' ex eo quod montes elevati sunt super terra, et propiores quasi caelo, rerum principiis. [2] Quod 'montes' significent Dominum, et omnia caelestia inde, seu bona amoris et charitatis, constat a sequentibus in Verbo locis, ex quibus patet quid in specie significant, nam se habent omnia et singula ad rem de qua, applicate: apud Davidem,
Ferent montes pacem, et colles in justitia, Ps. lxxii 3;
'montes' pro amore in Dominum, 'colles' pro amore erga proximum, quali apud Antiquissimam Ecclesiam, quae quoque per montes et colles ideo, quia talis, in Verbo significatur: apud Ezechielem,
In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, dictum Domini Jehovih, ubi servient Mihi omnis domus Israelis tota illa in terra, xx 40;
ubi 'mons sanctitatis' pro amore in Dominum, 'mons altitudinis Israelis' pro charitate erga proximum: apud Esaiam,
Erit in posteritate dierum, stabilis erit mons domus Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2;
pro Domino, inde pro omni caelesti: [3] apud eundem,
Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum;... et absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, xxv 6, 7;
'mons' pro Domino, inde pro omni caelesti: apud eundem,
Erit, super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, xxx 25;
'montes' pro bonis amoris, 'colles' pro bonis charitatis, ex quibus vera fidei, quae sunt 'rivi et ductus aquarum': apud eundem,
Cantus erit vobis, sicut nocte sanctificari festum, et gaudium cordis sicut euntis cum tibia, ad veniendum in montem Jehovae, ad petram Israelis, xxx 29;
'mons Jehovae' pro Domino praedicate ad bona amoris; 'petra Israelis' pro Domino praedicate ad bona charitatis: apud eundem,
Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle illius, xxxi 4;
'mons Zionis' hic et multoties alibi pro Domino, et inde pro omni caelesti quod est amor, et (x)'collis' pro caelesti inferiore quod est charitas: apud eundem,
[4] Super montem altum ascende tibi evangelizatrix Zion; extolle in robore vocem tuam evangelizatrix Hierosolyma, xl 9;
'ascendere in montem altum et evangelizare' est colere Dominum ex
amore et charitate, quae sunt intima, quare etiam vocantur altissima; quod intimum, hoc altissimum appellatur: apud eundem,
Cantent habitatores rupis, e capite montium clament, xiii 11;
'habitatores rupis' pro iis qui in charitate; 'e capite montium clamare' pro colere Dominum ex amore: apud eundem,
Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis,
audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, lii 7;
'evangelizare super montibus' similiter pro praedicare Dominum ex
doctrina amoris et charitatis, et ex illis colere: apud eundem,
Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri complodent {1} vola, lv 12;
pro colere Dominum ex amore et charitate, quae sunt 'montes et colles,' et ex fide inde, quae sunt 'arbores agri': apud eundem,
Ponam omnes montes Meos in viam, et semitae Meae exaltabuntur, xlix 11;
'montes' pro amore et charitate, 'via et semitae' pro veris fidei inde, quae 'exaltari' dicuntur, cum ex amore et charitate sunt, quae intima: apud eundem,
Confidens in Me possidebit in hereditatem terram, et hereditabit montem sanctitatis Meae, lvii 13;
pro regno Domini, ubi nihil nisi amor et charitas: apud eundem,
Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium
Meorum, et possidebunt illam electi Mei, lxv 9;
'montes' pro regno Domini, et bonis caelestibus, 'Jehuda' pro Ecclesia caelesti: apud eundem,
Sic dixit Altus et Excelsus habitans in aeternum, et Sanctus Nomen Ipsius; Altus {2} et Sanctus habito, lvii 15;
ibi 'altum' pro sancto, inde 'montes' ex altitudine super terram significabant Dominum, et Ipsius sancta caelestia; quapropter etiam Dominus ex Monte Sinai promulgavit Legem. A Domino etiam intelligitur amor et charitas per 'montes,' ubi loquitur de consummatione saeculi,
Quod qui in Judaea tunc fugerent in montes, Matth. xxiv 16; Luc xxi 21; Marc xiii 14;
ubi 'Judaea' pro Ecclesia vastata.
@1 complaudent I.$
@2 sic. Heb., yet Sch. has in alto et sancto (loco).$
AC n. 796
Arcana Coelestia n. 796
796. Quia Antiquissima Ecclesia cultum sanctum habuerunt super montibus, ideo quoque Antiquae Ecclesiae, et inde omnibus illius temporis Ecclesiis repraesentativis, immo etiam inde gentibus, ritus sacrificandi super montibus, et exstruendi excelsa. De Abramo constat Gen. xii 8; xxii 2; de Judaeis antequam aedificatum Templum, Deut. xxvii 4-7; Jos. viii 30; 1 Sam. ix 12-14, 19; x 5; 1 Reg. iii 2-4; de gentibus, Deut. xii 2; 2 Reg. xvii 9-11; de Judaeis idololatris, Esai. lvii 7; 1 Reg. xi 7; xiv 23; xxii 44 [A.V. 43]; 2 Reg. xii 4 [A.V. 3;] xiv 4; xv 3, 4, 34, 35; xvi 4; xvii 9-11; xxi (x)5; xxiii 5, 8, 9, 13, 15.
AC n. 797
Arcana Coelestia n. 797
797. Ex omnibus his nunc constat quid per 'aquas quibus operti sunt montes' significetur, nempe quod persuasiones falsi exstinxerint omne bonum charitatis.
AC n. 798
Arcana Coelestia n. 798
798. Quod 'quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes,' significent quod nihil residui esset de cogitate; et quod 'quindecim' significent ita paucum ut vix quicquam, constare potest ex significatione numeri 'quinque,' de qua cap. praec. vi vers. 15; ubi ostensum quod 'quinque' in stilo Verbi, seu in sensu interno, significent paucum: et quia numerus quindecim compositus est ex quinque, quae significant paucum, et ex decem, quae significant 'reliquias,' ut ostensum cap. praec. vi vers 3, spectat hic numerus reliquias, quae apud eos vix erant aliquid: nam persuasiones falsi tantae erant ut exstinxerint omne bonum. Cum reliquiis apud hominem se res habet, ut prius dictum, quod principia falsi, et adhuc magis persuasiones falsi, quales fuerunt apud hos antediluvianos, incluserint et secluserint ita prorsus reliquias ut non produci possent, et si productae fuissent, quod ilico falsificatae fuissent; vita enim persuasionum talis est ut non solum rejiciat omne verum et insorbeat omne falsum, sed etiam verum quod alluit, pervertat.
AC n. 799
Arcana Coelestia n. 799
799. Vers. 21, 22. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo. Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt. 'Exspiravit omnis caro repens super terra' significat quod exstincti qui ab ultima posteritate Ecclesiae Antiquissimae: 'quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra' significant persuasiones eorum, in quibus 'avis' affectiones falsi, 'bestia' cupiditates, 'fera' voluptates, 'reptile' corporea et terrestria; quae in uno complexu vocantur 'omnis homo': 'omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus' significant illos qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, quibus 'flatus spiritus vitarum in naribus,' hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat: 'ab omni, quod in arida' significant eos in quibus nihil talis vitae amplius: quod 'mortua sint' significat exspiravisse.
AC n. 800
Arcana Coelestia n. 800
800. Quod 'exspiravit omnis caro repens super terra' significet quod exstincti qui ab ultima posteritate Antiquissimae Ecclesiae, constat a sequentibus, ubi describuntur quoad persuasiones et quoad cupiditates: hic primum vocantur 'caro repens super terra,' ex causa quia prorsus sensuales et corporei facti sunt; sensualia et corporea ab antiquissimis assimilata sunt 'reptilibus,' ut prius dictum; quare cum dicitur 'caro repens super terra,' significatur talis homo qui mere sensualis et corporeus factus: quod 'caro' significet omnem hominem in genere, et corporeum in specie, prius dictum et ostensum est.
AC n. 801
Arcana Coelestia n. 801
801. Ex descriptione antediluvianorum horum, constare potest qualis stilus antiquissimorum fuit, et inde qualis stilus propheticus: describuntur hic usque ad finem hujus capitis, in hoc versu quoad persuasiones, in vers. seq. 23 quoad cupiditates; hoc est, quoad statum eorum intellectualium, dein quoad statum illorum voluntariorum; et tametsi nulla apud eos intellectualia nec voluntaria, usque ita nominanda sunt quae contraria, sicut persuasiones falsi, quae nihil minus quam intellectus sunt, quia sunt cogitationis et ratiocinationis; pariter cupiditates, quae nihil minus quam voluntatis sunt; describuntur, inquam, primum quoad persuasiones falsi, dein quoad cupiditates, quae causa est repetitionum in hoc vers. 21 et in sequente 23, sed alio ordine. [2] Talis quoque est stilus propheticus; causa est quia binae vitae apud hominem sunt, una intellectualium, altera voluntariorum, quae distinctissimae inter se sunt; homo ex utraque consistit, et tametsi separatae sunt hodie apud hominem, usque tamen influit una in alteram, et se ut plurimum uniunt; quod se uniant, et quomodo se uniunt, a multis constare et illustrari posset: cum itaque homo ex binis his partibus, intellectu et voluntate, consistit, et unum influit alteram, cum describitur homo in Verbo, distincte describitur quoad unam partem, et quoad alteram, quae causa est repetitionum; aliter mancum foret. Similiter se habet cum omni re, res enim se habent prorsus sicut subjecta, nam sunt subjectorum, quia prodeunt a subjectis; res separatae a subjecto suo, seu a substantia sua, sunt nullae res; quae causa est quod similiter quoad utramque partem describantur res in Verbo; ita est descriptio cujuscumque rei plena.
AC n. 802
Arcana Coelestia n. 802
802. Quod de persuasionibus hic agatur, et in vers. 23 de cupiditatibus, cognoscitur inde quod in hoc versu primum nominetur avis, dein bestia; 'avis' enim significat illa quae sunt intellectualium aut rationalium, 'bestia' autem quae sunt voluntariorum: cum autem describuntur quae sunt cupiditatum, ut in vers. seq. 23, tunc primum nominatur bestia, et dein avis; et hoc ex causa, ut dictum, quia reciproce influit ita unum in alterum, et sic plena est eorum descriptio.
AC n. 803
Arcana Coelestia n. 803
803. 'Quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra': quod significent persuasiones eorum, quibus 'aves' affectiones falsi, 'bestia' cupiditates, 'fera' voluptates, 'reptile reptans' corporea et terrestria, constare potest ex illis quae prius de significatione avium et bestiarum ostensa sunt; de avibus, n. 40, et supra ad vers. 14, 15, hujus capitis; de bestiis etiam ibi, tum n. 45, 46, 142, 143, 246. 'Aves' quia intellectualia, rationalia et scientifica significant, (x)etiam significant contraria, ut perversa rationalia, falsa, et affectiones falsi. Persuasiones antediluvianorum hic plene describuntur, nempe quod in illis affectiones falsi, cupiditates, voluptates, corporea et terrestria; omnia haec insunt persuasionibus, quod homo nescit, putans principium falsi seu persuasionem falsi esse modo simplex quoddam aut unum commune quoddam, sed multum fallitur, prorsus aliter se res habet; unaquaevis affectio hominis trahit suam existentiam et naturam ex ejus intellectualibus et simul ex ejus voluntariis, ita ut totus homo quoad omnia sua intellectualia et omnia sua voluntaria sit unaquavis ejus affectione, immo in affectionis ejus singularissimis seu minimus; [2] quod constare mihi potuit manifeste a pluribus experientiis, ut memorem solum id, quod spiritus in altera vita ex modo unica idea cogitationis ejus cognosci possit qualis est, immo angeli a Domino habent, ut cum modo inspiciunt in aliquem, norunt ilico qualis est, nec fallit quicquam; inde constat quod unaquaevis hominis idea, et quod unaquaevis affectio, immo unumquodvis minimum ejus affectionis, sit imago ejus et effigies ejus, hoc est, quod eis insit aliquid proxime et remote ab omni ejus intellectuali et ab omni ejus voluntario. Ita nunc descriptae sunt antediluvianorum dirae persuasiones, quod in iis fuerint affectiones falsi, tum affectiones mali seu cupiditates, ut et voluptates, demum corporea et terrestria; omnia haec insunt talibus persuasionibus, et non solum persuasionibus in communi, sed etiam persuasionum singularissimis seu minimus, in quibus corporea et terrestria dominantur: si sciret homo quantum uni principio falsi ac uni persuasioni falsi insit, horresceret; est quaedam imago inferni: sed si ex innocentia aut ex ignorantia, falsa ibi facile discutiuntur.
AC n. 804
Arcana Coelestia n. 804
804. Additur 'omnis homo,' quo significatur quod illa fuerint in homine isto; est clausula communis quae comprehendit praecedentia; tales clausulae passim adjiciuntur.
AC n. 805
Arcana Coelestia n. 805
805. 'Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus': quod significent illos qui ab Antiquissima Ecclesia, quibus flatus vitarum in naribus, hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat, constat ab illis quae prius, n. 96, 97, dicta sunt. Vita ab antiquissimis significata fuit per 'flatum in naribus,' seu per respirationem, quae est vita corporis correspondens spiritualibus; sicut motus cordis est vita corporis correspondens caelestibus: hic quia agitur de antediluvianis, in quibus fuit a parentibus hereditario semen ex caelesti, sed exstinctum seu suffocatum, hic dicitur 'omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus': [2] in his verbis quoque altius quid reconditum latet, de quo prius, n. 97, quod nempe Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem internam habuerit, ita concordem et similem cum respiratione angelorum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae respiratio variata fuit secundum omnes status interni hominis; sed successu temporis in posteris mutata usque ad primam hanc posteritatem, in qua omne angelicum periit; tunc nec amplius cum caelo angelico respirare potuerunt; quae causa genuina exstinctionis eorum fuit, inde nunc dicitur quod 'exspiraverint' et quod 'mortui sint, quibus flatus spiritus vitarum in naribus.' Post haec tempora cessavit respiratio interna, et cum illa communicatio cum caelo, ita perceptio caelestis, et successit externa; et quia sic communicatio cum caelo cessavit, homines Antiquae seu novae Ecclesiae non amplius potuerunt caelestes homines esse, sicut antiquissimi, sed spirituales sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 806
Arcana Coelestia n. 806
806. 'Ab omni quod in arida': quod significet illos in quibus nihil talis vitae amplius et quod 'mortua sunt' significet exspiravisse inde nunc sequitur: et quia omnis vita amoris et fidei exstincta fuit, hic dicitur 'arida.' Arida est ubi non aqua, hoc est, ubi nihil spirituale amplius, minus caeleste; persuasio falsi omne spirituale et caeleste exstinguit et quasi suffocat; sicut unusquisque scire potest a multa experientia, si attendat; qui semel opiniones captarunt, tametsi falsissimas, inhaerent iis tam obstinate ut ne quidem audire velint aliquid quod contrariatur; ita nusquam patiuntur se instrui, si vel ante oculos eorum ponatur verum; adhuc magis dum opinionem falsi ex sanctitate quadam colunt; tales sunt qui omne verum respuunt, et quod admittunt, pervertunt, et sic infundunt phantasiis: hi sunt qui per 'aridam' hic significantur, super qua nec aqua, nec gramen, ut apud Ezechielem,
Ponam fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum et desolabo terram et plenitudinem ejus, xxx 12;
'ponere fluvios aridam' pro quod non amplius quid spirituale: et apud Jeremiam,
Facta est terra vestra in aridam, xliv 22;
'arida' pro terra desolata et vastata, ut amplius nihil veri et boni.
AC n. 807
Arcana Coelestia n. 807
807. Vers. 23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca. 'Delevit omnem substantiam' significat cupiditates quae amoris sui: 'quae super faciebus humi' significant posteritatem Ecclesiae Antiquissimae: 'ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum' significant naturam mali eorum; 'homo' ipsam naturam, 'bestia' cupiditates, 'reptile' voluptates, 'avis caelorum' falsitates inde: 'et deleta sunt e terra' est conclusio, quod Antiquissima Ecclesia exspiraverit: 'relictus tantum Noah et quod cum illo in arca' significat quod conservati qui novam Ecclesiam constituerunt; 'quod cum illo in arca' significant omnia quae novae Ecclesiae.
AC n. 808
Arcana Coelestia n. 808
808. 'Delevit omnem substantiam': quod significet cupiditates quae amoris sui, constat a sequentibus, ubi describuntur per repraesentativa; 'substantia' praedicatur de voluntariis, quia a voluntate omnia exsurgunt, seu existunt et subsistunt, apud hominem; voluntas est ipsa substantia hominis, seu ipse homo. Cupiditates antediluvianorum fuerant amoris sui; sunt bina cupiditatum genera universalissima; unum est amoris sui, alterum est amoris mundi; homo nihil aliud cupit quam quod amat, quare cupiditates sunt amoris; apud hos regnabat amor sui, proinde ejus cupiditates; ita enim semet amarunt ut putavissent se deos esse, non agnoscentes aliquem deum supra se; de eo sibi persuaserunt.
AC n. 809
Arcana Coelestia n. 809
809. 'Quae super faciebus humi': quod significet posteritatem Ecclesiae Antiquissimae, constat ex significatione 'humi,' de qua prius, quod sit Ecclesia, et inde quod est Ecclesiae; hic quia substantia dicitur 'deleta quae super faciebus humi,' est quod deleti qui ab Antiquissima Ecclesia et tales fuerunt; 'humus' hic dicitur, in vers. praec. 21 'terra,' ex causa quia Ecclesia nusquam praedicatur ex intellectualibus, sed ex voluntariis; scientificum et rationale fidei nusquam constituit Ecclesiam aut hominem Ecclesiae, sed charitas quae est voluntatis; omne essentiale a voluntate venit; proinde nec doctrinale facit Ecclesiam, si non doctrinale in genere et in specie spectet charitatem; tunc charitas fit finis; ex fine constat quale doctrinale, num sit Ecclesiae vel non: Ecclesia Domini, sicut regnum Domini in caelis, non est nisi amoris et charitatis.
AC n. 810
Arcana Coelestia n. 810
810. 'Ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum': quod significent naturam mali eorum, 'homo' ipsam naturam, 'bestia' cupiditates, 'reptile' voluptates, 'avis caelorum' falsitates inde, constat a significatione omnium illorum, de qua prius; quare iis non immorandum.
AC n. 811
Arcana Coelestia n. 811
811. Quod 'deleta sunt e terra' sit conclusio, quod Antiquissima Ecclesia exspiraverit, et quod 'relictus tantum Noah et quod cum illo in arca' significent quod conservati qui novam Ecclesiam constituerunt; et quod 'cum illo in arca' significent omnia quae novae Ecclesiae, nec opus habent explicatione ulteriore, quia ex se patent.
AC n. 812
Arcana Coelestia n. 812
812. Vers. 24. Et corroboratae sunt aquae super terra quinquaginta et centum dies, significant terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae; 'quinquaginta et centum' est terminus ultimus et primus.
AC n. 813
Arcana Coelestia n. 813
813. Quod haec significent terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae, et 'quinquaginta et centum' terminum ultimum et primum non quidem ex Verbo ita confirmari potest sicut numeri simpliciores qui frequenter occurrunt; sed usque constat a numero quindecim, de quo supra ad vers. 20, qui significat ita paucum ut vix quicquam; ita adhuc magis numerus 'quinquaginta et centum,' qui est compositus inde per multiplicationem in decem, quae significant 'reliquias'; multiplicatio pauci, sicut multiplicatio dimidiae, quartae aut decimae partis, facit ut adhuc minus sit, sic tandem ut paene nihil, proinde quod sit finis seu terminus ultimus; occurrit idem numerus in cap. seq. viii vers. 3, quod 'recesserint aquae, a fine quinquaginta et centum dierum,' ubi simile significat. Numeri in Verbo prorsus abstracte a sensu litterae intelligendi sunt, inserti modo ad concinnandum seriem historicam quae in sensu litterae, ut prius dictum et ostensum: sicut ubi septem occurrunt, significant sanctum, prorsus abstracte a temporibus et mensuris quibus adjungi solent; angeli enim, qui sensum internum Verbi percipiunt, non sciunt quicquam temporis et mensurae, minus quid numerus designatus, et usque plene intelligunt Verbum cum legitur ab homine; quare cum numerus alicubi occurrit, nusquam possunt habere ideam alicujus numeri, sed rei per numerum significatae; ita hic per hunc numerum, quod terminus ultimus sit Antiquissimae Ecclesiae, et in cap. seq. vers. 3, quod terminus primus Ecclesiae Antiquae, seu novae.
AC n. 814
Arcana Coelestia n. 814
814. Continuatio de Infernis
Hic de Infernis eorum qui in odiis, vindictis et crudelitate vitam transegerunt
TALES qui odium internecinum habent et inde vindictam spirant, nec spirant nisi necem alterius, prius non acquiescendo, tenentur in inferno profundissimo cadaveroso, ubi fetor graveolentus sicut a cadaveribus; et mirum, quod tales ibi fetore isto in tantum delectentur ut praeferant jucundissimis odoribus; talis est eorum dira natura, et inde phantasia; ex quo inferno talis fetor actualiter exhalat. Cum aperitur hoc infernum, quod raro fit et modo parumper, inde tantus fetor exundat ut spiritus in vicinia nequeant morari: quidam genii, seu potius furiae, inde emissi, ut scirem quales sunt, tali venenoso et pestifero halitu infectabant sphaeram, ut spiritus qui circum me non manere possent, et simul habebat effectum in ventriculum ut evomerem. Se manifestabant per {1}infantem non impulchrae faciei, cum latente pugione, quem ad me mittebant ferentem vas in manu; inde dabatur scire quod animus iis necandi, vel pugione vel veneno, sub specie innocentiae; at ipsi erant corpore nudo nigerrimo: sed mox rejecti sunt in infernum suum cadaverosum; tunc observare datum, quomodo delapsi. Pergebant ad sinistrum in plano sinistri temporis, et quidem ad multam distantiam absque descensu, et postea delapsi, primum in ignem qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace versus interiora, ubi plures cavernae tenebrosissimae, deorsum tendentes; in via continue volvebant et intendebant mala, et quidem praecipue contra innocentes absque causa; cum per ignem lapsi, multum lamentati sunt. Ut dignoscantur unde et quales cum emissi, habent circulum quendam cui affixi aculei quasi aenei, quos premunt manibus et contorquent, quod indicium quod tales sint, et ligati.
@1 S.D. 1283 has 'per visionem infantis'.$
AC n. 815
Arcana Coelestia n. 815
815. Qui ita delectantur odiis et inde vindictis ut non solum non contenti sint perdere corpus, sed etiam cupiunt animam quam tamen Dominus redemit; demittuntur deorsum per tenebrosissimum foramen versus infima terrae, profunde secundum gradum odii et inde vindictae; et iis tunc terror et horror incutitur gravis, et simul tenentur in vindictae cupidine, quae sicut augetur profundius demittuntur: postea mittuntur in locum sub Gehenna, ubi serpentes diri, magni, ventribus ampli, apparent, et quidem ita ad vivum sicut prorsus forent, a quibus cruciantur morsibus, quos quoque similiter acute sentiunt: talia sentiuntur exquisite a spiritibus; respondent eorum vitae, sicut corporea illis qui in corpore: et interea vivunt in diris phantasiis, et ibi per saecula, usque dum non amplius sciant quod homines fuerint; aliter eorum vita, quam ex odiis et vindictis talibus traxerant, non exstingui potest.
AC n. 816
Arcana Coelestia n. 816
816. Quia odiorum et vindictarum genera innumera sunt, et species innumerabiliores, et unum genus non simile infernum ac alterum habet, et sic impossibile est in ordine singula recensere, quare licet referre quae visa sunt. Unus ad me venit, visus sicut nobilis: (apparuerunt mihi sicut in clara die, et adhuc clarius, sed coram visu interno, quia, ex Divina Domini Misericordia, datum interesse spiritibus) is ad primum adventum simulate per nutus insinuabat quod multa haberet quae vellet mecum communicare, interrogans num Christianus essem; cui respondebam quod essem. Se similiter esse aiebat, rogans ut solus mecum esset, se aliquid narraturum quod alii non audirent; sed respondebam quod in altera vita soli esse nequeant, sicut homines se putant esse in terra, et quod plures spiritus adessent; sed propius accessit et subiit ad occipitium ad tergum; percipiebam tunc quod sicarius esset; cumque ibi esset, sentiebam tanquam ictum per cor, et mox in cerebro, ex quali ictu facile moriturus homo; sed quia tutus a Domino, nihil metuebam; qua arte usus non scio; is putans quod ego mortuus, dixit ad alios quod venerit nunc ab homine, quem occiderit ita, et quidem per exitiale quoddam a tergo, dicens quod calleret artem quod homo nesciret priusquam succumbat mortuus, et quod is non aliter crederetur quam quod insons. Inde scire datum, quod is nuper e vita decesserit, ubi tale facinus patravit. Talium punitio est horrenda; postquam infernales cruciatus per saecula subierint, tandem fiunt facie detestabili et monstrosissima, sic ut non facies, sed quoddam quasi stuppeum luridum; ita exuunt omne humanum; tunc unusquisque eos horrescit, qui videt, quare sicut ferae in locis opacis vagantur.
AC n. 817
Arcana Coelestia n. 817
817. Quidam e camera infernali, quae ad latus sinistrum, ad me venit, et mecum locutus; percipere dabatur quod inter facinorosos: quod patravit in mundo, ita detegebatur; in inferiorem terram, anterius paulo ad sinistrum, satis profunde demissus est, et ibi scrobem coepit ejicere, tanquam ii qui pro mortuis qui sepeliendi; inde suborta suspicio, quod aliquid lethale in vita corporis patraverit; tunc apparuit feralis lectica, nigris pannis circumtecta; mox unus ex lectica surgens ad me venit, narravit pie quod mortuus sit, arbitratus quod veneno ab eo necatus, et quod id circa mortis horam cogitaverit, nesciens tamen an suspicio esset: cum nefandus spiritus id audivit, confessus est quod tale commisit; post confessionem punitio sequebatur; bis involvebatur atrae scrobi quam effodit, et factus niger sicut Aegyptiorum mumia, tam facie quam corpore, et sic evectus in altum circumlatus coram spiritibus et angelis, et clamatum, 'Qualis diabolus'; frigidus quoque factus, sic inter infernales frigidos, et missus in infernum.
AC n. 818
Arcana Coelestia n. 818
818. Sub natibus est infernum horrendum, ubi qui ibi se cultris percutere videntur, cultros dirigentes in pectora aliorum sicut feriae, sed culter iis jugiter in ictu percussionis adimitur: sunt ii qui tanto odio habuerunt alios ut eos crudeliter occidere flagraverint, et inde naturam tam diram traxerant: apertum mihi hoc infernum erat, sed modo leviter ob diras eorum crudelitates, ut viderem qualia sunt odia internecina.
AC n. 819
Arcana Coelestia n. 819
819. Est stagnum quoddam ad sinistrum in plano cum inferioribus corporis, quod capax est, longitudine majore quam latitudine; circa anteriorem ejus ripam apparent iis qui ibi, monstra serpentum, qualium in stagnis, cum pestifero halitu: ad ripam sinistram inde remotius apparent ii qui comedunt carnes humanas, seque invicem dentibus haerentes in aliorum humeris: ad sinistrum longius inde apparent magni pisces, balaenae monstrosae, quae deglutiunt hominem et evomunt: remotissime, seu in ripa opposita, apparent facies deformissimae, cumprimis anuum, tam monstrosae ut describi nequeant, discurrentes sicut insaniae: ad ripam dextram sunt qui crudelibus instrumentis se mutuo interficere tentant; instrumenta sunt varia secundum diritates cordis: in medio stagni est ubivis nigrum, sicut stagnatum. Aliquoties ad stagnum hoc adductos vidi, et miratus; sed instructus ab aliquibus qui inde venerunt, qui dicebant quod essent illi qui intestina odia contra proximum foverunt, et quod odia, quoties data esset occasio, eruperint, in quo jucundissimum suum perceperunt; nec eos magis oblectavisse quam provocare proximum ad judicia, et facere ut irrogarentur ei poenae, et si legis supplicia non inhibuissent, interficere. In talia vertuntur odia et crudelitates hominum post vitam corporis; phantasiae eorum inde ortae iis prorsus sicut vivae sunt.
AC n. 820
Arcana Coelestia n. 820
820. Qui latrocinia in vita corporis exercuerunt, et qui piratica, amant prae omnibus aliis liquidis urinam fetidam et graveolentam, in similibus quoque sibi habitare videntur, tum in stagnis fetide olentibus. Quidam latro ad me accedens frendebat dentibus; sonus frendoris dentium ita manifeste auditus sicut hominis, quod mirum, tametsi iis non dentes; fassus quod multo potius cupiat in foedis urinosis vivere quam in aquis limpidissimis; et quod fetor urinae sit quo delectatur; in tonnis urinosis dicebat se morari velle prae aliis, et ibi domicilium habere.
AC n. 821
Arcana Coelestia n. 821
821. Dantur qui extrinsecus ferunt faciem et vitam honestam, sic ut nemo aliud suspicari possit quam quod sint honesti, studentes omni modo ita apparere ob causam emergendi in honores et absque jactura famae lucrandi; quare nec aperte {1}faciunt, sed per alios; artificiis dolosis spoliant alios suis bonis, nihil curantes si familiae quas spoliant, fame perirent; quod si non pateret coram mundo ipsi actu facerent absque conscientia; ii usque sunt tales ac si actu fecissent. Sunt latrones occulti, et genus eorum odii est cum fastu, aviditate lucri, immisericordia et dolo conjunctum. Tales in altera vita volunt insontes esse, dicentes se nihil mali fecisse quia non detectum; utque inculpatos se praebeant, exuunt vestes, sistunt se nudos, testantes sic innocentiam: dum examinantur, ex singulis vocibus et ex singulis ideis cogitationis percipiuntur prorsus quales sunt, quod ignorant. Tales in altera vita socios, quoscumque offendunt, absque conscientia necare cupiunt; et apud se habent securim et malleum in manu, et videntur habere alium spiritum apud se quem supinatum percutiunt, sed non ad sanguinis effusionem, quia timidi sunt mortis; nec possunt instrumenta ista e manu projicere, quod tamen summa opera conantur ne videantur tales, ut animi eorum ferocia coram spiritibus et angelis appareat: sunt in media distantia sub pedibus versus anteriora.
@1 I has faciunt; sed per alios, but cf. S.D. 1207.$
AC n. 822
Arcana Coelestia n. 822
822. Est genus odii contra proximum, quod delectentur injurias facere et lacessere unumquemvis, et quo plus damni ei possint inferre, eo plus semet oblectant; sunt tales ex infima plebe permulti, sunt quoque qui non ex plebe qui illis similes animo, sed extus moratiores ex civili vita in quam educati et propter legis poenas; ii post mortem apparent quoad partem superiorem corporis nudi, circumsparsis comis; ruunt unus in alterum, volas tenentes in alterius scapulis, sic lacessunt, subsultant super caput alterius, redeunt post breves reversus et pugnis lacessunt graviter: qui moratiores fuerunt, de quibus dictum, faciunt similiter, sed salutant se prius, circumeunt ad tergum, et ita lacessunt pugno; sed cum vident eos facie, salutant, et iterum circumeunt ad tergum, et pugno percutiunt; ita apparentiam servant: apparent sinistrorsum in media altitudine, ad aliqualem distantiam.
AC n. 823
Arcana Coelestia n. 823
823. Quicquid homo fecit in vita corporis, hoc redit in altera vita successive, immo quicquid cogitavit: cum redeunt inimicitiae, odia, doli, etiam personae contra quos odia habuit et clandestine machinatus est, sistuntur praesentes, et quidem momento: ita se res habet in altera vita, de qua praesentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et cogitationes quas habuit contra illos, patent manifeste, nam omnium cogitationum datur perceptio; inde lamentabiles status; odia recondita ibi aperte erumpunt; qui mali sunt, omnia eorum malefacta et cogitata ita redeunt ad vivum; at qui boni sunt, non ita; eorum omnes status boni, amicitiae et amoris, cum summa jucunditate et felicitate.
AC n. 824
Arcana Coelestia n. 824
824. GENESEOS
CAPUT OCTAVUM
Continuatio de Infernis
HIC de Infernis eorum qui in Adulteriis et Lasciviis vitam transegerunt: tum de Infernis Dolosorum et Praestigiatricium
SUB calcaneo pedis dextri est infernum ubi ii qui delectati sunt crudelitate et simul adulteriis, et in iis jucundissimum suae vitae perceperunt: mirum, quod qui in corporis vita crudeles fuerunt, etiam prae aliis adulteri fuerunt; qui tales, in illo inferno sunt: ibi crudelitates exercent infandis modis; vasa sibi per phantasias faciunt, quasi trituratoria sicut quae sunt olerum, et instrumenta trituratoria, quibus sic triturant et cruciant quos possunt; tum etiam quasi secures latas sicut carnificum, ut et terebras, quibus crudeliter unus alterum tractat, praeter alia dira. Ibi sunt aliqui ex Judaeis, qui ita olim crudeliter tractarunt gentes; et hodie infernum hoc crescit, cumprimis ab illis qui sunt ex orbe ita vocato Christiano et in adulteriis omnem vitae suae jucunditatem habuerunt, qui ut plurimum quoque crudeles sunt. Quandoque jucunditas eorum vertitur in fetorem stercoris humani, qui, cum infernum hoc aperitur, (x)affatim exhalat; sentitus in mundo spirituum et tunc fere in deliquium inde lapsus sum; graveolentia ista stercorea per vices occupat infernum et per vices cessat; est jucundum eorum ex adulteriis quod in talem graveolentiam vertitur. Successu temporis, quando aetatem in talibus transegerunt, relinquuntur solitarii, et sedent in cruciatu, et fiunt sicut sceleta deformia, sed usque vivunt.
AC n. 825
Arcana Coelestia n. 825
825. In plano plantarum pedis antrorsum ad satis multam distantiam est infernum quod vocatur Gehenna, ubi impudicae mulieres quae omne suum jucundum in adulteriis posuerunt, et adulteria non solum pro licitis sed etiam pro honestis reputarunt, ac insontes et innocentes sub varia specie honesti ad talia pellexerunt: apparet ibi sicut igneum quoddam, quale elucere solet in aere ab incendio magno; etiam aestus est, quod sentire datum per calorem inde effusum in faciem meam; estque fetor ut ex ustis quasi ossibus et crinibus qui inde exhalat. Infernum hoc quandoque mutatur in diros serpentes qui mordent eos; tunc mortem appetunt, sed non possunt mori. Quaedam inde solutae ad me venientes dicebant quod ibi aestus sit, et cum iis permittitur approximare ad societatem quandam spirituum bonorum, quod aestus ille vertatur in frigus intensum, et tunc apud eas undulare igneum et frigidum ab uno extremo ad alterum, quo miserabiliter quoque torquentur. Sed usque sua interstitia habent, intra quae in igneae suae libidinis oestro sunt; sed mutantur eorum status, ut dictum.
AC n. 826
Arcana Coelestia n. 826
826. Quidam ex utroque sexu fuerunt, ex orbe ita vocato Christiano, qui putarunt in vita corporis eorum adulteria non solum licita, sed etiam sancta, et sic communia, ut impie vocarunt, conjugia, sub specie sanctitatis habuerant: videbam quod ii missi sint in Gehennam, sed cum ibi veniebant, facta est mutatio; igneum Gehennae quod rubentius est, ex eorum adventu factum est candentius; et perceptum, quod non concordare possent; quare cohors ista nefanda inde separata est et delata in plagam a tergo; dictum, quod in alium mundum, ubi immergerentur stagnis, et inde in novam Gehennam quae pro iis. Auditum in Gehenna sibilosum quid, quod non describi potest, sed sibilus seu susurrus Gehennae crassior fuit quam horum qui sanctitatem foedarunt adulteriis.
AC n. 827
Arcana Coelestia n. 827
827. Qui insidiantur per amorem conjugialem et per amorem erga infantes, sic se gerendo ut maritus nullam suspicionem habeat quin hospites sint casti, insontes et amici, et sub tali specie, et alia multiplici, tutius adulterantur, ii sunt in inferno sub natibus in excrementis foedissimis, et devastantur usque dum fiunt sicut ossa, quia inter dolosos. Tales ne quidem sciunt quid conscientia; locutus cum iis, et mirati quod aliquis habeat conscientiam et quod dicant adulteria esse contra conscientiam; quibus dictum, quod adulteris talibus absque conscientia tam impossibile sit in caelum venire, sicut est pisci in aerem, aut volucri in aetherem, quia dum modo approximant, sentiunt quasi suffocationem, et vertitur jucundum tale in fetorem graveolentum; tum quod non possint aliter quam detrudi in infernum, et fieri demum sicut ossei cum pauca vita, quia vitam sibi talem acquisiverant, quam cum amittunt tantillum vitae vere humanae remanet.
AC n. 828
Arcana Coelestia n. 828
828. Qui nihil plus cupiunt quam deflorare virgines, seu quibus virginitates et virginitatum furta maximae jucunditati sunt, absque omni fine conjugii et prolis, et cum virginitatis florem furati, eas postea relinquunt, nauseae habent, prostituunt: {1}ii qui talem vitam egerunt, quia contra ordinem naturalem, spiritualem et caelestem, et quia non solum contra amorem conjugialem qui sanctissimus habetur in caelo, sed etiam contra innocentiam quam laedunt et occidunt, inducendo innocentes quae amore conjugiali imbui possent, in vitam meretriciam; notum est quod primus flos amoris est qui inducit virgines in amorem conjugialem castum et conjungit animos conjugum; et quia sanctitas caeli fundatur in amore conjugiali et in innocentia, et ii homicidae tales interiores sunt, poenam subeunt in altera vita gravissimam; videntur sibi equo furioso insidere, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur cum discriminibus quasi vitae, terror talis incutitur; postea apparent sibi sub ventre equi furiosi, et mox subire sibi videntur per partem posteriorem equi in ventrem ejus, et tunc apparet iis subito quasi sint in feminae spurcae meretricis ventre, quae meretrix mutatur in magnum draconem, et ibi manent obvelati in cruciatu; haec poena multoties redit, intra centenos et millenos annos, usque dum talium cupiditatum horrore imbuuntur. De eorum prole, mihi dictum, quod pejores sint infantibus aliis, quia aliquid hereditarium tale a patre trahunt; quare etiam raro infantes ex talium congressu nascuntur, et qui nascuntur, non diu remanent in vita.
@1 Predicate is subeunt seven lines below. Possibly printer omitted an earlier verb.$
AC n. 829
Arcana Coelestia n. 829
829. (x)Qui in vita corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam sancta; et quidem dum adulti et senes, cum nihil lasciviae naturalis sufflat; ii nec desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita; et quia ibi cogitationes eorum communicantur, et quandoque apud alios spiritus in repraesentationes obscenas evadunt, inde scandala; poena eorum est quod coram spiritibus quos laeserant, sternantur horizontaliter et circumrotentur sicut volumen a sinistro ad dextrum festine, dein transversim alio situ, et sic in alio, nudi coram omnibus aut seminudi, secundum lasciviae qualitatem, et simul pudor eis incutitur; tum circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos transversaliter; renisus inditur et simul dolor, nam binae vires agunt, una circum et altera retro; ita fit cum distractione dolorifica; quibus peractis datur ei copia se subducendi a conspectu spirituum et insinuatur ei pudor, sed usque sunt qui tentant eum, num adhuc insistat talibus; sed quamdiu est in statu pudoris et doloris, cavet; ita sibi latet, tametsi norunt, ubinam: haec poena apparuit antrorsum ad aliquam distantiam. Sunt quoque pueri, adolescentes et juvenes, qui ex vesania aetatis et pruritu conceperunt principia nefanda, quod uxores cumprimis juveniles et venustae, non debeant esse marito, sed sibi, et similibus, marito solum manente patrefamilias et prolis educatore; dignoscuntur in altera vita quoque ex sono loquelae puerili; sunt a tergo ad aliquam ibi altitudinem: qui ex iis confirmarunt se in principiis, et actuali conformi vita, miserabiliter in altera vita mulctantur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, a spiritibus qui inducere arte possunt iis phantasiam corporis et simul sensum doloris corporeum, ex quibus reverberationibus, cum inductis simul renisibus, ita laniantur, ut quasi (x)frustatim et minutim discissi cum immani dolore sibi videantur; et hoc toties, usque dum talium principiorum vitae horrore perculsi, ita cogitare desistant.
AC n. 830
Arcana Coelestia n. 830
830. Qui acuto dolo decipiunt homines, faciem et loquelam suavem praeferendo, at intus venenatos dolos recondendo, et sic captando homines fine perdendi, illorum infernum est atrocius quam aliorum, et quidem atrocius inferno homicidarum; inter serpentes videntur sibi vivere; et quo perniciosiores eorum doli fuerunt, eo serpentes apparent diriores et venenatiores et eo plures qui eos circumdant et cruciant; non aliter sciunt quam quod serpentes sint; similes dolores et similes cruciatus sentiunt; quod forte pauci credituri, sed usque est verum: sunt ii qui ex praemeditato dolos exercent et in eo jucunditatem vitae sentiunt. Dolosorum poenae sunt diversae, cujusvis secundum doli naturam; in genere in societatibus non tolerantur, sed expelluntur; quicquid enim cogitat spiritus, vicini ilico sciunt et percipiunt, ita si quid doli, et qualis dolus; quare tandem e societatibus expulsi sedent solitarii, et apparent tunc lata facie, cujus latitudo aequat quatuor vel quinque facies aliorum, cum lato pileo carneo, albescente, sedentes ut mortis simulacra in cruciatu. Sunt alii qui natura dolosi sunt, ita non ex praemeditato et non clandestine sub alio vultu, ii statim cognoscuntur et eorum cogitatio percipitur manifeste; et quoque jactant se de eo, sicut quod velint videri callidi; hi non tale infernum habent: sed plura de dolosis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 831
Arcana Coelestia n. 831
831. Sunt quae vixerunt genio, et solum studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro posuerunt omnem vitam et vitae jucunditatem, quare in societate civili prae aliis aestimatae; inde ex actualitate et habitu traxerunt id quod per modos decori se insinuare potuerint aliorum cupiditatibus et voluptatibus, simulatione honesti, sed fine dominandi; inde vita eorum facta simulativa et dolosa: similiter ac alii frequentarunt Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et piae apparerent; et praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae, quantum occultari potuissent. Tales in altera vita similiter cogitant; quid conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam; in aliorum quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens, quae iis sunt media decipiendi; et quoties vincula externa iis auferuntur, ruunt in scelestissima et obscenissima. Hae sunt quae in altera vita fiunt magae seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes; et arripiunt ibi artes in mundo ignotas; sunt sicut spongiae quae imbibunt artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant: artificia in mundo ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox audiatur sicut a spiritibus bonis alio loco: quod possint simul quasi apud plures esse, persuadendo sic aliis se esse quasi praesentes ubivis: quod loquantur ut plures simul, et in pluribus locis simul: quod avertere possint quae influunt a spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus angelicis, et pervertere ilico in sui favorem diversimode: quod inducere similitudinem alius per ideas quas captant et effigiant: cuivis inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui affectionis alterius; se surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae; repraesentare coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram pluribus, quod signum est angelicum; innocentiam simulare diversis modis, etiam repraesentando infantes quos osculantur: inspirant quoque aliis, contra quos odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non posse, postea accusant eos pro homicidis et divulgant: excitaverunt e memoria quicquid mali cogitavi et patravi, et hoc solertissime; cum in somno essem, locutae sunt prorsus sicut a me cum aliis, sic ut persuaderentur spiritus, et quidem falsa et obscena; praeter alia plura: natura earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi inesse percipiatur; inde non communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum; suntque iis oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam praesentem habentes. Hae praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter; quaedam in Gehenna; quaedam in curia quadam inter angues; quaedam per distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu; successu temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem. Continuatio sequitur in fine capitis.
CAPUT VIII
1. ET recordatus est DEUS Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae.
2. Et obturati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli, et inhibitus est imber e caelo.
3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum.
4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat.
5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo mensis, apparuerunt capita montium.
* * *
6. Et factum a fine quadraginta dierum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit.
7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum de super terra.
8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi.
9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et reversa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae; et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam.
10. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca.
11. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra.
12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit redire ad illum amplius.
13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi.
14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra.
* * *
15. Et locutus est DEUS ad Noahum, dicendo,
16. Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum.
17. Omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra.
18. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo.
19. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca.
* * *
20. Et aedificavit Noah altare JEHOVAE, et accepit de omne bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari.
21. Et odoratus JEHOVAH odorem quietis, et dixit JEHOVAH in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus; et non addam amplius percutere omne vivum sicut feci.
22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt.
AC n. 832
Arcana Coelestia n. 832
832. CONTENTA
Sequitur nunc secundum seriem, de novae Ecclesiae homine, qui Noahus vocatur; et quidem de statu ejus post tentationem, usque ad ejus regenerationem, et porro.
AC n. 833
Arcana Coelestia n. 833
833. De Primo statu post tentationem: de ejus fluctuatione inter verum et falsum, usque dum apparere incipiunt vera, vers. 1-5.
AC n. 834
Arcana Coelestia n. 834
834. De Secundo statu, qui tripartitus: primum cum nondum vera fidei, dein cum vera fidei cum charitate, postea cum bona charitatis elucent, vers. 6-14.
AC n. 835
Arcana Coelestia n. 835
835. De Tertio statu, cum ex charitate incipit agere et cogitare, qui est status primus regenerati, vers. 15-19.
AC n. 836
Arcana Coelestia n. 836
836. De Quarto statu, cum ex charitate agit et cogitat, qui est status secundus regenerati, vers. 20, 21.
AC n. 837
Arcana Coelestia n. 837
837. Tandem de Ecclesia hac nova, loco prioris, exsuscitata, quae describitur, vers. 21, 22.
AC n. 838
Arcana Coelestia n. 838
838. SENSUS INTERNUS
IN binis capitibus quae praecedunt, actum est de nova Ecclesia, Noahus dicta, seu de homine istius Ecclesiae; et quidem primum de illius praeparatione ad recipiendum fidem, et per fidem charitatem; deinde de ejus tentatione; postea de protectione, pereunte Ecclesia Antiquissima; hic nunc sequitur de statu ejus post tentationem, et quidem ordine quo se habuit; et simul ordine quo se habet apud regenerandos quoscumque; nam Verbum Domini tale est ut de omnibus et singulis, ubi de uno, agatur, cum differentia secundum cujusvis indolem; qui sensus est Verbi universalis.
AC n. 839
Arcana Coelestia n. 839
839. Vers. 1. Et recordatus est Deus Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae. 'Recordatus est Deus' significat finem tentationis et principium renovationis: per 'Noahum' significatur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae: per 'omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca' significantur omnia quae apud illum: 'et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae' significant dispositionem omnium in suum ordinem.
AC n. 840
Arcana Coelestia n. 840
840. 'Et recordatus Deus': quod significet finem tentationis et principium renovationis, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur: quod recordetur Deus, in specie significat quod misereatur; recordatio Ipsius est misericordia, quae praedicatur imprimis post tentationem, quia tunc nova lux effulget; quamdiu perstat tentatio, putat homo Dominum abesse, quia a malis geniis agitatur, et quidem ita ut quandoque in desperatione sit tali ut vix credat aliquem Deum dari; sed Dominus praesentior tunc est quam usquam is credere potest; at cum tentatio desinit, tunc solatium accipit, et tunc primum credit adesse Dominum; quare hic, quia ita apparet, 'recordari Deus' significat finem tentationis, et principium renovationis. Deus recordari dicitur, non autem Jehovah, quia adhuc in statu ante regenerationem; cum autem regeneratus est, tunc nominatur Jehovah, ut in fine hujus capitis, vers. 20, 21 causa est quia nondum fides conjuncta est charitati; tunc primum dicitur homo regeneratus, cum ex charitate agit; in charitate est Jehovah, non ita in fide antequam charitati juncta; charitas est ipsum esse et vivere hominis in altera vita; ipsum Esse et Vivere est Jehovah; quare antequam est et vivit homo, non dicitur apud eum esse Jehovah sed Deus.
AC n. 841
Arcana Coelestia n. 841
841. Quod per 'Noahum' significetur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae, et per 'omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca' significentur omnia quae apud illum, constare potest ab illis quae prius de Noaho, et de significatione ferae et bestiae, dicta sunt. 'Fera' in duplici sensu in Verbo accipitur, pro iis apud hominem quae viva sunt et pro iis quae mortua; quod pro iis quae viva sunt, causa est quia vox illa in lingua Hebraea significat vivum; sed quia antiquissimi in humiliatione sua agnoverunt se pro feris, inde quoque per eandem vocem significata sunt quae apud hominem mortua; hic per feram significatur tam quod vivum quam quod mortuum in uno complexu, quale solet esse apud hominem post tentationem, in quo viva et mortua, seu quae Domini sunt et quae hominis propria, ita confusa apparent ut vix tunc sciat homo quid verum et bonum; sed Dominus tunc omnia in ordinem redigit et disponit, ut constare potest ab illis quae sequuntur. Quod 'fera' significet quae apud hominem viva sunt, videatur in cap. praec. vii ad vers. 14, tum quoque in hoc cap. ad vers. 17 et 19 quod significet quae apud hominem sunt, etiam mortua, constat ab illis quae prius de feris et bestiis aliquoties ostensa sunt, ut n. 45, 46, 142, 143, 246.
AC n. 842
Arcana Coelestia n. 842
842. 'Et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae': quod significent dispositionem omnium in suum ordinem, constat ex significatione 'venti' in Verbo; omnes spiritus tam boni quam mali comparantur et assimilantur vento, etiam vocantur venti; per eandem vocem in lingua originali exprimuntur spiritus, per quam venti. In tentationibus, quae hic sunt 'aquae quae desederunt,' ut prius ostensum, sunt spiritus mali qui inundant, qui acervatim influunt cum suis phantasiis et excitant similes quae apud hominem; hi spiritus, seu hae phantasiae, cum disperguntur, dicitur in Verbo fieri per 'ventum,' et quidem per 'ventum orientalem'; se habet res apud hominem qui in tentatione, cum turbae seu aquae tentationis cessant, sicut in communi, quod a pluri experientia scire datum, quod nempe mali spiritus in mundo spirituum se quandoque in cohortes consocient et sic turbas excitent, sed dispelluntur per alias cohortes spirituum a dextra utplurimum, sic a plaga orientali, alluentes, qui illis tantum metum et terrorem incutiunt ut nihil cogitent quam de fuga; tunc qui se consociarunt, dispergantur in omnes plagas et sic dissolvuntur societates spirituum male confarctae: cohortes spirituum qui male: ita dispergunt, vocantur 'ventus orientalis'; praeter quod innumeri aliis modis dissipentur, qui etiam 'venti orientales' sunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum ita dispersi sunt mali spiritus, tunc post turbam seu turbulentum statum oritur quasi serenum, seu silentium: similiter se habet cum homine qui in tentatione; is dum in tentatione est, inter turbam talium spirituum est; quibus abactis seu dispersis fit quasi serenum, quod principium est dispositionis omnium in ordinem. Antequam aliquid in ordinem redigitur, communissimum est quod primum in confusum quoddam quasi chaos redigantur, ita quae male cohaerent, dissociantur, quae cum dissociata sunt, tunc disponit Dominus illa in ordinem; comparari hoc potest cum illis quae existunt in natura, ubi quoque omnia ei singula in confusum quoddam prius rediguntur antequam disponuntur; nisi procellae forent in atmosphaera quae dissiparent heterogenea, nusquam serenaretur aer, sed coacervarentur pestifera in perniciem: similiter in corpore humano, nisi omnia sanguinis tam heterogenea quam homogenea continue et per vices confluerent prius in unum cor et ibi confunderentur, liquida conglutinarentur in perniciem et nusquam singula disponerentur distincte ad suos usus: ita quoque se habet apud hominem regenerandum. Quod 'ventus,' in specie 'ventus orientalis,' nihil aliud significet quam dispersionem falsorum et malorum, seu quod idem est, malorum spirituum et geniorum, et dein dispositionem in ordinem, constare potest in Verbo; ut apud Esaiam,
Disperges eos, et ventus auferet eos, et procella dissipabit eos; et tu exsultabis in Jehovah, in Sancto Israelis gloriaberis, xli 16;
ubi dispersio comparatur 'vento,' et dissipatio 'procellae,' quae est malorum; tunc qui regenerati 'exsultabunt in Jehovah'; apud Davidem,
Ecce reges se congregarunt, transiverunt una, ii viderunt, sic obstupefacti sunt, confusi sunt, festinarunt, terror apprehendit eos ibi, dolor sicut parturientis, per ventum orientalem confringes [naves Tarshishi], Ps. xlviii 5-8 [A.V. 4-7];
hic describitur terror et confusio in quo sunt ex 'vento orientali'; descriptio haec ab illis quae fiunt in mundo spirituum, desumpta est, nam sensus internus Verbi illa involvit: apud Jeremiam,
Ponet terram eorum in stuporem, sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste; cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii eorum, xviii 16, 17;
hic similiter 'ventus orientalis pro dispersione falsorum. Similia repraesentantur per ventum orientalem, quo exsiccatum mare Suph, ut filii Israelis transirent, de quo in Exodo ita,
Abduxit Jehovah mare Suph per ventum orientalem vehementem tota nocte, et posuit mare in siccum, et scissae sunt aquae, xiv 21;
quod similia repraesentata sint per 'aquas maris Suph' ac hic significata per 'aquas diluvii,' constat inde quod 'Aegyptii' per quos mali repraesentati, submersi sint, et 'filii Israelis' per quos regenerati, ut hic Noahus, transgressi; perque 'mare Suph' sicut per 'diluvium' damnatio ut et tentatio, ita per 'ventum orientalem' dissipatio aquarum seu malorum damnationis, aut tentationis; ut quoque ex cantico Mosis postquam transgressi sunt, constat, Exod. xv 1-19, et apud Esaiam,
Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum Suam super flumen in vehementia venti Sui, percutietque illud in septem flumina, et viam faciet in calceis; tum erit semita reliquiis populi Ipsius qui residuus erit ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli,...cum ascenderet e terra Aegypti, xi 15, 16;
ubi 'semita reliquiis populi residui ab Asshure' pro dispositione in ordinem.
AC n. 843
Arcana Coelestia n. 843
843. Vers. 2. Et obturati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli, et inhibitus est imber e caelo significant quod tentatio cessavit: 'fontes abyssi' mala quae voluntatis: 'cataractae caeli' falsa quae intellectus: 'imber' ipsam tentationem in genere.
AC n. 844
Arcana Coelestia n. 844
844. Ab hoc versu ad sextum agitur de primo statu hominis hujus Ecclesiae post tentationem; et quae in hoc versu, significant cessationem tentationis. Actum est prius de tentatione ejus quoad voluntaria, tum de tentatione ejus quoad intellectualia; quod cessaverit tentatio quoad voluntaria, significatur per quod 'obturati sint fontes abyssi'; et quod quoad intellectualia, per quod 'cataractae caeli'; quae quod talia significent, prius dictum et ostensum est cap. praec. vii ad vers. 11; et quod 'imber' ipsam tentationem, etiam ibi vers. 12, quare iis confirmandis non amplius immorandum.
AC n. 845
Arcana Coelestia n. 845
845. Quod per 'fontes abyssi' significetur tentatio quoad voluntaria, et per 'cataractas caeli' tentatio quoad intellectualia, causa est quia voluntarium hominis est quod agitur ab inferno, non ita intellectuale nisi immersum sit cupiditatibus quae sunt voluntatis; mala quae voluntatis sunt quae damnant hominem et detrudunt eum ad infernum, non ita falsa nisi copulata sint malis, tunc unum sequitur alterum; ut constare potest a permultis qui in falsis sunt et usque salvantur; sicut plurimi ex gentibus qui in charitate naturali vixerunt et in misericordia; tum Christiani qui ex simplicitate cordis crediderunt ipsa ignorantia et simplicitas excusat, quia in illis potest esse innocentia; aliter se habet cum illis qui confirmarunt se in falsis, et inde vita: falsi talem traxerunt ut renuant et respuant omne verum; quae vita prius vastatur, antequam aliquid veri et sic boni inseminari potest pejus autem se habet cum illis qui se in falsis confirmarunt ex cupiditatibus sic ut falsitates et cupiditates unam vitam constituerint; ii sunt qui se demergunt inferno: haec causa est quod tentatio quoad voluntaria significetur per 'fontes abyssi,' qui sunt inferna, et tentatio quoad intellectualia per 'cataractas caeli,' quae sunt nubes ex quibus imber.
AC n. 846
Arcana Coelestia n. 846
846. Vers. 3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum. 'Quod recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo' significant fluctuationes inter verum et falsum: 'quod defecerint aquae a fine quinquaginta et centum dierum' significant quod tentationes cessaverint: 'quinquaginta et centum dies' significant hic, ut prius, terminum.
AC n. 847
Arcana Coelestia n. 847
847. Quod 'recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo' significent fluctuationes inter verum et falsum, constat ab illis quae dicta sunt, quod nempe 'aquae diluvii' seu inundationes, quoad Noahum, significaverint tentationes, et quia hic agitur de primo statu post tentationem, 'aquae recedentes eundo et redeundo' non aliud significare possunt quam fluctuationem inter vera et falsa: sed quomodo haec fluctuatio se habet, non sciri potest nisi sciatur quid tentatio; nam qualis tentatio, talis fluctuatio post tentationem; cum tentatio caelestis, tunc fluctuatio est inter bonum et falsum; cum tentatio spiritualis, est fluctuatio inter verum et falsum; cum tentatio naturalis, tunc fluctuatio est inter illa quae sunt cupiditatum et iis contraria; nam tentationes dantur plures, in genere sunt caelestes, spirituales, et naturales, quae minime confundendae sunt: caelestes tentationes non possunt esse nisi apud eos qui in amore in Dominum sunt; spirituales apud eos qui in charitate erga proximum; naturales sunt prorsus distinctae ab illis, nec sunt tentationes sed solum anxietates ex eo quod impugnentur naturales eorum amores, excitatae ab infortuniis, morbis et mala sanguinis et fluidorum corporis temperie. Ex his paucis aliquatenus sciri potest quid tentatio, nempe, angustia et anxietas ex illis quae repugnant amoribus; apud quos amor in Dominum est, quicquid impugnat amorem in Dominum, cruciatum intimum producit; hoc est tentatio caelestis: apud quos est amor erga proximum, seu charitas, quicquid impugnat hunc amorem, cruciatum conscientiae sistit; hoc est tentatio spiritualis: at vero naturales, quas perplurimi vocant tentationes, et dolores vocant morsus conscientiae, non sunt tentationes, sed modo anxietates ex eo quod amores eorum impugnentur; ut cum praevident et sentiunt se privari honore, bonis mundi, fama, voluptatibus, vita corporis, et similibus; sed usque aliquid boni solent producere: praeterea etiam tentationes dantur apud eos qui in charitate naturali sunt, ita apud haereticos quoscumque, gentiles, idololatras, ex iis quae impugnant eorum fidei vitam, quam caram habent; sed hae sunt angustiae aemulae tentationum spiritualium.
AC n. 848
Arcana Coelestia n. 848
848. Peractis tentationibus est quasi fluctuatio; et si tentationes spirituales sunt, est fluctuatio inter verum et falsum, quod etiam inde satis manifeste constare potest, quod tentatio sit principium regenerationis; omnis regeneratio ideo est ut homo novam vitam accipiat, seu potius ut vitam, et fiat homo ex nullo homine, seu vivus homo ex mortuo; quare cum vita ejus prior, quae solum est animalis, per tentationes destruitur, tunc non potest aliter quam post tentationem fluctuare inter verum et falsum; verum est novae vitae, falsum est veteris: nisi destruatur prior vita et tale fit, nequaquam semen spirituale potest inseminari, nam nulla est humus. Cum autem prior vita destructa est, et talis fluctuatio, tunc paene nihil scit quid verum et bonum, usque adeo ut vix sciat dari aliquid verum; sicut pro exemplo, cum cogitat de bonis charitatis, seu ut illa vocant, de bonis operibus, annon ex proprio illa possit facere, et in proprio sit meritum, tunc ita in obscuro et tenebroso est, ut cum dicitur 'ei quod ex semet, seu ex proprio, nemo facere bonum possit, minus aliquid mereri, sed quod omne bonum ex Domino et omne meritum sit Domini, nihil aliud possit quam obstupescere; similiter in omnibus reliquis quae sunt fidei, sed usque obscurum illud seu tenebrosum in quo est, sensim et per gradus illustratur. Regeneratio se prorsus habet, sicut cum homo nascitur infans, tunc in obscurissima vita est, fere nihil novit; quare tunc communia rerum primum influunt, quae per gradus distinctiora fiunt sicut communibus particularia insinuantur, porro particularibus singularia; ita communia a singularibus illustrantur ut sciat non modo quod sint sed etiam qualia sunt: ita se habet cum omni qui emergit ex tentatione spirituali: similis status quoque est eorum in altera vita qui in falsis fuerunt, et vastantur. Hic status vocatur fluctuatio et describitur hic per 'aquas recedentes eundo et redeundo.'
AC n. 849
Arcana Coelestia n. 849
849. Quod 'defecerint aquae a fine quinquaginta et centum dierum' significent quod tentationes cessaverint, exinde nunc manifeste sequitur: quod 'quinquaginta et centum dies' significent terminum, constat ab illis quae in cap. praec. ad vers. 24 de eodem numero dicta sunt; ita hic terminum fluctuationis et [principium] novae vitae.
AC n. 850
Arcana Coelestia n. 850
850. Vers. 4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat. 'Quod quieverit arca' significat regenerationem: 'mensis septimus' sanctum: 'septimus decimus dies mensis' significat novum: 'montes Ararat' lumen.
AC n. 851
Arcana Coelestia n. 851
851. Quod 'quieverit arca' significet regenerationem, constare potest ex eo quod 'arca' significet hominem hujus Ecclesiae et omnia quae in illa, quae apud illum hominem, ut prius multis ostensum est; cum itaque arca 'quiescere' dicitur, est quod hic homo regeneretur: ex serie sensus litterae quidem involvi videtur, quod per 'quiescere arcam' significetur quod fluctuationes post tentationem, de quibus in vers. praec., cessaverint, sed fluctuationes, quae sunt dubia et obscuritates de veris et bonis, non cessant ita sed diu perstant, ut quoque ex sequentibus constabit; inde constat quod continua alia in sensu interno sint; quae quia arcana, hic licet aperire, nempe quod homo spiritualis, postquam sustinuit tentationes, similiter fiat quies Domini sicut homo caelestis; tum quoque quod similiter fiat septimus, non 'dies septimus' ut homo caelestis, sed 'mensis septimus'; de homine caelesti, quod sit quies Domini seu sabbatum et quod sit septimus dies, videatur n. 84-88; sed quia differentia est inter hominem caelestem et hominem spiritualem, illius quies exprimitur in lingua originali per vocem quae significat sabbatum, hujus autem quies per vocem aliam, ex qua nominatus Noah, qui proprie est quies.
AC n. 852
Arcana Coelestia n. 852
852. Quod 'mensis septimus' significet sanctum, constat abunde ab illis quae prius ostensa sunt n. 84-87, 395, 716; sanctum hic correspondet illis quae cap. ii vers. 3 de caelesti homine dicta, quod 'septimus dies sanctificatus, quia quievit in illo Deus.'
AC n. 853
Arcana Coelestia n. 853
853. Quod 'septimus decimus dies' significet novum, constat ab illis quae de eodem numero dicta et ostensa sunt cap. praec. vii ad vers. 11, n. 755, ubi significat principium; omne principium est novum.
AC n. 854
Arcana Coelestia n. 854
854. Quod 'montes Ararat' significent lumen, constare potest a significatione 'montis' quod sit bonum amoris et charitatis, n. 795, et a significatione 'Ararat,' quod est lumen et quidem lumen regenerati. Lumen novum seu primum regenerati nusquam existit a cognitionibus veritatum fidei, sed ex charitate; se enim habent veritates fidei sicut radii lucis, amor seu charitas sicut flamma; lumen in regenerando non est ex veritatibus fidei, sed ex charitate; ipsae veritates fidei sunt radii luminis inde; ita constat quod 'montes Ararat' significent tale lumen: hoc lumen est primum lumen post tentationem, quod quia primum, est obscurum, et vocatur lumen, non lux.
AC n. 855
Arcana Coelestia n. 855
855. Ex his nunc constare potest quid haec quae in hoc versu, in sensu interno significant, nempe, quod homo spiritualis sit quies sancta, ex novo lumine intellectuali quod charitatis; haec cum mirabili varietate et in jucundo ordine ita percipiuntur ab angelis ut si homo potuisset solum in una tali idea esse, millia et millia in multiplici serie forent, quae intrarent et afficerent, et quidem talia quae nusquam potuissent describi: tale est Verbum Domini ubivis in sensu interno, tametsi appareat in sensu litterae ut rude historicum, sicut haec quae illa significent, quod 'quievit arca in mense septimo, {1}in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat.'
@1 I has et, but cap., 850 and Heb. have in.$
AC n. 856
Arcana Coelestia n. 856
856. Vers. 5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo mensis, apparuerunt capita montium. 'Quod aquae essent eundo et deficiendo' significat quod falsa inciperent disparari: 'mensis decimus' significat vera quae reliquiarum: 'quod in primo mensis apparuerint capita montium' significant vera fidei quae tunc videri coeperunt.
AC n. 857
Arcana Coelestia n. 857
857. Quod 'aquae essent eundo et deficiendo' significet quod falsa inciperent disparari, constat ex ipsis verbis et ex illis quae mox prius vers. 3 dicta, ubi dicitur quod 'aquae recesserint eundo et redeundo,' hic autem quod 'aquae essent eundo et deficiendo'; per haec sicut per illa significantur fluctuationes inter verum et falsum, sed hic quod fluctuationes istae diminuerentur. Se habent fluctuationes post tentationem, ut dictum, quod non sciat homo quid verum; sed ut per gradus cessant, ita lux veritatis apparet; causa inde est quo quamdiu homo est in tali statu, non operari possit internus homo, hoc est, Dominus per internum, in externum; in interno sunt 'reliquiae quae sunt affectiones boni et inde veri, de quibus prius; in externo sunt cupiditates et inde falsitates; quamdiu externa haec non domata et exstincta sunt, non patet via bonis et veris ab interno, hoc est, per internum a Domino: tentationes ideo quoque sunt ut externa hominis domentur et sic obsequiosa reddantur internis; quod cuivis constare potest ex eo ut primum impugnantur et franguntur hominis amores ut in infortuniis, morbis, aegritudinibus animi, tunc cessare incipiunt ejus cupiditates, quibus cessantibus incipit pia loqui; ut primum autem redit ad pristinum statum, dominatur externus homo et vix cogitat de illis; similiter in ultima mortis hora, cum corporea exstingui incipiunt: ex quibus quisque videre potest quid internus homo, et quid externus, tum quid reliquiae, ut et quomodo cupiditates et voluptates quae sunt externi hominis, impediunt quin Dominus per internum hominem operari possit: inde quoque cuivis patet quid etiam tentationes, seu dolores interni qui vocantur morsus conscientiae, efficiunt; ut nempe externus homo obsequia praestet interno; obsequium hominis externi nihil aliud est quam quod affectiones boni et veri non impediantur, resistantur et suffocentur a cupiditatibus et inde falsitatibus; cessationes cupiditatum et falsitatum hic describuntur per 'aquas quae sunt eundo et deficiendo.'
AC n. 858
Arcana Coelestia n. 858
858. Quod 'mensis decimus' significet vera quae sunt reliquiarum, constat a significatione 'decem,' quod sint reliquiae, n. 576, tum ex illis quae mox supra de reliquiis apud internum hominem dicta sunt.
AC n. 859
Arcana Coelestia n. 859
859. Quod 'in primo mensis apparuerint capita montium' significent vera fidei quae tunc videri incipiunt, constat a significatione 'montium,' n. 795, quod sint bona amoris et charitatis; haec capita tunc videri incipiunt, cum homo regeneratur, et donatur conscientia et per illam charitate: qui putat se videre 'capita montium,' seu vera fidei aliunde quam ex bonis amoris et charitatis, prorsus fallitur; absque illis Judaei et profani gentiles possunt similiter videre. 'Capita montium' sunt prima lucis quae apparent.
AC n. 860
Arcana Coelestia n. 860
860. Ex his constare quoque potest quod omnis regeneratio procedat a vespera ad mane, ut capite primo Geneseos sexies dicitur ubi de regeneratione hominis agitur; vespera hic describitur vers. 2, 3, mane vers. 4, 5, hic, quod primum lucis seu mane hujus status, per quod 'apparerent capita montium.'
AC n. 861
Arcana Coelestia n. 861
861. Vers. 6. Et factum a fine quadraginta dictum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit. 'Factum a fine quadraginta dierum' significat durationem prioris status et principium sequentis: 'aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit' significat statum alterum, cum vera fidei ei apparerent.
AC n. 862
Arcana Coelestia n. 862
862. Quod 'factum a fine quadraginta dierum' significet durationem prioris status et principium sequentis, constat a significatione 'quadraginta,' n. 730, ubi quia agitur de tentatione, dicitur 'quadraginta dies et quadraginta noctes' et significavit durationem tentationis; hic quia de statu post tentationem agitur, dicitur 'quadraginta dies,' non autem noctes; causa est quia nunc charitas incipit apparere, quae in Verbo comparatur diei et vocatur dies; at fides quae praecedit nondum ita juncta charitati, comparatur nocti et vocatur nox, sicut in cap. 1 vers. 16, et alibi in Verbo. Fides quoque 'nox' in Verbo inde appellatur, quia lucem suam accipit a charitate, sicut luna a sole; quare etiam fides comparatur lunae et vocatur luna; et amor seu charitas comparatur soli et vocatur sol. Quadraginta dies, seu duratio quam significant, se refert tum ad illa quae praecedunt, tum ad illa quae sequuntur, quare dicitur 'a fine quadraginta dierum'; ita significant durationem prioris status et principium hujus, de quo nunc agitur: hic nunc incohat descriptio secundi status hominis hujus Ecclesiae post tentationem.
AC n. 863
Arcana Coelestia n. 863
863. Quod 'aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit' significet statum alterum, cum vera fidei ei apparerent, constare Potest ab ultimis verbis versus praecedentis, quod 'apparuerint capita montium,' et de illorum significatione; tum a significatione 'fenestrae,' de qua prius, n. 655, quod sit intellectuale, proinde verum fidei, quod idem est; et ex eo quod hoc sit primum lucis. De intellectuali seu vero fidei, per 'fenestram' significato, idem hic observandum quod prius, nempe quod nusquam aliquod verum fidei dari queat risi a bono amoris aut charitatis, sicut nusquam aliquod vere intellectuale nisi a voluntario; si removes voluntarium, nullum intellectuale est, ut prius aliquoties ostensum, ita si removes charitatem, nulla est fides: sed quia hominis voluntas est mera cupiditas, ne intellectuale seu verum fidei cupiditati ejus immergeretur, Dominus miraculose providit, et distinxit intellectuale ab hominis voluntario per medium quoddam quod est conscientia, cui charitas a Domino inditur; absque miraculosa hac providentia nusquam aliquis salvari potuisset.
AC n. 864
Arcana Coelestia n. 864
864. Vers. 7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra. 'Quod emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo' significant quod falsitates adhuc interturbarent; per 'corvum' significantur falsitates; per 'exire et redire' significatur status eorum, qui talis: 'usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra' significant dissipationem apparentem falsitatum.
AC n. 865
Arcana Coelestia n. 865
865. Quod 'emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo' significent quod falsitates adhuc interturbarent, constat a significatione 'corvi' et a significatione 'exire et redire,' de quibus in sequentibus: describitur hic secundus status hominis regenerandi post tentationem, quando vera fidei, ut prima lucis, incipiunt apparere; qui status talis est quod falsitates jugiter interturbent, sic ut sit status qualis crepusculi {1} matutini dum adhuc obscurum ex nocte manet, quare hic significatur per 'corvum': falsitates apud spiritualem hominem, imprimis antequam regeneratus est, se habent sicut densae maculae nubis; causa est quia nihil veri fidei potest scire nisi ex revelatis in Verbo, ubi omnia communiter dicta sunt; communia non sunt nisi quam maculae nubis; nam unumquodvis commune in se comprehendit mille et mille particularia, et unumquodvis particulare mille et mille singularia; particularium singularia sunt quae illustrant communia; haec nusquam ita revelata sunt homini, tam quod non describi possint quam quod non capi, ita non agnosci et credi, sunt enim contraria fallaciis sensuum in quibus homo, quas destrui non facile admittit: aliter prorsus se habet cum homine caelesti, qui habet perceptionem a Domino; ei possunt particularia et particularium singularia insinuari; ut exempli causa, quod verum conjugium sit unius viri et unius uxoris, et quod tale conjugium sit repraesentativum conjugii caelestis, proinde quod in tali conjugio possit esse felicitas caelestis, nusquam in conjugio viri cum pluribus uxoribus; homo spiritualis, qui ex Verbo Domini hoc scit, acquiescit et inde accipit conscientiam quod conjugium cum pluribus uxoribus sit peccatum; plus non novit: at homo caelestis percipit millia quae confirmant sic ut abhorreat matrimonium cum pluribus. Cum homo spiritualis modo communia scit, et ex communibus formatur ejus conscientia, et communia Verbi accommodata 'sunt fallaciis sensuum, constat quod innumerae falsitates se adjungant, ut et se insinuent, quae non discuti possunt: hae falsitates hic significantur per 'corvum, qui exivit eundo et redeundo.'
@1 crepusculus usually refers to 'evening twilight.' S. generally employs diluculus for 'morning light,' as in n. 883, 2405, 5579, etc.$
AC n. 866
Arcana Coelestia n. 866
866. Quod per 'corvum' significentur falsitates, constare potest in genere ex illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, quod significent intellectualia, rationalia et scientifica; et quod similiter opposita, quae sunt ratiocinia et falsa; illa et haec describuntur in Verbo per varias species avium; intellectualia vera per aves mites, pulchras et mundas; falsa autem per aves immites, impulchras, et immundas; et quidem secundum speciem veri et falsi; falsitates crassae et densae per 'noctuas et corvos,' per 'noctuas' quia in tenebris noctis vivunt, per 'corvos' quia colore sunt nigro; ut apud Esaiam,
Noctua atque corvus habitabunt in ea, xxxiv 11;
ubi agitur de Ecclesia Judaica, quod ibi nihil nisi falsitates, quae etiam describuntur per 'noctuam et corvum.'
AC n. 867
Arcana Coelestia n. 867
867. Quod per 'exire et redire' significetur status earum {1}, qui talis, constat ex falsitatibus quae apud hominem cum in statu primo et secundo post tentationem, quod nempe ita falsa volitent ut exeant et redeant, ex causa, de qua prius, quod solum in communissimorum cognitione sit et esse possit, in quae influunt phantasiae ex corporeis, sensualibus, et mundanis, quae non concordant cum veritatibus fidei.
@1 T. alters to eorum, as in 864, but earum may refer to the falsitates of preceding [ ].$
AC n. 868
Arcana Coelestia n. 868
868. 'Usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra': quod significent dissipationem apparentem falsitatum, constat ex statu hominis cum regeneratur: 'hodie nullus non credit quod mala et falsa apud hominem prorsus discutiantur et aboleantur cum regeneratur, sic ut cum regeneratus est nihil mali et falsi remaneat, ita ut mundus sit et justus, sicut abstersus et ablutus aquis; sed hoc est falsissimum; nusquam unicum malum aut unicum falsum discutitur ita ut aboleatur, sed omne quodcumque ab infantia hereditario imbuit et actualitate acquisivit, remanet, sic ut homo, tametsi regeneratus est, non sit nisi malum et falsum, quod animabus post mortem ad vivum ostenditur; quod etiam inde satis manifeste constare potest quod nihil boni et nihil veri sit homini nisi a Domino, et quod omne malum et falsum homini a proprio, et quod homo, ut et spiritus, immo angelus, si vel minime relinquitur sibi, ruat ex se ad infernum; quare etiam in Verbo dicitur quod caelum {1} non sit purum; hoc angeli agnoscunt, et qui non agnoscit, is inter angelos non esse potest; est sola Domini Misericordia quae liberat eos, immo quae extrahit eos et detinet ab inferno ne illuc ex semet ruant; quod detineantur a Domino ne ruant in infernum, manifeste percipiunt angeli, quodammodo etiam spiritus boni; spiritus autem mali, sicut homines, hoc non credunt, sed iis multoties ostensum est; de quibus ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus. [2] Cum itaque status hominis talis est quod nusquam aliquod malum et falsum ita discuti possit ut aboleatur, quia in malo et falso consistit ejus vita propria, Dominus, ex Divina Misericordia, dum regenerat hominem, per tentationes mala ejus et falsa ita domat ut quasi mortua appareant; tametsi non mortua sunt, solum domata ne repugnare possint ita bonis et veris quae a Domino; tum quoque Dominus per tentationes novam facultatem dat recipiendi bona et vera, donando hominem ideis et affectionibus boni et veri ad quae mala et falsa possint flecti; et insinuando communibus ejus, de quibus prius, particularia, et his singularia, quae apud hominem recondita sunt et quae homo prorsus nescit, nam intra ejus captus et perceptionis sphaeram sunt; quae talia sunt ut pro receptaculis seu vasis inservire possint, ut iis a Domino insinuari queat charitas, et huic innocentia; per quorum mirabilem temperaturam apud hominem, spiritum et angelum, iridis species repraesentari potest, quare iris signum foederis facta est, cap. ix 12-16; de qua, ex Divina Domini Misericordia, ibi. Cum ita formatus est homo, tunc dicitur regeneratus, remanentibus usque omnibus ejus malis et falsis, tum etiam conservatis omnibus ejus bonis et veris; qui malus est, ejus omnia mala et falsa, prorsus sicut fuit in illis in vita corporis, in altera vita redeunt et vertuntur in phantasias et poenas infernales; qui autem bonus, omnes ejus status boni et veri, ut amicitiae, charitatis, et innocentiae, cum illorum jucundis et felicibus, immensum auctis et multiplicatis, in altera vita revocantur. Haec nunc sunt quae significantur per 'exsiccationem aquarum,' quae est dissipatio apparens falsitatum.
@1 This seems to be from Job. xv 15; which S. learnt was not a book of the Word. $
AC n. 869
Arcana Coelestia n. 869
869. Vers. 8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi. Per 'columbam' significantur vera et bona fidei apud regenerandum: 'quod emiserit columbam a secum ad videndum' significant statum recipiendi vera et bona fidei: 'num diminutae sint aquae' significant falsitates quae impediunt: 'facies humi' sunt illa quae apud hominem Ecclesiae; 'humus' dicitur quia primus status, cum homo fit Ecclesia.
AC n. 870
Arcana Coelestia n. 870
870. Quod per 'columbam' significentur vera et bona fidei apud regenerandum, constat a significatione 'columbae' in Verbo; imprimis a columba quae venit super Jesum cum baptizaretur, de qua apud Matthaeum,
Baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua, et ecce aperti sunt caeli, viditque spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super Ipsum, iii 16, 17; et apud Joh. i 32; Luc. iii 21, 22; Marc. 1 10, 11;
ubi 'columba' non aliud significavit quam sanctum fidei, ipse 'baptismus' regenerationem: inde, apud Ecclesiam novam quae exsurgeret verum et bonum fidei, quod accipiunt per regenerationem a Domino. Similia repraesentabant et involvebant 'pulli columbarum' aut 'turtures' quos in sacrificium et in holocaustum offerebant in Ecclesia Judaica; de quibus Lev. i 14 ad f.; v, 7-10; xii 6; xiv 21, 22; xv [14], 15, 29, 30; Num. vi 10, 11; Luc. ii 22 (x)24; quod constare potest a singulis illis locis; quod talia significaverint, unusquisque comprehendere potest solummodo ex eo quod non potuissent quin aliquid repraesentarent; si nihil, foret inane quid et nusquam aliquid Divinum; externum Ecclesiae est quoddam inanimatum, sed vivit ab interno, et internum a Domino. [3] Quod 'columba' in genere intellectualia fidei significet, etiam constat apud Prophetas, ut apud Hosheam,
Erit Ephraim sicut columba stolida, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt, vii 11:
apud eundem,
Ephraim, pavebunt sicut volucris ex Aegypto, et columba e terra Assyriae, xi 11;
ubi 'Ephraim' pro intelligente, 'Aegyptus' pro sciente, 'Assyria' pro rationali, 'columba' pro illis quae sunt intellectualium fidei, ubi etiam de regeneratione Ecclesiae spiritualis agitur: apud Davidem,
Jehovah, ne des ferae animam turturis, Ps. (x)lxxiv 19;
'fera' pro illis qui sunt nullius charitatis, 'anima turturis' pro vita fidei. Videantur quae prius n. 40, 776, de avibus dicta et ostensa sunt, quod nempe significent intellectualia, et quidem quod aves mites, pulchrae, mundae, et utiles, intellectualia vera et bona; at immites, deformes, immundae et inutiles, opposita, nempe falsa, ut 'corvus,' qui hic opponitur 'columbae.'
AC n. 871
Arcana Coelestia n. 871
871. 'Quod emiserit columbam a secum ad videndum': quod significent statum recipiendi vera et bona fidei, constare a serie rerum, tum a sequentibus, potest, ubi de tribus statibus regenerationis hujus hominis post tentationes agitur, significatis per quod 'ter' emiserit columbam: hic proxime involvunt verba explorationem ejus, nam dicitur quod emiserit columbam a secum 'ad videndum,' nempe, ut sequitur, 'num diminutae sint aquae,' hoc est, num falsitates adhuc tantae essent ut bona et vera fidei recipi possent {1}; sed exploratio nulla est apud Dominum, quia omnia et singula novit; quare in sensu interno non significant explorationem, sed statum, et hic primum statum, quando adhuc falsitates impedirent, quae significantur per verba 'num diminutae sint aquae.'
@1 T. i non, but this seems unnecessary, for tantae means of such measure, either great or small.$
AC n. 872
Arcana Coelestia n. 872
872. Quod 'facies humi' sint illa quae apud hominem Ecclesiae, et quod 'humus' dicatur, quia est primus status cum homo fit Ecclesia, constat a significatione humi, de qua prius, quod sit homo Ecclesiae, qui tunc 'humus' appellatur cum ei inseminari possunt bona et vera fidei; prius vocatur 'terra'; sicut in primo capite Geneseos, ubi antequam homo factus caelestis, de illo praedicatur terra, at cum factus caelestis, capite secundo, de illo praedicatur humus et ager; similiter in hoc capite. Solum ex voce 'terra' et voce 'humus,' conspici potest quid significatur in sensu interno, non solum hic sed etiam ubivis in Verbo: per 'humum' in sensu universali significatur Ecclesia, et quia Ecclesia, etiam significatur homo Ecclesiae, nam, ut prius dictum, unusquisque homo Ecclesiae est Ecclesia.
AC n. 873
Arcana Coelestia n. 873
873. Vers. 9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et falsa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae, et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam. 'Quod non invenerit columba quietem volae pedis sui' significat quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere: 'quod reversa ad illum ad arcam' significat bonum et verum apparens quasi fidei apud eum: 'quia aquae super faciebus terrae' significat falsitates quod adhuc superfluerent: 'emisit manum suam' significat potentiam ejus propriam: 'et accepit illam et adduxit illam ad se in arcam' significat quod ex semet bonum faceret et verum cogitaret.
AC n. 874
Arcana Coelestia n. 874
874. Hic describitur primus status regenerationis hominis hujus Ecclesiae post tentationem, qui communis est omnibus qui regenerantur; nempe, quod putent ex semet bonum facere et verum cogitare, et quia adhuc in obscurissimo sunt, etiam Dominus relinquit iis ita opinari: sed usque omne bonum quod faciunt et omne verum quod cogitant, cum in tali opinione sunt, quae falsa non est bonum et verum fidei; nam quicquid homo ex semet producit, non potest esse bonum quia a semet, qui est fons impurus et immundissimus; a fonte impuro et immundissimo nusquam potest bonum exire, cogitat enim semper de merito et justitia sui; quidam adhuc plus, contemnunt prae se alios, sicut Dominus docet Luc. xviii 9-14; alii aliter; propriae cupiditates se admiscent ita ut appareat extus sicut bonum et usque intus est spurcum; quare bonum quod in hoc statu facit homo, non est bonum fidei. Similiter se habet cum vero quod cogitat, tametsi verissimum foret quod cogitat, usque quamdiu ex proprio, est in se quidem verum fidei, sed ei bonum fidei non in est; omne verum ut sit verum fidei, ei bonum fidei a Domino inesse debet, tunc primum fit bonum et verum.
AC n. 875
Arcana Coelestia n. 875
875. Quod 'non invenit columba quietem volae pedis sui'
significet quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere, constat a significatione 'columbae,' quod sit verum fidei, tum a significatione 'quietis volae pedis,' quod sit radicem figere; quod radicem non possit figere, causa in sequentibus dicitur, nempe quod falsitates adhuc superfluerent: sed quomodo hoc se habet, non intelligi potest nisi sciatur quomodo fit regeneratio hominis spiritualis; [2] apud hunc hominem cognitiones fidei ex Verbo Domini, seu ex doctrinalibus inde, quae Antiqua Ecclesia habuit ex revelatis Antiquissimae Ecclesiae, implantandae memoriae ejus, et inde mens ejus intellectualis instruenda; sed quamdiu ibi falsitates superfluunt, non possunt vera fidei, utcumque inseminata, radicari; haerent solum superficie tenus seu in memoria;
nec fit humus apta antequam falsitates discussae sunt ut non appareant, ut prius dictum est; [3] ipsa humus apud hunc hominem praeparatur in mente ejus intellectuali, quae dum praeparata est, tunc a Domino insinuatur bonum charitatis, inde conscientia, ex qua dein agit, hoc est, per quam Dominus operatur bonum et verum fidei: ita distinguit Dominus intellectuali hujus hominis ab ejus voluntariis, sic ut nusquam uniantur; quae si unirentur, non potuisset non in aeternum perire; [4] apud hominem Antiquissimae Ecclesiae unita fuerunt voluntaria intellectualibus, ut quoque sunt apud angelos caelestes; sed apud hominem hujus Ecclesiae non unita sunt, nec apud hominem spiritualem uniuntur; apparet usque sicut bonum charitatis quod facit, quasi sit ex ejus voluntate, sed est solum apparentia et fallacia; omne bonum charitatis quod facit, est solius Domini non per voluntatem, sed per conscientiam; si Dominus vel tantillum remitteret ut homo ex voluntate propria ageret, pro bono faceret malum ex odio, vindicta et crudelitate; [5] similiter se habet cum vero quod homo spiritualis cogitat et loquitur, nisi ex conscientia et sic ex bono Domini cogitaret et loqueretur, nusquam aliter posset cogitare et loqui verum quam diabolica turba, cum se lucis angelos fingunt: haec clarissime patent in altera vita. Ex his constat quomodo fit regeneratio, et quid sit regeneratio spiritualis hominis; scilicet quod sit separatio partis ejus intellectualis a voluntaria per conscientiam quae a Domino in intellectuali ejus parte formatur, ex qua quod fit, apparet sicut quod ab ejus voluntate, sed est a Domino.
AC n. 876
Arcana Coelestia n. 876
876. Quod 'reversa ad illum ad arcam' significet bonum et verum apparens quasi fidei, ex illis quae dicta sunt, constat, tum ex quae sequuntur: 'reverti ad arcam' in sensu interno non significat liberationem, sed 'emitti ab arca et non redire,' ut constat ab illis quae sequuntur, ut vers. 12, quod 'emiserit columbam, et non addiderit redire ad illum amplius'; tum a vers. 15 et 16, quod 'jussus exire ab arca,' et a vers. 18, quod 'exiverit.' 'Arca' significat statum ejus ante regenerationem, in qua cum fuit, in captivitate aut in carcere fuit, obsessus undique a malis et falsis, seu ab 'aquis diluvii'; quare 'quod reversa ad illum ad arcam' significat quod bonum et verum per 'columbam' intellectum rursus ad illum rediret; quicquid boni homo ex semet facere putat, hoc ad illum redit, nam spectat ipsum; vel facit illud ut coram mundo appareat, vel ut coram angelis, vel ut mereatur caelum, vel ut maximus sit in caelo; talia proprio et unicuivis ejus ideae insunt, tametsi appareat in externa forma sicut bonum et verum fidei; bonum et verum fidei est intus bonum et verum ab intimis, hoc est, per intima hominis a Domino influit omne bonum et verum fidei; at cum a proprio seu ex merito, tunc interiora sunt spurca, et exteriora apparent munda prorsus sicut putida meretrix quae facie apparet venusta; aut sicut Aethiops vel potius Aegyptiorum mumia candida veste circum induta.
AC n. 877
Arcana Coelestia n. 877
877. Quod 'aquae super faciebus terrae' significent falsitates quod adhuc superfluerent, constat' a significatione 'aquarum diluvii,' quod sint falsitates, ut prius satis ostensum est, ita ex ipsis verbis.
AC n. 878
Arcana Coelestia n. 878
878. Quod 'emiserit manum suam significet potentiam ejus
propriam et quod 'acceperit illam, et induxerit illam ad se in arcam' significet quod ex semet bonum faceret et verum cogitaret, constat a significatione 'manus' quod sit potentia, ita hic quod sit potentia propria ex qua; 'emittere enim manum, et accipere columbam, et inducere ad se' est sibi applicare et tribuere verum per columbam intellectum. Quod per manum significetur potentia {1}, tum potestas, et inde confidentia, constat a multis in Verbo; ut apud Esaiam,
Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Asshuris,... quia dixit, In potentia manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, x [12,] 13;
ubi manifeste 'manus' pro potentia propria cui tribuerit, quare visitatio super eum: [2] apud eundem,
Moabus expandet manus in medio sui, quemadmodum expandit natans ad natandum, et humiliabit superbiam ejus,
cum cataractis {2} manuum ejus, xxv 11;
'manus' pro potentia propria, ex praeeminentia sui prae aliis, ita ex superbia: apud eundem,
Habitatores eorum breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, xxxvii 27;
'breves manu' pro quod nullius potentiae: apud eundem,
Num dicet lutum figulo suo, Quod facis? et opus tuum,
Non manus ei? xlv 9;
'non manus ei' pro quod ei nulla potentia: apud Ezechielem,
Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus populi terrae perturbabuntur, vii 27;
'manus' pro potentiis: apud Micham,
Vae cogitantibus iniquitatem, et operantibus malum super cubilibus suis, quod in luce mane faciunt id, et quoniam est pro deo manus eorum, ii 1;
'manus' pro potentia propria cui sicut suo deo confidunt: apud
Zachariam {3},
Vae pastori nihili, deserenti gregem; gladius super brachium ejus, et super oculum dextrae ejus; brachium ejus arescendo arescet, et oculus dextrae ejus caligando caligabit, xi 17.
[3] Quia 'manus' significant potentias, ideo mala et falsa hominis in Verbo passim vocantur 'opera manuum eorum'; mala sunt ex proprio ejus voluntatis, falsa ex proprio ejus intellectus; quod mala et falsa inde, constare satis potest ex natura proprii hominis, quod non sit nisi malum et falsum: de natura proprii quod talis, videantur quae prius, n. 39, 41, 141, 150, 154, 210, 215. Quia 'manus' significant in genere potentiam, ideo Jehovae seu Domino in Verbo multoties tribuuntur manus, et ibi per manus in sensu interno intelligitur Omnipotentia; ut apud Esaiam,
Jehovah, exaltata est manus Tua, xxvi 11;
pro Potentia Divina: apud eundem,
Jehovah extendit manum Suam,... omnes consumuntur, xxxi 3;
pro Potentia Divina: apud eundem,
Super opus manuum Mearum praecipite Mihi,... Manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 11, 12;
pro Potentia Divina; regenerati vocantur saepe in Verbo 'opus manuum Jehovae': apud eundem,
Manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmo mensa est caelos, xlviii 13;
'manus et dextra' pro Omnipotentia: [4] apud eundem,
Num abbreviata est manus Mea, ut non sit redemptio? et num non in Me potentia ad eripiendum? l 2;
pro Potentia Divina: apud Jeremiam,
Eduxisti populum Tuum Israelem e terra Aegypti per signa et portenta, et per manum fortem et per brachium extensum, xxxii 17, 21;
pro Potentia Divina; ubi in vers. 17, 'potentia'; in vers. 21, 'manus.' Quod 'per manum fortem et per brachium extensum educti sint ex Aegypto' saepius dicitur: apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, In die quo elegi Israelem, et sustuli manum Meam semini domus Jacobi, et notus factus sum iis in terra Aegypti:... sustuli manum Meam illis, ad educendum eos e terra Aegypti, xx 5, 6, 23:
apud Mosen,
Vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptios, Exod. xiv 31.
[5] Quod per 'manum' significetur potentia, ex his nunc manifeste patet; immo in tantum manus significavit potentiam, ut quoque repraesentativum factum, ut constat a miraculis quae facta sunt in Aegypto, quod Mosi mandatum ut extenderet baculum aut manum et sic fierent; ut,
Moses extendit manum et facta est grando super Aegyptum, Exod. ix 22, 23; Moses extendit manum et factae tenebrae, Exod. x 21, 22; Moses extendit manum et baculum super mare Suph et exsiccabatur; et extendit manum et reducebatur, Exod. xiv 21 {4}, 27;
nemo cui aliqua mens vere cogitandi, potest credere quod aliquid potentiae fuerit in manu aut in baculo Mosis; sed quia sublatio et extensio manus significavit Potentiam Divinam, etiam repraesentativum factum est in Ecclesia Judaica; [6] similiter cum Josua extenderet lanceam, de qua ita,
Jehovah dixit, Extende lanceam quae in manu tua ad Ajam, quia in manum tuam dabo illam; cum extendit Josua lanceam quae in manu,... venerunt in urbem, ceperunt eam,... et Josua non reduxit manum qua extendit lanceam, usque dum devoverit omnes habitatores Ajae, Jos. viii 18, [19,] 26;
exinde quoque constat quomodo se habent repraesentativa quae fuerant externa Ecclesiae Judaicae; inde quoque quale est Verbum, ut illa quae in externo ejus sensu sunt, non appareant sicut forent repraesentativa Domini et regni Ipsius, ut hic quod 'extenderent manum,' et similiter omnia reliqua, quae nusquam patent quod talia sint dum mens tenetur solum in historicis litterae: patet inde quoque quantum Judaei a vero intellectu Verbi et rituum Ecclesiae recesserint, dum modo in externis omnem cultum posuerint, immo eousque ut tribuerint baculo Mosis et lanceae Josuae potentiam, cum tamen in illis non plus potentiae fuit quam in ligno, sed quia significabant Omnipotentiam Domini, et haec in caelo tunc intellecta cum extenderent ex mandato manum aut baculum, inde signa et miracula; similiter quod,
Cum Moses super vertice collis elevaret manus, quod Josua victor esset; et cum remitteret, quod victus; et quod ideo sustentarent manus ejus, Exod. xvii 9-13:
[7] similiter quod imponerentur manus cum consecrabantur, ut a populo Levitis, Num. viii 9, 10, 12; Josuae a Mose, cum loco ejus substitueretur, Num. xxvii 18, 23; ut sic daretur potentia: inde ritus hodie quoque inaugurandi et benedicendi per impositionem manuum. In quantum manus significabat et repraesentabat potentiam, constare potest ex Uzzah et Jeroboamo, de quibus haec in Verbo;
'De Uzzah, quod emiserit in arcam Dei (manum) et prehenderit illam; quare mortuus,' ii Sam. vi 6, 7;
'arca' repraesentabat Dominum, ita omne sanctum et caeleste; quod 'Uzzah emiserit in arcam' repraesentabat potentiam propriam, seu proprium hominis, quod quia profanum, non legitur manus sed usque intelligitur, ex causa ne perciperetur ab angelis tale profanum quod tetigisset sanctum, et 'quia emisit, mortuus est.' [8] De Jeroboamo,
Factum, cum audivit verbum viri Dei, quod clamavit contra altare,... et emisit Jeroboam manum suam de super altari, dicendo, Prehendite illum; et arefacta est manus ejus quam emisit contra illum et non potuit reducere eam ad se,... dixit ad virum Dei, Precare quaeso facies Jehovae Dei tui,... ut revertatur manus mea ad me; et precatus est vir Dei facies Jehovae, et reversa est manus ejus ad eum, et facta sicut prius, 1 Reg. xiii 4-6;
hic similiter per 'emittere manum' significatur potentia propria, seu proprium, quod profanum, quod violare vellet sanctum per emissionem manus ad virum Dei, quare manus arefacta; sed quia idololatra erat nec profanare potuit, ut prius dictam, reversa est manus ejus. Quod 'manus' significet et repraesentet potentiam, constare potest a repraesentativis in mundo spirituum; ibi brachium quoddam nudum quandoque in conspectum venit, in quo tantum robur ut confringere possit ossa et intimas medullas quasi in nihilum contundere, et inde tantus terror ut corde liquefiant; immo actualiter ei est tale robur.
@1 A general study of S's use of potentia and potestas suggests that potentia ='ability' and potestas ='the exercise of ability'; to borrow a comparison from physics the former is 'potential,' the latter 'kinetic.'$
@2 Heb. is [ ] ('arvoth) ='ambushes' which occurs only in this text. Sch. has obicibus. Sw. seems to have accepted the rendering of Tremellius, which may have arisen from confusion with [ ] ('aruboth) = windows, i.e., floodgates of heaven.$
@3 This ref. seems to be inserted accidentally, though we find later that brachium also signifies potentiam, while the Heb. for 'arm' is used to mean power,' as in Gen. xlix 24.$
@4 Ref. to baculus below suggests that vv. 15, 16 should have been inserted here. Possibly the printer omitted them.$
AC n. 879
Arcana Coelestia n. 879
879. Vers. 10, 11. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cogitare Noah quod diminutae aquae de super terra. 'Quod exspectaverit adhuc septem dies' significat principium secundi status regenerationis; 'septem dies' significant sanctum, quia nunc de charitate: 'et perrexit emittere columbam de arca' significat statum recipiendi bona et vera fidei: 'et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae' significat quod pauxillum apparere inciperent; 'tempus vesperae' est sicut in diluculo ante mane: 'et ecce folium olivae decerptum in ore ejus' significant aliquantulum veri fidei; 'folium' est verum; 'oliva' est bonum charitatis; 'decerptum' est quod verum fidei inde; 'in ore ejus' est quod ostensum: 'et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra' significant quod haec ita, quia falsitates non tantae, ut prius, quae impedirent.
AC n. 880
Arcana Coelestia n. 880
880. Quod 'exspectavit adhuc septem dies' significet principium secundi status regenerationis, constare exinde potest quod per hoc, tempus quod intercedit inter primum statum (de quo in vers. mox praec. 8 et 9) {1}, et hunc secundum (de quo hic in vers. 10 et 11), describatur; tempus illud quod intercedit, ut historice connexa sint, exprimitur per quod 'exspectaverit.' Quomodo secundus status regenerationis se habet, constare aliquantum potest ab illis quae dicta et ostensa sunt de primo statu, qui fuit quod nondum potuerint vera fidei radicem figere, ex eo quod falsitates impedirent; tunc primum vera fidei radicantur quando homo incipit agnoscere et credere; prius nondum radicata sunt; quae homo audit ex Verbo et memoria tenet, non est nisi inseminatio: sed radicatio nusquam incipit nisi cum homo bonum charitatis accipit et recipit; omne verum fidei radicatur a bono fidei, hoc est, a bono charitatis; se habet hoc sicut semen quod injicitur terrae; tempore quando adhuc hiems est, seu quando terra friget, tunc ibi quidem jacet, sed non radicem agit; ut primum vero calor solis, quod fit tempore primi veris, terram calefacit, tunc incipit semen radicem in se primum agere, et dein emittere in terram: similiter se habet cum semine spirituali quod implantatur; hoc nusquam radicatur antequam bonum charitatis quasi calefacit illud, tunc primum in se radicem agit quam dein producit. [2] Sunt tria apud hominem quae concurrunt et se uniunt, nempe naturale, spirituale, et caeleste; naturale ejus nusquam aliquam vitam accipit, nisi a spirituali, et spirituale nusquam nisi a caelesti, et caeleste a solo Domino, qui est ipsa Vita: sed ut adhuc plenior ejus idea capiatur, est naturale, receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur spirituale; et spirituale est receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur caeleste; ita per caelestia vita a Domino; talis est influxus. Caeleste est omne bonum fidei, apud hominem spiritualem est bonum charitatis; spirituale est verum, quod nusquam fit verum fidei nisi in illo sit bonum fidei, seu bonum charitatis, in quo est ipsa vita ex Domino: ut adhuc manifestius sciatur quomodo se habet, naturale hominis est quod faciat opus charitatis, hoc vel manu vel ore, sic per organa corporis; sed hoc in se est mortuum, non vivit nisi a spirituali quod in opere, et non vivit spirituale nisi a caelesti quod a Domino; inde dicitur opus bonum, nam nihil bonum nisi a Domino; [3] quia ita se res habet, unicuique constare potest quod in omni opere charitatis ipsum opus sit nihil nisi materiale quoddam, sed quod sit animatum, hoc habeat a vero fidei quod in opere; et porro quod verum fidei nec sit aliquid nisi inanimatum quoddam, sed quod sit vivum, hoc habeat a bono fidei; et quod bonum fidei non sit vivum nisi a solo Domino, Qui est ipsum Bonum et ipsa Vita: inde patet cur caelestes angeli non audire velint de fide, minus de opere, videatur n. 202, quia tam fidem quam opus derivant ex amore, et faciunt fidem ex amore, ipsumque opus fidei ex amore, sic ut iis evanescat tam opus quam fides, et remaneat solum amor et bonum inde, quorum in amore est Dominus: angeli illi quia tam caelestes ideas habent, distincti sunt ab angelis qui spirituales vocantur; ipsaque eorum cogitatio et loquela inde est multo incomprehensibilior cogitatione et loquela angelorum spiritualium.
@1 Parentheses inserted.$
AC n. 881
Arcana Coelestia n. 881
881. Quod 'septem' significent sanctum, quia nunc de charitate, constat a significatione 'septem,' de qua prius n. 395 et 716: septem hic quoque insertum est ut historice omnia cohaereant, nam septem, et septem dies, in sensu interno nihil nisi quam sanctitatem quandam adjiciunt quam secundus hic status habet a caelesti, hoc est, a charitate.
AC n. 882
Arcana Coelestia n. 882
882. 'Et perrexit emittere columbam de arca': quod significet statum recipiendi bona et vera fidei, constat ab illis quae dicta sunt ad vers. 8, ubi similia fere verba sunt, sed cum differentia quod ibi dicatur quod 'emiserit columbam a secum,' ex causa de qua etiam ibi quod tunc operatus sit verum et bonum a semet, seu quod crediderit ex propria potentia, quod est 'a secum.'
AC n. 883
Arcana Coelestia n. 883
883. Quod 'reversa est ad illum columba ad tempus vesperae' significet quod pauxillum apparere inciperent et quod 'tempus vesperae' sit sicut in diluculo ante mane, constare similiter potest ab illis quae dicta sunt prius ad vers. 8, tum ab eo quod hic dicatur 'tempus vesperae'; de vespera videantur quae dicta sunt in cap. 1 Gen., ubi sexies dicitur, quod 'fuit vespera et fuit mane'; est 'vespera' vox regenerationis, et quidem illius ejus status cum adhuc in umbra est, seu cum adhuc modo pauxillum ex luce apud eum appareat; ipsum mane describitur in vers. seq. 13 per quod 'removit tectum arcae, et vidit.' Quia 'vespera' significabat diluculum ante mane, in Ecclesia Judaica toties mentio vesperae fit; tum ideo incoharunt sabbata et festa
sua a vespera; ut et mandatum Aharoni ut accenderet lucernam sanctam 'vespere,' Exod. xxvii 21.
AC n. 884
Arcana Coelestia n. 884
884. 'Et ecce folium olivae decerptum in ore ejus': quod significent aliquantulum veri fidei, quod 'folium' sit verum, 'oliva' sit bonum charitatis, 'decerptum' quod verum fidei inde, 'in ore ejus' quod ostensum, constat a significatione 'olivae,' et ex ipsis verbis elucet; et quod pauxillum, ex eo quod solum esset 'folium.'
AC n. 885
Arcana Coelestia n. 885
885. Quod" 'folium' significet verum, constat passim a Verbo, ubi homo comparatur arbori, seu appellatur arbor; ibi 'fructus' significant bonum charitatis, et 'folium' verum inde; similiter etiam se habent; ut apud Ezechielem,
Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, nec consumitur fructus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e Sanctuario ipsae exeuntes; et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 12; Apoc. xxii 2;
ibi 'arbor' pro homine Ecclesiae in quo regnum Domini, 'fructus' pro bono amoris et charitatis, 'folium' pro veris inde, quae ad instructionem generis humani et ejus regenerationem inserviunt, quare folium dicitur esse 'in medicinam': apud eundem,
Nonne radices ejus evellet et fructum ejus succidet: et exarescet? omnia decerpta (folia) germinis ejus arescet, xvii 9;
ibi de vite, seu de Ecclesia, vastata, cujus bonum quod est 'fructus,, et 'decerptum germinis' quod est verum, ita arescit: apud Jeremiam,
Benedictus vir qui confidit in Jehovah;... erit sicut arbor plantata juxta aquas;... erit folium ejus viride, in anno caritatis {1} non erit sollicitus; et non recedet a faciendo fructum, xvii 7, 8;
'folium viride' pro vero fidei, ita pro ipsa fide quae ex charitate; similiter apud Davidem, Ps. i 3: apud eundem prophetam,
Non uvae in vite, nec ficus in ficu, et folium decidit, viii 13,
'uvae in vite' pro bono spirituali, 'ficus in ficu' pro bono naturali, 'folium' pro vero, quod ita decidit; pariter Esai. xxxiv 4. Similia intellecta sunt per 'ficum' quam Jesus vidit et ubi nihil invenit praeter 'folia,' quare arefacta, Matth. xxi 20; Mar. xi 13, 14; erat Ecclesia Judaica in specie per 'ficum' hic intellecta, apud quam nihil boni naturalis amplius; sed doctrinale fidei seu verum quod apud eam conservatum, est 'folium'; Ecclesia vastata talis est quod sciat verum sed non vult intelligere; similes sunt qui dicant se scire verum, seu quae fidei sunt, et nihil boni charitatis habent; sunt modo 'folia ficus,' et arescunt.
@1 Sch. has siccitatis, which S. copies in A.E. 451; but Heb. [ ] (batsoreth) = restraint, scarcity.$
AC n. 886
Arcana Coelestia n. 886
886. Quod 'oliva' significet bonum charitatis, constat non solum a significatione 'olivae,' sed etiam a significatione 'olei' in Verbo. Oleum olivae erat, praeter aromata, quo ungebantur sacerdotes et reges; et oleum olivae erat pro lucernis; de illo videatur, Exod. xxx 24; de hoc Exod. xxvii 20; causa quod oleum olivae adhiberetur ad unctiones et lucernas, erat quod repraesentabat omne caeleste, proinde omne bonum amoris et charitatis; oleum enim est ipsum essentiale arboris et quasi anima ejus, sicut caeleste aut bonum amoris et charitatis est ipsum essentiale seu ipsa anima fidei; inde repraesentatio. Quod 'oleum' significet caeleste aut bonum amoris et charitatis, multis ex Verbo confirmari potest, sed quia hic nominatur oliva, solum aliqua loca confirmantia de oliva licet afferre; apud Jeremiam,
Olivam virentem, pulchram fructu forma, vocavit Jehovah nomen tuum, xi 26;
ubi ita appellatur Ecclesia Antiquissima seu caelestis, quae fundamentalis erat Ecclesiae Judaicae; quare omnia repraesentativa istius Ecclesiae spectabant caelestia, et per caelestia Dominum: [2] apud Hosheam,
Ibunt rami ejus et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani, xiv 7 [A.V. 6];
ubi de Ecclesia plantanda, cujus honor est 'oliva,' seu bonum amoris et charitatis, et 'odor sicut Libani' est affectio veri fidei inde; 'Libanus' pro cedris, quae significabant spiritualia seu vera fidei: apud Zachariam,
Duae olivae juxta candelabrum, una a dextra lecythi et una juxta sinistram illius:... hi duo filii olei puri, stantes juxta Dominum totius terrae, iv 3, 11, 14;
ubi 'duae olivae' pro caelesti et spirituali, ita pro amore qui est Ecclesiae caelestis, et pro charitate quae est Ecclesiae spiritualis; hae sunt ad dextram et sinistram Domini; 'candelabrum' significat hic, sicut repraesentabat in Ecclesia Judaica, Dominum; 'lucernae' caelestia, ex quibus spiritualia sicut a flamma radii lucis seu lux: apud Davidem,
Uxor tua, sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum, Ps. cxxviii 3;
ubi 'uxor sicut vitis' pro Ecclesia spirituali; 'filii' pro veris fidei, quae vocantur 'plantae olivarum' quia a bonis charitatis: apud Esaiam,
Relinquentur in eo racemationes sicut decussio olivae, duae tresve baccae in capite rami, xvii 6;
ubi de reliquiis apud hominem; 'olivae' pro reliquiis caelestibus: apud Micham,
Calcabis olivam, et non unges te oleo; et mustum, et non bibes vinum, vi 15:
et apud Mosen,
Vineas plantabis et coles, et vinum non bibes;... olivae erunt tibi in omni termino tuo, et oleo non unges te, Deut. xxviii 39, 40;
ubi de abundantia doctrinalium de bonis et veris fidei quae, quia tales, rejiciebant. Ex his locis constare potest quod 'folium' significet verum fidei, et 'oliva' bonum charitatis; et quod similia significentur per 'folium olivae, quod columba ferebat in ore,' hoc est, quod nunc appareret apud hominem Antiquae Ecclesiae aliquantulum veri fidei ex bono charitatis.
AC n. 887
Arcana Coelestia n. 887
887. Quod 'diminutae aquae de super terra' significent quod haec ita, quia falsitates non tantae, quae impedirent, constat a significatione eorundem verborum prius, vers. 8. Quod falsitates non tantae, ut prius, quae impedirent, in secundo statu, de quo hic agitur, ita se habet; quod omnes falsitates quas sibi acquisivit homo, remaneant sic ut non una aboleatur, ut prius dictum; sed cum regeneratur homo, sunt vera quae inseminantur, ad quae falsa flectuntur a Domino, et sic apparent quasi discussae; et quidem per bona quibus donatur.
AC n. 888
Arcana Coelestia n. 888
888. Vers. 12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit (x)redire ad illum amplius. 'Exspectavit adhuc septem dies' significant principium tertii status; 'septem dies' significant sanctum: 'et emisit columbam' significat statum recipiendi bona et vera fidei: 'quod columba non rediret ad illum amplius' significat statum liberum.
AC n. 889
Arcana Coelestia n. 889
889. Quod 'exspectavit adhuc septem dies' significet principium tertii status; et quod 'septem' significent sanctum, constat ex illis quae de secundo statu mox prius dicta sunt, ubi similia verba.
AC n. 890
Arcana Coelestia n. 890
890. 'Et emisit columbam': quod significet statum recipiendi bona et vera fidei, similiter constat ab illis quae dicta sunt ad vers. 10, nam eadem verba sunt et idem sensus, solum quod ibi de secundo statu, hic de tertio agatur. Tertius status describitur per quod 'columba non redierit,' tum quod 'Noah removerit tectum arcae'; demum quod 'exiverit ex arca, quia arefactae facies humi, et exsiccata terra.'
AC n. 891
Arcana Coelestia n. 891
891. Quod 'columba non rediret ad illum amplius' significet statum liberum, inde nunc sequitur, et quidem ex eo quod columba, seu verum fidei, sicut ceterae aves, ut et bestiae, ita Noahus, non amplius in arca teneretur pro aquis diluvii; quamdiu in arca erat, status servitutis, seu status captivitatis aut carceris erat, agitantibus eum aquis diluvii seu falsis, qui status cum statu tentationis describitur in cap. praec. vers. 17, quod 'aquae creverint et sustulerint arcam,' et quod 'elevata arca de super terra'; tum vers. 18 quod 'corroboratae aquae, et iverit arca de super faciebus aquarum'; status ejus libertatis describitur, quod non solum exiverit ex arca Noahus, sed etiam omnia quae (x)cum illo fuerunt, in hoc capite vers. seq. 15;-18; ita omnium primum 'columba,' hoc est, verum fidei ex bono; nam omne liberum est ex bono fidei, hoc est, ex amore boni.
AC n. 892
Arcana Coelestia n. 892
892. Quando homo regeneratus est, tunc primum in statum libertatis venit; antea in statu servitutis fuit; servitus est cum imperant cupiditates et falsitates, libertas cum affectiones boni et veri; quod quomodo se habet, nusquam homo percipit quamdiu in statu servitutis est, sed tunc primum quando in statum libertatis venit: cum in statu servitutis est, hoc est, cum cupiditates et falsitates imperant, putat homo qui ab illis subjugatus est, quod in statu libertatis sit; sed crassa est falsitas, aufertur enim tunc a jucundo cupiditatum et voluptatum inde, seu a jucundo amorum suorum, et quia a jucundo, apparet ei sicut liberum; quisque dum a quodam amore ducitur, quocumque aufertur, dum sequitur, liberum putat; sed sunt diabolici spiritus, in quorum consortio et quasi torrente est, qui auferant eum; hoc putat homo liberrimum esse, et quidem in tantum ut credat, si privaretur hoc statu, quod in vitam miserrimam veniret, immo quod non in aliquam; et hoc non solum ex eo quod nesciat dari aliam vitam, sed etiam ex eo quod impressiones captaverit quod nemo in caelum venire possit nisi per miserias, paupertatem, et voluptatum privationes; sed quod hoc falsum sit, a plure experientia mihi scire datum est; de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Homo nusquam in statum libertatis venit antequam regeneratus est et per amorem boni et veri ducitur a Domino; in quo statu cum est, tunc primum scire et percipere potest quid liberum, quia tunc quid vita, et quid vera vitae jucunditas, et quid felicitas; prius ne quidem scit quid bonum; id quandoque summum bonum vocat quod summum malum: qui in statu libertatis a Domino sunt, cum vident, magis cum sentiunt vitam cupiditatum et falsitatum, ita eam abhorrent sicut qui infernum ante oculos apertum vident: sed quia ignotissimum plerisque est quid vita libertatis, licet his paucis dicere quid sit, nempe quod vita libertatis, seu libertas, solummodo sit duci a Domino. Sed quia plura sunt quae obveniunt quin homo credere possit quod illa vita sit vita libertatis, tam quia tentationes subeunt, quae fiunt 'ob causam ut liberentur a dominio spirituum diabolicorum, quam quia non aliud jucundum et bonum norunt quam cupiditatum ex amore sui et mundi; tum etiam quia falsam opinionem conceperunt de omnibus quae sunt vitae caelestis, quare non possunt per descriptiones ita erudiri quam per vivas experientias, ideo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus {1} illas licet adducere.
@1 For full explanation de libero hominis see n. 2870-2893.$
AC n. 893
Arcana Coelestia n. 893
893. Vers. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. 'Quod factum in primo et sexcentesimo anno' significant terminum ultimum: 'in principio in primo mensis' significant terminum primum: 'aruerunt aquae de super terra' significant quod falsitates tunc non apparerent: 'et removit Noah tectum arcae et vidit' significant remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit: 'et ecce arefactae sunt facies humi' significant regenerationem.
[2] Quod 'factum in primo et sexcentesimo anno' significent terminum ultimum, constat ex significatione numeri sexcenteni, de quo in cap. praec. vers. 6, n. 737, quod sit principium, et quidem ibi, principium tentationis; finis ejus designatur per eundem numerum, transacto integro anno, sic ut factum in fine anni; quare etiam adjicitur, quod 'in principio in primo mensis,' quo significatur terminus primus. Tota aliqua periodus in Verbo designatur vel per diem, vel per septimanam, vel per mensem, vel per annum, immo si vel foret centum aut mille annorum, sicut 'dies' in primo capite Geneseos, per quem significatae sunt periodi regenerationis hominis Antiquissimae Ecclesiae; nam dies et annus nihil aliud in sensu interno significant quam tempus, et quia tempus, significant statum; quare annus pro tempore et statu passim sumitur in Verbo; ut apud Esaiam,
Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, lxi 2;
ubi de Adventu Domini: apud eundem,
Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat, lxiii 4;
ubi quoque 'dies et annus' pro tempore et statu: apud Habakkuk,
Jehovah opus Tuum in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facias, iii 2;
ubi 'anni' pro tempore et statu: apud Davidem,
Deus Tu Ipse, et anni Tui non consumuntur, Ps. cii 28 [A.V. 27];
'anni' pro temporibus, et quod Deo non tempus: similiter hic 'annus,' qui fuit diluvii, nusquam significat aliquem annum, sed tempus non per certos annos determinatum, et simul statum; videantur quae prius de annis n. 482, 487, 488, 493.
AC n. 894
Arcana Coelestia n. 894
894. 'In principio in primo mensis': quod significent terminum primum, inde nunc constat. Quae praeterea haec involvunt, sunt arcaniora quam ut ita describi possint, solum quod non determinatum sit tempus quo homo regeneratus est sic ut dicere queat quod 'Nunc perfectus sim'; sunt enim indefiniti status mali et falsi apud unumquemvis hominem, non solum status simplices sed etiam multifariam compositi, qui discutiendi sunt ita ut non appareant, ut dictam; in aliquibus statibus potest homo perfectior dici, sed in indefinitis aliis non ita; qui in vita corporis regenerati sunt, et qui in fide in Dominum inque charitate erga proximum vixerunt, in altera vita jugiter perficiuntur.
AC n. 895
Arcana Coelestia n. 895
895. Quod 'aruerunt aquae de super terra' significent quod falsitates tunc non apparerent, constat ab illis quae dicta sunt; in specie significant quod falsitates separatae sint a voluntariis hujus hominis Ecclesiae; 'terra' significat hic hominis voluntatem, quae non est nisi cupiditas, quare dicitur quod 'aquae aruerint de super terra'; humus ejus est, ut prius dictum, in parte hominis intellectuali, cui inseminantur vera; nusquam in parte ejus voluntaria, quae ab intellectuali in homine spirituali separata est; quare in sequentibus hujus versus dicitur 'quod arefactae sint facies humi': apud Antiquissimae Ecclesiae hominem fuit humus in parte ejus voluntaria, cui inseminavit Dominus bona; de ex bonis nosse et percipere potuit verum, seu ex amore habere fidem; si nunc idem fieret, non potuisset non homo in aeternum perire, nam voluntas ejus prorsus corrupta est: quomodo inseminatio in partem voluntariam et in partem intellectualem hominis' se habeat, [2] inde constare potest quod Antiquissimae Ecclesiae homini quidem fuissent revelationes, per quas in perceptionem bonorum et verorum ab infantia initiaretur, sed qua in voluntaria ejus parte inseminabantur, percipiebat absque nova instructione innumera sic ut ex uno communi, a Domino nosset particularia et singularia, quae nunc discere et sic scire debent, et vix tamen millesimam eorum partem scire possunt; nam homo Ecclesiae spiritualis nihil novit nisi quod discit; et quod sic scit, retinet et credit verum esse; immo si discit falsum, et hoc imprimitur ei sicut foret verum, etiam credit, quia non habet aliam perceptionem quam quod ita sit, quia ita persuasus: qui conscientiam habent, ex conscientia aliquod dictamen habent, sed non aliud quam quod verum sit, quia sic audiverunt et didicerunt; hoc conscientiam eorum format, quod constare potest ab iis qui conscientiam falsi habent.
AC n. 896
Arcana Coelestia n. 896
896. Quod 'removit Noah tectum arcae, et vidit' significent remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit, constare potest a significatione 'removere tectum,' quod sit auferre illa quae impediunt lucem; quia per 'arcam' significatur homo Antiquae Ecclesiae qui regenerandus, per 'tectum' non aliud significari potest quam id quod impedit ne videat caelum, seu lucem; quod impedivit, fuit falsum, quare dicitur quod 'vidit'; videre in Verbo significat intelligere et fidem habere; hic quod veritates agnoverit et illis fidem habuerit: prorsus apud est veritates scire, et veritates agnoscere, et veritatibus fidem habere; scire est primum regenerationis, agnoscere est secundum, fidem habere est tertium; quae differentia sit inter scire, agnoscere, et fidem habere, inde constare potest quod pessimi queant scire et usque non agnoscere, sicut Judaei et ii qui ratiociniis speciosis destruere conantur doctrinalia; quod fides possint quoque agnoscere, et cum in certis statibus sunt, ex zelo praedicare, confirmare et persuadere; sed fidem habere non possunt nisi fideles; qui fidem habent, ii sciunt, agnoscunt et credunt, ii charitatem habent, ii conscientiam; quare nusquam praedicari potest fides, seu de aliquo quod fidem habeat, nisi talis sit; hoc nunc est, regeneratum esse: solum scire quid fidei, est memoriae non consentiente ejus rationali; agnoscere quod fidei, est rationale quoddam consentiens inductum a certis causis et propter certos fines; sed fidem habere est conscientiae, hoc est, Domini operantis per conscientiam: hoc constare quam optime potest ab iis in altera vita; qui modo sciunt, sunt plures in inferno; qui agnoscunt, sunt etiam, quia agnoverunt in vita corporis, sicut dictum, in certi, statibus, sed cum percipiunt in altera vita quod verum sit quod praedicarunt, informarunt et persuaserunt, multum mirantur; agnoscunt solum quando iis revocatur in memoriam quod ita praedicaverint: sed qui fidem habuerunt, illi omnes sunt in caelo.
AC n. 897
Arcana Coelestia n. 897
897. Hic quia agitur de homine Antiquae Ecclesiae regenerato, significatur per 'videre,' agnoscere et fidem habere; quod 'videre' haec (x)significet, constare potest ex Verbo; ut apud Esaiam,
Non spectastis ad factorem illius, et formatorem illius e longinquo non vidistis, xxii 11;
de civitate Zionis; 'formatorem e longinquo non videre' est non agnoscere, minus fidem habere: apud eundem,
Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat et convertatur, et sanetur ei, vi 10;
'oculis videre' pro agnoscere et fidem habere: apud eundem,
Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ix 2;
de gentibus quae fidem acceperunt; similiter ac hic, 'removit tectum, et vidit': apud eundem,
Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18;
de conversione gentium ad fidem; 'videre' pro fidem accipere: apud eundem,
Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18;
similiter: apud Ezechielem,
Quibus oculi ad videndum et non vident; quibus aures ad audiendum et non audiunt quia domus rebellionis illi, xii 2;
pro qui intelligere, agnoscere, et fidem habere possunt et non volunt. Quod 'videre' significet fidem habere constat manifeste ex repraesentatione Domini per serpentem aeneum in deserto, quod sanarentur omnes qui viderent illum, de quo apud Mosen,
Pone serpentem super signum, et fiet omnis morsus, et viderit illum, et vivet;... factum est, si momordit serpens virum, et vidit ad serpentem aeris, et vixit, Num. xxi 8, 9;
ex quo quisque videre potest quod 'videre' significet fidem, nam quid ibi videre nisi repraesentativum fidei in Dominum? Inde quoque constat quod primogenitus Jacobi, Reuben, a videndo ita vocatus, significet in sensu interno fidem; videantur quae prius dicta de primogenitis Ecclesiae, n. 352 et 367.
AC n. 898
Arcana Coelestia n. 898
898. 'Et ecce arefactae sunt facies humi': quod significent regenerationem, constat a significatione 'humi,' de qua passim prius, quod sit homo Ecclesiae: 'arefactae dicuntur facies humi' quando falsitates non amplius apparerent.
AC n. 899
Arcana Coelestia n. 899
899. Vers. 14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra. 'Mensis secundus' significat omnem statum ante regenerationem: 'septimus et vigesimus dies' sanctum: 'exsiccata terta' quod regeneratus. Sunt haec clausula praecedentium et principium sequentium.
AC n. 900
Arcana Coelestia n. 900
900. Quod 'mensis secundus' significet omnem statum ante regenerationem, constat a significatione 'duo' in Verbo; 'duo' significant idem ac 'sex,' hoc est, pugnam et laborem qui praecedit regenerationem, ita hic omnem statum qui praecedit antequam regeneratus est. Tempora maxima et minima communiter in Verbo distinguuntur in tria aut in septem, et vocantur vel dies, vel septimanae, vel menses, vel anni, vel saecula; 'tria et septem' sunt sancta, 'duo aut sex' quae praecedunt, non sancta, sed respective profana, ut ostensum prius, n. 720; tria et septem quoque sunt sacrosancta, utrumque ex causa quia praedicantur de ultimo judicio quod venturum tertio vel septimo die; ultimum judicium unicuique est, cum Dominus venit tam in communi quam in particulari; nempe ultimum judicium fuit cum Dominus venit in mundum; ultimum judicium cum venturus in gloriam; ultimum judicium cum ad hominem quemcumque in particulari; ultimum judicium quoque est unicuique cum moritur; ultimum hoc judicium est 'dies tertius' et 'dies septimus,' qui sanctus est iis qui bene vixerunt, at non sanctus iis qui male vixerunt; quare tam de iis qui judicantur ad mortem, praedicatur 'dies tertius et septimus' quam de iis qui judicantur ad vitam; inde numeri illi significant non sanctum iis qui judicantur ad mortem, at sanctum iis qui judicantur ad vitam. Duo aut sex quae praecedunt, se habent respective et significant in genere omnem illum statum qui praecedit; haec significatio est numerorum duo et sex, et se habent applicate ad quodcumque subjectum, et ad quamcumque rem quae est subjectum, de qua praedicantur: quod manifestius constare potest ab bis quae nunc sequuntur de numero 'viginti septem.'
AC n. 901
Arcana Coelestia n. 901
901. Quod 'septimus et vigesimus dies' significet sanctum, inde constat, quia compositus est ex tribus in se his multiplicatis, tria in se multiplicata sunt novem, et haec novem iterum per tria multiplicata sunt viginti septem; quare in hoc numero regnant tria; ita antiquissimi supputabant suos numeros, et per illos nihil nisi quam res intelligebant quod 'tria' idem significent ac 'septem,' constare potest ab illis quae mox prius dicta sunt: causa arcana est quod Dominus resurrexerit die tertio; ipsa Domini resurrectio involvit omne sanctum, et omnium resurrectionem; quare in Ecclesia Judaica numerus hic repraesentativus factus est, inque Verbo est sanctus; similiter ac in caelo, ubi numeri nulli, sed loco tria et septem idea communis sancta resurrectionis ei adventus Domini: [2] quod 'tria et septem' sancta significent, constat sequentibus locis in Verbo; apud Mosen,
Tangens mortuum... immundus septem diebus, hic expiabit se illo in die tertio et die septimo mundus erit: et si non expiaverit se in die tertio, et in die septimo non mundus erit.... Qui tangit confossum gladio,... aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies;... sparget mundus super immundum die tertio, et in die septimo, et expiabit eum in die septimo et lavabit vestes suas et abluet se in aquis, et mundus erit in vespera, Num. xix 11, 12, 16, 19;
quod haec repraesentativa sint, seu quod externa significent interna, manifeste constat; ut quod immundus esset qui tetigerit mortuum, confossum, os hominis, sepulcrum, quae omnia in sensu interna significant hominis propria, quae mortua et profana: tum quoque quod lavaret se in aquis et quod in vespera mundus; ita quoque dies tertius et dies septimus repraesentativi sunt, significantes sanctum, quia in illis expiaretur et sic mundus esset. [3] Similiter, qui redierunt a proelio contra Midianitas, de quibus,
Vos castrametamini foris extra castra septem dies; omnis qui occidit animam et omnis qui tetigit confossum, expiabitis vos... in die tertio et in die septimo, Num. xxxi 19:
si hoc solum rituale foret et dies tertius et septimus non repraesentativus et significativus sancti seu expiationis, foret mortuum quid, sicut quod absque causa et causa absque fine, seu sicut separatum a causa et hae: a suo fine, ita nequaquam Divinum. Quod dies tertius repraesentativis fuerit et ita significativus sancti, constat manifeste ab adventu Domini super montem Sinai, de quo ita praeceptum,
Dixit Jehovah ad Mosen, Abi ad populum, et sanctifica eos hodie et cras, ut lavent vestes suas, et sint parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super montem Sinai, Exod. xix 10, 11, 15, 16:
[4] similiter quod Joshua transiret Jordanem die tertio, de quo ita,
Praecepit Joshua, Transite per medium castrorum et praecipite populo dicendo, Parate vobis viaticum, quia a tribus diebus vos transeuntes Jordanem hunc, ad veniendum hereditare terram, Jos. i 11; (x)iii 2;
'transitus Jordanis' repraesentabat introductionem filiorum Israelis, hoc est regeneratorum, in regnum Domini; 'Joshua qui introduxit' Ipsum Dominum, et hoc 'die tertio.' Quia dies tertius fuit sanctus sicut septimus, institutum,
Quod annus decimarum esset annus tertius et tunc se sancte praeberent per opera charitatis, Deut. xxvi 12 seq;
'decimae' repraesentabant reliquias, quae quia solius Domini, sanctae sunt:
Quod Jonas fuerit in visceribus piscis tres dies et tres noctes, Jon. ii 1,
manifeste repraesentabat sepulturam, et resurrectionem Domini tertio die, Matth. xii 40. [5] Quod 'tria' significent illud sanctum, constat etiam apud Prophetas, ut apud Hosheam,
Jehovah vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos, ut vivamus coram Ipso, vi 2;
ubi 'dies tertius' quoque manifeste pro adventu Domini, et resurrectione: apud Zachariam,
Fiet in omni terra,... duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea: et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et probabo eos juxta probare aurum, xiii 8;
ubi 'tertia pars seu tria' pro sancto: simile involvit tertia pars ac tria, tum tertia pars tertiae partis, sicut hic, nam tria sunt tertia pars tertiae partis viginti septem.
AC n. 902
Arcana Coelestia n. 902
902. Quod 'exsiccata terra' significet quod regeneratus, constat ex illis quae prius dicta de exsiccatione aquarum et de arefactione terrae et facierum humi, ad vers. praec. 7 et 13.
AC n. 903
Arcana Coelestia n. 903
903. Vers. 15, 16. Et locutus est Deus ad Noahum, dicendo, Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. 'Quod locutus sit Deus ad Noahum' significat Domini praesentiam apud hominem hujus Ecclesiae: 'exire de arca' significat libertatem: 'tu et uxor tua' Ecclesiam: 'filii et uxores filiorum tuorum tecum' vera et bona conjuncta veris apud illum.
AC n. 904
Arcana Coelestia n. 904
904. Quod 'locutus est Deus ad Noahum' significet Domini praesentiam apud hunc hominem Ecclesiae, constare potest ab interno sensu Verbi. Dominus cum unoquovis homine loquitur, nam quicquid est bonum et verum quod vult et cogitat homo, est a Domino: sunt apud unumquemvis hominem ad minimum bini spiritus mali et bini angeli; illi excitant mala ejus, hi autem inspirant bona et vera; omne bonum et veram quod angeli inspirant, est Domini, ita Dominus continue loquitur cum homine, sed prorsus aliter apud unum hominem quam apud alterum; cum illis qui se a spiritibus malis abduci patiuntur loquitur Dominus sicut absens seu e longinquo, vix ut dici queat quod loquatur; at cum illis qui a Domino ducuntur, loquitur Dominus praesentius; quod satis constare potest inde quod nusquam aliquis cogitare possit aliquid bonum et verum nisi a Domino; [2] praesentia Domini praedicatur secundum statum amoris erga proximum et fide in quo est homo; in amore erga proximum est Dominus praesens, quia in omni bono, non ita in fide, ut eam vocant, absque amore; fide absque amore et charitate est separatum quid, aut disjunctum; ubi cumque conjunctio, erit medium conjungens, quod solum est amor e charitas; cuivis hoc constare potest ex eo quod Dominus misereatur cujusvis et unumquemvis amet et unumquemvis felicem facere in aeternum vult; qui ergo non est in tali amore ut aliorum misereatur alios amet et illos felices facere velit, is non potest esse conjunctus Domino quia dissimilitudo, et nihil minus quam imago; intueri Dominum per fidem, ut aiunt, et (x)odisse proximum, est non solum longinquo stare, sed etiam inter se et Dominum habere profundum infernale, in quod caderet si propius accedere vellet; nam est odium contra proximum, profundum illud infernale quod est intermedium: [3] praesentia Domini apud hominem tunc primum datur cum amat proximum; in amore est Dominus; et quantum homo in amore, tantum est Dominus praesens; et quantum Dominus est praesens, tantum loquitur cum homine; homo nescit aliter quam quod cogitet ex se sed homo non unicam ideam cogitationis et ne quidem minimum idea habet a se, sed quod malum et falsum est, habet per malos spiritus ab inferno, et quod bonum et verum est, habet per angelos a Domino; talis est influxus, inde vita ejus et inde commercium ejus animae cum corpore. Ex his constare potest quid sit quod 'Deus locutus a Noahum'; aliud significat 'dicere ad aliquem,' ut Gen. i 29; (x)iii 13, 14, 17; iv 6, 9, 15; vi 13; vii 1; et aliud 'loqui ad aliquem'; hic 'loqui a Noahum' est praesens esse, quia nunc de regenerato homine agitur qui donatus charitate.
AC n. 905
Arcana Coelestia n. 905
905. Quod 'exire de arca' significet libertatem, constat ab illis quae prius dicta sunt et ex ipsa serie contextus rerum: quamdiu Noahus fuit in arca et circumfusus aquis diluvii, significatum quod in captivitate fuit, hoc est, agitatus a malis et falsis, seu quod idem est, a malis spiritibus, a quibus pugna tentationis; inde sequitur quod 'exire de arca' significet libertatem: praesentia Domini libertatem involvit; unum sequitur alterum; quantum praesentior est Dominus, tantum liberior est homo, hoc est, quantum in amore boni et veri, tantum libere agit; influxus Domini per angelos talis est; at contra, influxus inferni per malos spiritus est cum vi et impetu dominandi; nihil apud spirant quam subjugare hominem, in tantum ut nihil sit et illi omne; cum omne sunt, tunc homo est unus eorum, et vix unus, sed est sicut nullus in oculis eorum; quare cum Dominus liberat hominem a dominio et jugo eorum, oritur pugna; et cum liberatus est, hoc est, regeneratus, tunc tam leniter ducitur per angelos a Domino ut nihil minus sit quam jugum et dominium; per jucunda et felicia ducitur, et amatur, et aestimatur; quod Dominus docet apud Matthaeum,
Jugum Meum blandum est, et onus Meum leve est, xi 30;
quod prorsus contrarium est apud malos spiritus, apud quos, ut dictum, pro nihilo reputatur homo, et si potuissent, cruciarent illum omni momento; quod a multa experientia scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 906
Arcana Coelestia n. 906
906. Quod 'tu et uxor tua' significet Ecclesiam, similiter a serie rerum constare potest; tum quod 'filii et uxores filiorum tecum' significent vera et bona conjuncta veris apud illum: quod 'tu' significet hominem Ecclesiae, patet; et quod 'uxor' significet Ecclesiam, et quod 'filii' vera, et 'uxores filiorum' bona conjuncta veris, prius passim ostensum est, quare non illis immorandum.
AC n. 907
Arcana Coelestia n. 907
907. Vers. 17. Omnis fera quae tecum de omni carne quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra. 'Omnis fera quae tecum de omni carne' significat omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae: 'avis' significat hic, ut prius, ejus intellectualia, 'bestia' ejus voluntaria, quae ambo sunt interni hominis: 'omne reptile repens super terra' significat similia correspondentia apud externum hominem: 'educ tecum' significat statum eorum libertatis: 'et diffundant se in terra' significat operationem interni hominis in externum: 'fructificent se' significat incrementa boni: 'et multiplicentur' incrementa veri: 'super terra' significat apud externum hominem.
AC n. 908
Arcana Coelestia n. 908
908. Quod 'omnis fera quae tecum de omni carne' significet omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae, constat inde quod 'fera' praedicetur de Noaho seu de homine hujus Ecclesiae nunc regenerato et spectat manifeste sequentia, ut 'avem, bestiam et reptile repens,' nam dicitur 'omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra': ipsa vox fera {1} in lingua originali significat proprie vitam seu vivum; sed in Verbo non solum vivum sed etiam quasi non vivum seu feram quare nisi quis internum sensum Verbi novit, quandoque non scire potest quid significatur; causa quod utrumque significet, est quod homo Antiquissimae Ecclesiae in humiliatione sui coram Domino agnoverit se pro non vivo, ne quidem pro bestia sed pro fera, novem enim quod talis est homo in se aut in suo proprio spectatus; inde eadem vox significat vivum et significat feram. [2] Quod vivum, constat apud Davidem,
Fera tua habitabunt in ea (hereditate Dei); confirmabis bono Tuo miserum, Deus, Ps. lxviii 11 [A.V. 10];
ubi per 'feram,' quia habitabit in hereditate Dei, non aliud quam homo regeneratus, ita sicut hic, vivum apud illum, intelligitur; apud eundem,
Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agri Mei Mecum, Ps. 1 10, 11;
ubi 'fera agri Mecum' seu cum Deo, etiam pro regenerato, ita pro vivis apud eum; apud Ezechielem,
In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub rami ejus genuerunt omnis fera agri, xxxi 6;
ubi de Ecclesia spirituali plantata, ita pro vivis apud hominem Ecclesiae apud Hosheam,
Feriam foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum ii 18;
ibi de regenerandis, cum quibus 'foedus' pangendum: immo in tantum 'fera' significat vivum, ut cherubi seu angeli visi Ezechieli appellentur quatuor ferae, Ezech. i 5, 13-15, 19; x 15. [3] Quod 'fera' in contrario sensu pro non vivo seu pro immani fera in Verbo accipiatur, ex multis locis constat; solum haec pro confirmatione sint; apud Davidem;
Ne des ferae animam turturis Tui, Ps. lxxiv 19:
apud Zephaniam,
Urbs facta est in desolationem, in cubile ferae, ii 15:
apud Ezechielem,
Non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non comedet eos, xxxiv 28:
apud eundem,
Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et ad ramos ejus erunt omnis fera agri xxxi 13:
apud Hosheam,
Consumam eos ibi, sicut leo, fera agri diffindet eos, xiii 8:
apud Ezechielem,
Ferae terrae, et avi caelorum dari in cibum, xxix 5;
quod saepius occurrit: et quia Judaei in sensu litterae solum manebant, et per 'feram' intelligebant feram et per 'avem' avem, nec interiora Verbi scire, minus agnoscere, volebant, et sic instrui, etiam tam crudeles et tales ferae erant, ut jucundum suum perceperint in eo quod hostes proelio occisos non sepelirent, sed exponerent avibus et feris devorandos; ex quibus etiam constare potest qualis fera homo est.
@1 Heb. [ ](hayah)$
AC n. 909
Arcana Coelestia n. 909
909. Quod 'avis' significet ejus intellectualia et 'bestia' ejus voluntaria, quae sunt interni hominis, et 'omne reptile repens super terra' significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, constare potest a significatione 'avis' de qua prius n. 40 et 776, et 'bestiae' de qua n. 45, 46, 142, 143, 146; quod 'reptile repens super terra' significet correspondentia apud externum hominem, constat inde; 'reptile repens' enim hic se tam ad avem seu intellectualia quam ad bestiam seu voluntaria refert: antiquissimi sensualia et voluptates corporis vocabant 'reptilia repentia,' quia non aliter se habent ac reptilia repentia super terra; assimilabant etiam corpus hominis terrae aut humo, immo illud vocabant terram aut humum, ut hic, ubi per 'terram' nihil aliud significatur quam externus homo.
AC n. 911
Arcana Coelestia n. 911
911. {1} Quod 'reptile repens' significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, ita se habet: apud regeneratum hominem correspondent externa internis, hoc est, obsequia praestant; externa ad obsequium rediguntur cum homo regeneratur, et tunc fit imago caeli; sed antequam regeneratus est, externa dominantur super interna, et tunc est imago inferni: ordo est ut caelestia regant spiritualia et per haec naturalia et demum per haec corporea; at cum corporea et naturalia dominatur super spiritualia et caelestia, est ordo destructus; cum ordo destructus est, est imago inferni, quare a Domino per regenerationem ordo restituitur, et cum restitutus est, fit imago caeli; ita homo Domino extrahitur ab inferno; et ita attollitur ad caelum; [2] ut sciatur quomodo tunc correspondentia externi hominis ad internum se habeat paucis licet exponere; unusquisque homo regeneratus est exiguum quoddam caelum, seu effigies aut imago universi caeli, quare etiam in Verbo internus ejus homo vocatur caelum; in caelo talis ordo est quod Dominus per caelestia regat spiritualia et per haec naturalia, et si universum caelum sicut unum hominem, quare etiam caelum Maximus Homo vocatur; talis ordo quoque est apud unumquemvis qui in caeli est; cum talis etiam homo, tunc similiter est exiguum caelum, seu quod idem est, est regnum Domini, quia in eo est regnum Domini tunc apud eum correspondent similiter ac in caelo externa internis hoc est, oboediunt; nam in caelis, qui tres sunt et unum hominem simul referunt, spiritus constituant externum hominem, spiritus angelici interiorem, angeli internum, n. 459. [3] Contrarium est apud eo qui solam vitam in corporeis, hoc est, in cupiditatibus, voluptatibus appetitibus et sensualibus ponunt, hoc est, qui nihil jucundum percipiunt quam quod est amoris sui et mundi, quod idem est ac quod est odiorum contra omnes qui sibi non favent et serviunt; apud hos quia corporea et naturalia dominantur super spiritualia et caelestia, non solum nulla correspondentia aut oboedientia externorum est, sed prorsus contrarium, et ita plane destructus ordo, et quia ita destructus ordo, non possunt aliter esse quam imagines inferni.
@1 There is no n. 910 in I.$
AC n. 912
Arcana Coelestia n. 912
912. Quod 'educ tecum' significent statum eorum libertatis constat ab iis quae in vers. praec. 15 dicta sunt de exire ex arca, quod significet libertatem.
AC n. 913
Arcana Coelestia n. 913
913. Quod 'diffundant se in terra, significent operationem interni hominis in externum, et quod 'fructificent' significent incrementa boni, et 'multiplicentur' incrementa veri, et quod 'super terra' significet apud externum hominem, constat a serie rerum, tum ab ii quae prius dicta et ostensa sunt de significatione 'fructificare' quod in Verbo praedicetur de bonis, et de significatione 'multiplicari' quod praedicetur de veris: quod 'terra' significet externum hominem similiter prius ostensum est; quare non illis confirmandis immorandum. Hic agitur de interni hominis operatione in externum postquam homo regeneratus est, quod nempe tunc primum 'fructificetur' bonum et 'multiplicetur' verum cum externus homo redactus est in correspondentiam aut oboedientiam; prius nusquam potest, quia repugnant bonis corporea et veris sensualia; illa amorem boni, haec amorem veri exstinguunt: fructificatio boni, et multiplicatio veri fit in externo homine; fructificatio boni in ejus affectionibus, multiplicatio veri in ejus memoria. Externus homo hic vocatur 'terra,' in quam {1} se diffundunt, et super qua se fructificant et multiplicant.
AC n. 914
Arcana Coelestia n. 914
914. Vers. 18, 19. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca. 'Exivit' significat quod factus: per 'Noahum et filios ejus' significatur homo Antiquae Ecclesiae: per 'uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo' significatur ipsa Ecclesia: 'omnis fera et omne reptile' significant bona ejus; 'fera' bona interni hominis, 'reptile' bona externi: 'et omnis avis, omne repens super terra,' significant vera: 'avis' vera interni hominis, 'repens super terra' vera externi: 'secundum familias suas' significant paria: 'exiverunt de arca' significant, ut prius, ita facta; et simul statum libertatis.
AC n. 915
Arcana Coelestia n. 915
915. Quod 'exivit' significet quod ita factus, quod per 'Noahum et filios ejus' significetur homo Antiquae Ecclesiae, et per 'uxorem ejus, et uxores filiorum ejus' significetur ipsa Ecclesia, ex rerum serie constat, quae talis, quod sic facta sit Ecclesia Antiqua, nam haec sunt ultima seu clausula praecedentium: cum describitur Ecclesia in Verbo, vel per 'virum et uxorem' vel per 'hominem et uxorem' describitur; cum per virum et uxorem, significatur per 'virum' intellectuale seu verum, et per 'uxorem' voluntarium seu bonum; cum per hominem et uxorem, significatur per 'hominem' bonum amoris seu amor, et per 'uxorem' verum fidei, seu fides; ita per 'hominem' essentiale Ecclesiae, per 'uxorem' ipsa Ecclesia; ita passim in Verbo: hic quia huc usque actum est de formatione novae Ecclesiae, pereunte Antiquissima, per 'Noahum et filios ejus' significatur homo Antiquae Ecclesiae, et per 'uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo' ipsi Ecclesia; quare hic alio ordine dicuntur quam in vers. Praec. 16: ibi, 'Exi tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum,' ubi tu et uxor conjungitur, ac filii et uxores filiorum tuorum, et sic per 'tu ac filios' significatur verum, et per 'uxorem et uxores filiorum' bonum;
hic autem non tali ordine, ex causa, ut dictum, quia per 'tu et filios' significatur homo Ecclesiae, ac per 'uxorem ejus et uxores filiorum ejus," ipsa Ecclesia; est enim clausula praecedentium. Antiquam Ecclesiam non constituit Noahus, sed filii ejus Shem, Ham et Japheth, sicut prius dictum; nam tres quasi Ecclesiae fuerunt quae hanc Ecclesiam Antiquam formarunt, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae Ecclesiae prodierunt sicut natae ex una, quae Noahus vocatur; inde hic dicitur 'tu et filii tui,' tum 'uxor et uxore' filiorum.'
@1 I has quem.$
AC n. 916
Arcana Coelestia n. 916
916. Quod 'omnis fera et omne reptile' significent bona ejus: 'fera' bona interni hominis, 'reptile' bona externi, tum quod 'omni' avis et omne repens super terra' significent vera, 'avis' vera interni hominis, 'repens super terra' vera externi, constare potest ab illis quae in vers. praec. de fera, de avi et de reptili repente dicta et ostensa sunt:' ibi 'reptile repens,' quia utrumque tam bonum quam verum externi hominis significabat. Quia haec clausula sunt praecedentium, adjunguntur haec quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera ejus; per quae quoque indicatur qualis Ecclesia, nempe quod spiritualis, et quod facta talis, nempe quod charitas seu bonum esset principale; quare hic primum nominatur 'fera et reptile,' et deinde 'avis et repens.' [2] Ecclesia spiritualis vocatur cum ex charitate, seu ex bono charitatis, agit; nusquam cum se dicit habere fidem absque charitate; tunc ne quidem est Ecclesia; nam quid doctrina fidei, nisi doctrina charitatis? et cur doctrina fidei, nisi ut fiat sicut docet? Scire et cogitare sicut docet non potest esse; sed fieri sicut docet, hoc solum est; quare Ecclesia spiritualis tunc primum est Ecclesia quando ex charitate, quae est ipsa fidei doctrina, agit; seu quod idem est, homo Ecclesiae tunc primum est Ecclesia; sicut quid est praeceptum, non ut sciat, sed ut secundum praeceptum vivat; tunc enim in se habet regnum Domini, nam regnum Domini solum in amore mutuo et felicitate inde consistit; [3] qui separant fidem a charitate et in fide absque bonis charitatis ponunt salutem, sunt 'Cainitae' qui occidunt fratrem Habelem, hoc est, charitatem; et sunt sicut aves quae volitant circum cadaver, nam talis fides est avis, et cadaver est homo absque charitate; sic etiam comparant sibi spuriam conscientiam, quod vivere possint sicut diaboli, odio habere et persequi proximum, in adulteriis agere totam vitam, et usque salvari, sicut notissimum est in orbe Christiano. Quid dulcius potest esse homini quam audire et persuaderi quod salvari possit, si vel vivat ut immanis fera? ipsi gentiles percipiunt quod hoc falsum sit; quorum multi quia vitam Christianorum vident, doctrinam abhorrent; constat quoque inde quod nusquam alicubi detestabilior vita detur quam in orbe Christiano.
AC n. 917
Arcana Coelestia n. 917
917. Quod 'secundum familias suas' significent paria, constat ex illis quae prius dicta sunt, nempe quod 'septena et septena ex mundis et bina et bina ex immundis intraverint' cap. praec. vii vers. 2, 3, 15; hic autem quod 'secundum familias' exiverint: quod non septena et septena, bina et bina dicantur, sed familiae, causa est quia omnia nunc in ordinem a Domino ita redacta sunt ut repraesentent familias; apud hominem regeneratum se ita habent bona et vera, seu illa quae sunt charitatis et inde fidei, quod se mutuo spectent sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut familiae ex una stirpe seu parente, similiter ac se habent in caelo, n. 685, qui est ordo qui bonis et veris inducitur a Domino: in specie hic significatur quod omnia et singula bona spectent sua vera, sicut conjugio conjuncta; et sicut in communi charitas fidem, ita in omni particulari bonum verum; nam commune nisi existat a particulari, non est commune; a particularibus habet commune suam existentiam, et ex illis vocatur commune; in unoquovis homine ita se res habet: qualis homo in communi est, talis est in singularissimis suae affectionis et suae ideae; ex his componitur aut ex his fit talis in communi: quare qui regenerati sunt, tales fiunt in singularissimis quales sunt in communi.
AC n. 918
Arcana Coelestia n. 918
918. Quod 'exire ex arca' etiam statum libertatis involvat, constat ex illis quae mox supra ad vers. 16 de exire ex arca dictum. Qualis libertas hominis spiritualis sit, constare potest inde quod is per conscientiam regatur a Domino; qui per conscientiam regitur, seu qui secundum conscientiam agit, libere agit; nihil magis repugnat quam agere contra conscientiam; agere contra conscientiam ei est infernum, at agere secundum conscientiam ei est caelum; ex quo quisque videre potest quod hoc liberum sit. Dominus hominem spiritualem regit per conscientiam boni et veri, quae, ut dictum, formata est in parte ejus intellectuali, et sic separata a voluntariis hominis; et quia prorsus separata est a voluntariis hominis, constare potest manifeste quod nusquam homo ex se faciat aliquod bonum; et quia omne verum fidei ex bono fidei est, constat quod nusquam homo a se cogitet aliquod verum, sed quod a Domino solo sit; quod videantur a se fieri, est solam apparentia; et quia ita se res habet, homo vere spiritualis etiam hoc agnoscit et credit. Inde patet quod conscientia homini spirituali a Domino donata, sit quasi nova voluntas, et sic quod homo qui e novo creatus est, praeditus sit nova voluntate et inde novo intellectu.
AC n. 919
Arcana Coelestia n. 919
919. Vers. 20. Et aedificavit Noah altare Jehovae, et accepit; de omni bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari. 'Aedificavit Noah altare Jehovae' significat repraesentativum Domini: 'accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda' significat bona charitatis et fidei: 'et obtulit holocausta super altari' significat omnem cultum inde.
AC n. 920
Arcana Coelestia n. 920
920. In hoc versu describitur cultus Antiquae Ecclesiae in genere, et quidem per 'altare et holocaustum,' quae fuerunt principalia omnis cultus repraesentativi: sed hic primum dicendum qualis fuit cultus Antiquissimae Ecclesiae, et inde quomodo ortus est cultus Domini per repraesentativa. Antiquissimae Ecclesiae homini non fui alius cultus quam internus qualis est in caelo, nam communicabat apud eos caelum cum homine ut unum facerent; communicatio illa erat perceptio, de qua prius saepe dictum; ita quia angelici, interni homines erant; externa quae erant corporis et mundi quidem sentiebant sed non curabant; in objectis singulis sensuum aliquid Divinum e caeleste percipiebant; ut pro exemplo, cum altum quendam montem viderent, non montis ideam percipiebant, sed altitudinis, et ex altitudine caelum et Dominum; inde factum quod Dominus dictus 'habitare in altissimis,' et Ipse 'Altissimus et Excelsissimus' appellatus, et postea cultus Domini super montibus habitus; similiter in ceteris; ut cum perciperent mane, tunc non ipsum mane diei percipiebant, sed caeleste quod est instar mane et aurorae in mentibus; inde Dominus appellata 'Mane, Oriens et Aurora'; similiter cum arborem et ejus fructum e folia; haec nihil curabant, sed in illis videbant quasi repraesentatum hominem, in 'fructum amorem et charitatem, in 'foliis' fidem; inde quoque non solum comparatus est homo Ecclesiae arbori, ut et paradiso et quae apud eum fructui et foliis, sed etiam ita appellatus: [2] tales sunt qui in caelesti et angelica idea sunt: notum cuique esse potest quod idea communis regat omnia particularia, ita omnia objecta sensuum, tam illa quae vident quam quae audiunt; et quidem ita ut objecta nihil curent nisi quatenus ea influunt in ejus ideam communem; ut qui animo laetus est, omnia quae audit et videt, apparent ei sicut laeta e ridentia; qui autem animo tristis est, ei apparent omnia quae vide et audit, sicut tristia et dolorifica; ita in omnibus ceteris; nam affectio communis est in singulis, et facit ut videat et audiat singula in affectione communi; cetera ne quidem apparent sed sunt tanquam forent absentia aut nihili: ita se habuit cum Antiquissimae Ecclesiae homine; quicquid oculis vidit, hoc ei caeleste fuit; ac ita apud illum omnia et singula quasi vivebant. [3] Exinde constare Potest qualis ejus cultus Divinus fuit, quod fuerit internus, et nullatenus externus. Cum vero declinabat Ecclesia, ut in posteris, et perceptio illa, seu communicatio cum caelo, perire inciperet, aliter se res habere coepit; in objectis sensuum non amplius percipiebant caeleste, ut prius, sed mundanum, et tantum magis quantum minus perceptionis residuum haberent; et tandem in posteritate ultima, quae erat proxime ante diluvium, in objectis nihil aliud quam mundanum, corporeum et terrestre capiebant: ita separabatur caelum ab homine, nec communicabat nisi admodum remote; communicatio tunc homini facta cum inferno, et inde idea communis e qua ideae omnium particularium, ut dictum; tunc cum aliqua idea caelestis obveniebat, ea nihili apud eos erat, usque tandem ut ne quidem agnoscere vellent quod daretur aliquid spirituale et caeleste; ita status hominis mutatus et inversus factus est. [4] Quia a Domino praevisum quod talis fieret status hominis, etiam provisum fuit quod doctrinalia fidei haberent conservata ut inde scirent quid caeleste et quid spirituale. Doctrinalia illa ex Antiquissimae Ecclesiae homine collegerunt illi qui Cain dicti et qui Hanoch, de quibus actum; quare de Caino dicitur, quod signum ei impositum ne quis eum occideret; et de Hanoch, quod sumptus a Deo, de quibus videantur cap. iv ad vers. 15, n. 393, 394; et cap. v ad vers. 24. Doctrinalia haec constabant solum in significativis, et sic quasi in aenigmaticis, quid nempe significarent illa quae super terra; ut quid montes, quod caelestia et Dominum; quid mane et oriens, quod quoque caelestia et Dominum; quid diversi generis arbores et earum fructus, quod hominem et ejus caelestia; et sic quid cetera: in talibus constabant doctrinalia eorum quae collecta fuerunt a significativis Antiquissimae Ecclesiae; exinde eorum scripta quoque talia fuerunt: et quia in talibus Divinum et caeleste, quia etiam antiquum, admirabantur et conspicere sibi videbantur, cultus eorum ex similibus inceptus et permissus est; inde eorum cultus super montibus, inque lucis, in medio arborum; inde eorum statuae subdiales; et tandem altaria et holocausta, quae principalia omnis cultus postea facta sunt. Hic cultus inceptus est ab Antiqua Ecclesia et inde emanabat ad posteros adque omnes gentes circumcirca; praeter alia plura, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 921
Arcana Coelestia n. 921
921. Quod 'aedificavit Noah altare Jehovae' significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae modo nunc dicta sunt. Ritus omnes Ecclesiae Antiquae repraesentativi Domini erant, sicut etiam ritus Ecclesiae Judaicae; sed principale repraesentativum fuit postea altare, tum holocaustum, quod quia fiebat ex bestiis mundis et avibus mundis repraesentabat sicut significabat, bestiae mundae bona charitatis et aves mundae vera fidei; quae cum offerebantur, significabant apud Antiquam Ecclesiam quod offerrent Domino inde munera; Domino nihil aliud, quod gratum Ei sit, offerri potest: sed posteri, ut gentes, tum etiam Judaei, haec pervertebant, ne quidem scientes quod talia significarentur, cultum solum in externis ponentes. [2] Quod 'altare' fuerit principale repraesentativum Domini, constare quoque inde potest quod antequam ceteri ritus instituti, et antequam arca exstructa, et antequam templum aedificatum, altaria fuerint, etiam inter gentes; de Abramo constat,
Quod cum venerit in montem ab oriente Bethelis exstruxerit altare, et invocaverit nomen Jehovae, Gen. xii 8;
Quod ei jussum offerre Isaacum in holocaustum super altari: Gen. xxii 2, 9;
Quod Jacobus aedificaverit altare ad Luz seu Bethel, Gen. xxxv 6, 7;
Quod Moses aedificaverit altare sub Monte Sinai, et sacrificaverit, Exod. xxiv 4-6;
quod fuit antequam sacrificia instituta sunt, et antequam arca exstructa, ubi cultus dein peragebatur in deserto. Similiter quod altaria fuerint apud gentes, constat ex Bileamo,
Qui ad Balakum dixit, quod aedificaret septem altaria, et pararet septem boves, et septem arietes, Num. xxiii 1-7, 15-18, 29, 30;
tum quod mandatum, quod gentium altaria destruerentur, ut Deut. vii 5; Jud. ii 2; quare cultus Divinus per altaria et sacrificia, non fuit novum quoddam institutum apud Judaeos. Immo altaria prius aedificata sunt quam noverunt super iis mactare boves et pecudes, et quidem in memoriale. [3] Quod 'altaria' significent repraesentativum Domini, et 'holocausta' cultum Ipsius inde, constat manifeste apud Prophetas: ut apud Mosen de Levi cui sacerdotium,
Docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in naribus Tuis, et totum (holocaustum) super alteri Tuo, Deut. xxxiii 10;
ubi pro omni cultu; 'quod docerent judicia Jacobum, et legem Israelem' pro cultu interno; 'quod ponerent suffitum in naribus, et totum super altari' pro cultu externo correspondente; ita pro omni cultu: apud Esaiam,
In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non aspiciet ad altaria, opus manuum ejus, xvii 7, 8;
ubi 'aspicere ad altaria' manifeste significat cultum repraesentativum in genere, qui aboleretur: apud eundem,
In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, xix 19;
[4] ibi etiam 'altare' pro cultu externo: apud Jeremiam,
Deseruit Dominus altare Suum, detestatus est sanctuarium
Suum, Thren. ii (x)7;
'altare' pro cultu repraesentativo, qui factus idololatricus: apud Hosheam,
Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fuerant ei altaria ad peccandum, viii 11;
'altaria' ibi pro omni repraesentativo separato ab interno, sic pro idololatrico: apud eundem,
Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8;
ibi etiam 'altaria' pro cultu idololatrico: apud Amos,
In die visitare Me praevaricationes Israelis super eum, et visitabo super altaria Bethelis, et succidentur cornua altaris, iii 14;
ubi 'altaria' quoque pro repraesentativo facto idololatrico: [5] apud Davidem,
Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. xliii 3, 4;
ubi 'altare' manifeste pro Domino; ita altaris constructio in Ecclesia Antiqua et Judaica, pro repraesentativo Domini; quia cultus Domini peragebatur principaliter per holocausta et sacrificia, et sic illa principaliter significabant cultum repraesentativum, constat quod ipsum altare significet ipsum repraesentativum.
AC n. 922
Arcana Coelestia n. 922
922. 'Accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda': quod significet bona charitatis et vera fidei, prius ostensum est; quod 'bestia' significet bona charitatis, n. 45, 46, 142, 143, 246; quod 'avis' vera fidei, n. 40, 776. Holocausta fiebant ex bobus, ex agnis et capris, et ex quibus aut pullis columbarum, Lev. i 3-18 [A.V. 2-17]; Num. xv 2-15; xxviii 1 ad fin.; bestiae erant mundae, et quaelibet earum aliquod speciale caeleste significabat; et quia haec significabant in Ecclesia Antiqua, et in sequentibus repraesentabant, constat quod nihil aliud essent holocausta et sacrificia quam repraesentativa cultus interni; et quod cum separata essent a cultu interno, idololatrica fuissent; hoc quisque, si modo sanae rationis sit, videre potest; nisi quid altare nisi lapideum quid? et quid holocaustum et sacrificium quam mactatio bestiae? Si Divinus cultus, repraesentabit caeleste quod scient et agnoscent et ex quo colent Illum Quem repraesentant. [2] Quod repraesentativa Domini fuerint, nemo ignorare potest nisi qui prorsus nihil de Domino intelligere vult; sunt interna, nempe charitas et fides inde, per quae spectandus et agnoscendus et credendus, Qui repraesentatur, quod clare constat apud Prophetas, ut apud Jeremiam,
Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite super sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, vii 21-23;
audire, seu oboedire voci, est oboedire legi, quae omnis se refert ad unicum praeceptum,
Ut ament Deum super omnia, et proximum ut seipsum; nam in his lex et prophetae, Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40]; vii 12:
apud Davidem,
Jehovah, sacrificium et munus non voluisti, holocaustum et sacrificium peccati non petiisti;... facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi; et lex Tua in medio viscerum meorum, Ps. xl 7, 9 [A.V. 6, 8]:
[3] apud Samuelem, qui dixit ad Saulem,
Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis, ac in oboedire voci Jehovae? Ecce oboedire prae sacrificio bonum, auscultare prae adipe arietum, 1 Sam. xv 22:
quid oboedire voci, apud Micham,
Num praeveniam Jehovam holocaustis, vitulis filiis anni? num complacebit Jehovae in millibus arietum, in myriadibus fluviorum olei?... Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium, et amorem {1} misericordiae, et humiliare se ambulando cum Deo (x)Tuo? vi 6-8;
haec sunt quae significant holocausta et sacrificia ex bestiis et avibus mandis: apud Amos,
Si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non acceptabo et pacificum pinguium vestrorum non aspiciam,... fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut flumen forte, v 22, 24;
'judicium' est verum, et 'justitia' est bonum, utrumque ex charitate, quae sunt holocausta et sacrificia interni hominis: apud Hosheam,
Misericordiam volo et non sacrificium; et cognitionem Dei prae holocaustis, vi 6.
Ex his cogitat qualia sunt sacrificia et holocausta ubi non charitas et fides: ex iisdem quoque constat quod 'bestiae mundae et aves mundae' repraesentaverint, quia significarunt, bona charitatis et fidei.
@1 see note to n. 519.$
AC n. 923
Arcana Coelestia n. 923
923. 'Et obtulit holocausta super altari': quod significet omnem cultum inde, ex illis quae hactenus dicta sunt, patet: holocausta erant principalia cultus Ecclesiae repraesentativae, ita dein sacrificia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod holocausta in uno complexu significent cultum repraesentativum, constat quoque apud Prophetas; ut apud Davidem,
Jehovah mittet auxilium tuum e sanctuario, et ex Zione fulciet te; recordabitur omnium munerum tuorum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. xx 3,4;
et apud Esaiam,
Quisquis custodit sabbatum a profanando illud,... introducam ducam eos ad montem sanctitatis Meae,... holocausta eorum et sacrificia eorum ad beneplacitum super altari Meo, lvi 6, 7; ubi 'holocausta et sacrificia' pro omni cultu; 'holocausta' pro cultu ex amore, 'sacrificia' pro cultu ex fide inde: interna hic describantur, ut communiter apud Prophetas, per externa.
AC n. 924
Arcana Coelestia n. 924
924. Vers. 21. Et odoratus Jehovah odorem quietis, et dixit Jehovah in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus et non addam amplius percutere omne visum sicut feci. 'Odoratus Jehovah odorem quietis' significat quod gratus fuerit Domino cultus inde: 'et dixit Jehovah in corde Suo' significat quod ita non amplius fieret: 'non addam maledicere' amplius humo, significat quod homo non amplius ita se avertet: 'propter hominem' significat sicut homo e posteritate Antiquissimae Ecclesiae: 'quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus' significat quod voluntarium hominis sit prorsus malum: 'non addam amplius percutere omne vivum sicut feci' significat quod homo non amplius ita se perdere poterit.
AC n. 925
Arcana Coelestia n. 925
925. Quod 'odoratus Jehovah odorem quietis' significet quod gratus fuerit Domino cultus inde, nempe cultus ex charitate et fide charitatis, qui per 'holocaustum' significatus, dictum est in versu proxime praecedente. Passim in Verbo dicitur quod 'Jehovah odoratus est odorem quietis,' et quidem praecipue ex holocaustis, et ubivis significat gratum seu acceptum; sicut ex holocaustis quod odoratus odorem quietis, Exod. xxix 18, 25, 41; Lev. i 9, 13, 17; xxiii 12, 13, 18 Num. xxviii 6, 8, 13; xxix 2, 6, 8, 13, 36; tum ex aliis sacrificiis, Lev. ii 2, 9; vi 8, 14 [A.V. 15, 21]: viii 21, 28; Num. xv 3, 7, 13; et vocantur 'ignitum in odorem quietis Jehovae,' quo significatur quod ex amore e charitate; 'ignis' in Verbo et 'ignitum,' cum praedicatur de Domino et de cultu Ipsius, significat amorem: similiter etiam 'panis,' quare etiam cultus repraesentativus per holocausta et sacrificia appellatur 'panis igniti Jehovae in odorem quietis,' Lev. iii 11, 16. [2] Quod 'odor' significet gratum et acceptum, et sic quod odor quoque in Ecclesia Judaica fuerit repraesentativum grati, et tribuatur Jehovae seu Domino, est causa quod bonum charitatis et verum fidei ex charitate correspondeat odoribus jucundis et suavibus; ipsa correspondentia quod sit et qualis sit, constare potest a sphaeris in caelo spirituum et angelorum; sunt ibi sphaerae amoris et fidei, quae manifeste percipiantur; sphaerae tales sunt ut cum spiritus bonus aut angelus, seu societas spirituum bonorum aut angelorum adventat, tunc percipitur ilico quoties Domino beneplacet, qualis est spiritus, angelus, seu societas, quoad amorem et fidem, et quidem e longinquo, et magis cum praesentior fit; quod incredibile, sed usque est verissimum; talis est communicatio in altera vita, et talis perceptio; quare, cum Domino beneplacet, non opus est multis explorare qualis anima seu spiritus est, nam ad primum adventum potest cognosci: his sphaeris correspondent sphaerae odorum in mundo; quod correspondeant, inde constare potest quod sphaerae amoris et fidei, quando Domino beneplacet, manifeste in sphaeras odorum jucundorum et suavium vertantur in mundo spirituum, et manifeste percipiantur. [3] Ex his nunc constat unde et quare 'odor quietis' significat gratum, et quare odor repraesentativum factum in Ecclesia Judaica, et 'odor quietis' Jehovae seu Domino tribuatur. 'Odor quietis' est pacis seu gratum pacis; pax in uno complexu comprehendit omnia et singula quae sunt regni Domini, nam status regni Domini est status pacis; in statu pacis existunt omnes status felices ex amore et fide in Dominum. Ex his quae nunc dicta sunt, patet non solum quomodo repraesentativa se habent; sed etiam quare in Ecclesia Judaica suffimenta, pro quibus altare ante velum et propitiatorium; quare turis oblationes in sacrificiis; tum quare tot aromata, in suffimento, in ture, ut et in oleo unctionis adhibebantur; ita quid 'odor quietis,' quid 'suffitus,' et quid 'aromata' significant in Verbo, nempe quod caelestia amoris et inde spiritualia
fidei, in genere quicquid gratum inde; [4] ut apud Ezechielem,
In monte sanctitatis Meae, in morte altitudinis Israelis,... ibi servient Mihi omnis domus Israelis, tota in terra, ibi acceptos habebo illos; et ibi quaeram sublationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris; per odorem quietis acceptos habebo vos, xx 40, 41;
ubi 'odor quietis' praedicatur de holocaustis et muneribus, hoc est, de cultu ex charitate et ejus fide, qui per holocausta et munera significatur, et inde acceptus est, quod est 'odor': apud Amos,
Odi, reprobavi festa vestra, et non odorabor cessationes vestras, quia si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non accepta erunt," v 21, 22;
ibi manifeste quod significet gratum aut acceptum. De Isaco
benedicente Jacobo pro Esavo, legitur,
Cum accederet Jacob, et Isaacus osculatus eum, et odoraretur odorem vestium ejus, et benedixit ei, et dixit, Vide, odor filii mei, sicut odor agri, cui benedixit Jehovah, Gen. xxvii 26, 27;
'odor vestium' significat naturale bonum et verum, quod gratum ex concordantia cum caelesti et spirituali bono et vero; cujus gratitudo describitur per 'odorem agri.'
AC n. 926
Arcana Coelestia n. 926
926. Quod 'dixit Jehovah in corde Suo' significet quod ita non amplius fieret, ex sequentibus constat: quando de Jehovah praedicatur quod 'dicat,' non aliud est quam quod ita vel non ita sit aut fiat, nam de Jehovah nihil aliud dici potest quam Est: quae in Verbo passim praedicantur de Jehovah, pro iis sunt qui nihil capere possunt nisi ex talibus quae apud hominem, quare sensus litterae talis est; simplices corde ex apparentiis apud hominem instrui possunt, nam ultra cognitiones ex sensualibus vix vadunt, quare secundum captum eorum locutum est in Verbo; ita hic quod 'Jehovah dixit in corde Suo.'
AC n. 927
Arcana Coelestia n. 927
927. 'Non addam maledicere amplius humo, propter hominem': quod significet quod homo non amplius ita se avertet sicut homo e posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat ab illis quae prius de Antiquissimae Ecclesiae posteritate dicta sunt; quod 'maledicere' significet in sensu interno se avertere, videatur prius n. 223, 245. [2] Quomodo haec et sequentia se habent, quod nempe homo se amplius non ita avertet sicut homo Antiquissimae Ecclesiae et quod non amplius se perdere poterit, constare etiam potest ab illis quae de Antiquissimae Ecclesiae posteris qui perierunt et de nova Ecclesia quae Noahus vocatur, prius dicta sunt; nempe quod Antiquissima Ecclesiae homo talis fuerit quod voluntas et intellectus apud eum unam mentem constituerit, seu quod apud eum amor implantatus fuerit in parte ejus voluntaria et sic simul fides quae implebat alteram mentis ejus partem seu intellectualem; posteri eorum ex hereditario inde traxerunt quod voluntas eorum et intellectus unum facerent quare cum amor sui et inde vesanae cupiditates occupare coeperunt partem eorum voluntariam, ubi prius amor in Dominum et charitas (x)erga proximum, tunc non solum pars voluntaria seu voluntas prorsus perversa facta est, sed etiam simul pars intellectualis seu intellectus eoque magis cum ultima posteritas immersit cupiditatibus falsitate et inde Nephilim facti; inde tales facti ut non restitui possent, quia utraque pars mentis eorum seu tota mens destructa fuit. [3] Sed quia Domino praevisum, etiam provisum est, quod homo exstrueretur, et quidem per id quod homo reformari posset et regenerari quoad alteram ejus mentis partem seu intellectualem, ac ei implantari nova voluntas, quae est conscientia, per quam Dominus bonum amori seu charitatis et verum fidei operaretur: ita homo, ex Divina Domini Misericordia, restitutus est. Haec sunt quae significantur in hoc versu per quod 'non addam maledicere amplius humo, propter hominem quia figmentum cordis hominis meum a pueritia,' et quod 'non addam percutere omne vivum sicut feci.'
AC n. 928
Arcana Coelestia n. 928
928. Quod 'figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus significet quod voluntarium hominis sit prorsus malum, ex illis quae nunc dicta sunt, constat; 'figmentum cordis' non aliud significat Homo putat se habere voluntatem boni sed prorsus fallitur; cum bonum facit, non est ex ejus voluntate sed est ex nova voluntate quae est Domini, ita ex Domino; proinde cum verum cogitat et loquitur est ex novo intellectu qui est inde, et sic quoque ex Domino; nam regeneratus est prorsus novus homo formatus a Domino, inde quoque dicitur e novo creatus.
AC n. 929
Arcana Coelestia n. 929
929. Quod 'non addam percutere omne vivum sicut feci' significet quod homo non amplius ita se perdere poterit, inde nunc constat: ita enim se res habet; cum homo regeneratus est, tunc detinetur a malo et falso quod apud eum, et tunc non percipit aliter quam quod bonum et verum a se faciat et cogitet, sed est apparentia seu fallacia, est detentio a malo et falso, et quidem valida; et quia detinetur a malo et falso, non potest se perdere; si vel minimum remitteretur aut relinqueretur sibi, in omne malum et falsum rueret.
AC n. 930
Arcana Coelestia n. 930
930. Vers. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt. 'Adhuc omnibus diebus terrae' significant omne tempus: 'sementis et messis' significant hominem regenerandum, et inde Ecclesiam: 'frigus et aestus' significant statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem; 'frigus' significat nullam fidem et charitatem; 'aestus' autem fidem et charitatem: 'aestas et hiems' significant statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria, quorum vices se habent sicut aestas et hiems: 'dies et nox' significant statum ejusdem, seu regenerati, quoad intellectualia, quorum vices se habent sicut dies et nox: 'non cessabunt' est quod hoc omni tempore.
AC n. 931
Arcana Coelestia n. 931
931. Quod 'adhuc omnibus diebus terrae' significent omne tempus, constat ex significatione 'diei,' quod sit tempus, videatur n. 23, 487, 488, 493; quare hic 'dies terrae' est omne tempus quamdiu terra seu incola super tellure; incola super tellure tunc primum cessat esse cum amplius nulla Ecclesia; nam cum nulla Ecclesia, non amplius datur communicatio hominis cum caelo, qua communicatione cessante, omnis incola perit; Ecclesia se habet, ut prius dictum, sicut cor et pulmo in homine; quamdiu cor integrum est et pulmo, tamdiu vivit homo, ita quoque quamdiu Ecclesia respective ad Maximum Hominem, qui est universum caelum; quare hic dicitur 'omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt'; inde constare quoque potest quod tellus in aeternum non duratura, sed quod quoque suum finem habitura, nam dicitur 'omnibus diebus terrae,' hoc est, quamdiu terra. [2] Quod autem credant finem terrae idem fore ac ultimum judicium de quo in Verbo, ubi de consummatione saeculi, de die visitationis, et de ultimo judicio agitur, in eo falluntur; nam ultimum judicium est cujusvis Ecclesiae cum vastata est seu cum in ea amplius nulla fides; ultimum judicium Antiquissimae Ecclesiae fuit cum periit, ut in posteritate ejus ultima proxime ante diluvium: ultimum judicium fuit Ecclesiae Judaica cum Dominus venit in mundum: ultimum judicium quoque futurum cum Dominis venturus in gloriam; non quod tunc peritura sit terra e periturus mundus sed quod pereat Ecclesia; at tunc semper nova Ecclesia a Domino resuscitatur; sicut tempore diluvii Ecclesia Antiqua et tempore Adventus Domini, Ecclesia primitiva gentium; ita quoque cum Dominus venturus in gloriam; quod quoque per 'novam caelum et novam terram' etiam intelligitur; [3] similiter ac apud unumquemvis regeneratum qui fit homo Ecclesiae seu Ecclesia, qui dum e novo creatus est, internus ejus homo vocatur 'novum caelum' et externus 'nova terra': praeterea etiam ultimum judicium est cuivis homini cum moritur, nam tunc secundum illa quae egit in corpore, judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Quod per consummationem saeculi, finem dierum, aut ultimum judicium, non intelligatur aliud, proinde non mundi interitus, constat clare a Domini verbis apud Lucam,
In illa nocte, erunt duo in lecto uno, unus assumetur, alter relinquetur: duae erunt molentes simul, una assumetur, et alter relinquetur: duo erunt in agro, unus assumetur et alter relinquetur xvii 34-36;
ubi ultimum tempus vocatur 'nox,' quia nulla fides, hoc est, charitas et quod 'relinquetur,' quo clare indicatur quod non periturus tunc mundus.
AC n. 932
Arcana Coelestia n. 932
932. Quod 'sementis et messis' significent hominem regenerandum et inde Ecclesiam, non opus est confirmare ex Verbo, qui toties occurrit tam quod homo comparetur et assimiletur agro, ita 'sementi,' quam quod Verbum Domini 'semini,' et ipse effectus 'proventui aut messi'; quod quisque ex familiari inde facto sermone etiam comprehendit. In genere hic agitur de omni homine, quod nusquam desiturum, quin ei inseminaretur semen a Domino, sive si intra Ecclesiam sive extra Ecclesiam, hoc est, sive noverit Verbum Domini sive non noverit; absque inseminato semine a Domino, homo ne hilum boni potest facere; omne bonum charitatis, etiam apud gentes, est semen a Domino, apud quas tametsi non est bonum fide sicut potest esse intra Ecclesiam, usque bonum fidei potest fieri gentes enim qui in charitate vixerunt sicut solent in mundo, etiam in altera vita, cum ab angelis instruuntur, facilius multo quam Christiani verae fidei doctrinam et fidem charitatis amplectuntur et accipiunt de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In specie autem hic agitur de homine regenerando, quod nempe non desiturum, quin Ecclesia alicubi in terra existat; quod hic significatur per quod 'omnibus diebus terrae sementis et messis.' Quod semper sementis et messis, seu Ecclesia, exstitura sit, spectat illa quae in versu praecedente, nempe quod homo non amplius se ita perdere poterit sicut posteritas ultima Antiquissimae Ecclesiae.
AC n. 933
Arcana Coelestia n. 933
933. Quod 'frigus et aestus' significent statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem, [et] quod 'frigus' significet nullam fidem et charitatem, 'aestus' autem charitatem, constat a significatione 'frigoris et aestus' in Verbo, ubi praedicantur de regenerando vel regenerato, vel de Ecclesia; tum quoque constat a serie, nempe ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, nam de Ecclesia agitur; in versu praecedente, quod homo non amplius ita se perdere poterit; in hoc versu, quod semper aliqua Ecclesia exstitura, quae describitur primum quomodo se habet cum fit, seu cum regeneratur homo ut fiat Ecclesia, et mox de regenerato, qualis; ita de omni statu hominis Ecclesiae. [2] Quod talis ejus status sit cum regeneratur, nempe 'frigus et aestus,' seu nulla fides et charitas, tum fides et charitas, non ita constare alicui potest nisi ab experientia, et quidem per (x)reflexionem ad experientiam; et quia pauci sunt qui regenerantur, et inter eos qui regenerantur, pauci si ulli qui reflectunt, aut quibus reflectere datur, super statum suae regenerationis, his paucis licet dicere: homo cum regeneratur, vitam accipit a Domino, nam prius non vixisse dici potest; vita mundi et corporis non est vita, sed vita caelestis et spiritualis unice est vita; homo per regenerationem a Domino ipsam vitam accipit, et quia prius nullam vitam habuit, alternat nulla vita et ipsa vita, hoc est, nulla fides et charitas et aliqua fides et charitas; nulla fides et charitas hic significatur per 'frigus,' aliqua fides et charitas per 'aestum'; [3] quod ita se habet; quoties homo est in corporeis suis et mundanis, tunc est nulla fides et charitas, hoc est, 'frigus,' nam tunc operantur corporea et mundana, proinde quae sunt ejus propria; quamdiu homo est in iis, tunc est absens aut remotus a fide et charitate, sic ut ne quidem cogitet de caelestibus et spiritualibus; causa est quia nusquam simul esse possunt apud hominem caelestia et corporea, nam voluntas hominis prorsus deperdita est; at cum corporea hominis et ejus voluntaria non operantur sed quiescant, tunc Dominus per internum ejus hominem operatur et tunc est in fide et charitate, quod hic vocatur 'aestus'; cum iterum redit in corpus iterum est in frigore; et cum corpus seu quod corporis est, quiescit et quasi nullum est, tunc est in aestu; et sic per vices; nam talis est conditio hominis quod apud eum caelestia et spiritualia non possint simul esse cum ejus corporeis et mundanis, sed vices sunt: haec sunt quae unicuivis regenerando fiunt, et quidem tamdiu, quamdiu est in stat regenerationis; nam aliter homo non potest regenerari, hoc est, mortuo fieri vivus, ex causa, ut dictum, quia voluntas ejus prorsus deperdita est, quae ideo prorsus separatur a nova voluntate quam accipit a Domino, quae est Domini, non hominis: exinde nunc constat potest quid per 'frigus et aestum' hic significatur. [4] Quod ita se res habeat, quisque regeneratus potest ab experientia scire, nempe, quo cum in corporeis et mundanis est,tunc absens et remotus sit ab internis ut non solum de illis nihil cogitet sed apud se sentiat tunc quasi frigus sed cum quiescunt corporea et mundana, quod tunc in fide et charitate sit: tum quoque ab experientia scire potest quod haec alternent; quare etiam cum corporea et mundana superfluere incipiunt et volunt dominari, tunc in angustias et tentationes venit, usque dum in talem statum redactus sit ut externus homo obsequia praestet interno, qui obsequia nusquam praestare potest nisi dum quiescit et quasi nullus est. Ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae non potuit regenerari, quia ut dictum, intellecta et voluntaria apud eos unum mentem constituerunt; quare intellectualia non potuerunt separari ab eorum voluntariis, et sic per vices esse in caelestibus et spiritualibus et per vices in corporeis et mundanis; sed iis erat continuum frigus in caelestibus et continuus aestus in cupiditatibus, sic ut apud eos nulla alternatio dari potuerit.
AC n. 934
Arcana Coelestia n. 934
934. Quod 'frigus' significet nullum amorem seu nullam charitatem et fidem, et quod 'aestus seu ignis' amorem aut charitatem et fidem, constare potest ab his locis in Verbo; apud Johannem a Ecclesiam Laodicensem,
Novi opera tua, quod neque frigidus neque fervidus,' utinam frigidus esses aut fervidus' sed quia tepidus, et neque frigidus, neque fervidus, exsputurus te ore Meo, Apoc. iii 15, 16;
ubi 'frigidus' pro nulla charitate, et 'fervidus' pro multa: apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Quiescam et spectabo in loco Meo, sicut aestus serenus super luce, sicut nubes roris in aestu messis, xviii 4;
ubi de nova Ecclesia plantanda, 'aestus super luce et aestus messis pro amore et charitate: apud eundum,
Jehovae ignis in Zione, et furnus in Hierosolyma, xxxi 9;
'ignis' pro amore. De cherubis visis Ezechieli,
Similitudo animalium, aspectus illorum sicut prunae ignis
ardentes juxta aspectum lampadum, is incedens inter animalia;
et splendor ignis, et de igne exiens fulgur, Ezech. i 13;
[2] et apud eundem de Domino,
Super expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi quasi speciem prunae{1} ignitae, juxta speciem ignis, (x)intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et sursum; et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, i 26, 27; viii 2;
ibi 'ignis' pro amore: apud Danielem,
Antiquus dierum sedit,... thronus Ipsius flammae ignis, rotae illius ignis ardens, fluvius ignis emanans et exiens a coram Ipso; mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant, vii 9, 10;
'ignis' pro amore Domini: apud Zachariam,
Ero ei, dictum Jehovae, murus ignis circumcirca, ii 9, [A.V.5];
ubi de nova Hierosolyma: apud Davidem,
Jehovah facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem, Ps. civ 4;
'ignis flammans' pro caelesti spirituali. [3] Quia 'ignis' significabat amorem, ignis quoque repraesentativum Domini factus, quod constat ex 'Igne super altari holocausti qui nusquam exstingueretur,' Lev. vi 2, 5, 6 [A.V. 9, 12, 13], repraesentans misericordiam Domini: ideo 'antequam Aharon intraret ad propitiatorium, suffire debebat igne sumpto ex altari holocausti,' Lev. xvi 12-14; ideo quoque, ut significaretur quod cultus esset acceptus Domino, 'ignis de caelo demittebatur et consumpsit holocausta,' ut Lev. ix 24, et alibi. Per 'ignem' quoque in Verbo significatur amor proprius et ejus cupiditas, cum quo amor caelestis concordare nequit, quare etiam 'bini filii Aharonis consumpti sunt igne, quod adolerent igne alieno,' Leo. x 1, 2; 'ignis alienus' est omnis amor sui et mundi et omnis amorum istorum cupiditas. Praeterea etiam amor caelestis impiis non aliter apparet ac ignis ardens et consumens, ac ideo in Verbo praedicatur de Domino ignis consumens, sicut ignis super Monte Sinai, qui repraesentabat amorem seu misericordiam Domini, coram populo perceptus sicut ignis consumens;
Quare dixerunt ad Mosen, ne faceret eos audire vocem
Jehovae Dei, et videre Ignem magnum, ne morerentur, Deut. xviii 16.
Amor seu misericordia Domini talis apparet iis qui in igne amorum sui et mundi sunt.
@1 Heb. is [ ] (hashmal,) a word occurring only in Ezekiel. In his Sch. S notes non est pruna, sed intimum ignis, vide textum [ ] sic amor caelestis.$
AC n. 935
Arcana Coelestia n. 935
935. 'Et aestas et hiems': quod significent statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria quorum vices se habent sicut aestas et hiems, constare potest ab illis quae de frigore et aestu dicta sunt; vices regenerandorum assimilantur frigori et aestui, sed vices regeneratorum aestati et hiemi: quod de regenerando ibi actum, hic autem de regenerato, constat inde quod ibi primo loco 'frigus' nominetur et secundo 'aestus'; hic autem primo loco 'aestas' et secundo 'hiems'; causa est quia homo qui regeneratur, incipit a frigore, hoc est, a nulla fide et charitate, at cum regeneratus est, tunc incipit a charitate. [2] Quod vices regenerato sint, nempe quod apud eum nunc nulla charitas et nunc aliqua charitas, constare manifeste potest ex causa quod apud unumquemvis, etiam regeneratum, non sit nisi malum, et quod omne bonum sit solius Domini: quia apud eum nihil nisi malum, non potest aliter quam vices subire, et nunc esse quas in 'aestate,' hoc est, in charitate, nunc autem in 'hieme,' hoc est, in nulla charitate: vices tales sunt ut homo magis et magis perficiatur et sic ut magis et magis felix reddatur. Vices tales non solum sunt apud hominem regeneratum dum vixit in corpore, sed etiam cum in alteram vitam venit, nam absque viribus quasi aestatis et hiemis quoad voluntaria et quasi diei et noctis quoad intellectualia, nusquam perficitur et felicior redditur; sed vices eorum in altera vita se habent sicut vices aestatis et hiemis in zonis temperatis et sicut vices diei et noctis temporibus vernis. [3] Status hi etiam apud Prophetas describuntur per aestatem et hiemem et per diem et noctem, ut apud Zachariam,
Et erit, in die illo exibunt aquae vivae de Hierosolyma pars illarum ad mare orientale, et pars illarum ad mare posterius in aestate et in hieme erit, xiv 8;
ubi de Nova Hierosolyma, seu de regno Domini in caelo et in terra, seu de statu utrobique, qui etiam vocatur aestas et hiems: apud Davidem,
Deus, Tibi dies, etiam Tibi nox; Tu praeparasti lucem e solem; Tu statuisti omnes terminos terrae; aestatem et hiemem Tu formasti, Ps. lxxiv 16, 17;
quae similia involvunt: similiter apud Jeremiam,
Quod non irritum reddetur foedus diei, et foedus noctis, ut sit dies et nox in tempore suo, xxxiii 20.
AC n. 936
Arcana Coelestia n. 936
936. Quod 'dies et nox' significent statum ejusdem seu regenerati quoad intellectualia quorum vices se habent sicut dies et nox, ex illis quae nunc dicta sunt, constat: 'aestas et hiems' praedicatur de voluntariis, ex calore et frigore, nam voluntaria se ita habent; 'dies' autem et 'nox' de intellectualibus, ex luce et tenebris, nam intellectualia se ita habent: haec quia ex se manifesta sunt, non opus est similibus ex Verbo confirmare.
AC n. 937
Arcana Coelestia n. 937
937. Ex his quoque constare potest quale est Verbum Domini in sensu interno; in sensu litterae tam rude apparet ut non aliud sciatur quam quod solum dicatur de sementi et messe, de frigore et aestu, de aestate et hieme, deque die et nocte, cum tamen involvant arcana Ecclesiae Antiquae seu spiritualis; ipsa verba in sensu litterae sunt talia, ita communissima quasi vasa, in quorum singulis tot et tanta arcana caelestia continentur ut nusquam quoad partem unius myriadis exhauriri queant; nam angeli, ex Domino, in verbis istis tam communissimis, desumptis ex terrestribus, ridere possunt, cum indefinita varietate, totum processum regenerationis, et statum regenerandi ac regenerati, cum homo vix quicquam.
AC n. 938
Arcana Coelestia n. 938
938. Continuatio de Infernis
Hic de Infernis Avarorum; et de spurca Hierosolyma, et Latronibus in deserto: tum de Infernis excrementitiis eorum, qui in meris Voluptatibus vixerunt
Avari omnium sordidissimi sunt, et omnium minime de vita post mortem, de anima et de interno homine cogitant; ne quidem sciunt quid caelum, quia omnium minime elevant suas cogitationes, sed eas prorsus infundunt et immergunt corporeis et terrestribus; quare cum in alteram vitam veniunt, diu non sciunt quod spiritus sint, sed putant se prorsus esse adhuc in corpore: ideae eorum cogitationis, quae ab avaritia factae quasi corporeae et terrestres, vertuntur in diras phantasias; et quod incredibile usque verum, sordide avari in altera vita videntur sibi in cellis versari, ubi eorum pecuniae, et ibi infestari a muribus; sed utcumque infestantur, non inde recedunt usque dum defatigantur, sic tandem se evolvunt iis sepulcris.
AC n. 939
Arcana Coelestia n. 939
939. Ideae cogitationis eorum qui sordide avari fuerunt, in phantasias quam sordidis vertantur, constat ab eorum inferno, quod sub pedibus profunde; vapor inde exhalat sicut vapor ex suibus excoriatis in canali; ibi sunt avarorum domicilia: qui illuc veniunt, primum atri apparent, et ibi per pilorum derasionem, sicut solent sues, candidi sibi fieri videntur; ita quoque sibi tunc apparent; sed usque manet inde nota quod tales sint ubicumque veniunt. Quidam spiritus niger, qui nondum in infernum suum delatus quia adhuc moraturus in mundo spirituum, illuc demissus, qui non ita avarus fuerat, sed usque dum vixit, malitiose aliorum opibus inhiaverat, quo alluente avari ibi aufugiebant, dicentes quod latro, quia niger, et sic eos necaret; avari enim fugiunt tales quia maxime timent vitae; tandem comperti, quod non talis latro, dicebant ei, si candidus vellet fieri, modo ei pili, sicut suibus qui in conspectu visi, detraherentur, sic candesceret; sed hoc non voluit; inter spiritus sublatus est.
AC n. 940
Arcana Coelestia n. 940
940. In hoc inferno sunt quoad multam partem Judaei qui sordide avari fuerunt; quorum praesentia quoque, cum ad alios spiritus veniunt, ex fetore murium sentitur. Quia de Judaeis, quam miserabilis eorum status post mortem sit, nempe eorum qui sordide avari fuerunt et contempserunt alios prae se ex innata arrogantia, quod putaverint se solos esse qui electi, de urbibus eorum et latronibus in deserto licet referre. [2] Ex phantasia quam in vita corporis conceperunt et apud se confirmarunt, quod venturi in Hierosolymam et ibi in terram sanctam quam possessuri, non volentes scire quod per Novam Hierosolymam intelligatur regnum Domini in caelis et in tertis, quando in alteram vitam veniunt, apparet iis urbs a sinistro Gehennae paulo antrorsum in quam confertim alluunt; sed urbs illa est caenosa et putida, quare spurca Hierosolyma vocatur; ibi discurrunt per plateas, in luto et caeno supra talos, querentes et ejulantes. Urbem {1} vident oculis, etiam plateas; est iis repraesentatio talium ut in clara die: vidi etiam aliquoties urbem {1}. [3] Apparuit nihil quidam obscurus veniens spurca hac Hierosolyma; aperiebatur tanquam porta; circum eum errantes stellae erant a sinistra ejus imprimis; stellae errantes circum spiritum significant in mundo spirituum falsitates; aliter dum stellae non errantes sunt; accessit ad me et applicuit se sinistrae meae auri superne, quam tangebat quasi ore ut mecum loqueretur; sed non locutus est voce sonora ut alii, verum intus in se usque tamen ut audirem et intelligerem; dicebat quod Rabbinus Judaeus esse et quod a longo tempore fuerit in urbe ista caenosa; dicens quod plateae ibi nihil nisi lutum et caenum essent, ubi eundum; et quod non alio cibo vesceretur quam caeno. [4] Quaerebam cur ita, quia spiritus, quod cuperet edere. Dixit quod edat, et cum cupit edere, nihil aliud ei offerri quam caenum, quare valde lamentatus: quaerebat ergo quid faciendum, dicens se non invenire Abrahamum Isacum et Jacobum; de quibus aliqua ei referebam et quod frustra quaererentur et dum inveniuntur, prorsus nihil opis ferre possint, praeter alia quae arcaniora sunt; dicebam quod nullus alius quaerendus quam solus Dominus, Qui est Messias, Quem in vita contempserunt, et quod Ipse regat universum caelum et universam terram, et quod a nullo alio auxilium: quaesivit sollicite aliquoties ubi est. Dixi quod inveniatur ubivis et quod audiat et norit omnes: sed tunc alii spiritus Judaei eum retrahebant.
@1 urbes I.$
AC n. 941
Arcana Coelestia n. 941
941. Est quoque alia urbs a dextro Gehennae, seu inter Gehennam et stagnum, ubi meliores ex Judaeis sibi videntur habitare; sed haec urbs iis mutatur secundum phantasias; nunc vertitur in pagos, nunc in stagnum, nunc iterum in urbem; timor illis ibi est pro latronibus; et quamdiu in urbe ista sunt, tuti sunt. Inter binas urbes est quasi triangulare spatium tenebrosum; ibi latrones, qui sunt Judaei sed eorum pessimi, qui quoscumque offendunt, miserabiliter cruciant; hos latrones e timore Judaei vocant 'dominum,' et desertum ubi sunt, vocant 'terram': ut tuti pro latronibus in urbem hanc a dextro veniant, est in termino angulari spiritus bonus, qui excipit venientes; ad quem cum veniunt, incurvant se versus terram et sub pedes ejus admittantur, qui ritus est admissionis in hanc urbem. Quidam spiritus ad me subito venit; quaerebam unde venit; dixit quod fugeret et timeret latrones, qui occidunt, mactant, cremant, coquunt homines, quaerens ubi tutus esse posset. Interrogabam undenam esset et ex qua terra; nihil aliud ausus est respondere ex timore quam quod terra sit domini, desertum enim vocant 'terram,' et latrones 'dominum.' [2] Venerunt dein latrones, qui nigerrimi; locuti sono basso sicut gigantes, et mirum, cum adventant, terrorem et horrorem sensibilem incutiunt; quaesivi quinam essent; dicebant quod quaerant spolia; dixi, ubi congerere vellent sua spolia; anne sciant quod spiritus sint, et quod nec spolia auferre nec congerere possint, et quod talia sint phantasiae malorum? Respondebant se esse in deserto quaerentes rapinas, et quod crucient quos offendunt. Agnoverunt tandem cum penes me, quod spiritus essent, sed usque non adduci potuerunt aliter credere quam quod viverent in corpore. Sunt Judaei qui ita vagantur, ore ferentes occidere, mactare, cremare, coquere, et hoc contra quoscumque, si vel Judaei vel amici sint. Inde quoque innotuit quali animo sunt tametsi in mundo non tale evulgare audent.
AC n. 942
Arcana Coelestia n. 942
942. Non procul a spurca Hierosolyma est quoque alia urbs quae vocatur Judicium Gehennae; ibi sunt qui ex propria justitia vindicant sibi caelum; et qui condemnant alios qui non secundum phantasias eorum vivunt: inter hanc urbem et Gehennam apparet sicut pons, satis pulcher, coloris pallidi seu grisei, ubi niger spiritus, quem metuunt, inhibens ne transeant; nam ab altera parte pontis apparet Gehenna.
AC n. 943
Arcana Coelestia n. 943
943. Qui in vita corporis pro fine habuerunt meras voluptates, et solum amarunt indulgere genio, et vivere in lautitiis et opiparis, sibi solis et mundo studentes, Divina pro nihilo reputantes, absque fide et charitate, post mortem in vitam similem ei quam habuerunt in mundo, primum introducuntur; est locus antrorsum ad sinistrum, aliquantum profunde; ubi nihil nisi quam voluptates, ludi, saltationes, (x)comessationes, confabulationes; illuc feruntur tales, et tunc non aliter sciunt quam quod in mundo sint: sed scena mutatur; post aliquam moram temporis deferuntur in infernum sub natibus quod est mere excrementitium; nam talis voluptas quae mere corporea est, in excrementitium in altera vita vertitur; vidi ibi portantes stercora, et lamentantes.
AC n. 944
Arcana Coelestia n. 944
944. Feminae quae ex sordida et vili conditione divites factae, et ex fastu inde se prorsus dediderunt voluptatibus ac vitae delicatae et otiosae, accumbendo, sicut reginae, stratis, sedendo ad tabulas et mensas, nihil aliud curantes, in altera vita cum conveniunt, miserabiliter inter se collidunt, contundunt, lacerant, capillis trahunt, et fiunt sicut furiae.
AC n. 945
Arcana Coelestia n. 945
945. Aliter vero quae in voluptates aut jucunditates vitae natae sunt, et quae ab infantia in similia educatae; sicut reginae, ex nobili prosapia aliae, ut et divites; quae tametsi in voluptatibus et lautitiis inque splendidis, dummodo in fide in Dominum et in charitate erga proximum simul vixerunt, in altera vita inter felices sunt: nam se abdicare jucundis vitae, potentiam et divitias, et sic per miserias mereri caelum, hoc falsum est; sed tam voluptates quam potentiam et divitias pro nihilo aestimare respective ad Dominum, et vitam mundi pro nihilo respective ad vitam caelestem, est quod in Verbo intelligitur.
AC n. 946
Arcana Coelestia n. 946
946. Locutus cum spiritibus de eo quod forte pauci credituri sint tot et talia dari in altera vita, ex causa quod homo non alium conceptum habeat de vita sua post mortem quam communissimum quendam obscurum, qui est nullus, in quo se confirmarunt ex eo quod animam aut spiritum non oculis videant; et quod docti, tametsi aiunt quod anima aut spiritus sit, usque quis inhaerent vocibus fictis et terminis qui intellectum rerum magis obscurant: immo exstinguunt, et quia student sibi et mundo, raro communi et caelo: adhuc minus quam sensuales homines credant. Spiritus cum quibus locutus mirati sunt quod homo talis sit, cum tamen sciat quod in ipsa natura et in unoquovis ejus regno dentur tot mirabilia et varia quae ignorat; ut pro exemplo solum in aure interna humana, de qua integer liber stupendis et inauditis impleri posset, quibus unusquisque fidem habet; at si de mundo spirituali ex quo omnia et singula quae sunt in naturae regnis existunt, aliquid dicitur vix aliquis credit, ex causa, ut dictum, praeconceptae et confirmatae opinionis quod nihil sit quia non videt.
AC n. 947
Arcana Coelestia n. 947
947. GENESEOS
CAPUT NONUM
Continuatio de Infernis
Hic de aliis Infernis, quae a prioribus distincta sunt
Qui dolosi sunt, et omnia per dolosas machinationes se obtinere posse putant, et se confirmarunt in vita corporis ex eo quod talia successerint iis, ii habitare sibi videntur in tonna quadam ad sinistrum quae vocatur 'tonna infernalis,' super quam tegumentum, et extra orbiculus super basin pyramidalem, quem putant esse universum quod spectent et gubernent; ita prorsus iis apparet: qui eorum innocentes dolose persecuti sunt, ibi sunt per saecula; alibi dictum quod quidam ibi jam per viginti saecula {1} manserint: cum emittuntur, talem phantasiam habent quod putent universum esse orbem quendam, quem circum ambulant et pedibus calcant, se deos universi credentes: aliquoties mihi visi, et cum iis de phantasia eorum locutus, sed quia tales fuerunt in mundo, non potuerunt abduci. Percepi etiam aliquoties quam subtili dolo pervertere possent cogitationes, et flectere momento aliorum, et substituere alia, sic ut vix potuisset cognosci quod ab iis; et hoc tali natura ut incredibile sit; qui quia tales, nusquam admittuntur ad homines, nam venena ita clandestine et latenter infundunt, ut non appercipi possit.
@1 Saeculum= 10 anni (see n. 433).$
AC n. 948
Arcana Coelestia n. 948
948. Est quoque ad sinistrum alia tonna, sic iis apparet, in qua sunt quidam qui in vita corporis putarunt, cum malum fecerunt, fecisse bonum, et vicissim, ita quod in malo posuerint bonum; ii ibi morantur ad tempus, ac tunc rationalitate orbantur, qua cum orbati, sunt quasi in somno, et quicquid tunc faciunt, iis non imputatur; sed usque videntur sibi vigiles: reddita iis rationalitate ad se redeunt et sunt sicut alii spiritus.
AC n. 949
Arcana Coelestia n. 949
949. Ad sinistrum antrorsum est quaedam camera ubi nihil lucis, sed merae tenebrae, quare vocatur 'camera obscura'; ibi sunt qui aliorum bonis inhiarunt, in quibus continue eorum animus fuit, et quoque absque conscientia abstulerunt quoties titulo aliquo specioso potuerint; sunt ibi qui in multa satis dignitate fuerunt cum vixerunt in mundo, quique in insidiosis posuerunt honorem prudentiae; in camera illa consultant inter se sicut dum vixerunt in corpore quomodo fraudulenter alios decipiant; tenebras ibi vocant delicias: ostensa mihi effigies eorum, quam vidi sicut clara die, quales tandem fiunt, qui ibi, et fraudulenter egerunt, nempe quod facies eorum pejor mortuo, coloris lividi, qualis cadaverum, cum lacunis horrendis; sic degendo in cruciatu anxietatis.
AC n. 950
Arcana Coelestia n. 950
950. Erat phalanx spirituum exsurgens a latere Gehennae in altum antrorsum, ex quorum sphaera perceptum, (spiritus ad primum adventum possunt ex sola sphaera percipi quales sunt) quod vilem haberent Dominum et contemnerent omnem cultum Divinum; loquebantur undulatorie; unus ex iis scandalose contra Dominum locutus, qui ilico dejectus versus unum latus Gehennae: ferebantur ab anteriore supra caput animo ut offenderent, cum quibus se conjungerent ut subjugarent alios; sed retardabantur in via, et iis dictum quod desisterent quia hoc verteretur iis in malum; ita subsistebant; tunc visi sunt, facie erant nigri et circum caput habebant fasciam albam, quo significatur quod spectent cultum Divinum sicut nigrum, ita quoque Verbum Domini, modo utile ut teneat vulgus in vinculo conscientiae. Domicilium eorum est prope Gehennam ubi dracones volantes non venenati, unde vocatur hoc 'domicilium draconum'; sed quia non dolosi, infernum eorum non ita grave est. Tales quoque sibi suaeque prudentiae adscribunt omnia et se nullum timere jactant; sed ostensum iis quod modo sibilus eos in terrorem et fugam ageret; audito sibili ex terrore putabant totum infernum ascendere ut eos auferret, et ex heroibus facti subito sicut mulieres.
AC n. 951
Arcana Coelestia n. 951
951. Qui se sanctos putarunt in vita corporis, sunt in terra inferiore ante pedem sinistrum; ibi apparent sibi quandoque facie lucentes, quod profluit ex ideis sanctitatis eorum; sed exitus eorum est quod teneantur ibi in maxima cupidine ascendendi in caelum, quod putant esse in alto; cupido eorum augetur et vertitur magis et magis in anxietatem, quae crescit in immensum usque dum agnoscunt quod non sancti sint: cum inde eximuntur, sentire iis datur fetorem sui, qui est graveolentus.
AC n. 952
Arcana Coelestia n. 952
952. Quidam in mundo sancte se vixisse putavit ex causa ut sanctus aestimaretur ab hominibus, et sic caelum mereretur; dicebat se piam vitam egisse, precibus vacavisse, putans satis esse ut quisque sibi studeat et consulat; dicebat etiam quod peccator esset et quod voluerit pati usque ut ab aliis calcaretur sub pedibus, quod vocabat patientiam Christianam, et quod minimus esse vellet ut fieret maximus in caelo; hic examinatus num alicui praestiterit aut voluerit praestare aliquid boni, seu opera charitatis; dicebat se nescire quid essent, modo quod sancte vixerit; hic quia pro fine habuit praeeminentiam sui prae aliis, quos ita se viliores reputabat, primum quia putavit se sanctum, visus est in forma humana candida usque ad lumbos, sed conversus est primum in obscurum caeruleum, et dein in nigrum, et quia dominari voluit super alios et eos prae se contemneret, factus est aliis nigrior: de iis qui maximi volunt esse in caelo, videatur prius n. 450, 452.
AC n. 953
Arcana Coelestia n. 953
953. Perductus sum per quasdam mansiones caeli primi, inde spectare mihi datum procul mare quoddam grande tumultuans cum magnis fluctibus ad quendam limitem non visum, et dicebatur quod ii tales phantasias habeant et tale mare videant cum timore ut immergantur, qui magni in orbe voluerint esse, nihil curantes num per fas aut nefas modo sibi gloriam comparare possint.
AC n. 954
Arcana Coelestia n. 954
954. Phantasiae quae fuerunt in vita corporis, in altera vita vertantur in alias, quae tamen illis correspondent; sicut qui in terra violenti fuerant et immisericordes, eorum violentia et immisericordia vertitur in crudelitatem incredibilem, et videntur sibi socios quoscumque offendunt, occidere et diversis modis cruciare, quibus tantopere delectantur ut sint talia eorum summae jucunditates. Qui sanguinolenti fuerunt, ii delectantur cruciare spiritus, nam putant spiritus esse homines, non aliter sciunt, usque ad sanguinem, quo viso, nam talis est phantasia eorum ut quasi sanguinem videant, maximopere delectantur. Ex avaritia erumpunt phantasiae, quod videantur infestari a muribus et similibus secundum speciem avaritiae. Qui delectati sunt meris voluptatibus quas pro ultimo fine, summo bono et quasi suo caelo habuerunt, delectantur maxime morari in latrinis, ibi jucundissimum percipientes; quidam in urinosis et graveolentibus stagnis, quidam in luteis, et sic porro.
AC n. 955
Arcana Coelestia n. 955
955. Sunt praeterea poenae diversae quibus in altera vita puniuntur gravissime mali, in quas incurrunt cum in foedas suas cupiditates redeunt, ex quibus contrahunt pudores, terrores et horrores pro talibus usque ut tandem desistant. Poenae sunt diversae; in genere sunt poenae lacerationis, poenae discerptionis, poenae sub velis, et plures.
AC n. 956
Arcana Coelestia n. 956
956. Qui vindictae tenaces sunt et qui omnibus aliis se majores putant, ceteros reputantes pro nihilo respective ad se, iis poena lacerationis est, quae talis; foedantur corpore et facie ut vix appareat aliquid humanum residuum; facies fit sicut placenta rotunda, lata; brachia apparent sicut panni, quibus extensis rotatur in alto jugiter versus caelum, et clamatur coram omnibus quod talis sit, usque ut pudor perstringat intima; ita supplex adigitur ad deprecandum et dictatur ei; postea fertur in stagnum luteum quod est prope Hierosolymam spurcam, et ibi volvitur et immergitur ut fiat instar caeni; et hoc fit aliquoties usque dum talis cupiditas auferatur. In stagno hoc luteo, sunt feminae malignae e provincia 'vesicae urinatoriae.'
AC n. 957
Arcana Coelestia n. 957
957. Qui in vita corporis naturam sibi contraxerunt aliud loquendi et aliud cogitandi, cumprimis qui sub amicitiae specie aliorum opibus inhiarunt, ii vagantur circum et ubicumque veniunt, interrogant num cum iis esse possint, dicendo se pauperes,et cum recipiuntur, ex innata cupidine inhiant omnibus; cum detecti quod tales, expelluntur cum mulcta, et quandoque miserabiliter discerpuntur diversimode secundum dolosae simulationis naturam quam contraxerunt, quidam quoad totum corpus, quidam quoad pedes, quidam quoad lumbos, quidam quoad pectus, quidam quoad caput, et quidam solum quoad regionem oris; adiguntur in reciprocas reverberationes, quae quales sunt, non describi potest; sunt collisiones partium violentae et sic distractiones, ut se credant in minutas partes discerptos; inducitur etiam renisus ut augeatur dolor; tales discerptionis poenae sunt cum multa varietate, et post intervalla toties repetuntur usque dum terror et horror incutiatur per falsiloquia fallendi; quaevis punitio aliquid demit. Discerptores dicebant quod ita delectentur punire ut non desistere vellent, si vel foret in aeternum.
AC n. 958
Arcana Coelestia n. 958
958. Sunt cohortes spirituum qui circumvagantur, quos spiritus maximopere timent; applicant se parti tergali inferius, torquent per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere, et cum sono, dirigentes motum constrictorium et restrictorium versus superiora in modum coni sursum acuminati; quicumque intra conum hunc mittitur, imprimis qui versus apicem ejus, miserabiliter discerpitur quoad singulas artuum particulas: sunt simulatores dolosi, qui immittuntur et sic puniuntur.
AC n. 959
Arcana Coelestia n. 959
959. Expergefactus sum nocte e somno et audivi spiritus circum me qui in somno vellent mihi insidiari, at mox insopitus somnium triste habui; sed expergefactus, subito aderant spiritus punitores, quod miratus, et miserabiliter puniebant spiritus qui mihi in somno insidiati sunt, inducendo iis quasi corpora, quae visa, et corporeos sensus, et sic eos per violentas collisiones partium cis et retro cum inductis per renisus doloribus torquebant; animus erat punitoribus eos, si potuissent, necandi, inde violentia maxima. Erant plurima parte sirenes, de quibus n. 831; punitio perstabat diu, et pergebat circum me ad cohortes plures; et quod miratus, inveniebantur omnes quae insidiatae, tametsi se occultare vellent: quia sirenes erant, multis artibus eludere tentabant poenam sed non potuerant; nunc se surripere volebant in naturam interiorem, nunc inducere quod alii essent, nunc derivare poenam in alios per translationes idearum, nunc mentitae infantes quos cruciarent, nunc spiritus bonos, nunc angelos, praeter plura alia, sed usque incassum. Quod tam graviter punirentur, miratus sum, sed perceptum quod tale sit inorme, ex necessitate, quod homo tuto dormire debeat; quod nisi fieret, humanum genus periret, inde ex necessitate tanta poena: perceptum quod etiam simile fiat circa alios homines, quos in somno insidiose invadere conantur, tametsi homo hoc nescit; cui enim cum spiritibus loqui non datum est, et sensu interno cum illis esse, nihil tale audire minus videre potest, cum tamen usque similia circa alios existunt: Dominus quam maxime custodit hominem cum dormit.
AC n. 960
Arcana Coelestia n. 960
960. Sunt spiritus quidam dolosi qui dum vixerunt in corpore, dolos occulte egerunt, et quidam eorum qui artibus perniciosis simularunt quasi angelos decipiendi causa; in altera vita addiscunt se subducere in subtiliorem naturam seque eripere oculis aliorum, ita se ab omni poena tutos putantes; sed ii sicut alii non solum discerptionis poenas subeunt secundum doli eorum naturam et malitiam, sed etiam conglutinantur, quod cum fit, quo plus se dissolvere cupiunt seu ab invicem discindere, eo arctius ligantur; poena est cum intensiore cruciatu quia respondet eorum dolis absconditioribus.
AC n. 961
Arcana Coelestia n. 961
961. Quidam ex usu, quidam ex contemptu, in familiari sermone pro formulis nugarum aut irrisionis utuntur illis quae sunt Sanctae Scripturae, sic putantes quod nugentur aut irrideant eleganter; sed talia cogitata et dicta se adjungunt ideis eorum corporeis et spurcis, et in altera vita iis multum damni inferunt, nam redeunt una cum profanis; tales quoque discerptionis poenas subeunt usque dum desuescant talibus.
AC n. 962
Arcana Coelestia n. 962
962. Est etiam poena discerptionis quoad cogitationes sic ut interiores cogitationes pugnent cum exterioribus, quod fit cum interiore cruciatu.
AC n. 963
Arcana Coelestia n. 963
963. Inter punitiones frequens est 'superinjectio veli'; hoc tale est quod per phantasias sibi impressas videantur sibi sub velo in multam distantiam extenso esse; est quasi nubes cohaerens, quae densatur secundum phantasiam; sub illo discurrunt huc illuc, accensa cupidine inde erumpendi, velocitate diversa usque dum defatigati sunt; hoc perstare solet per horae spatium, magis aut minus, et fit cum cruciatu diverso secundum gradum cupiditatis se extricandi. Velum est pro illis, qui tametsi vident veritatem, usque tamen non volunt agnoscere, ex amore sui, et indignantur continue quod ita sit. Quidam sub velo habent talem anxietatem et terrorem ut desperent num usquam liberari possint; quod mihi dicebat quidam qui liberatus inde.
AC n. 964
Arcana Coelestia n. 964
964. Est aliud quoque genus veli, quod involvantur quasi panno sic ut ligati sibi videantur manibus, pedibus, corpore, et inditur iis ardor se evolvendi; quia involutus est per unam vicem, putat se facile evolutum iri, sed cum se evolvere incipit, pergit in longum, perstante evolutione continue, usque ut desperet.
AC n. 965
Arcana Coelestia n. 965
965. Haec de infernis et poenis; infernales cruciatus non sunt, ut quidam putant, conscientiae morsus, num qui in inferno sunt, non habuerunt conscientiam, quare quoad conscientiam cruciari nequeunt: qui conscientiam habuerunt, inter felices sunt.
AC n. 966
Arcana Coelestia n. 966
966. Quod observandum, nullus in altera vita subit aliquam poenam et cruciatum propter hereditarium suum malum, sed propter actualia mala quae ipse patravit.
AC n. 967
Arcana Coelestia n. 967
967. Cum puniuntur mali, semper adsunt angeli qui moderantur poenam, et dolores miserabilium leniunt, sed non auferre possunt; quia tale aequilibrium est omnium in altera vita ut ipsum malum se puniat, quod nisi per punitiones auferretur, tales non possent non in inferno aliquo detineri in aeternum; nam alioquin infestarent societates honorum, et ordini a Domino instituto in quo salus universi, violentiam inferrent.
AC n. 968
Arcana Coelestia n. 968
968. Quidam e mundo secum traxerunt illam ideam quod cum diabolo non loquendum, sed quod fugiendus; sed instructi sunt quod ne hilum noceat eis quos Dominus tutatur, si vel circumfunderentur toto inferno tam extus quam intus, quod a multa et prodigiosa experientia mihi datum nosse, sic ut demum nihil timerem ne quidem pessimos e turba infernali, quin cum illis loquerer; quod etiam concessum, ut scirem quales essent. Illis qui mirati sunt quod loquerer cum iis, porro dicere datum, quod non solum hoc mihi nihil noceat, sed etiam quod ii diaboli sint in altera vita qui homines fuerunt, et qui cum vixerunt in mundo, in odiis, vindictis et adulteriis vitam transegerunt, et quidam tunc prae aliis aestimati; immo quod quidam inter eos sint quos cognovi in vita corporis; quodque diabolus nihil aliud significet quam talem inferni turbam: et praeterea quod homines, dum vivunt in corpore, apud se habeant ad minimum binos spiritus ab inferno, praeter quod etiam binos angelos e caelo qui spiritus infernales apud malos regnant, sed apud bonos subjugati sunt et servire coguntur: ita quod falsum sit, quod putent aliquem diabolum ab initio creationis fuisse, alium quam qui homines fuerunt tales. Cum haec audiverunt, stupefacti sunt, et fassi quod prorsus aliam opinionem de diabolo et turba diabolica habuerint.
AC n. 969
Arcana Coelestia n. 969
969. In tanto regno, ubi omnes hominum animae a prima creatione confluunt, et ex hac tellure paene millies mille quavis septimana, et omnes suum genium et suam naturam ab aliorum diversam habent, et omnium cujusvis idearum communicatio datur, et usque omnia et singula in ordinem redigenda et hoc continue, non aliter fieri potest quam quod indefinita ibi existant quae nusquam in hominis ideam venerunt; et quia de inferno sicut de caelo vix aliquis ullam nisi unicam obscuram ideam concepit, non potest aliter quam quod haec peregrina et mira obventura sint; imprimis ex eo quod putent spiritus non habere ullum sensum, cum tamen exquisitiorem habent quam homines; etiam a malis spiritibus, artificiis in mundo ignotis, superinducitur iis sensus paene sicut corporeus, qui multo crassior est.
AC n. 970
Arcana Coelestia n. 970
970. In fine hujus capitis sequitur de vastationibus.
CAPUT IX
1. ET benedixit Deus Noaho et filiis ejus, et dixit illis, Fructificamini et multiplicamini, et implete terram.
2. Et timor vestri et terror vestri sit super omnem bestiam terrae, et super omnem avem caeli; ad omne quod prorepere facit humus, et ad omnes pisces miris, in manus vestras data sunto.
3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus herbae dedi vobis id omne.
4. Solummodo carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedetis.
5. Et profecto sanguinem vestrum animabus vestris quaeram, e manu omnis ferae quaeram eum, et e manu hominis, e manu viri fratris ejus, quaeram animam hominis.
6. Effundens sanguinem hominis in homine, sanguis ejus effundetur; quia in imaginem DEI fecit hominem.
7. Et vos fructificamini et multiplicamini; effundimini in terram, et multiplicamini in ea.
* * *
8. Et dixit Deus ad Noahum, et ad filios ejus cum illo, dicendo,
9. Et Ego, ecce Ego, erigo foedus Meum cum vobis, et cum
semine vestro post vos.
10. Et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam, et ad omnem feram terrae vobiscum; ab omnibus egredientibus arca, quoad omnem feram terrae.
11. Et erigo foedus Meum vobiscum; et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii; et non erit amplius diluvium ad perdendum terram.
12. Et dixit DEUS, Hoc signum foederis, quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum; in generationes saeculi.
13. Arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis infer Me et inter terram.
14. Et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube.
15. Et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne; et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem.
16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra.
17. Et dixit DEUS ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra.
* * *
18. Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca, Shem et Ham et Japheth; et Ham is pater Canaanis.
19. Tres hi filii Noahi; et ab illis dispersa est tota terra.
20. Et coepit Noah vir humi, et plantavit vineam
21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui.
22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris.
23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui; et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt.
24. Et expergefactus Noah e vino suo, et rescivit quod fecit ei filius ejus minor.
25. Et dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis.
26. Et dixit, Benedictus JEHOVAH DEUS Shemi, et erit Canaan servus illi.
27. Dilatet DEUS Japhetum et habitabit in tentoriis Shemi,
28. Et vixit Noah post diluvium, trecentis annis et quinquaginta annis.
29. Et fuerunt omnes dies Noahi nongenti anni et quinquaginta anni; et mortuus est.
AC n. 971
Arcana Coelestia n. 971
971. CONTENTA
Sequitur nunc de statu hominis regenerati; primum de dominio interni hominis, et de obsequio externi.
AC n. 972
Arcana Coelestia n. 972
972. Quod nempe omnia quae sunt externi hominis interno subjecta sint et ei inservitura, vers. 1-3: sed quod cumprimis cavere debeat ne bona et vera fidei immergat cupiditatibus, seu per bona et vera quae sunt interni hominis, constat mala et falsa, quod non potest non eum ad mortem condemnare et punire, vers. 4, 5: et sic destruere hominem spiritualem, seu imaginem Dei, apud eum, vers. 6: si haec non fiunt, quod omnia bene succedant, vers. 7.
AC n. 973
Arcana Coelestia n. 973
973. Dein agitur de statu hominis post diluvium; quem Dominus ita formavit ut per charitatem apud illum praesens esse posset; qui sic non amplius periret sicut ultima posteritas Ecclesiae Antiquissimae, vers. 8-11.
AC n. 974
Arcana Coelestia n. 974
974. Postea status hominis post diluvium, qui recipere charitatem potest, describitur per 'arcum in nube,' cui similis est, vers. 12-17; qui arcus spectat hominem Ecclesiae seu regeneratum, vers. 12, 13: spectat omnem hominem in genere, vers. 14, 15; hominem qui regenerari potest in specie, vers. 16; ita non solum hominem intra Ecclesiam sed etiam hominem extra Ecclesiam, vers. 17.
AC n. 975
Arcana Coelestia n. 975
975. Demum agitur de Antiqua Ecclesia in genere, et ibi per 'Shemum' intelligitur cultus internus, per 'Japhetum' cultus externus correspondens, per 'Ham' fides separata a charitate, per 'Canaan' cultus externus separatus ab interno, a vers. 19 ad fin: quod Ecclesia illa, ex eo quod investigare vellet vera fidei ex se, et per ratiocinia in errores et perversa primum lapsa sit, vers. 19-21: quod ii qui in cultu externo separato ab interno sunt, ex talibus ipsam doctrinam fidei irrideant, vers. 22: at quod illi qui in cultu interno et qui in externo inde, talia interpretentur in bonum et excusent, vers. 23: qui in cultu separato externo sunt, quod vilissimi, vers. 24, 25: et quod usque vilia servitia praestare queant in Ecclesia, vers. 26, 27.
AC n. 976
Arcana Coelestia n. 976
976. Ultimo describitur primae Ecclesiae Antiquae duratio et status per 'annos aetatis Noahi,' vers. 28, 29.
AC n. 977
Arcana Coelestia n. 977
977. SENSUS INTERNUS
HIC, quia agitur de homine regenerato, paucis dicendum qualis est respective ad hominem non regeneratum; inde nosci potest qualis unus et qualis alter. Apud hominem regeneratum est conscientia boni et veri; ex conscientia facit bonum, et ex conscientia cogitat verum; bonum quod facit est bonum charitatis, et verum quod cogitat est verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est conscientia; si aliqua, non est conscientia faciendi bonum ex charitate et cogitandi verum ex fide, sed ex aliquo amore propter se aut propter mundum, quare est conscientia spuria vel falsa. Apud hominem regeneratum est gaudium cum facit secundum conscientiam et est anxietas cum cogitur quid facere aut cogitare contra conscientiam; sed apud hominem non regeneratum, non ita; plerique non sciunt quid conscientia, minus facere aliquid secundum conscientiam aut contra conscientiam, sed secundum ea quae favent eorum amoribus, unde iis gaudium; dum contra ea, iis est anxietas. [2] Apud hominem regeneratum est nova voluntas et novus intellectus; nova illa voluntas et novus intellectus est ejus conscientia, hoc est in ejus conscientia, per quam Dominus operatur bonum charitatis et verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est voluntas sed loco voluntatis est cupiditas et inde pronitas in omne malum, et non est intellectus, sed ratiocinium et inde lapsus ad omne falsum. Apud hominem regeneratum est vita caelestis et spiritualis; sed apud hominem non regeneratum est solum vita corporea et mundana; quod cogitare possit et intelligere quid bonum et verum, est ex vita Domini per reliquias, de quibus prius, unde facultas ei reflectendi. [3] Apud hominem regeneratum dominatur internus homo et obsequitur externus; at apud hominem non regeneratum dominatur externus homo, et quiescit internus sicut nullus foret. Homo regeneratus novit, seu nosse potest si reflectit, quid internus homo et quid externus; sed homo non regeneratus prorsus nescit, nec scire potest etiamsi reflecteret, nam non scit quid bonum et verum
fidei ex charitate. Ex his constat qualis regeneratus et qualis non regeneratus; et quod differentia sit sicut inter aestatem et hiemem, et inter lucem et caliginem; quare regeneratus est homo vivus, sed non regeneratus est homo mortuus.
AC n. 978
Arcana Coelestia n. 978
978. Quid internus homo et quid externus pauci si ulli, hodie norunt; putant esse unum et eundem, et quidem imprimis ex causa quia ex proprio se agere bonum et cogitare verum credunt; proprium hoc secum habet: sed internus homo ita distinctus est ab externo sicut est caelum a terra: tam eruditi quam non eruditi, cum reflectunt, non alium conceptum habent de interno homine quam quod sit cogitatio, quia intus est; et de externo homine, quod sit corpus et ejus sensuale et voluptuosum, quia extus; sed cogitatio quam putant esse interni hominis, non est interni; apud internum hominem non sunt nisi bona et vera quae sunt Domini, et in interiore homine implantata est conscientia a Domino; et usque mali, immo pessimi, habent cogitationem, et qui absque conscientia sunt, etiam habent cogitationem; inde constat quod cogitatio hominis non sit interni hominis sed externi: quod corpus, et ejus sensuale et voluptuosum, non sit externus homo, constat ex eo quod similiter apud spiritus, qui nullum corpus habent quale dum vixerant in mundo, aeque sit externus homo. [2] Sed quid internus homo et quid externus, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quod apud unumquemvis hominem sit caeleste et spirituale quod correspondet caelo angelico; et quod sit rationale quod correspondet caelo spirituum angelicorum; et quod sit interius sensuale quod correspondet caelo spirituum: tres enim caeli sunt, totidem apud hominem; qui caeli distinctissimi inter se sunt; inde est quod homo post mortem, cui conscientia, primum sit in caelo spirituum, postea a Domino elevetur in caelum spirituum angelicorum, demum in caelum angelicum, quod nusquam fieri posset nisi apud eum totidem caeli forent quibus et quorum statui correspondere possit; inde mihi constare potuit quid constituit internum et quid externum hominem; internum hominem formant caelestia et spiritualia; interiorem seu medium rationalia; externum sensualia non corporis sed a corporeis; et ita non solum apud hominem sed etiam apud spiritum. [3] Ut cum eruditis loquar, haec tria se habent sicut finis, causa et effectus; notum est quod nusquam dari queat aliquis effectus nisi sit causa, et nusquam aliqua causa nisi sit finis; effectus, causa et finis inter se ita distincta sunt sicut exterius, interius et intimum: proprie homo sensualis, hoc est, qui ex sensualibus cogitat, est externus homo; et proprie homo spiritualis et caelestis est internus homo; at homo rationalis est medius inter utrumque; per hunc seu per rationale fit communicatio interni hominis cum externo. Scio quod haec pauci capiant, ex causa quia in externis vivunt et ab externis cogitant; inde est quod quidam se brutis similes faciant et credant quod moriente corpore prorsus morituri sint: sed cum moriuntur, tunc primum incipiunt vivere; tunc qui boni sunt, in altera vita primum vivunt vitam sensualem in mundo seu caelo spirituum, dein vitam interiorem sensualem in caelo spirituum angelicorum, demum vitam intime sensualem in caelo angelico; haec vita seu angelica est vita interni hominis, de qua vita nihil fere dici potest quod capi queat ab homine; [4] regenerati modo scire possunt quod sit, si reflectunt, ex bono et vero et ex pugna; est enim vita Domini apud hominem, nam Dominus per internum hominem operatur bonum charitatis et verum fidei in ejus externo homine; quod inde ad perceptionem venit in ejus cogitatione et affectione est commune quoddam, in quo innumerabilia, quae ab interno homine veniunt, quae homo nusquam percipit prius quam in caelum angelicum venit; de hoc communi quale sit, videatur quod ab experientia n. 545. Sed haec quae dicta sunt de interno homine, quia supra captum plurium, non necessaria sunt ad salutem; modo sciant quod internus homo et externus sit; et agnoscant et credant quod omne bonum et verum sit a Domino.
AC n. 979
Arcana Coelestia n. 979
979. Haec de statu hominis regenerati et de influxu 'interni hominis in externum praemissa sunt, quia in hoc capite agitur de homine regenerato, et de interni hominis dominio super externum, deque hujus obsequio.
AC n. 980
Arcana Coelestia n. 980
980. Vers. 1. Et benedixit Deus Noah et filiis ejus, et dixit illis, Fructificamini et multiplicamini et implete terram. 'Benedixit Deus' significat praesentiam et gratiam Domini: per 'Noahum et filios ejus' significatur Ecclesia Antiqua: per 'fructificari' significantur bona charitatis, per 'multiplicari' vera fidei, quae nunc incrementa caperent: per 'implere terram' significatur apud externum hominem.
AC n. 981
Arcana Coelestia n. 981
981. Quod 'benedixit Deus' significet praesentiam et gratiam Domini, constat a significatione 'benedicere': benedicere in Verbo, in sensu externo, significat locupletari omni bono terrestri et corporeo, sicut etiam explicant Verbum omnes qui in sensu externo manent, ut Judaei olim et hodie, et quoque Christiani imprimis hoc tempore; quare benedictionem Divinam posuerunt et ponunt in divitiis, abundantia omnium et in gloria sui: sed benedicere in sensu interno significat locupletari omni bono spirituali et caelesti, quae benedictio nusquam{1} datur aut dabilis est nisi a Domino, quare benedicere significat praesentiam et gratiam Domini; praesentia et gratia Domini hoc secum habet; praesentia dicitur, quia Dominus in charitate solum praesens est, et hic nunc agitur de homine regenerato spirituali qui ex charitate agit; apud unumquemvis hominem est Dominus praesens, sed quantum distat homo a charitate, tantum praesentia Domini est, ut ita dicam, absentior, seu Dominus remotior: [2] quod gratia dicatur, non misericordia, causa est, quae ut autumem hactenus ignota, quod homines caelestes non dicant gratiam, sed misericordiam, at homines spirituales non misericordiam sed gratiam; quod inde venit quia caelestes agnoscunt quod genus humanum non sit nisi spurcum et in se excrementitium ac infernale, quare implorant misericordiam Domini, nam misericordia praedicatur cum tales sunt; [3] at spirituales tale licet sciunt, non tamen agnoscunt, quia in proprio manent et id amant, quare aegre possunt nominare misericordiam sed facile gratiam; ex humiliatione utriusque id prodit: quanto plus aliquis se amat et putat se bonum facere posse ex se et sic mereri salutem, eo minus potest implorare misericordiam Domini; quidam quod gratiam [implorant], est quia sollemnis formula facta, et tunc non nisi quam pauca Domini in gratia, et plura sui, insunt; hoc quisque potest apud se explorare dum gratiam Domini nominat.
@1 I i quia.$
AC n. 982
Arcana Coelestia n. 982
982. Quod per 'Noahum et filios ejus' significetur Ecclesia Antiqua prius dictum et ostensum est, et a sequentibus constat.
AC n. 983
Arcana Coelestia n. 983
983. Quod per 'fructificari' significentur bona charitatis, per 'multiplicari' vera fidei quae nunc incrementa caperent, constat a significatione utriusque vocis in Verbo, ubi 'fructificare,' seu fructus facere, ubique praedicatur de charitate, et 'multiplicare' de fide; videantur quae de significatione eorum prius dicta sunt, n. 43 et 55; quae ut adhuc magis confirmentur, ex Verbo licet sequentia loca afferre; apud Jeremiam,
Revertimini filii aversi;... dabo vobis pastores juxta cor Meum, et pascent vos cognitione et intelligentia; et erit quod multiplicabimini et fructificabimini in terra, iii 14-16;
ubi manifeste 'multiplicari' pro crescere cognitione et intelligentia, hoc est, fide; et 'fructificari' pro bonis charitatis; ibi enim de Ecclesia plantanda agitur apud quam praecedit fides seu multiplicatio: [2] apud eundem,
Ego congregabo reliquias gregis Mei, ex omnibus terris, quo dispuli eos; et reducam eos ad caulas suas, et fructificabuntur et multiplicabuntur, xxiii 3;
ubi de Ecclesia plantata; ita 'fructificari' quoad bona charitatis, et 'multiplicari' quoad vera fidei: apud Mosen,
Insuper aspiciam ad vos, et fructificari faciam vos, et multiplicari faciam vos; et erigam foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9;
in sensu interno ibi de Ecclesia caelesti, quare 'fructificari' de bonis amoris et charitatis, 'multiplicari' de bonis et veris fidei, praedicatur: apud Zachariam,
Redimam eos; et multiplicabuntur, sicut multiplicati fuerunt, x 8;
quod ibi 'multiplicari' praedicetur de veris fidei, patet inde quod redimendi: [3] apud Jeremiam,
Aedificabitur civitas super cumulo suo,... et exibit ex illis confessio, et vox ludentium; et multiplicari faciam eos et non diminuentur;... et erunt filii ejus sicut olim, xxx 18-20;
ubi de affectionibus veri et de veris fidei; affectiones veri per 'confessionem et vocem ludentium,' incrementa veritatum fidei per 'multiplicari' exprimuntur; 'filii' ibi etiam pro veris.
AC n. 984
Arcana Coelestia n. 984
984. Quod per 'implere terram' significetur apud externum hominem, constat a significatione 'terrae' quod sit externus homo, de qua aliquoties prius. Bona charitatis et vera fidei apud regeneratum se ita habent, quod implantata sint in ejus conscientia; et quia implantata sunt per fidem, seu per auditionem Verbi, primum insunt ejus memoriae, quae est externi hominis; cum regeneratus est, et internus homo agit, tunc fructificatio et multiplicatio se similiter habet; bona charitatis se exserunt in affectionibus quae sunt externi hominis, et vera fidei in memoria, et ibi et hic crescunt et multiplicantur: qualis sit multiplicatio, quisque regeneratus scire potest, semper enim confirmantia accedunt, tam ex Verbo quam ex rationali homine, ut et ex scientificis, ac ita magis et magis se confirmat; quod est charitatis effectus, operante solo Domino per charitatem.
AC n. 985
Arcana Coelestia n. 985
985. Vers. 2. Et timor vestri et terror vestri sit semper omnem bestiam terrae, et super omnem avem caeli; ad omne quod prorepere facit humus, et ad omnes pisces maris, in manus vestras data sunto. 'Timor vestri et terror vestri' significat dominium interni hominis; 'timor' spectat mala et 'terror' falsa: 'super omnem bestiam terrae' significat super cupiditates quae animi: 'super omnem avem caeli' significat super falsitates quae ratiocinii: 'ad omne quod prorepere facit humus' significat affectiones boni: 'ad omnes pisces maris' significat scientifica: 'in manus vestras data sunto' significant interni hominis possessionem apud externum.
AC n. 986
Arcana Coelestia n. 986
986. Quod 'timor vestri et terror vestri' significet dominium interni hominis, et quod 'timor' spectet mala et 'terror' facta, constare potest a statu hominis regenerati; status hominis antequam regeneratus, est quod cupiditates et falsitates quae sunt externi hominis, continue{1} praedominentur, inde pugna; et cum regeneratus est, tunc internus homo dominatur super externum, hoc est, super ejus cupiditates et falsitates; cum dominatur internus homo, tunc est homini timor pro malis et terror pro falsis; nam tam mala quam falsa sunt contra conscientiam, et agere contra conscientiam ei est horror. [2] Sed internus homo non timet mala nec{2} terretur pro falsis, sed externus; quare hic dicitur quod 'timor vestri et terror vestri super omnem bestiam terrae et omnem avem caeli,' hoc est, super omnes cupiditates, quae per 'bestiam' significantur, et super falsitates, quae per 'avem caeli': hic timor et hic terror apparet sicut hominis, sed ita se res habet; sunt apud unumquemvis hominem, ut prius dictum, ad minimum duo angeli per quos ei datur communicatio cum caelo; et duo spiritus mali per quos ei est communicatio cum inferno; cum angeli dominantur, ut fit apud hominem regeneratum, tunc spiritus mali qui adsunt, nihil quicquam hiscunt{3} agere contra bonum et verum quia tunc in vinculis sunt; cumque aliquid mali tentant agere aut falsum loqui, hoc est, excitare, tunc ilico in quodam timore et terrore infernali sunt; hic timor et hic terror est qui percipitur apud hominem pro iis quae sunt contra conscientiam; quare etiam, ut primum aliquid contra conscientiam agit et loquitur, in tentationem et in morsum conscientiae venit, hoc est, in cruciatum quendam quasi infernalem. [3] Quod timor praedicetur de malis et terror de falsis, ita se habet; spiritus apud hominem non ita timent mala agere ac timent falsa loqui; homo enim per vera fidei renascitur et conscientiam accipit, quare non spiritibus licet falsa excitare: apud unumquemvis enim eorum non est nisi malum, ita, ut in malo sint, ipsa natura eorum, et inde omnis conatus eorum, est malum; et quia in malo sunt et eorum vita propria consistit in malo ignoscitur iis cum malum faciunt quando in aliquo usu sunt; sed falsum loqui non permittitur, causa est ut discant quid verum, et sic quantum possint, emendentur ut inserviant alicui vili usui; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus. Apud hominem regeneratum similiter; nam formatur ejus conscientia ex veris fidei; inde conscientia ejus est conscientia recti; ipsum malum vitae ei est falsum quia contra verum fidei: aliter apud hominem Antiquissimae Ecclesiae qui perceptionem habuit; is malum vitae percepit ut malum, et falsum fidei ut falsum.
@1 continuo I.$
@2 et I.$
@3 In S's usage it seems that hiscere = anhelere, i.e., 'to pant, to be eager.' Cf. HH. 48, SD. 4471.$
AC n. 987
Arcana Coelestia n. 987
987. Quod 'super omnem bestiam terrae' significet super cupiditates quae sunt animi, constat a significatione 'bestiae' in Verbo, ubi per illas significantur vel affectiones vel cupiditates; affectiones boni per bestias mites, utiles, mundas; affectiones mali seu cupiditates per bestias immites, inutiles, immundas; de quibus videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 776: hic quia significant cupiditates, vocantur 'bestiae terrae,' non bestiae agri. Quod dominium hominis regenerati super cupiditates attinet, sciendum quod in maximo errore sint et nusquam regenerati, qui credunt quod possint ex se dominari super mala; homo enim non est nisi malum, est congeries malorum, omnis ejus voluntas est mere malum; quod est quod dictum, cap. praec. viii 21, 'figmentum cordis hominis est malum a pueritia ejus'. Ostensum mihi est per vivam experientiam quod homo et spiritus, immo angelus, in se spectatus, hoc est, omne ejus proprium, sit vilissimum excrementum; et quod sibi relictus non spiret nisi odia, vindictas, crudelitates et adulteris foedissima; haec sunt ejus propria et haec sunt ejus voluntas: [2] quod etiam unicuivis si reflectit, constare potest solum ex eo quod homo dum nascitur, est vilissimum vivum inter omnes feras et bestias; et cum adolescit ac sui juris fit, nisi vincula externa quae sunt legis, et vincula quae sibi facit ut maximus sit et ditissimus, impedirent, rueret in omne nefas, nec quiesceret priusquam omnes in universo subjugaverit et omnium in universo opes corraserit, nec parceret ulli nisi qui se ut servos viles submitteret; talis est unusquisque homo, tametsi ii non percipiunt qui in impossibilitate et impotentia sunt et qui in vinculis illis, de quibus dictum; sed data possibilitate et potentia, et relaxatis vinculis, tantam ruerent quantum possent: ferae nusquam sunt tales; hae nascuntur in quendam naturae ordinem; quae immites et rapaces sunt, inferunt aliis malum, sed modo se tutandi causa; et quod devorent alias, est ut sedent famem, qua sedata nulli nocent: sed aliter prorsus homo: inde constat quid proprium hominis et quid ejus voluntas. [3] Cum homo tale et tantum malum et excrementum est, constat quod nusquam ex se dominari possit super malum; contradictorium prorsus est quod malum dominari possit super malum; nec solum super malum sed et super infernum; nam unusquisque homo per malos spiritus communicat cum inferno, inde malum quod apud eum, excitatur: ex his unusquisque scire, et qui sanae mentis est, concludere potest quod solus Dominus sit Qui dominatur super malum apud hominem et super infernum quod apud hominem. Ut subjugari queat malum apud hominem, hoc est, infernum quod unoquovis momento irruere in hominem conatur et eum in aeternum perdere, homo a Domino regeneratur, et nova voluntate quae est conscientia, donatur, per quam Dominus solus operatur omne bonum. Haec sunt fidei, nempe quod homo non sit nisi malum, et quod omne bonum a Domino; quare homo illa non solum sciet sed etiam agnoscet et credet; si non in vita corporis agnoscit et credit, in altera vita ei ad vivum ostenditur.
AC n. 988
Arcana Coelestia n. 988
988. Super omnem avem caeli': quod significet super falsitates quae sunt ratiocinii, constat a significatione 'avis': aves in Verbo significant intellectualia; mites, utiles et pulchrae significant intellectualia vera; at immites, inutiles et deformes intellectualia falsa, seu falsitates quae sunt ratiocinii: quod significent intellectualia, videatur n. 40, 776, 870; inde quoque patet quod 'aves' significent ratiocinia et eorum falsa; quod ne alicui dubium sit, praeter quae de corvo dicta sunt n. (x)866, confirmationi inservient sequentia haec loca; apud Jeremiam,
Visitabo super eos quatuor generibus.... gladio ad occidendum, et canibus ad trahendum; et avi caeli, et bestiae terrae, ad devorandum et perdendum, xv 3:
apud Ezechielem,
Super ruina ejus habitabunt omnis avis caeli; et ad ramos ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13:
apud Danielem,
Tandem super avem abominationum, desolatio, ix 27:
apud Johannem,
Babylon... custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. xviii 2:
pluries apud Prophetas, quod 'daretur cadaver in cibum avi caeli, et bestiae terrae,' Jer. vii 33; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4; Ps. lxxix 2; Esai. xviii (x)6, per quae significabatur quod perderentur a falsis quae sunt 'aves caeli,' et a malis seu cupiditatibus quae sunt 'bestiae terrae.'
AC n. 989
Arcana Coelestia n. 989
989. Quod dominium super falsa attinet, similiter se habet ac dominium super mala, quod nempe homo ne minimum ex se dominari queat super falsum: hic quia agitur de dominio hominis regenerati super cupiditates seu 'bestiam terrae,' et super falsitates seu 'avem caeli,' sciendum quod nusquam aliquis dicere possit quod regeneratus sit, nisi agnoscat et credat quod charitas sit primarium ejus fidei et nisi afficiatur amore erga proximum et misereatur ejus. Ex charitate formatur ejus nova voluntas; per charitatem operatur Dominus bonum et inde verum, non autem per fidem absque charitate. Sunt qui ex sola oboedientia exercent charitatis opera, hoc est, quia ita mandatum est a Domino, et usque non regenerati sunt; hi, si non in operibus ponunt justitiam, in altera vita regenerantur.
AC n. 990
Arcana Coelestia n. 990
990. 'Ad omne quod prorepere facit humus': quod significet affectiones boni, constat tam ab illis quae praecedunt quam a significatione 'humi' e qua producuntur seu prorepunt; ab illis quae praecedunt, quod ibi de malis et falsis actum, super quae dominaretur homo regeneratus, hic ideo de affectionibus boni quae ei in manus dantur; a significatione 'humi' e qua producuntur seu prorepunt, 'humus' est in genere homo Ecclesiae et quicquid est Ecclesiae; proinde hic quicquid a Domino per internum hominem producitur in externo; ipsa humus est in externo homine, in ejus affectionibus et in ejus memoria: quia apparet sicut homo produceret bona, ideo dicitur 'omne quod humus prorepere facit': sed est apparentia, est per internum hominum a Domino, nam, ut dictum, nihil boni et veri nisi a Domino
AC n. 991
Arcana Coelestia n. 991
991. 'Ad omnes pisces maris': quod significet scientifica, constat a significatione 'piscis': pisces in Verbo significant scientifica quae oriuntur ex sensualibus; sunt enim triplicis generis scientifica: intellectualia, rationalia et sensualia; omnia inseminantur memoriae seu potius memoriis, et in regenerato inde a Domino per internum hominem evocantur; haec scientifica quae a sensualibus, ad sensationem seu perceptionem hominis cum vivit in corpore, veniunt, nam ab illis cogitat; cetera quae interiora sunt, non ita, priusquam exuto corpore in alteram vitam venit. Quod 'pisces seu reptilia' quae aquae producunt, significent scientifica, videatur prius n. 40; et quod 'cetus seu balaena' communia scientificorum, n. 42; et praeterea constare potest ab his in Verbo locis: apud Zephaniam,
Deficere faciam hominem et bestiam; deficere faciam avem caelorum, et pisces maris, i 3;
ubi 'avis caelorum' pro rationalibus, 'pisces maris' pro rationalibus inferioribus seu pro cogitatione hominis ex scientificis sensualibus: apud Habakkuk,
Facies hominem sicut pisces maris, sicut reptile, cui non dominans, i 14;
'facere hominem sicut pisces maris' pro prorsus sensualem: apud Hosheam,
Lugebit terra, et languebit omnis habitans in ea, quoad feram agri, et quoad avem caelorum; et etiam pisces maris colligentur, iv 3;
hic 'pisces maris' pro scientificis ex sensualibus: apud Davidem,
Omnia posuisti sub pedes Ipsius,... bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, transeuntem tramites marium, Ps. viii 7-9 [A.V. 6-8];
ubi de dominio Domini apud hominem; 'pisces maris' pro scientificis; quod 'maria' significent congregationem scientificorum seu cognitionum, videatur prius, n. 28: apud Esaiam,
Moerebunt piscatores, et lugebunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, xix (x)8;
'piscatores' pro iis qui sensualibus solum fidunt et ex iis falsa excludunt; agitur ibi de 'Aegypto' seu scientifico.
AC n. 992
Arcana Coelestia n. 992
992. 'In manus vestras data sunto': quod significent interni hominis possessionem apud externum, constat ex illis quae dicta sunt; et ex significatione 'manus,' de qua prius n. 878; 'in manus vestras data sunto' dicitur, quia talis est apparentia.
AC n. 993
Arcana Coelestia n. 993
993. Vers. 3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus herbae dedi vobis id omne. 'Omne reptile quod est vivum' significat omnes voluptates in quibus bonum, quod est 'vivum': 'vobis erit in cibum' significat jucundum earum quo fruerentur: 'olus herbae' significat vilia jucunditatum: 'dari vobis id omne' significat fruitionem ob usum.
AC n. 994
Arcana Coelestia n. 994
994. 'Omne reptile quod est vivum': quod significet omnes voluptates in quibus bonum, quod est 'vivum,' constat a significatione 'reptilis,' de qua prius: quod reptilia hic significent omnes bestias et aves mundas, constat unicuivis, nam dicitur quod data sint in cibum; reptilia in proprio sensu sunt quae omnium vilissima fuerunt quae nominantur Lev. xi 23, 29, 30, et fuerunt immunda; at in lato sensu, ut hic, sunt animalia quae in cibum data sunt; sed hic vocantur 'reptilia' quia significant voluptates; affectiones hominis significantur in Verbo per 'bestias mundas,' ut dictum; sed quia non percipiuntur quam in ejus voluptatibus, adeo ut homo nominet eas voluptates, ideo 'reptilia' hic vocantur. [2] Duplicis generis voluptates sunt, nempe voluntariorum et intellectualium; in genere sunt voluptates possessionum terrae, et opum; voluptates honorum, et officiorum in republica; voluptates amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptates amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptates legendi, scribendi, sciendi, sapiendi, et plures aliae; sunt etiam voluptates sensuum; ut auditus, in genere voluptas suavitatis cantus et musicae; visus, in genere est voluptas pulchritudinum diversarum, quae multiplices sunt; olfactus, est suavitatum odoris; gustus, est dulcedinum, et utilitatum ex cibis et potulentis; tactus, sunt amoenitatum plurium: haec genera voluptatum quia sentiantur in corpore, vocantur corporis; sed nusquam aliqua voluptas in corpore existit nisi existat et subsistat ex quadam affectione interiore; et nusquam aliqua affectio interior, nisi ab affectione adhuc interiore in qua est usus et finis; [3] haec quae ordine interiora sunt usque ab intimis, homo dum in corpore vivit, non sentit, et plerique vix norunt quod sint, minus quod voluptates sint inde; cum tamen in externis nusquam aliquid existere potest nisi ab interioribus ordine; sunt voluptates modo effectus ultimi; interiora non patent quamdiu vivunt in corpore nisi eis qui reflectunt; in altera vita se primum manifestant, et quidem ordine quo versus caelum a Domino elevantur; affectiones interiores cum suis jucundis se manifestant in mundo spirituum; adhuc interiores cum suis amoenis in caelo spirituum angelicorum; et adhuc interiores cum suis felicibus in caelo angelorum; nam tres caeli sunt, unum interius, perfectius et felicius altero; videatur n. 459 et 684; haec ita se ordine evolvunt et se sistunt percipienda in altera vita; sed quamdiu homo in corpore vivit, qUia continue in idea et cogitatione corporeorum est, interiora illa quasi sopita sunt quia immersa corporeis; sed usque reflectenti constare potest quod voluptates omnes tales sint quales affectiones ordine interiores, et quod ab iis omnem suam essentiam et qualitatem accipiant. [4] Quia affectiones ordine interiores sentiuntur in extremis, seu in corpore, ut voluptates, ideo vocantur 'reptilia'; sed sunt modo corporea, quae afficiuntur ab internis, sicut unicuivis constare potest solum ex visu et ejus voluptatibus; nisi interior visus sit, nusquam potest oculus videre; visus oculi existit a visu interiore, quare etiam homo post vitam corporis aeque videt, et melius multo quam cum vixit in corpore, verum non mundana et corporea, sed illa quae in altera vita; qui caeci fuerunt in vita corporis aeque ac qui lyncei fuerunt, in altera vita vident; quare etiam cum dormit homo, in somniis suis aeque videt sicut dum vigil; visu interno datum est mihi videre illa quae in altera vita, clarius quam video ea quae in mundo: ex quibus constat quod visus externus existat a visu interiore; et hic a visu adhuc interiore, et sic porro: similiter se habet cum omni alio sensu, et cum omni voluptate. [5] Voluptates similiter alibi in Verbo vocantur reptilia, et ibi distinguitur quoque inter reptilia munda et immunda, hoc est, inter voluptates quarum jucunda sunt viva seu caelestia, et inter voluptates quarum jucunda sunt mortua seu infernalia; ut apud Hosheam,
Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avi caelorum, et reptili humi, ii 18;
ubi quod 'fera agri, avis caelorum et reptilia' significent talia quae dicta, apud hominem, constare potest quia de Ecclesia nova agitur: apud Davidem,
Laudent Jehovam caeli et terra, maria et omne repens in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34];
'maria et repentia in iis' non laudare possunt Jehovam sed quae per illa significantur apud hominem quae viva sunt, ita ex vivis quae in illis; apud eundem,
Laudate Jehovam fera et omnis bestia, reptile et avis{1} alae, Ps. cxlviii 10;
similiter. Quod per 'reptilia' hic non alia intelligantur quam bonae affectiones a quibus voluptates, constat quoque inde quia reptilia apud eos erant immunda, ut a sequentibus patebit: [6] apud eundem,
Jehovah plena est terra possessionibus tuis; hoc mare magnum, et latum spatiis; ibi reptile et non numerus;... omnia Te spectant{2}, ut des cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 24, 25, 27, 28;
ubi in sensu interno per 'maria' significantur spiritualia; per 'reptilia,' omnia quae inde vivunt; fruitio describitur per 'dare iis cibum in tempore suo, et saturari bono:' apud Ezechielem,
Et erit, omnis anima viva quae reptat, ad omne quo venit{3} fluvii, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, et vivet omne quo venit fluvius, xlvii 9;
ubi de aquis ex nova Hierosolyma; 'aquae' pro spiritualibus ex origine caelesti; 'anima viva quae reptat' pro affectionibus boni et voluptatibus inde, tam corporis quam sensualium; quae quod 'vivant ex aquis,' seu spiritualibus ab origine caelesti, manifeste constat. [7] Quod etiam voluptates spurcae quae originem trahunt a proprio, ita a foedis ejus cupiditatibus, quoque 'reptilia' dicantur, constat apud Ezechielem,
Et ingressus et vidi, et ecce omnis forma reptilis et bestiae, abominatio; et omnia idola domus Israelis, depictum{4} super pariete circum circa, viii 10;
ubi 'forma reptilis' significat spurcas voluptates quarum interiora sunt cupiditates, et harum, odia, vindictae, crudelitates et adulteria; talia sunt 'reptilia' seu jucunda voluptatum, ex amore sui et mundi seu proprio, quae sunt idola eorum quia ea jucunda putant, amant, pro diis habent et sic adorant: quae reptilia quia significabant talia foeda, in Ecclesia repraesentativa etiam ita immunda fuerunt ut ne quidem ea tangere liceret, et qui solum tetigit, erat immundus, ut constat, Lev. v 2; xi 31-33; xxii 5, 6.
@1 See note to 776.$
@2 T. changes to expectant, but Heb. [ ] (sabar) = 'to view, look for,' though its Piel form here ='to hope.'$$
@3 So Heb. which has its subject [ ] (nahalayim) in dual number.$
@4 In his Sch. S. notes depictum, qui visum seu visio.$
AC n. 995
Arcana Coelestia n. 995
995. 'Vobis erit in cibum': quod significet jucundum ejus quo fruerentur, constare potest ex eo quod unaquaevis voluptas non solum afficiat hominem, sed etiam sustentet sicut cibus. Voluptas absque jucundo non est voluptas, sed est inanimatum quoddam; ex jucundo trahit quod sit et audiat voluptas; at quale jucundum, talis voluptas; corporea et sensualia sunt in se non nisi quam materialia, inanimata et mortua, sed a jucundis quae veniunt ab interioribus ordine, vivunt; exinde constat quod qualis vita interiorum, talis jucunditas voluptatum, nam in jucundo est vita; jucundum in quo bonum a Domino, hoc solum est vivum, nam tunc ab ipsa vita boni; quare hic dicitur 'omne reptile, quod est vivum, vobis erit in cibum,' hoc est, in fruitionem. Quidam opinantur quod nusquam aliquis vivere debeat in voluptatibus corporis et sensualium, qui in altera vita velit felix esse; sed quod se omnibus iis abdicare debeat, dicentes quod illa corporea et mundana sint quae abstrahunt et detinent hominem a spirituali et caelesti vita; sed qui ita putant, et ideo se in miserias cum vivunt in mundo, sponte detrudunt, non informati sunt quomodo se res habet; [2] nusquam alicui prohibitum est frui voluptatibus corporis et sensualium, nempe voluptatibus possessionum terrae et opum; voluptatibus bonorum, et officiorum in republica; voluptatibus amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptatibus amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptatibus auditus seu suavitatum cantus et musicae; voluptatibus visus seu pulchritudinum, quae multiplices sunt, ut decori amictus, ornata habitacula cum utensilibus, pulchri horti, et similia quae ex harmoniis jucunda sunt; voluptatibus olfactus seu suavitatum odoris; voluptatibus gustus seu dulcedinum et utilitatum ex cibis et potulentis; voluptatibus tactus; sunt enim affectiones extremae seu corporeae oriundae ex affectionibus interioribus, ut dictum; [3] interiores affectiones quae vivae sunt, omnes trahunt suum jucundum ex bono et vero, ac bonum et verum suum jucundum a charitate et fide, tunc a Domino, ita ab ipsa Vita, quare affectiones et voluptates quae inde, sunt vivae; et quia voluptates genuinae inde trahunt originem, nusquam alicui negatae sunt; immo cum inde originem trahunt, tunc jucundum earum indefinite excedit jucundum quod non inde; hoc respective est spurcum; sicut pro exemplo voluptas amoris conjugialis cum a vero amore conjugiali trahit originem, excedit indefinite voluptatem quae non inde, immo in tantum ut qui in vero amore conjugiali sunt, in jucunditate et felicitate quadam caelesti sint, nam a caelo descendit; quod etiam qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, fassi sunt; jucundum ex adulteriis quod adulteri sentiunt, fuit illis tam abominabile ut cum modo cogitaverint de eo, horruerint; inde constare potest quale jucundum est quod non a vero fonte vitae seu a Domino descendit. [4] Quod voluptates supra memoratae nusquam homini negatae sint, immo in tantum non negatae, ut tunc primum voluptates sint quando a vera sua origine, etiam inde constare potest quod perplures qui in potentia, dignitate et opulentia vixerunt in mundo, et quibus omnes voluptates in abundantia tam corporis quam sensualium, inter beatos et felices in caelo sint, et apud eos nunc interiora jucunda et felicia vivant quia haec originem duxerunt a bonis charitatis et veris fidei in Dominum; et quia a charitate et fide in Dominum, spectarunt omnes suas voluptates ab usu, qui finis eorum fuit; ipse usus iis jucundissimus fuit, inde voluptatum eorum jucundum, videatur quod ab experientia n. 945.
AC n. 996
Arcana Coelestia n. 996
996. Quod 'olus' significet vilia jucunditatum, constare potest ab illis quae dicta sunt: 'olus herbae' vocantur quia sunt modo mundana et corporea, seu externa; nam, ut dictum, voluptates quae in corporeis seu extremis sunt, originem trahunt a jucundis ordine interioribus; jucunda quae percipiuntur in extremis seu corporeis, respective vilia sunt; omne enim jucundum tale est ut vilius sit quo magis ad externa vadit et felicius quo magis ad interna; quare, ut dicta, sicut ordine volvuntur seu exfasciantur externa, eo amoeniora et feliciora fiunt jucunda, quod satis constare potest inde quod jucundum voluptatum hominis dum in corpore vivit, vile sit respective ad jucundum ejus post vitam corporis cum venit in mundum spirituum, immo tam vile ut spiritus boni prorsus spernant jucunditates corporis, nec redire velint in eas si vel darentur iis omnes quae in universo mundo: [2] jucundum horum spirituum similiter vile fit cum elevantur a Domino in caelum spirituum angelicorum, tunc enim exuunt interiores eas jucunditates et induunt adhuc interiores: similiter spiritibus angelicis vile fit jucundum quod habuerunt in suo caelo, cum a Domino in caelum angelicum, seu tertium, attolluntur; in quo caelo quia interna vivunt, et non nisi quam amor mutuus, felicitas ibi est ineffabilis: de interiore jucundo seu felici videatur quod ab experientia n. 545. [3] Ex his constare potest quid significat, quod 'sicut olus herbae dedi vobis id omne.' Quia 'reptilia' significant tam voluptates corporis quam voluptates sensualium, de quibus praedicatur 'olus herbae,' in lingua originali est vox{1} quae significat tam olus quam viride, 'olus' respective ad voluptates voluntariorum seu affectionum caelestium, 'viride' respective ad voluptates intellectualium seu affectionum spiritualium. Quod 'olus herbae' ac 'viride herbae' significet vilia, constat in Verbo, ut apud Esaiam,
Aquae Nimrim desolationes erunt, quia exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, xv 6;
apud eundem,
Habitatores earum, breves manu consternati sunt, et pudore affecti; facti sunt herba agri et olus graminis, foenum tectorum, xxxvii 27;
'olus graminis' pro vilissimo: apud Mosen,
Terra in quam tu venis ad possidendum eam, non sicut terra Aegypti ea, e qua exivisti, qua seras semen tuum et irriges pede tuo, sicut hortum oleris, Deut. xi 10;
ubi 'hortus oleris' pro vili: apud Davidem,
Mali sicut gramen, subito exscinduntur, et sicut olus herbae consumentur, Ps. xxxvii 2;
ubi 'gramen et olus herbae' pro vilissimo.
@1 Heb. [ ] (yereq).$
AC n. 997
Arcana Coelestia n. 997
997. Quod 'dari vobis id omne' significet fruitionem ob usum, quod est 'in cibum,' nam quicquid in cibum datur, est in usum; quod usum attinet, ita se habet, quod illi qui in charitate, hoc est, in amore erga proximum sunt, a quo amore jucundum voluptatum quod vivum est, non spectent fruitionem voluptatum quam propter usum; nam charitas nulla est nisi sint opera charitatis; in exercitio seu usu consistit charitas; qui amat proximum ut se, nusquam jucundum charitatis percipit nisi in exercitio seu in usu, quare vita charitatis est vita usuum; talis vita est totius caeli, nam regnum Domini quia est regnum amoris mutui, est regnum usuum; ideo omnis voluptas quae ex charitate, ex usu habet suum jucundum; quo insignior usus, eo majus jucundum; inde est quod secundum essentiam et qualitatem usus, angeli habeant felicitatem a Domino. [2] Ita se habet cum omni voluptate, quo insignior usus ejus est, eo jucundum ejus est majus; ut solum pro exemplo jucundum amoris conjugialis, quia inde seminarium societatis humanae, et ex hoc regnum Domini in caelis, qui usus omnium maximus est, ideo tantum jucunditatis ei inest, ut dictum, quod sit felicitas caelestis: cum ceteris voluptatibus se similiter habet sed cum differentia secundum praestantiam usuum; qui usus tam multiplices sunt ut vix in genera et species possint dispesci; quorum unus proximius et directius, alter remotius et obliquius, spectat regnum Domini seu Dominum. Ex his quoque constat quod omnes voluptates homini concessae sint sed propter usum; quae sic ex usu in quo sunt, cum differentia, ex felicitate caelesti participant et vivunt.
AC n. 998
Arcana Coelestia n. 998
998. Vers. 4. Solummodo carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedetis. 'Caro' significat voluntarium hominis: 'anima' significat vitam novam: 'sanguis' charitatem: 'non comedere' significat non commiscere: quare 'carnem in anima ejus, sanguinem, non comedere,' est non profana sanctis commiscere.
AC n. 999
Arcana Coelestia n. 999
999. Quod 'caro' significet voluntarium hominis, constat a significatione 'carnis' in proprio sensu respective ad hominem corruptum: caro in genere significat omnem hominem, in specie corporeum, quod prius ostensum videatur, n. 574; et quia significat omnem hominem, et in specie corporeum, significat quod proprium est hominis, proinde voluntarium ejus: voluntarium ejus seu voluntas non est nisi quam malum, quare caro praedicate ad hominem quia talis, significat omnem cupiditatem aut omnem concupiscentiam; num voluntas ejus non est nisi cupiditas, ut prius aliquoties ostensum; et quia caro id significabat, etiam tale repraesentatum fuit per carnem quam populus concupivit in deserto, de qua haec apud Mosen,
Promiscua turba quae in medio ejus, concupiverunt concupiscentiam; inde iterarunt et fleverunt, et dixerunt, Quis cibabit nos carne, Num. xi 4;
ubi manifeste 'caro' vocatur concupiscentia, nam dicitur 'concupiverunt concupiscentiam, Quis cibabit nos carne?' Constat similiter ab iis quae sequuntur,
Caro adhuc ea inter dentes eorum, antequam concisa esset, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; et vocavit nomen loci istius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, ibid. vers. 33, 34;
[2] cuivis constare potest quod nusquam talis plaga in populo facta fuisset propterea quod concupiscerent carnem; ita non propter concupiscentiam carnis, nam hoc naturale est cum ab esu ejus per multum temporis homo detinetur, ut tunc populus in deserto; sed causa altius latuit, quae est spiritualis, quod nempe populus talis esset ut prorsus fastidiret quod significatum et repraesentatum erat per 'mannam,' ut constat ibi quoque vers. 6; et quod cuperent solum talia quae significata et repraesentata sunt per 'carnem,' nempe propria voluntaria quae sunt cupiditatum, in se excrementitia et profana. Ecclesia illa quia repraesentativa fuit ex repraesentatione talium, populus tam magna plaga affectus est; nam quae facta in populo, repraesentabantur spiritualiter in caelo; 'manna' repraesentabat in caelo caeleste, et 'caro quam concupiverunt' foedum voluntarium; inde quia tales erant, punitio. Ex his et aliis locis in Verbo, constare potest quod per 'carnem' significetur voluntarium; et hic voluntarium hominis, quod quam spurcum sit, videatur ad vers. 2 hujus capitis ubi de bestia terrae agitur.
AC n. 1000
Arcana Coelestia n. 1000
1000. Quod 'anima' significet vitam, ex significatione animae
in Verbo, multis locis constare potest: 'anima' in Verbo in genere significat omnem vitam, tam internam seu interni hominis' quam externam seu externi hominis; et quia omnem vitam, significat talem vitam qualis est hominis de quo praedicatur; hic praedicatur de vita hominis regenerati quae separata est a voluntario hominis; nam, ut prius dictum, vita nova quam accipit homo regeneratus spiritualis a Domino, prorsus separata est a voluntario seu proprio hominis, seu a propria hominis vita, quae non vita est tametsi ita vocatur, sed est mors quia vita infernalis; quare hic 'caro in anima ejus quam non comederent' significat carnem una cum anima ejus, hoc est, quod non commiscerent vitam hanc novam quae est Domini, cum vita mala seu excrementitia quae est hominis, hoc est, cum voluntario seu proprio ejus.
AC n. 1001
Arcana Coelestia n. 1001
1001. Quod 'sanguis' significet charitatem, a multis constare potest; ita novum voluntarium quod homo regeneratus spiritualis accipit a Domino; hoc novum voluntarium idem est ac charitas, nam ex charitate formatur nova voluntas; charitas enim seu amor est ipsum essentiale seu vita voluntatis, nam nusquam aliquis dicere potest quod velit nisi ex eo quod diligat aut amet illud; quod dicant se cogitare illud, non est velle nisi velle cogitationi insit: haec nova voluntas quae est charitatis, est hic sanguis; quae voluntas non est hominis sed Domini apud hominem; quae quia Domini, nusquam commiscenda est cum illis quae sunt voluntatis hominis, quae tam foeda, ut dictum; ideo in Ecclesia repraesentativa mandatum, ut 'non comederent carnem in anima ejus, seu sanguinem,' hoc est, quod non commiscerent. 'Sanguis' quia significabat charitatem, significabat sanctum; et 'caro' quia significabat voluntarium hominis, significabat profanum, quae quia separata sunt, nam contraria, vetitum ne sanguinem comederent; nam per 'esum carnis cum sanguine' repraesentabatur tunc in caelo profanatio, seu commixtio sancti et profani; quae repraesentatio in caelo non potuit aliter tunc quam horrorem angelis incutere; nam tunc temporis omnia quae existebant apud hominem Ecclesiae, vertebantur, secundum significationem rerum in sensu interno, in repraesentationes spirituales correspondentes apud angelos. [2] Quia omnia se habent respective ad hominem de quo praedicantur, ita quoque significatio sanguinis; 'sanguis' respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem seu amorem erga proximum; respective ad hominem regeneratum caelestem significat amorem in Dominum; at respective ad Dominum, significat omnem Humanam Ipsius Essentiam, proinde ipsum Amorem, hoc est, Ipsius misericordiam erga genus humanum; inde 'sanguis' in genere, quia amorem et quae amoris, significat caelestia quae solius Domini sunt; ita respective ad hominem caelestia quae homo accipit a Domino; caelestia quae homo regeneratus spiritualis accipit a Domino, sunt caelestia spiritualia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [3] Quod 'sanguis' significet caelestia, et in supremo sensu significaverit Humanam Domini Essentiam, ita ipsum Amorem, seu Ipsius misericordiam erga genus humanum, constare potest a sanctitate qua mandatum ut haberetur sanguis in Ecclesia repraesentativa Judaica; ideo sanguis appellatus 'sanguis foederis'; et sparsus super populum; tum super Aharonem et filios ejus una cum oleo unctionis; et [sanguis] omnis holocausti et sacrificii super altare et circum altare, de quibus Exod. xii 7, 13, 22, 23; xxiv 6, 8; Lev. i 5, 11, 15; iv 6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; v 9; (x)xvi 12-15, 18, 19; Num. xviii (x)17; Deut. xii 27. [4] Et quia sanguis tam sanctus habitus, et voluntarium hominis tam profanum est, ideo ob repraesentationem profanationis sancti, tam severe prohibitum fuit ne sanguis comederetur, ut apud Mosen,
Statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris; ullum adipem et ullum sanguinem non comedetis, Lev. iii (x)17;
'adeps' pro vita caelesti, et 'sanguis' ibi pro caelesti spirituali; caeleste spirituale est spirituale quod a caelesti; sicut apud Antiquissimam Ecclesiam, amor in Dominum caeleste eorum fuit quia voluntati eorum implantatum, caeleste spirituale eorum erat fides inde, de qua n. 30-38, 337, 393, 398, at apud hominem spiritualem non datur caeleste, quia charitas implantata est in parte ejus intellectuali, sed caeleste spirituale: apud eundem,
Quisquis e domo Israelis aut e peregrino peregrinante in medio eorum, qui comederit ullum sanguinem; et dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejus; quia anima carnis in sanguine illa; et Ego dedi illum vobis super altare, ad expiandum super animas vestras; quia sanguis ipse pro anima expiabit.... Anima omnis carnis sanguis ejus ipse; omnis comedens illum exscindetur, Lev. xvii 10, 11, 14;
ibi manifeste quod anima carnis in sanguine, et quod anima carnis sanguis, seu caeleste, hoc est, sanctum quod Domini: [5] apud eundem,
Confirma te ut non comedas sanguinem, quia sanguis ipse anima, et non comedes animam cum carne, Deut. xii 23-25;
ex his similiter constat quod sanguis dicatur anima, hoc est, vita caelestis, seu caeleste, quod per holocausta et sacrificia ipsius Ecclesiae repraesentabatur; ne quoque caeleste, quod Domini Proprium, quod solum caeleste et sanctum est, commisceretur cum proprio hominis, quod profanum, repraesentatum quoque fuit per id quod
Non super fermentato sacrificarent seu mactarent sanguinem sacrificii, Exod. xxiii 18; xxxiv 25;
[6] 'fermentatum' significabat corruptum et spurcum. Quod 'sanguis' dicatur anima et significet sanctum charitatis, et quod sanctum amoris repraesentatum in Ecclesia Judaica per 'sanguinem,' inde est quia vita 'corporis consistit in sanguine; et quia vita corporis consistit in sanguine: est ejus ultima anima, ita ut sanguis dici queat anima corporea, seu in quo vita corporea hominis; et quia in Ecclesiis repraesentativis interna per externa repraesentata fuerunt, ideo anima seu vita caelestis per 'sanguinem.'
AC n. 1002
Arcana Coelestia n. 1002
1002. 'Non comedere': quod significet non commiscere, inde nunc sequitur: comedere carnes animalium in se spectatum, est pro fanum quid, nam antiquissimo tempore nusquam comederunt alicujus bestiae aut avis carnem, sed solum semina, cumprimis panes ex tritico, tum fructus arborum, olera, lactes et quae ex lactibus, ut butyra mactare animalia et comedere carnes eorum, iis nefas fuit, et simile ferarum, solum ex iis servitia et usus captarunt, ut quoque constat ex Gen. i 29, 30; sed successu temporis cum homo incepit similiter ferox esse ac fera, immo ferocior, tunc primum coeperunt mactare animalia et carnes eorum comedere; et quia homo talis, etiam permissum erat, et hodie quoque permittitur; et quantum id facit ex conscientia tantum est licitum, nam conscientia ejus formatur ex omnibus illis quae vera putat, ita quae licita; quare etiam hodie nusquam aliquis condemnatur ex eo quod carnem comedat.
AC n. 1003
Arcana Coelestia n. 1003
1003. Quod 'carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedere' sit non profana sanctis commiscere, inde nunc constat profana sanctis nusquam commiscentur per id quod quis sanguinem cum carne comedat; ut quoque clare docet Dominus apud Matthaeum,
Non quod intrat in os, immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem;... quae enim egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur, xv 11, 17-20;
sed in Ecclesia Judaica fuit vetitum quia, ut dictum, per esum sanguinis cum carne tunc repraesentata fuit profanatio in caelo; omnia quae fiebant in Ecclesia ista, vertebantur in caelo in repraesentativa correspondentia, et quidem sanguis in sanctum caeleste; et caro, extra sacrificia, quia significabat cupiditates, ut ostensum, in profanum; ipseque esus utriusque in commixtionem sancti et profani; ideo tunc tam severe interdictum fuit: sed post Adventum Domini cum externa ritus aboliti sunt et sic repraesentativa cessarunt, tunc non talia in caelo amplius vertebantur in repraesentativa correspondentia; nam cum homo internus fit, et de internis instructus, tunc ei externa nihili sunt, novit tunc quid sanctam, nempe quod charitas et fides inde; ex his tunc externa ejus spectantur, nempe quantum charitatis et fidei in Dominum in externis est; quare post Adventum Domini non consideratur homo in caelo ab externis sed ab internis; qui ab externis, est inde quod ei simplicitas, et in simplicitate innocentia et charitas, quae in externis seu in externo ejus cultu, homine nesciente, a Domino insunt.
AC n. 1004
Arcana Coelestia n. 1004
1004. Vers. 5. Et profecto sanguinem vestrum animabus vestris quaeram, e manu omnis ferae quaeram eum, et e manu hominis, e manu viri fratris ejus, quaeram animam hominis. 'Sanguinem vestrum animabus vestris quaerere' significat quod violentia illata charitati se punitura; 'sanguis vester' hic est violentia; 'animae' sunt qui violentiam inferunt: 'e manu omnis ferae' significat ab omni quod apud hominem. violentum: 'e manu hominis' est ab omni ejus voluntario: 'e manu viri fratris' est ab omni ejus intellectuali: 'quaerere animam hominis' est vindicare profanationem.
AC n. 1005
Arcana Coelestia n. 1005
1005. Quod 'sanguinem vestrum animabus vestris quaerere' significet quod violentia illata charitati se punitura, et quod 'sanguis' sit violentia, et 'animae' sint quae violentiam inferunt, constat a praecedentibus et a sequentibus, tum a significatione 'sanguinis' in sensu contrario, et a significatione 'animae' etiam in sensu contrario; ab iis quae praecedunt agitur in versu praecedenti de esu sanguinis, quo significata profanatio, ut ostensum; a sequentibus agitur in versu mox sequenti de effusione sanguinis; quare hic de statu et punitione ejus qui commiscet sancta profanis; a significatione sanguinis in sensu contrario: 'sanguis' in genuino sensu significat caeleste, et respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem, quae ejus caeleste est; at in contrario sensu significat sanguis violentiam illatam charitati, proinde quod contrarium charitati est, ita omne odium, omnem vindictam, omnem crudelitatem, imprimis profanationem ut constare potest ab illis in Verbo locis quae allata sunt n. 374 et 376 a significatione animae in sensu contrario: 'anima' in Verbo significat in genere vitam, ita omnem hominem qui vivit; sed qualis homo tali vita, ita quoque eum hominem qui violentiam infert, quod multis confirmari a Verbo potest, solum nunc per hoc quod apud Mosen,
Qui comederit sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejusquia anima carnis in sanguine illa, et Ego dedi illum super altare ad expiandum super animas vestras, quia sanguis ipse pro anima expiabit, Lev. xvii 10, 11, 14,
ubi 'anima' pro vita in triplici sensu, praeter multoties alibi. Quod violentia illata charitati semet punitura, constabit ab iis quae sequuntur.
AC n. 1006
Arcana Coelestia n. 1006
1006. 'E manu omnis ferae': quod significet ab omni quod apud hominem violentum, constat a significatione 'ferae'; 'fera' in Verbo significat vivum, ut ostensum n. 908, at in contrario sensu 'fera' significat quod instar ferae est, ita quicquid ferinum apud hominem, quod etiam prius ostensum est; quare significat hominem talis vitae, nempe violentum seu qui violentiam infert charitati; nam is instar ferae est: homo est homo ab amore et charitate, at est fera ab odio, vindicta, et crudelitate.
AC n. 1007
Arcana Coelestia n. 1007
1007. 'E manu hominis' quod sit ab omni ejus voluntario, et 'e manu viri fratris' quod sit ab omni ejus intellectuali, constat a significatione 'hominis,' nam essentiale et vita hominis est ejus voluntas, sed qualis voluntas talis homo; et a significatione 'viri fratris,' intellectuale apud hominem vocatur 'vir frater,' quod ostensum prius n. 367; sive intellectuale verum sit, sive intellectuale spurium, sive intellectuale falsum, usque vocatur 'vir frater,' intellectus {1} enim vocatur 'vir,' n. 158, 265, et 'frater' voluntatis, n. 367. Homo et vir frater hic dicitur, ac ita vocatur spurcum voluntarium et spurcum intellectuale, ex causa quia hic de profanatione agitur, cujus mentio et inde repraesentatio non toleratur in caelo sed ilico respuitur, ideo hic tam mites voces, tum quoque verborum hujus versus ambiguus quasi sensus, ut ne vel sciatur in caelo quod talia hic contineantur.
@1 From next line frater voluntatis it seems that intellectus here is genitive.$
AC n. 1008
Arcana Coelestia n. 1008
1008. 'Quaerere animam hominis': quod sit vindicare profanationem, constat ab illis quae in versu praecedente et ab iis quae in hoc versu dicta sunt; agitur enim de esu sanguinis, quo significata est profanatio. Quid profanatio, pauci norunt, et minus quae ejus poena sit in altera vita: profanatio est multiplex; qui prorsus negat veritates fidei, non profanat, sicut gentes quae extra Ecclesiam et extra cognitiones vivunt; sed is profanat qui vera fidei novit, et adhuc magis qui agnoscit, ore fert, praedicat, et persuadet aliis, et tamen in odiis, vindictis, crudelitate, rapinis, et adulteriis vivit, et apud se confirmat talia pluribus quae ex Verbo corradit, pervertendo illa et sic immergendo foedis istis; is est qui profanat; haec sunt quae imprimis mortem homini inferunt; quod mortem inferant, constare potest inde quod in altera vita profana et sancta prorsus separata sint, profana in inferno, et sancta in caelo; cum talis in alteram vitam venit, in unaquavis ejus cogitationis idea, similiter ac in corporis vita, profanis sancta adhaerent, ubi tunc nec unam ideam sancti producere potest quin profanum adhaerens prorsus sicut in clara die conspiciatur; nam talis perceptio idearum alterius in altera vita datur; ita in singulis quae cogitat, exstat profanatio, et quia caelum horret profanationem, non potest aliter quam ut is in infernum detrudatur. [2] Quomodo se ideae habent, vix aliquis novit, putant esse simplex quid; sed in unaquavis idea cogitatationis innumerabilia sunt diversimode conjuncta, ut sit quaedam forma et inde picta imago hominis, quae tota percipitur ut et conspicitur in altera vita; ut solum pro exemplis, cum idea loci obvenit, sive regio sit, sive urbs, sive domus, tunc idea et imago omnium quae usquam ibi patravit, simul prodit, quae omnia spiritus et angeli vident: aut si idea personae contra quem odium habuit, tunc idea omnium quae contra eum cogitavit, locutus est, et egit, simul prodit; similiter se habet cum ideis omnium rerum, quae cum prodeunt, omnia et singula quae de aliqua re concepit et sibi impressit, patent; ut quando idea conjugii, tunc si adulter fuit, omnia spurca et obscena adulterii, etiam cogitationis, prodeunt; similiter omnia quibus adulteria confirmavit sive ex sensualibus, sive ex rationalibus, sive ex Verbo, et quomodo vera Verbi adulteravit et pervertit; [3] et praeterea, idea unius rei influit in ideam alterius et eam inficit, quasi dum pusillum nigri in aquam mittitur, unde aquae volumen obscuratur: quare cognoscitur spiritus a suis ideis, et quod mirum, in unaquavis idea ejus est imago seu effigies ejus, quae dum sistitur spectanda, tam deformis est ut horror sit intueri: inde constare potest qualis status eorum, qui profanant sancta, et qualis imago eorum in altera vita. Sed de illi nusquam dici potest quod profanent sancta, qui simpliciter crediderunt quae in Verbo, etiamsi crediderunt quae non vera sunt; nam in Verbo locutum est secundum apparentias, de quibus videatur n. 589.
AC n. 1009
Arcana Coelestia n. 1009
1009. Vers. 6. Effundens sanguinem hominis in homine sanguis ejus effundetur; quia in imaginem Dei fecit hominem. 'Effundere sanguinem hominis in homine' significat exstinguere charitatem, 'in homine' est apud hominem: 'sanguis ejus effundetur' significat condemnationem ejus: 'quia in imaginem Dei fecit hominem' significat charitatem quae est imago Dei.
AC n. 1010
Arcana Coelestia n. 1010
1010. 'Effundere sanguinem hominis in homine': quod significet exstinguere charitatem, et 'in homine' sit apud hominem, constat es significatione 'sanguinis,' de qua prius, quod sit sanctum charitatis, et ex eo quod dicatur 'sanguis hominis in homine,' hoc est, interna ejus vita, quae non est in eo sed apud eum; nam vita Domini est charitas, quae non est in homine, quia homo est spurcus et profanus, sed apud hominem. Quod 'effundere sanguinem' sit violentiam charitati inferre, constat a locis Verbi, et illis quae prius n. 374 et 376 allata sunt, ubi ostensum quod violentia illata charitati dicatur 'sanguis.' [2] Effundere sanguinem in sensu litterae est occidere, sed in sensu interno est odium habere contra proximum, ut Dominus docet apud Matthaeum,
Audivistis quod veteribus dictum sit, non occides, quisquis occiderit, obnoxius erit judicio: Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio, v 21, 22;
'irasci' hic significat recedere a charitate, de quo videatur prius n. 357, proinde est odium; qui in odio est, non solum nullam charitatem habet, sed etiam violentiam infert charitati, hoc est, 'effundit sanguinem'; in odio est ipsa occisio hominis, quod ex eo manifeste constat quod qui in odio est, nihil plus optet quam ut alter occidatur; et nisi vincula externa impedirent, occideret; quare occisio fratris et effusio sanguinis ejus est odium; et cum odium, est tale in unaquavis idea ejus contra eum. Similiter se res habet cum profanatione; qui profanat Verbum, ut dictum, is veritatem non solum odio habet, sed etiam exstinguit seu necat; quod manifeste constat ab iis qui profanarunt, in altera vita; utcumque externa forma apparuerunt honesti, sapientes, devoti, cum vixerunt in corpore, in altera vita internecino odio habent Dominum et omnia bona amoris et vera fidei, ex causa quia contraria sunt eorum intestinis odiis, rapinis et adulteriis, quae obvelarunt specie sancti, et in sui favorem adulteraverunt. [3] Quod profanatio sit 'sanguis,' praeter ab illis locis quae prius n. 374 adducta sunt, etiam ab hoc apud Mosen constat,
Quisquis e domo Israelis, qui mactaverit bovem, aut agnum, aut capram, in castris, aut qui mactaverit extra castra, et ad ostium tentorii conventus non adduxerit illud ad offerendum munus Jehovae coram habitaculo Jehovae, sanguis reputabitur viro isti; sanguinem effudit, et exscindetur vir iste e medio populi sui, Lev. xvii 3, 4;
'sacrificare {1} alibi quam super altari quod juxta tentorium' repraesentabat profanationem; nam 'sacrificare' erat sanctum, at 'in castris' et 'extra castra' profanum.
@1 sanctificare I.$
AC n. 1011
Arcana Coelestia n. 1011
1011. 'Sanguis ejus effundetur': quod significet condemnationem ejus, constat ex iis quae dicta sunt: ex sensu litterae est, quod effusor sanguinis seu occisor morte puniendus; in sensu autem interno, qui odium habet contra proximum, quod eum condemnet ad mortem, hoc est, ad infernum; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum,
Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, obnoxius erit gehennae ignis, v 22;
exstincta enim charitate homo sibi suoque proprio relinquitur, et non amplius per vincula interna quae sunt conscientiae, sed per vincula externa quae sunt legis et quae ipse sibi facit ut potens et dives sit, regitur a Domino; quibus vinculis relaxatis, ut fit quoque in altera vita, ruit in crudelissima et obscenissima, ita in condemnationem sui. Quod sanguis ejus effundetur qui effuderit sanguinem, est jus talionis antiquis notissimum, secundum quod judicarunt malitias et scelera; ut constat a pluribus locis Verbi; hoc jus trahit originem suam ex lege universali,
Quod proximo non aliud faciendum, quam quod velit ut alii faciant sibi, Matth. vii 12,
tum ex eo, quod ordo omnium in altera vita sit ut ipsum malum se puniat, similiter falsum, sic ut in ipso malo et falso sit poena ejus; et quia talis ordo est quod malum se puniat, seu quod idem, malus incurrat in poenam malo respondentem, ex illo duxerunt etiam antiqui talionis eorum jus; quod hic quoque significatur per id quod 'qui effudit sanguinem, ejus sanguis effundetur,' hoc est, quod in condemnationem irruet.
AC n. 1012
Arcana Coelestia n. 1012
1012. Sensus litteralis verborum 'qui effundit Sanguinem hominis in homine, ejus sanguis effundetur' est quod qui alterius sanguinem, sed in sensu interno non est alterius, sed est charitatem apud se; quare etiam dicitur 'Sanguinem hominis in homine' quandoque cum in sensu litterali agitur de duobus, in sensu interno intelligitur de uno; internus homo est 'homo in homine,' quare quisquis exstinguit charitatem quae est interni hominis, seu ipse internus homo, 'ejus sanguis effundetur,' hoc est, se condemnat.
AC n. 1013
Arcana Coelestia n. 1013
1013. 'Quia in imaginem Dei fecit hominem': quod significet charitatem quae est imago Dei, est consequens; in mox praecedent: actum est de charitate quae significata est per 'sanguinem,' et quod non exstingueretur, significatum est per quod 'non effunderent sanguinem'; hic nunc sequitur quod 'in imaginem Dei fecit hominem,' ex quibus constat quod charitas sit imago Dei. Quid imago Dei, hodie vix aliquis novit; dicunt imaginem Dei deperditam esse in primo homine, quem vocant Adamum, et dicunt in illo fuisse imaginem Dei, quam aiunt fuisse integritatem quandam quam ignorant; integritas quoque fuit, nam per Adamum seu Hominem intelligitur Antiquissima Ecclesia, quae fuit caelestis homo, et perceptionem habuit qualem nulla Ecclesia post illam; quare etiam fuit similitudo Domini; similitudo Domini significat amorem in Ipsum: [2] postquam haec Ecclesia temporis successu periit, tunc Dominus creavit novam, quae non Ecclesia caelestis fuit sed Ecclesia spiritualis; haec fuit non similitudo sed imago Domini; imago significat amorem spiritualem, hoc est, amorem erga proximum seu charitatem, quod quoque prius ostensum est n. 50, 51; quod haec Ecclesia ex amore spirituali seu ex charitate fuerit 'imago Domini,' constat ex hoc versu; et quod ipse charitas sit imago Domini, ex eo quod dicatur 'quia in imaginem Dei fecit hominem,' nempe quod ipsa charitas fecit. Quod charitas sit imago Dei, clarissime constat ex ipsa essentia amoris seu charitatis; similitudinem alicujus facere et imaginem alicujus, nihil potest nisi amor et charitas; essentia amoris et charitatis est ut ex duobus quasi unum faciat; quando unus amat alterum sicut se, et plus quam se, tunc videt unus alterum in se, et se in altero, quod cuivis potest notum esse si modo attendat ad amorem, aut ad eos qui mutuo se amant; unius voluntas est alterius, interius quasi conjuncti sunt, solum corpore ab invicem distincti. [3] Amor in Dominum facit hominem unum cum Domino, hoc est, 'similitudinem'; charitas quoque seu amor erga proximum, sed 'imaginem'; imago non est similitudo sed est ad similitudinem. Hoc 'unum' ex amore oriundum describit Ipse Dominus apud Johannem,
Oro ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint.... Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, xvii 21-23;
hoc unum est unio illa mystica de qua aliqui cogitant, quae unio est per solum amorem: apud eundem,
[Quia] Ego vivo et vos vivetis, in illa die cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis: qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me.... Si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illam, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 19-21, [23];
ex quibus constat quod amor sit qui conjungit, et quod Dominus apud illum mansionem habeat qui amat Ipsum, tum qui amat proximum, nam hoc Domini amor est. [4] Haec unio quae facit similitudinem et imaginem, non ita in genere humano potest conspici sed in caelo, ubi omnes angeli ex amore mutuo quasi unum sunt; unaquaevis societas quae a pluribus consistit, unum quasi hominem constituit; et omnes societates simul, seu universum caelum, unum hominem, qui quoque Maximus Homo appellatur, videatur n. 457 et 550; universum caelum est similitudo Domini, nam Dominus est Omne in omnibus eorum; unaquaevis societas est quoque similitudo; ita unusquisque angelus; angeli caelestes sunt similitudines, angeli spirituales sunt imagines; ex tot similitudinibus Domini quot sunt angeli, consistit caelum, et hoc solum per amorem mutuum, quod unus alterum plus quam semet amet, videatur n. 548 et (x)549; nam ita se res habet: ut commune seu universum caelum sit similitudo, debent partes seu singuli angeli esse similitudines, seu imagines quae ad similitudines; nisi commune ex similibus sui quasi partibus consistit, non est commune quod unum facit. Ex his, ut ab idea, conspici potest quid similitudinem et imaginem Dei facit, nempe quod amor in Dominum et amor erga proximum; consequenter quod omnis homo regeneratus spiritualis ex amore seu charitate, quae a Domino solo, imago Ipsius sit; et qui in charitate a Domino, in integritate est, de qua integritate, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 1014
Arcana Coelestia n. 1014
1014. Vers. 7. Et vos fructificamini et multiplicamini: effundimini in terram, et multiplicamini in ea. 'Fructificamini et multiplicamini' significant hic, ut prius, incrementa boni et veri in interiore homine; 'fructificari' praedicatur de bonis, et 'multiplicari' de veris: 'effundimini in terram, et multiplicamini in ea' significant incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra; 'effundi' praedicatur de bonis, 'multiplicari' de veris.
AC n. 1015
Arcana Coelestia n. 1015
1015. Quod 'fructificamini et multiplicamini' significent incrementa boni et veri in interiore homine, et quod 'fructificari' praedicetur de bonis et 'multiplicari' de veris, constat ab illis quae ostensa sunt prius ad vers. 1 hujus capitis ubi eadem verba: quod haec apud interiorem hominem, constare potest ab illis quae sequuntur ubi iterum dicitur multiplicamini, quae repetitio supervacanea foret quia superflua, si non aliquid peculiare distinctum a priore significaretur; ex quibus, et ab illis quae hactenus dicta sunt, constat quod hic fructificatio et multiplicatio praedicetur de bonis et veris apud terrorem hominem. Interior homo dicitur quia, ut supra ostensum, homo quoad caelestia et spiritualia quae solius Domini sunt, est internus homo; at quoad rationalia est interior seu medius inter internum et externum; et quoad affectiones boni et quoad scientifica memoriae est externus; [2] quod talis homo sit, ostensum est in praemissis hujus capitis n. 978, sed quod hoc nesciat cum in corpore vivit, est quia in corporeis est; inde ne quidem novit quod interiora sint, minus quod ita ordine distincta sint; at si velit reflectere, satis ei constare potest cum in cogitatione abstracta est a corpore et quasi in spiritu suo cogitat. Quod fructificatio et multiplicatio praedicetur de interiore homine seu de rationali, causa est quia operatio interni hominis non sentitur nisi communissime in interiore, nam indefinita singularia sunt quae sistunt unum quoddam commune, et quidem communissimum in ejus interiore homine; quae singularia quam indefinita sunt et quomodo se habent et sistunt communissimum quoddam obscurum, constare potest ab illis quae ostensa prius n. 545.
AC n. 1016
Arcana Coelestia n. 1016
1016. 'Effundimini in terram et multiplicamini in ea': quod significent incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra, et quod 'effundi' praedicetur de bonis, et 'multiplicari' de veris, ex illis quae mox dicta sunt, constat; tum ex significatione 'terrae' quod sit externus homo, de quibus videantur quae dicta et ostensa sunt ad vers. 1 hujus capitis n. 983. [2] Quod effundi in terram, et sic multiplicari in ea dicatur, ita se res habet: apud regeneratum hominem nihil multiplicatur in externo ejus homine, hoc est, nihil boni et veri incrementa capit nisi per charitatis effectum; charitas est quasi calor tempore veris seu aestatis, qui facit ut gramina, herbae et arbores crescant; absque charitate seu calore spirituali nihil crescit, quare hic primum dicitur 'effundimini in terram,' quod praedicatur de bonis quae sunt charitatis, per quae multiplicatio boni et veri; quisque capere potest quomodo hoc se habet; nihil apud hominem crescit et multiplicatur nisi sit aliqua affectio; affectionis jucundum facit ut non solum radicem agat sed etiam crescat; secundum affectionis aspirationem omnia fiunt; [3] quod amat homo, hoc libenter arripit, retinet et custodit; ita omnia quae favent alicui affectioni; quae non favent, ea homo nihil curat, respicit sicut nihil, immo rejicit; sed qualis affectio, talis multiplicatio; apud regeneratum est affectio boni et veri ex charitate a Domino donata, quare quicquid favet affectioni charitatis, hoc arripit, retinet et custodit, et ita confirmat se in bonis et veris; quae significantur per 'effundimini in terram, et multiplicamini.'
AC n. 1017
Arcana Coelestia n. 1017
1017. Quod talis multiplicatio sit qualis affectio, inserviat pro exemplo, qui capit principium quod sola fides salvet si vel nullum opus charitatis facit, hoc est, si vel nullam charitatem habeat, et sic fidem separat a charitate; ex causa non solum principii capti ab infantia, sed etiam quia putat, si quis diceret opera charitatis seu charitatem esse essentiale fidei et sic viveret plus, quod non possit aliter quam meritum ponere in operibus, quod tamen est falsum; ita rejicit charitatem et nihili facit charitatis opera, et solum manet in idea fidei, quae est nulla absque suo essentiali quod est charitas; is dum confirmat apud se principium hoc, nusquam facit ex affectione boni sed ex affectione jucundi quod vivere in licentia cupiditatum possit; et qui inter eos confirmat id multis, is non facit ex affectione veri sed ex gloria sui, ut inde aliis major, doctior et sublimior videatur, et sic inter honoratos et divites elevetur, ita ex jucundo affectionis; quod jucundum facit ut multiplicentur confirmantia, nam ut dictum, qualis affectio, talis multiplicatio. In genere cura principium est falsum, ex eo nusquam nisi falsa consequi possunt, omnia enim conformant se principio; immo, quod scio ab experientia, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi, ii qui se confirmant in talibus principiis de fide sola et in nulla charitate sunt, nihil curant, et quasi non vident, omnia illa quae Dominus de amore et charitate toties locutus est; ut Matth. iii 8, 9; v 7, 43-48; vi 12, 15; vii 1-20; ix 13; xii 33; xiii 8, 23; xviii 21 ad fin.; xix 19; xxii 34-39; xxiv 12, 13; xxv 34, 40, 41, (x)45; Marc. iv 18-20; xi 13, 14, 20; xii 28-34; Luc. iii 8, 9; vi 27-38, 43 ad fin.; vii 47; viii 8, 14, 15; x 25-28; xii 58, 59; xiii 6-9; Joh. iii 19, 21; v 42; xiii 34, 35; xiv 15, 21, 23; xv 1-17; xxi 15-17.
AC n. 1018
Arcana Coelestia n. 1018
1018. Quod hic iterum dicatur 'fructificamini et multiplicamini,' similiter in versu primo hujus capitis, causa est quia hic est clausula; et quod omnia bene successura, ac se fructificatura et multiplicatura, si non faciant ea quae significantur per 'esum sanguinis,' et per 'effusionem sanguinis,' nempe si non charitatem exstinguant per odia et per profanationes.
AC n. 1019
Arcana Coelestia n. 1019
1019. Vers. 8. Et dixit Deus ad Noahum, et ad filios ejus cum illo, dicendo. 'Quod dixerit Deus ad Noahum et ad filios ejus cum illo, dicendo' significant veritatem illarum rerum quae sequuntur de Ecclesia spirituali, quae intelligitur per 'Noahum et filios ejus cum illo.'
AC n. 1020
Arcana Coelestia n. 1020
1020. Quod haec significentur, constare potest ex eo quod omnia quae a primo capite Geneseos usque ad Eberum cap. xi historice concinnata sunt, significent alia quam qualia in littera exstant, et quod historica ibi non sint nisi facta historica secundum morem antiquissimorum; qui cum veritatem rei testatam facerent, dicebant quod 'Jehovah dixit,' hic autem quod 'Deus' quia de Ecclesia spirituali agitur: similiter cum aliquid verum fieret, aut verum factum sit.
AC n. 1021
Arcana Coelestia n. 1021
1021. Quod per 'Noahum et filios ejus cum eo' significetur Ecclesia Antiqua, prius ostensum est, et in sequentibus hujus capitis constabit, quare illis confirmandis immorari non opus est.
AC n. 1022
Arcana Coelestia n. 1022
1022. Vers. 9, 10. Et Ego, ecce Ego, erigo foedus Meum cum vobis, et cum semine vestro post vos. Et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam, et ad omnem feram terrae vobiscum: ab omnibus egredientibus arca, quoad omnem feram terrae. 'Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum' significat Domini praesentiam in charitate: 'cum vobis' significat hominem regeneratum spiritualem: 'et cum semine vestro post vos' significat illos qui e novo creantur: 'cum omni anima viva quae cum vobis' significat in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt: 'ad avem' significat in specie ejus intellectualia: 'ad bestiam' in specie ejus nova voluntaria: 'ad omnem feram terrae' ejus inferiora intellectualia et voluntaria quae inde: 'vobiscum' significat, hic ut prius, quae apud hominem regeneratum spiritualem: 'ab omnibus egredientibus ex arca' significat homines Ecclesiae: 'quoad omnem feram terrae' significat homines extra Ecclesiam.
AC n. 1023
Arcana Coelestia n. 1023
1023. 'Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum': quod significet Domini praesentiam in charitate, constare potest a significatione 'foederis,' de qua n. 666, ubi ostensum, quod foedus significet regenerationem, et quidem conjunctionem Domini cum homine regenerato per amorem; et quod conjugium caeleste sit ipsissimum foedus; proinde conjugium caeleste apud unumquemvis hominem regeneratum: quomodo hoc conjugium seu foedus se habet, prius quoque ostensum est; conjugium caeleste apud hominem Antiquissimae Ecclesiae luit in ejus proprio voluntario; [2] at conjugium caeleste apud hominem Antiquae Ecclesiae factum est in ejus proprio intellectuali; quando enim voluntarium hominis prorsus corruptum factum est, tunc Dominus miraculose separavit proprium ejus intellectuale a proprio isto corrupto voluntario, et in proprio ejus intellectuali formavit novam voluntatem, quae est conscientia, et conscientiae insinuavit charitatem, et charitati innocentiam, ac ita conjunxit se, seu quod idem est, iniit foedus, cum homine. [3] Quantum proprium voluntarium hominis separari potest a proprio hoc intellectuali, tantum Dominus praesens apud eum esse, seu se conjungere aut foedus inire cum eo, potest: tentationes et similia media regenerationis efficiunt ut proprium voluntarium hominis quiescat, sicut nullum fiat et quasi moriatur; quantum hoc, tantum Dominus per conscientiam proprio intellectuali hominis implantatam in charitate operari potest; hoc nunc est quod hic vocatur foedus.
AC n. 1024
Arcana Coelestia n. 1024
1024. Quod 'cum vobis' significet hominem regeneratum spiritualem, constat ex illis quae prius passim dicta sunt; quod nempe 'Noahus et filii ejus' significent Ecclesiam spiritualem quae successit Antiquissimae caelesti; et quia Ecclesiam, significat unumquemvis hominem Ecclesiae, ita hominem regeneratum spiritualem.
AC n. 1025
Arcana Coelestia n. 1025
1025. 'Cum semine vestro post vos': quod significet illos qui e novo creantur, constat a significatione 'seminis,' tum a sequentibus; a significatione 'seminis': semen in sensu litterali significat posteritatem, sed in sensu interno fidem; et quia, ut saepius dictum, nulla fides est nisi ubi charitas, ita est ipsa charitas quae per 'semen' in sensu interno intelligitur: a sequentibus, constat quod non solum agatur de homine qui intra Ecclesiam, sed etiam de homine qui extra Ecclesiam, ita de universo genere humano; ubicumque est charitas, etiam apud gentes remotissimas ab Ecclesia, ibi est semen, nam semen caeleste est charitas nemo enim hominum aliquid boni potest facere a se, sed omne, bonum a Domino; bonum quod faciunt gentes, etiam est a Domino, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod semen De sit fides, ostensum est prius n. 255; per fidem intelligitur ibi et alibi charitas ex qua fides, nam non alia fides, quae fides, datur, quam fide: charitatis; [2] similiter etiam alibi in Verbo ubi semen nominatur, ut ubi semen Abrahami, vel Isaci, vel Jacobi, significatur amor seu charitas 'Abrahamus' enim repraesentavit amorem caelestem, 'Isacus' amorem spiritualem, quae sunt interni hominis, 'Jacobus' eadem sed quae externi hominis; ita, non solum in propheticis sed etiam in historicis historica Verbi in caelo non percipiuntur sed quae per historica significantur; Verbum non solum scriptum est pro homine sed etiam pro angelis; homo cum legit Verbum, et sensum inde non alium quam litteralem capit, tunc angeli non sensum litteralem sed internum ideae materiales, mundanae et corporeae quas homo habet cum legit Verbum, apud angelos fiunt ideae spirituales et caelestes; sicut dum homo legit de Abrahamo, Isaco et Jacobo, tunc angeli nusquam cogitant de Abrahamo, Isaco et Jacobo, sed de illis rebus quae per eos repraesentantur et sic significantur: [3] similiter cum de Noaho, Shemo, Hamo et Japheto, has personas ignorant angeli, nec aliud percipiunt quam. Ecclesiam Antiquam, et angeli interiores ne quidem Ecclesiam, sed istius Ecclesiae fidem, et secundum seriem, statum rerum de quibus agitur: ita quoque cum in Verbo dicitur 'semen,' ut hic de Noaho quod 'foedus erigeretur cum illis, et cum semine illorum post illos, non posteritatem eorum percipiunt, nam Noahus nullus fuit, ita enim appellata Ecclesia Antiqua, sed per 'semen' intelligunt charitatem quae essentiale fidei fuit istius Ecclesiae; similiter ubi in historicis de Abrahamo, Isaco et Jacobo dicitur semen eorum, tunc nusquam intelligunt angeli posteritatem eorum propriam, sed omnes in universo: tam qui intra Ecclesiam quam qui extra, apud quos semen caeleste seu charitas est; immo angeli interiores percipiunt ipsum amorem qui semen caeleste est, abstracte: [4] quod per 'semen' significetur amor: tum omnis cui est amor, constat ab his locis, ubi de Abramo,
Jehovah dixit, Semini tuo dabo terram hanc, Gen. xii 7;
tum,
Omnem terram, quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternum, et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, Gen. xiii 15, 16;
qui in sensu litterae sunt, non aliud capiunt quam quod per semen intelligatur posteritas Abrami, et quod per terram, terra Canaan, eoque magis quia posteritati ejus data est ea terra; sed qui in sensu interno sunt, ut totum caelum, per 'semen Abrami' non aliud percipiunt quam amorem, per 'terram Canaan' nihil aliud quam regnum Domini in caelis et in terris; et quod 'data iis terra,' nihil aliud quam repraesentativum; de quo, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Similiter alibi ubi de Abramo,
Jehovah eduxit eum foras, et dixit, Suspice nunc versus caelum, et numera stellas si potes numerare illas; et dixit ei, Sic erit semen tuum, Gen. xv 5;
hic similiter, 'Abramus' quia repraesentabat amorem seu fidem salvificam, per 'semen ejus' non alia posteritas in sensu interno intelligitur quam omnes in universo qui in amore sunt. [5] Similiter,
Erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te;... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam; eroque illis in Deum:... hoc foedus Meum, quod custodies inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum, Gen. xvii 7, 8, 10;
ubi 'foedus erigere' similiter significat conjunctionem Domini cum hominibus in universo per amorem, qui amor repraesentatus fuit per Abramum; inde constat quid per semen ejus significatur, nempe omnes in universo qui in amore sunt: foedus erat circumcisio de qua hic agitur, per quam nusquam caelum intelligit circumcisionem carnis, sed circumcisionem cordis, quae est eorum qui in amore sunt; circumcisio erat repraesentativum regenerationis per amorem, quod apud Mosen clare explicatur,
Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum, toto corde tuo, et tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. xxx 6;
ex quibus constat quid circumcisio in sensu interno; quare ubicumque dicitur circumcisio, non aliud intelligitur quam amor et charitas, et inde vita. [6] Quod per 'semen Abrahami' omnes in universo significentur quibus amor, constat quoque a Domini verbis ad Abrahamum et ad Isacum; ad Abrahamum, postquam sicut mandatum sacrificare voluit Isacum,
Benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, sicut stellas caelorum, et sicut arenam quae super litore maris, et hereditabit semen tuum portam hostium tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxii 17, 18;
ibi quod per 'semen' intelligantur omnes in universo quibus amor, constat manifeste. [7] Sicut 'Abrahamus,' ut dictum, repraesentavit amorem caelestem, ita 'Isacus' amorem spiritualem, quare per 'semen Isaci' non aliud significatur quam omnis homo, apud quem amor spiritualis seu charitas; de quo haec,
Peregrinare in terra hac, et ero tecum, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et confirmabo juramentum, quod juravi Abrahamo patri tuo, et multiplicari faciam semen tuum sicut stellas caelorum; et dabo semini tuo omnes terras has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxvi 3, 4, 24;
ubi manifeste, quod omnes gentes intelligantur qui in charitate. Amor caelestis per Abrahamum repraesentatus est sicut 'pater' amoris spiritualis per Isacum repraesentati, nam e caelesti nascitur spirituale, ut prius ostensum. [8] Jacobus, quia repraesentabat Ecclesiae externa quae ab internis existunt, ita omnia quae in externo homine, ab amore et charitate oriunda, quare per 'semen ejus' significantur omnes in universo quibus cultus externus in quo internus, et quibus opera charitatis in quibus charitas a Domino; de quo semine ad Jacobum, postquam in somnio viderat scalam,
Ego Jehovah, Deus Abrahami patris tui, et Deus Isaci; terram super qua tu cubas, tibi dabo eam et semini tuo, et erit semen tuum sicut pulvis terrae;... et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo, Gen. xxviii 13, 14; xxxii 13; xlviii 4.
[9] Quod semen non aliud significet, praeter a locis Verbi prius n. 255 adductis, etiam ab his constare potest; apud Esaiam,
Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abraham amici Mei, xli 8;
ibi agitur de regeneratione hominis; ubi Israel et Jacobus, ut multoties, distinguuntur, et per 'Israelem' significatur Ecclesia spiritualis interna, per 'Jacobum' ejusdem externa, utraque vocatur 'semen Abrahami,' hoc est, Ecclesiae caelestis, quia caeleste, spirituale et naturale sibi succedunt: apud Jeremiam,
Ego plantaveram te vitem praestantem totam, semen voluntatis quomodo conversa es Mihi in degeneres vitis alienae? ii 21;
ubi de Ecclesia spirituali, quae 'vitis praestans,' cujus charitas seu fides charitatis appellatur 'semen veritatis': [10] apud eundem,
Sicut non numeratur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis servi Mei, et Levitas ministrantes Mihi, xxxiii 22;
ubi manifeste 'semen' pro semine caelesti; nam per 'Davidem' significatur Dominus; quod semen Davidis non luit sicut exercitus caelorum qui non numeratur, nec sicut arena maris quae non mensuratur, unicuivis notum est: apud eundem,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo avidi germen justum, et regnabit Rex, intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Illius quod vocabunt Illum, Jehovah justitia nostra: quare ecce dies venientes, dictum Jehovae, et non dicent amplius, vivens Jehovah, Qui ascendere fecit filios Israelis e terra Aegypti; sed vivens Jehovah, Qui ascendere fecit, et Qui deduxit semen domus Israelis e terra septentrionis, xxiii (x)58;
ibi prorsus alia significantur quam quae apparent in littera, non per 'Davidem' David, non per 'Jehudam' Judas, nec per 'Israelem' Israel, sed per 'Davidem' Dominus, per 'Jehudam' caeleste, per 'Israelem' spirituale; quare per 'semen Israelis' illi quibus est charitas seu fides charitatis: [11] apud Davidem,
Timentes Jehovam, laudate Ipsum; omne semen Jacobi
glorificate Ipsum; metuite ab Ipso omne semen Israelis, Ps. xxii 24, 25 [A.V. 23, 24];
ibi per 'semen Israelis' nec aliud semen intelligitur quam Ecclesia spiritualis: apud Esaiam,
Stirps ejus erit semen sanctitatis, vi 13;
pro reliquiis, quae sancta, quia Domini: apud eundem,
Educam de Jacobo semen, et ex Jehuda possessorem montium Meorum, et possidebunt illam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9;
ubi de Ecclesia caelesti externa et interna: apud eundem,
Non generabunt in perturbationem; semen benedictorum Jehovae illi, et nati illorum cum illis, lxv 23;
ubi de novis caelis et nova terra, seu de regno Domini, qui ibi, ex amore generati seu regenerati, appellantur 'semen benedictorum Jehovae.'
AC n. 1026
Arcana Coelestia n. 1026
1026. 'Cum omni anima viva quae cum vobis': quod significent in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt, constare potest
ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, tum a significatione vivi; vivum dicitur omne quod vitam accepit a Domino, 'anima viva omne quod apud hominem regeneratum inde vivit; nam secundum vitam quam accipit regeneratus, singula apud eum vivunt, tam ejus rationalia quam ejus affectiones; quae vita in singulis ejus cogitationi et loquelae apparet coram angelis, non ita coram homine.
AC n. 1027
Arcana Coelestia n. 1027
1027. 'Ad avem': quod significet in specie ejus intellectualia constat ab illis quae aliquoties prius de avibus dicta et ostensa sunt ut quae n. 40, 776.
AC n. 1028
Arcana Coelestia n. 1028
1028. 'Ad bestiam': quod significet in specie ejus nova voluntaria constat etiam ab illis quae prius de bestiis et earum significatione dicta et ostensa sunt, ut quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 776.
AC n. 1029
Arcana Coelestia n. 1029
1029. 'Ad omnem feram terrae': quod significet ejus inferior' intellectualia et voluntaria quae inde, constat quoque ab illis qua prius de significatione ferae ostensa sunt: sunt enim apud unum quemvis hominem interiora et exteriora; interiora sunt rationalia qua hic significata sunt per 'avem,' et sunt affectiones quae significata per 'bestiam'; exteriora sunt scientifica et voluptates quae hic per 'feras terrae' significantur. Quod per 'avem, bestiam et feram' non significetur aliqua avis, bestia aut fera, sed quod vivam est apud hominem regeneratum, unusquisque potest scire et concludere ex eo quod foedus iniri a Deo nequeat cum brutis animalibus, nam dicitur 'erigo foedus cum omni anima viva quae cum vobis ad avem, ad bestiam et ad feram terrae vobiscum,' sed cum homine qui quoad ejus interior' et exteriora ita per eas describitur.
AC n. 1030
Arcana Coelestia n. 1030
1030. 'Ab omnibus egredientibus ex arca': quod significet homines Ecclesiae, et 'quoad omnem feram terrae' quod significet hominem extra Ecclesiam, constare potest a serie rerum in sensu interno, nam prius nominata sunt omnia quae egressa sunt ex arca ut omnis anima viva quoad avem, bestiam, et feram terrae, hic iterum dicitur 'ab omnibus egredientibus ex arca quoad feram terrae,' ita fera terrae altera vice nominatur, quae repetitio non foret nisi aliud quid hic intelligebatur; tum etiam sequitur 'et erigo foedus Meum vobiscum,' quod prius etiam dictum; inde constat quod per 'egredientes ex arca' significentur regenerati seu homines Ecclesiae, et per 'feram terrae' omnes in universo qui extra Ecclesiam: [2] fera terrae in Verba significat, quando per illam viva non intelligantur, illa quae viliora sunt et plus aut minus ex ferina natura trahunt, et hoc praedicate ad ea de quibus agitur; cum de iis quae in homine, tunc 'fera terrae' significat inferiora quae externi hominis et quae corporis sunt, ut mox prius in hoc versu, ita viliora; cum de integra societate, quae homo compositus seu persona composita vocatur, tunc 'fera terrae' significat eos qui non Ecclesiae sunt quia viliores; et sic porro praedicate ad id quod est subjectum: ut apud Hosheam,
Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18:
apud Esaiam,
Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20:
apud Ezechielem,
In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6.
AC n. 1031
Arcana Coelestia n. 1031
1031. Vers. 11. Et ergo foedus Meum vobiscum, et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii; et non erit amplius diluvium ad perdendum terram. 'Et erigo foedus Meum vobiscum' significat praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas; seque refert ad 'egredientes ex arca' et ad 'omnem feram terrae,' hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam: 'et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii' significat quod non perituri sicut ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae: 'et non erit amplius diluvium ad perdendum terram' significat quod talis persuasio lethifera et suffocativa non existet.
AC n. 1032
Arcana Coelestia n. 1032
1032. 'Et erigo foedus Meum vobiscum': quod significet praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas, seque referat ad 'egredientes ex arca' et ad 'omnem feram terrae,' hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam, constat ex illis quae mox prius dicta sunt. Quod etiam Dominus foedus ineat, seu per charitatem se conjungat cum illis qui extra Ecclesiam sunt, et vocantur gentes, ita se res habet; homo Ecclesiae putat quod omnes qui extra Ecclesiam, qui gentes vocantur, non salvari possint ex causa quod nullas cognitiones fidei habeant, et ideo ignorent prorsus Dominum, dicentes quod absque fide et absque cognitione Domini, nulla salus; ita omnes qui sunt extra Ecclesiam, damnant; immo multi tales sunt qui in aliqua doctrina sunt, etiam qui in haeresi, quod omnes qui extra sunt, seu omnes qui non sentiunt sicut ii, putent non salvari; cum tamen prorsus aliter se res habet: Dominus misericordiam habet erga omne genus humanum et omnes qui in universo sunt, salvare vult et ad se trahere; misericordia Domini est infinita, nec se finiri
patitur intra paucos illos qui intra Ecclesiam sunt, sed extendit se ad omnes in universo terrarum orbe; quod extra Ecclesiam nati sint et sic in ignorantia fidei, non eorum culpa est, et propterea quod non habent fidem in Dominum quia ignorant Ipsum, nusquam aliquis damnatur: quis usquam dicturus sit qui bene cogitat, quod maxima pars generis humani aeterna morte peritura, quia non nati intra Europam ubi respective pauci sunt? et quis dicturus qui bene cogitat, quod Dominus pateretur tantam multitudinem hominum nasci ut periret morte aeterna? hoc foret contra Divinum et contra misericordiam; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, multo moratiorem vitam vivunt quam qui intra Ecclesiam, et facilius multo amplectuntur verae fidei doctrinam; quod adhuc manifestius constare potest ab animabus in altera vita; [3] ex orbe ita vocato Christiano veniunt omnium pessimi, internecino odio habentes proximum, et internecino Dominum; prae omnibus in universa terrarum orbe adulteri; non autem ita ex ceteris orbis partibus; nam permulti ex his qui idola coluerunt, tali animo sunt ut odia et adulteria horreant, et timeant Christianos quia tales, et quod unumquemvis cruciare velint: immo gentes tales sunt ut cum informantur ab angelis de veris fidei, et quod Dominus regat universum, facile audiant ei facile imbuantur fide, et sic idola sua rejiciant; quare gentes, qui moratam vitam vixerunt, et in charitate mutua inque innocentia, ii in altera vita regenerantur: cum vivant in mundo, apud eos Dominus praesens est in charitate et innocentia, nam nihil charitatis et innocentiae est nisi a Domino: Dominus quoque iis conscientiam recti et boni secundum religiosum eorum donat, et conscientiae illi insinuat innocentiam et charitatem, cumque innocentia et charitas in conscientia tunc facile se patiuntur imbui vero fidei ex bono: Ipse Dominus hoc ita dixit apud Lucam,
Dixit ad Jesum aliquis, Domine, num pauci sunt qui salvantur? Ipse dixit ad eos,... Videbitis Abrahamum, Isacum et Jacobum et omnes prophetas in regno Dei, vos vero ejectos foras: contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione, et a meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi 28-30;
per 'Abrahamum, Isacum et Jacobum' intelliguntur hic omnes qui in amore sunt, ut prius ostensum est.
AC n. 1033
Arcana Coelestia n. 1033
1033. Dictum quod gentes quoque conscientia recti et boni secundum religiosum eorum donentur, quod ita se habet: conscientia in genere est vera, spuria, et falsa; conscientia vera est quae formatur a Domino ex veris fidei, qua cum donatus est homo, timet agere contra vera fidei quia sic contra conscientiam; hanc conscientiam nemo accipere potest qui non in veris fidei est, quare etiam non ita multi in orbe Christiano, quisque enim verum fidei statuit suum dogma; sed usque qui regenerantur, accipiunt conscientiam cum charitatem, nam fundamentale conscientiae est charitas. [2] Conscientia spuria est quae formatur apud gentes ex cultu eorum religioso in quem nati et educati sunt, contra quem agere iis est contra conscientiam; quorum conscientia cum fundata est in charitate, et misericordia, et in oboedientia, tunc tales sunt, ut veram conscientiam in altera vita recipere possint, quam etiam accipiunt; nihil enim prius et potius amant quam verum fidei. [3] Conscientia falsa est quae formatur non ab internis sed ab externis, hoc est, non a charitate, sed ab amore sui et mundi; sunt enim qui sibi videntur contra conscientiam agere cum contra proximum, et quoque tunc videntur sibi intrinsecus angi; sed est ex causa quia sic cogitatione percipiunt suam vitam, suum honorem, suam famam, suas opes, aut suum lucrum, periclitari, et sic ipsum se laedi; aliqui ex hereditario trahunt quandam talem mollitiem cordis, quidam sibi acquirunt, sed est conscientia falsa.
AC n. 1034
Arcana Coelestia n. 1034
1034. Quod 'non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii' significet quod non perituri sint, sicut ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae, constat ab illis quae prius de antediluvianis qui perierunt, dicta sunt, qui sunt qui excisi ab aquis diluvii; ostensum prius est n. 310 quomodo se res habuit, nempe quod Antiquissimae Ecclesiae posteritas ultima talis fuerit ut cum voluntarium eorum, etiam simul intellectuale eorum fuisset corruptum, sic ut apud eos non potuisset intellectuale separari ab eorum voluntario, et in intellectuali formari nova voluntas, nam ita utraque mentis eorum pars cohaerebat: quod quia praevisum, etiam provisum a Domino fuit ut apud hominem separari posset intellectuale ejus a voluntario, et sic renovari: et sic quia provisum, quod talis homo postea non existeret qualis gens ista antediluviana, ideo hic dicitur quod 'non (x)excidetur amplius ulla caro ab aquis diluvii.'
AC n. 1035
Arcana Coelestia n. 1035
1035. 'Et non erit amplius diluvium ad perdendum terram': quod significet quod talis persuasio letifera et suffocativa non amplius existet, constare potest ex significatione diluvii respective ad antediluvianos qui perierunt, de qua prius; tam ex persuasionibus eorum diris, de quibus n. 310, 563, 570, 581, 586, ut et ex illis quae de succedente Ecclesia Noahus appellata; et porro ex sequentibus de arcu iridis.
AC n. 1036
Arcana Coelestia n. 1036
1036. Vers. 12, 13. Et dixit Deus, Hoc signum foederis, quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum: in generationes saeculi. Arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram. 'Et dixit Deus' {1} significat quod ita esset: 'hoc signum foederis' significat indicium praesentiae Domini in charitate: 'quod Ego do inter Me et inter vos' significat conjunctionem Domini cum homine per charitatem: 'et inter omnem animam vivam quae vobiscum' significat, ut prius, omnia quae apud hominem regenerata sunt: 'in generationes saeculi' significat perpetuo omnes qui e novo creantur: 'arcum dedi in nube' significat statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est, 'nubes, significat obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem: 'et erit in signum foederis inter Me et inter terram' significat, ut prius, indicium praesentiae Domini in charitate; 'terra' hic est proprium hominis. Haec omnia spectant hominem regeneratum spiritualem seu Ecclesiam spiritualem.
@1 Jehovah I.$
AC n. 1037
Arcana Coelestia n. 1037
1037. 'Et dixit Deus': quod significet ita esse, prius dictam et ostensum est, nam dicere aut dictum Dei seu Jehovae, significat ita esse: antiquissimi quia historice concinnabant res Ecclesiae, cum affirmare vellent quod ita esset, dicebant, 'dixit Deus,' vel 'dixit Jehovah,' et erat illis formula asseverationis et confirmationis.
AC n. 1038
Arcana Coelestia n. 1038
1038. 'Hoc signum foederis': quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, constat a significatione 'foederis et signi foederis'; quod foedus significet praesentiam Domini in charitate, ostensum est prius cap. vi 18, et supra in hoc capite ad vers. 9. Quod foedus sit praesentia Domini in amore et charitate, constat a natura foederis; omne foedus est conjunctionis causa, ut nempe mutuo vivant in amicitia aut in amore; conjugium inde quoque appellatur foedus: conjunctio Domini cum homine non datur nisi in amore et charitate, nam Dominus est Ipse amor, et misericordia; unumquemvis salvare vult, et vi forti ad caelum, hoc est, ad se attrahere; inde quisque scire et concludere potest quod nusquam aliquis conjungi possit cum Domino nisi per illud quod Ipse est, hoc est, nisi simile faciat, aut unum faciat cum Ipso, hoc est, ut (x)redamet Dominum, et amet proximum sicut se; per haec solum fit conjunctio; haec est ipsissima essentia foederis; quando conjunctio inde, tunc sequitur manifeste quod Dominus praesens sit: ipsa praesentia Domini est quidem apud omnem hominem sed est propior et remotior, prorsus secundum gradus ad amorem et distantiam ab amore. [2] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, seu quod idem est, est praesentia Domini apud hominem in amore et charitate, ipsum foedus appellatur in Verbo 'foedus pacis,' nam 'pax' significat regnum Domini, et regnum Domini consistit in amore mutuo, in quo solo est pax; ut apud Esaiam,
Montes recedent et colles dimovebuntur, et misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit Miserator tuus Jehovah, liv 10;
ubi misericordia, quae est amoris, dicitur 'foedus pacis': apud Ezechielem,
Suscitabo super illos pastorem unum, et pascet illos, servum Meum Davidem; Hic pascet eos, et Hic erit illis in pastorem,... et excidam illis foedus pacis, xxxiv 23, 25;
ubi per 'Davidem' manifeste intelligitur Dominus; Ipsius praesentia apud hominem regeneratum describitur per 'quod pascet eos': [3] apud eundem,
Servus Meus David, rex super illos, et pastor unus erit omnibus illis;... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; et dabo illos, et multiplicari faciam illos, et ponam sanctuarium Meum in medio illorum in aeternum;... et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxvii 24, 26, 27;
ubi similiter Dominus per 'Davidem' intelligitur; amor per 'sanctuarium in medio illorum,' praesentia et conjunctio Domini in amore per quod 'erit illis in Deum,' et illi erunt Ipsi in populum,' quae appellatur 'foedus pacis, et foedus aeternitatis': apud Malachiam,
Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum fuit cum illo, vitarum et pacis, et dedi illa illi timore, et timebit Me, ii 4, 5;
'Levi' in supremo sensu est Dominus, et inde homo cui amor et charitas, quare 'foedus vitarum et pacis cum Levi' est in amore et charitate: apud Mosen ubi de Pinhaso,
[4] Ecce Ego dans illi foedus Meum pacis, et erit illi et semini illius post illum foedus sacerdotii aeterni, Num. xxv 12, 13;
ubi per 'Pinhasum' non intelligitur Pinhasus sed sacerdotium quod per eum repraesentabatur, quod significat amorem et quae amoris sunt, sicut omne sacerdotium istius Ecclesiae; quisque novit quod Pinhaso non fuit sacerdotium aeternum: apud eundem,
Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. vii 9, 12;
ubi manifeste, quod praesentia Domini apud hominem in amore sit 'foedus,' nam dicitur quod sit 'amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta.' [5] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, sequitur quod quoque sit per omnia quae sunt amoris, quae sunt vera fidei et appellantur praecepta; omnia enim praecepta, immo Lex et Prophetae, fundantur in unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum sicut semet, ut constat a Domini verbis, Matth. xxii 34-39, Marc. xii 28-35, quare etiam tabulae super quibus decem praecepta scripta sunt, appellantur 'tabulae foederis': quia foedus aut conjunctio est per amoris leges seu praecepta, etiam fuit per leges societatis in Ecclesia Judaica latas a Domino quae vocantur 'testimonia'; tum quoque per ritus Ecclesiae a Domino mandatos qui vocantur 'statuta'; omnia haec vocantur foederis quia spectant amorem et charitatem: sicut legitur de Joshia rege,
Stetit rex super columna {1}, et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius, et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius ex toto corde, et ex tota anima, ad stabiliendum verba foederis, 2 Reg. xxiii 3.
[6] Ex his nunc constat quid est foedus, et quod foedus sit internum, nam conjunctio Domini cum homine fit per interna, nusquam per externa separata ab internis; externa sunt modo typi et repraesentativa internorum, sicut actio hominis est typus repraesentativus ejus cogitationis et voluntatis, et sicut opus charitatis est typus repraesentativus charitatis quae intus in animo et mente; ita omnes ritus Ecclesiae Judaicae erant typi repraesentativi Domini, proinde amoris et charitatis et omnium quae inde; quare per interna hominis fit foedus et conjunctio; externa sunt modo signa foederis, sicut etiam appellantur; quod per interna fiat foedus aut conjunctio, constat manifeste; ut apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum,.... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum;... sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos,... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, xxxi 31-33;
ubi de nova Ecclesia; clare dicitur quod ipsissimum foedus sit per interna, et quidem in conscientia cui inscribitur lex, quae omnis est amoris, ut dictum. [7] Quod externa non sint foedus nisi iis interna adjuncta sint, et sic unam eandemque causam per unionem agant, sed quod sint 'signa foederis,' ut per illa sicut per typos repraesentativos recordarentur Domini, constat ex eo quod sabbatum et circumcisio vocentur 'signa foederis'; quod sabbatum, apud Mosen,
Custodient filii Israelis sabbatum, ad faciendum sabbatum, in generationes suas, foedus aeternum; inter Me et inter filios Israelis signum hoc in aeternum, Exod. xxxi 16, 17;
et quod circumcisio, apud eundem,
Hoc foedus Meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidi vobis omnem masculum: et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos, Gen. xvii 10, 11.
Sanguis inde quoque appellatur 'sanguis foederis', Exod. xxiv 7, 8. [8] Externi ritus cumprimis inde dicti sunt signa foederis ut ex illis recordarentur interiorum, hoc est, illarum rerum quas significabant; omnes ritus Ecclesiae Judaicae non aliud erant; quare etiam illa appellabantur signa, quae suppeditarent illis recordationem interiorum, sicut quod primarium praeceptum alligarent super manu et ad frontalia, ut apud Mosen,
Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis:... et alligabis haec verba in signum super manu tua, et erunt in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 5, 8; xi 13, 18;
ubi 'manus' significat voluntatem quia potentiam, nam potentia est voluntatis, 'frontalia inter oculos' (x)significant intellectum, ita signum recordationem primarii praecepti, seu legis in summa, ut continue sit in voluntate et continue in cogitatione, hoc est, ut sit praesentia Domini et amoris in omni voluntate et in omni cogitatione; talis est praesentia Domini et ab Ipso amoris mutui apud angelos, de qua continua praesentia, qualis sit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Similiter hic, quod dicatur 'hoc signum foederis, quod ego do inter Me et inter vos, arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram' significat signum non aliud quam indicium praesentiae Domini in charitate, ita recordationem apud hominem: sed quomodo inde, seu ex arcu in nube, indicium et recordatio, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.
@1 Heb. [ ] ('ammud)='column,' but also 'platform.'$
AC n. 1039
Arcana Coelestia n. 1039
1039. 'Quod Ego do inter Me et inter vos': quod significet conjunctionem Domini cum homine per charitatem, constat ab illis quae nunc de foedere et signo foederis dicta sunt: 'foedus' enim est praesentia Domini in charitate, 'inter Me et inter vos' est conjunctio inde, 'dare' est facere ut sit.
AC n. 1040
Arcana Coelestia n. 1040
1040. 'Et inter omnem animam vivam quae vobiscum': quod significet omnia quae apud hominem regenerata sunt, constat ex significatione 'animae vivae,' de qua supra ad vers. 10. 'Anima' enim in Verbo significat, ut dictum, omnem vitam, tam hominis internam quam externam, etiam animalium ex eo quod significent illa quae in homine; sed proprie 'anima viva' est quod vitam accipit a Domino, hoc est, quod regeneratum est, quia hoc solum vivit; et quia 'anima' significat vitam tam internam quam externam apud hominem, 'anima viva' significat in uno complexu omnia quae apud hominem regenerata sunt: apud hominem sunt voluntaria et sunt intellectualia, inter se distinctissima, omnia et singula quae inde, apud hominem vivum, 'viva' sunt: ita enim se res habet, qualis est homo talia sunt omnia et singula apud eum; ipsa vita communis est in singulis, nam a singulis, ut a suis particularibus, est commune, aliter nusquam aliquod commune
existit, nam commune dicitur quia a particularibus existit; [2] quare qualis est hominis vita in communi, talis est ejus vita in singularibus, immo in singularissimis ejus conatus et intentionis seu voluntatis, et in singularissimis ejus cogitationis, sic ut non dari queat minimum ideae in quo non similis vita est; ut qui fastuosus est, in ejus singulis conaminibus voluntatis, et in ejus singulis ideis cogitationis, est fastuosum; qui avarus est, est avarum similiter; qui odio habet proximum, similiter; sicut qui stupidus, in singulis ejus voluntatis et in singulis ejus cogitationis, est stupidum; et qui insanus, est insanum; quia talis est homo, ideo in altera vita ex solum unica idea cogitationis ejus noscitur qualis est; [3] cum homo regeneratus est, tunc omnia et singula apud hominem regenerata sunt; hoc est, vitam habent, et quidem tantum vitae quantum separari potuit ejus proprium voluntarium, quod spurcum et mortuum est, a novo voluntario et intellectuali quod accepit a Domino; quare hic quia de regenerato agitur, 'anima viva' significat omnia quae apud hominem regenerata sunt; quae in communi sunt ejus intellectualia et voluntaria, tam interiora quam exteriora, quae supra vers. 10 expressa sunt per 'avem, et bestiam, et per feram terrae,' nam dicitur 'erigo foedus Meum cum omni anima viva, ad avem, ad bestiam, et ad feram terrae.'
AC n. 1041
Arcana Coelestia n. 1041
1041. 'In generationes saeculi': quod significet perpetuo omnes qui e novo creantur, constat a significatione 'generationum saeculi'; 'generationes' sunt posteritates, quae a prioribus, ut a suis parentibus, sunt; 'saeculum' est perpetuum; hic agitur de illis quae regenerata sunt, quare per regenerationes saeculi intelliguntur illi qui inde perpetuo regenerantur, hoc est, qui e novo creantur; omnia in sensu interno se habent praedicate ad illa de quibus agitur.
AC n. 1042
Arcana Coelestia n. 1042
1042. 'Arcum Meum dedi in nube': quod significet statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est: quisque mirari potest quod arcus in nube seu iris in Verbo accipiatur pro signo foederis, cum iris non aliud sit quam quoddam exsurgens ex modificatione radiorum lucis a sole tunc in guttis aquae pluviae, nec aliud quam naturale quoddam, nec sicut alia signa foederis in Ecclesia, de quibus mox prius: sed quod 'arcus in nube' repraesentet regenerationem, et significet statum hominis regenerati spiritualis, non alicui notum esse potest nisi cui datum videre et inde scire quomodo se res habet. Angeli spirituales, qui omnes fuerunt homines Ecclesiae spiritualis regenerati, in altera vita cum sistuntur conspiciendi ita, apparet circum caput sicut arcus iridis; sed irides quae apparent, se habent prorsus secundum statum eorum, inde etiam cognoscuntur in caelo et in mundo spirituum quales sunt: quod instar iridis appareat, causa est quod naturalia eorum correspondentia spiritualibus talem speciem sistant; est modificatio lucis spiritualis a Domino, in eorum naturalibus; hi angeli sunt qui dicuntur 'regenerati aqua et spiritu,' angeli vero caelestes 'regenerati igne.' In naturalibus ita se habet: [2] ut color existat, debet esse quoddam obscurum et niveum, seu nigrum et album, in quae cum radii lucis ex sole incidunt, secundum variam temperaturam obscuri et nivei, seu nigri et albi, ex modificatione radiorum lucis influentium, existunt colores, quorum quidam magis aut minus trahunt ex obscuro et nigro, quidam magis aut minus ex niveo seu albo, inde diversitas eorum; comparative se habet res in spiritualibus; ibi 'obscurum' est proprium intellectuale seu falsum. et 'nigrum' est proprium voluntarium hominis seu malum, quod absorbet et exstinguit radios lucis; at 'niveum et album' est verum et bonum quod homo putat facere ex semet, quod reflectit et rejicit a se radios lucis; radii lucis qui in illa incidunt et illa quasi modificant, sunt a Domino, ut a sole sapientiae et intelligentiae, nam radii lucis spiritualis non alii sunt nec aliunde: quia naturalia correspondent spiritualibus, inde est cum circa hominem regeneratum spiritualem in altera vita sistatur ita videndum, quod appareat simile arcui in nube, qui arcus est repraesentatio spiritualium in ejus naturalibus: apud hominem regeneratum spiritualem est proprium intellectuale, cui Dominus insinuat innocentiam, charitatem et misericordiam; secundum receptionem horum honorum ab homine, apparet ejus iris, cum sistitur videnda, eo pulchrior quo magis proprium voluntarium hominis remotum, subactum, et in obsequium redactum est. [3] Prophetis cum in visione Dei fuerant, apparuit quoque arcus sicut qui in nube, ut Ezechieli,
Supra expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et {1} super similitudine throni,' similitudo tanquam aspectus Hominis super illo superius: et vidi sicut speciem prunae {2} coruscantis secundum aspectum ignis, intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et supra; et ab aspectu lumborum Ipsius et infra, vidi tanquam aspectum ignis cui splendor circumcirca, sicut aspectus arcus cum sit in nube in die pluviae, sic aspectus splendoris circumcirca; hic aspectus similitudinis Gloriae Jehovae, i 26-28;
cuivis constare potest quod Dominus ita visus, et tunc per Ipsum repraesentatum caelum, nam Ipse est caelum, hoc est, Omne in omnibus caeli; Ipse est 'Homo' de quo ibi, 'thronus' est caelum, 'pruna coruscans secundum aspectum ignis a lumbis supra' est caeleste amoris, 'ignis splendor circumcirca a lumbis infra sicut arcus in nube' est caeleste spirituale; ita caelum caeleste seu caelestium angelorum repraesentatum a lumbis supra, et caelum spirituale seu spiritualium angelorum a lumbis infra; quae enim infra sunt a lumbis usque per pedes ad plantas, in Maximo Homine significant naturalia: inde quoque constat quod naturalia hominis ita illustrata per lucem spiritualem a Domino, instar 'arcus in nube' appareant. Apparuit etiam Johanni, de quibus in Apoc. iv 2, 3; x 1.
@1 I o, probably a printer's slip from repetition of throni.$
@2 Sch. has only prunae, A.V. and R. V. 'amber,' but 'or electrum' in m. The Heb. [ ] (hashmal) means 'polished brass,' possibly a mixture of brass and gold, see Rev. i 15.$
AC n. 1043
Arcana Coelestia n. 1043
1043. Quod 'nubes' significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem, constare potest ex illis quae de arcu nunc dicta sunt; arcus eram seu color arcus nusquam existit nisi in nube; ipsum obscurum, ut dictum, per quod fulgurant radii solis, est quod vertitur in colores, ita quale obscurum quod a fulgure radiorum perstringitur, talis color: similiter se habet apud hominem spiritualem; obscurum apud eum quod hic vocatur 'nubes,' est falsum, quod idem est ac proprium ejus intellectuale, cui proprio cum insinuatur innocentia, charitas et misericordia a Domino, tunc non amplius apparet haec nubes ut falsum sed ut apparens veri una cum vero ex Domino, inde instar arcus colorati; est modificatio quaedam spiritualis quae nusquam describi potest, quae nisi percipiatur ab homine per colores et eorum nativitates, non scio an queat ad captum exponi. [2] Qualis haec nubes est apud hominem regeneratum, constare potest a statu ejus ante regenerationem; homo regeneratur per illa quae putat esse vera fidei; quisque putat suum dogma esse verum, inde conscientiam accipit, quare postquam accepit conscientiam, contra illa agere quae ei impressa sunt quod sint vera fidei, ei est contra conscientiam; talis est unus quisque regeneratus, nam regenerantur a Domino multi quocumque dogmate; et cum regenerati sunt, non tunc aliquam revelationem immediatam accipiunt nisi quae illis insinuantur per Verbum et praedicationem Verbi; sed quia charitatem accipiunt, Dominus per charitatem operatur in eorum nubem, inde exsurgit lux, sicut dum sol perstringit nubem, quae inde lucidior fit et variegatur coloribus; ita quoque in nube existit similitudo arcus; quo itaque nubes tenuior est, hoc est, quo a pluribus veris fidei intermixtis consistit, eo pulchrior est arcus; at quo nubes haec densior est, hoc est, a paucioribus veris fidei consistit, eo impulchrior arcus; innocentia multum pulchritudinis adjicit, est quasi inde splendor vivus in coloribus. [3] Omnes apparentiae veri sunt 'nubes' in quibus homo est cum in sensu litterae Verbi, nam in Verbo secundum apparentias locutum est, at cum simpliciter credit Verbo tametsi in apparentiis manet, et charitatem habet, haec nubes respective tenuis est; in hac nube formatur a Domino conscientia apud hominem intra Ecclesiam. Omnes ignorantiae veri etiam sunt 'nubes' in quibus homo est cum non scit quid verum fidei, in genere cum non scit quid Verbum, et adhuc magis cum non audivit de Domino; in hac 'nube' formati a Domino conscientia apud hominem extra Ecclesiam; nam in ipsa ignorantia potest esse innocentia, et sic charitas. Omnes falsitates etiam sunt 'nubes,' sed hae nubes sunt tenebrae, quae apud eos qui vel habent conscientiam falsam, de qua prius, vel apud eos qui habent nullam. Hae sunt in genere qualitates nubium; quod quantitatem attinet, tantae nubes apud hominem sunt et tam densae, ut si nosse miraretur quod usquam possent per eam transparere radii lucis Domino, et quod posset homo regenerari; qui minimum nubis se habere putat, quandoque perplurimum habet, et qui perplurimum nubis credit se habere, is minus habet. [4] Tales nubes sunt apud hominem spiritualem, sed apud hominem caelestem non tantae sunt, quia amor in Dominum est, qui ejus parti voluntariae implantatus, et ideo quoque non conscientiam sicut homo spiritualis, sed perceptionem boni et inde veri a Domino accipit. Cum voluntarium hominis tale est ut recipere possit radios flammae caelestis, tunc inde intellectuale ejus illustratur et ex amore novit et percipit omnia quae sunt vera fidei; voluntarium ejus tunc est instar exigui solis e quo radii in partem ejus intellectualem; talis fuit homo Antiquissimae Ecclesiae. Ast cum voluntarium hominis prorsus corruptum est et infernale, et ideo nova voluntas quae est conscientia, formatur in parte ejus intellectuali ut factum apud hominem Antiquae Ecclesiae et fit apud omnem hominem regeneratum Ecclesiae spiritualis, tunc densa nubes es nam discere debet quid verum et bonum est, nec percipere potest num sit; et tunc quoque continue influit falsum quod est obscurum nubis, a parte ejus nigra voluntaria seu per eam ab inferno; quae causa est quod pars intellectualis nusquam illustrari possit apud hominem spiritualem sicut apud hominem caelestem; inde est quo 'nubes' hic significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem.
AC n. 1044
Arcana Coelestia n. 1044
1044. 'Et erit in signum foederis inter Me et inter terram quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, et quo 'terra' hic sit proprium hominis, constat ab illis quae prius dicta sunt et quod 'terra' significet proprium hominis, constat ex sensu interno ipsaque serie rerum; prius enim dictum 'hoc signum foederis inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum quibus significatum quicquid regeneratum est; hic autem aliter, 'erit in signum foederis inter Me et inter terram,' inde, ut et ex repetitione 'signi foederis,' patet quod hic significetur aliud, et quidem quod 'terra' id quod non regeneratum est et quod non regenerari potest, [2] quod est proprium voluntarium hominis. Homo enim regeneratus quoad partem intellectualem est Domini, sed quoad partem voluntariam suam est sui, quae binae partes in homine spirituali sunt oppositae; sed pars voluntaria hominis tametsi opposita est, usque tamen non potest non adesse; omne enim obscurum in parte ejus intellectuali, seu omnis densitas ejus nubis, est inde, continue inde influit, et quantum influit tantum densatur nubes in parte intellectuali, at quantam removetur tantum attenuatur nubes; inde est quod per 'terram' hic significetur proprium hominis; quod per terram significetur corporeum hominis praeter multa alia, prius ostensum est: [3] se habet hoc sicut bini qui prius amicitiae foedere conjuncti sunt, ut fuit voluntas et intellectus apud hominem Antiquissimae Ecclesiae; cum amicitia rupta, et inimicitia orta, ut factum cum homo corrupit prorsus voluntarium suum, cum iterum foedus initur, tunc sistitur pars inimica coram sicut cum ea foedus, sed non est foedus cura ea quia prorsus opposita et contraria, sed cum illo quod inde influit, ut dictum, hoc est, cum proprio intellectuali; signum seu indicium foederis hoc est, ut quantum praesentiae Domini in proprio intellectuali tantum removebitur proprium voluntarium; se habent haec prorsus sicut caelum et infernum; hominis regenerati pars intellectualis, ex charitate in qua Dominus est praesens, est caelum, ejus pars voluntaria est infernum; quantum Dominus est praesens in caelo, tantum removetur infernum; ex se enim homo est in inferno, ex Domino est in caelo, et continue homo elevatur ab inferno in caelum, et quantum elevatur tantum removetur ejus infernum: signum ergo seu indicium quod Dominus sit praesens, est quod voluntarium hominis removeatur, quod ut removeri possit, fit per tentationes, et per plura alia media regenerationis.
AC n. 1045
Arcana Coelestia n. 1045
1045. Haec quae nunc allata sunt, spectant hominem regeneratum spiritualem seu Ecclesiam spiritualem; quae nunc sequuntur, spectant omnem hominem in genere; dein hominem qui regenerari potest in specie.
AC n. 1046
Arcana Coelestia n. 1046
1046. Vers. 14, 15. Et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube. Et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne; et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem. 'Et erit in obnubilando Me nube super terram' significat quando propter proprium voluntarium hominis non apparet fides charitatis: 'et videtur arcus in nube' significat quando usque homo talis est ut regenerari queat: 'et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos' significat misericordiam Domini in specie erga regeneratos et qui regenerari possunt: 'et inter omnem animam vivam in omni carne' significat universum genus humanum: 'et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem' significat quod intellectuale ejus non amplius talem Persuasionem imbuere poterit ut pereat sicut posteritas Ecclesiae Antiquissimae. Haec spectant omnem hominem in genere.
AC n. 1047
Arcana Coelestia n. 1047
1047. 'Et erit in obnubilando Me nube super terram': quod significet quando propter proprium voluntarium hominis non apparet fides charitatis, constat ex illis quae mox supra dicta sunt de 'terra seu proprio voluntario hominis, quod nempe tale sit ut continue infundat in partem intellectualem hominis obscurum seu falsum quod est 'obnubilatio'; omnis falsitas est inde; quod satis manifeste constare potest ex eo quod amores sui et mundi qui sunt voluntatis hominis, non sint nisi odia, nam quantum quis semet amat tantum odit proximum; qui amores quia ita contrarii sunt amori caelesti: non potest quin continuo inde influant talia quae contraria sunt amori mutuo, quae omnia in parte intellectuali sunt falsitates, inde ejus omne obscurum et tenebrosum; falsum 'obnubilat' verum prorsus sicut obscura nubes lucem solis; et quia falsum et verum non possunt simul esse, sicut non tenebrae et lux; inde manifeste sequitur quod unum discedat veniente altero; et quia hoc per vices fit, ideo hic dicitur, 'in obnubilando nube terram,' hoc est, quando per proprium voluntarium non apparet fides charitatis, seu verum et inde bonum, minus bonum et inde verum.
AC n. 1048
Arcana Coelestia n. 1048
1048. 'Et videtur arcus in nube': quod significet quando usque homo talis est ut regenerari queat, constat a significatione 'arcus in nube' qui est signum seu indicium regenerationis, ut prius est dictum; cum arcu in nube ita porro se habet: homo seu anima post mortem corporis, qualis est, ilico noscitur a 'Domino ab aeterno, et qualis futura in aeternum; ab angelis percipitur ilico ad primum adventum qualis est; est sphaera quaedam quae quasi exhalat ab indole ejus seu a singulis quae apud eum, quae sphaera, quod mirabile, talis est ut inde percipiatur qua fide sit, qua charitate; haec sphaera est quae cum Domino ita beneplacet, fit visualis per arcum; de qua sphaera, ex Divina Domini Misericordia, iri sequentibus: inde constare potest quid significatur hic per 'arcum cum videtur in nube,' quod nempe cum homo talis est ut regenerari queat.
AC n. 1049
Arcana Coelestia n. 1049
1049. 'Et recordabor foederis Mei quod inter Me et inter vos': quod significet misericordiam Domini in specie erga regeneratos et qui regenerari possunt, etiam inde sequitur, nam 'recordari' apud Dominum est misereri; recordari non praedicari potest de Domino, quia ab aeterno omnia et singula novit, sed misereri, quia novit quod homo talis sit, nempe, ut dictum, quod proprium ejus sit infernale et quod sit ipsum ejus infernum, nam per proprium suum voluntarium communicat cum inferno, quod inde et ex se tale est ut nihil plus et potius cupiat quam in infernum se praecipitare, nec contentus est eo sed cupit omnes in universo {1}; homo quia ex se talis diabolus est, et Dominus hoc novit, sequitur quod 'recordari foederis' non aliud sit quam misereri, et per Divina media regenerare et ad caelum vi forti, quantum talis est homo ut possit, attrahere.
@1 Perhaps printer omitted words such as secum praecipitare.$
AC n. 1050
Arcana Coelestia n. 1050
1050. 'Et inter omnem animam vivam in omni carne': quod significet universum genus humanum, constat a significatione 'animae vivae in omni carne': omnis homo 'anima viva' dicitur ex vivo quod apud eum; nusquam aliquis homo vivere potest, minus ut homo, si non vivum quid apud se habeat, hoc est, nisi habeat aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae, aut inde aliquid simile vel aemulum; hoc innocentiae, charitatis et misericordiae accipit homo a Domino cum infans est et cum in aetate puerili, ut constare potest a statu infantum, tUm quoque a statu pueritiae; quod homo tunc accipit, conservatur apud hominem; quae conservantur, vocantur in Verbo 'reliquiae,' quae solius Domini sunt apud hominem; haec quae conservantur, sunt quae faciunt ut homo dum ad adultam aetatem venit, possit esse homo; de quibus reliquiis videantur quae n. 468, 530, 560-563, 576. [2] Quod status innocentiae, charitatis et misericordiae quos homo habuit in infantia et in annis pueritiae, faciant quod homo possit esse homo, constat manifeste ex eo quod homo in nullum exercitium vitae sicut bruta animalia nascatur, sed quod omnia et singula addiscat; et quae addiscit, quod ea ex exercitio tunc trahant habitum et sicut naturam; ne quidem ambulare potest homo nisi addiscat, nec loqui, ita in reliquis omnibus; haec per usum fiunt ei quasi naturalia; ita se habet cum statu innocentiae, charitatis et misericordiae quibus similiter imbuitur ab infantia, qui status nisi adsint apud hominem, foret multo vili bruto; sed hi status sunt quos homo non addiscit, sed dono acci: a Domino, et quos apud eum Dominus conservat; suntque illi, et una cum veris fidei, qui appellantur reliquiae, et sunt solius Domini quantum homo in adulta aetate hos status exstinguit, tantum mortuus fit: cum regeneratur homo, sunt hi status principia regenerationis et in hos inducitur, nam Dominus per reliquias, ut prius dictum operatur. [3] Hae reliquiae apud unumquemvis hominem sunt quae vocantur hic 'anima viva in omni carne': quod 'omnis caro' significet unumquemvis hominem ac ita universum genus humanum, consta potest a significatione carnis passim in Verbo, videantur quae ostensa n. 574; ut apud Matthaeum,
Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro xxiv 22; Marc. xiii 20:
apud Johannem,
Jesus dixit, Pater... glorifica Filium Tuum,... sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, xvii [1,] 2:
apud Esaiam,
Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro, xl 5:
apud eundem,
Cognoscent omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, xlix 26.
AC n. 1051
Arcana Coelestia n. 1051
1051. Quod 'non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem' significet quod intellectuale ejus non amplius tale: persuasionem imbuere poterit ut pereat sicut posteritas ultima Ecclesiae Antiquissimae, constare potest ab illis quae saepius prius de aquis diluvii dicta et ostensa sunt, tum quae de antediluvianis qui perierunt quod nempe apud eos non solum voluntarium fuerit deperditum et infernale factum, sed etiam intellectuale, sic ut non potuerint regenerari hoc est, nova aliqua voluntas in parte eorum intellectuali formari.
AC n. 1052
Arcana Coelestia n. 1052
1052. Vers. 16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum, et inter omnem animam vivam omni carne, quae super terra. 'Et erit arcus in nube' significat statum ejus: 'et video eum' significat quod talis sit ut regenerari possit: 'ad recordandum foederis aeterni' significat ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate: 'inter Deum, et inter omnem anima: vivam in omni carne, quae super terra' significat unumquemvis hominem, apud quem hoc dari potest. Haec spectant hominem qui regenerari potest in specie.
AC n. 1053
Arcana Coelestia n. 1053
1053. 'Et erit arcus in nube': quod significet statum ejus, constat ex illis quae prius de arcu in nube dicta et ostensa sunt, quod nempe homo aut anima in altera vita cognoscatur ex sphaera ejus apud angelos; et quod sphaera quoties Domino beneplacet, repraesentetur per colores quales sunt arcus, diversimode secundum cujusvis statum, respective ad fidem in Dominum, ita respective ad bona et vera fidei: in altera vita sistuntur videndi colores qui ex nitore et splendore immensum superant pulchritudinem colorum qui oculis in terra videntur; unusquisque color aliquid caeleste et spirituale repraesentat; [2] colores illi sunt ex luce quae in caelo, et variegatione lucis spiritualis, ut dictum supra; vivunt enim angeli in tanta luce ut lux mundi respective nihili sit; lux caeli in qua vivunt angeli, ad lucem mundi se habet respective sicut lumen solis meridiani ad lumen candelae, quod exstinguitur et nullum fit oriente sole: est in caelo lux caelestis et est lux spiritualis; lux caelestis, ut comparative loquar, est sicut lux solis, at lux spiritualis est sicut lux lunae, sed cum omni differentia secundum statum angeli recipientis lucem; similiter se habent colores quia ex luce inde. Ipse Dominus est caelo angelorum caelestium Sol, et caelo angelorum spiritualium Luna: haec incredibilia sunt iis qui nullum conceptum de vita quam animae vivunt post mortem, habent, sed usque verissima.
AC n. 1054
Arcana Coelestia n. 1054
1054. Quod 'video eum' significet quod talis sit ut regenerari possit, constat ex eo quod 'videre aliquem,' cum praedicatur de Domino, sit nosse qualis est; Dominus enim omnes ab aeterno novit, nec opus habet videre qualis est; cum talis ut regenerari possit, tunc praedicatur de Domino quod 'videat aliquem,' sicut etiam quod 'faciem attollat super aliquem': cum autem non regenerari potest, tunc non praedicatur quod Dominus videat, sicut quod nec attollat faciem, sed praedicatur quod 'avertat oculos seu faciem,' tametsi Dominus non est Qui avertit sed homo: inde est, ubi prius actum est de Universo genere humano, in quo plures sunt qui non regenerari possunt, quod non dictum sit, 'cum video arcum in nube' sed 'cum videtur arcus in nube,' vers. 14; videre se similiter habet ac recordari apud Dominum, quod significat in sensu interno misereri, de quo supra n. 840, 1049; videantur quae prius n. 626.
AC n. 1055
Arcana Coelestia n. 1055
1055. 'Ad recordandum foederis aeterni': quod significet ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate, constat ex illis quae de significatione foederis supra dicta et ostensa sunt, quod nempe nullum aliud foedus aeternum sit quam amor in Dominum et amor erga proximum; hoc aeternum est quia ab aeterno in aeternum universum caelum fundatum est in amore, immo universa natura, nam in natura nihil quicquam datur ubi aliqua unio et conjunctio, quod non originem trahat ab amore, sive animatum sit sive non animatum, omne enim naturale existit a spirituali, et spirituale caelesti, ut supra dictum; inde omnibus et singulis amor implantari est, aut instar amoris; solum apud hominem non est amor se contrarium, quia homo ordinem naturae in se destruxit; at cur regenerari potest seu iterum restitui ordini, et accipere amorem mutuum, tunc est foedus seu conjunctio per charitatem, de qua tu agitur.
AC n. 1056
Arcana Coelestia n. 1056
1056. 'Inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra': quod significet apud unumquemvis hominem apud quem hoc dari potest, constat ex illis quae dicta sunt, quo nempe de illis agatur qui regenerari possunt, quare 'anima viva in omni carne' non alios significat.
AC n. 1057
Arcana Coelestia n. 1057
1057. Vers. 17. Et dixit Deus ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra. 'Dixit Deus ad Noahum' significat quod hoc sciret Ecclesia: 'hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra' significat quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam.
AC n. 1058
Arcana Coelestia n. 1058
1058. Quod 'dixit Deus ad Noahum' significet quod hoc scire Ecclesia, constat ex serie rerum, quae non patet nisi a sensu interno in quo haec ita cohaerent; primum actum est de homine regenerat spirituali intra Ecclesiam; secundo, de omni homine in universo; tertio, de omni homine qui regenerari potest; hic est clausula, quod nempe hoc sciret Ecclesia; quod 'Noahus' sit Ecclesia, prius ostensum est, et quidem hic, quod sit Ecclesia spiritualis in genere, quia solus Noahus nominatur; quid sciret nunc sequitur.
AC n. 1059
Arcana Coelestia n. 1059
1059. Quod 'hoc signum foederis quod Ego erigo inter Me, e inter omnem carnem, quae super terra' significet quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam, constat significatione 'omnis carnis,' quod sit omnis homo, proinde universum genus humanum; quod sit universum genus humanum, tam quod intra Ecclesiam quam quod extra Ecclesiam, constat non solum ex eo quod dicatur 'omnis caro' sed etiam quod non dicatur, ut prius, 'anima viva in omni carne'; manifestius etiam redditur per illud quod adjiciatur 'quae super terra.' [2] Quod Dominus apud illos qui extra Ecclesiam, et gentes vocantur, aeque in charitate praesens sit ac apud illos qui intra Ecclesiam, supra dictum videas n. 932, 1032, immo praesentior; causa est quod tanta nubes in parte eorum intellectuali non sit quanta in communi apud ita vocatos Christianos; gentes enim ignorant Verbum nec sciunt quid Dominus, proinde non sciunt quid verum fidei, quare non possunt esse contra Dominum et contra verum fidei; inde nubes eorum non est contra Dominum et contra verum fidei; talis nubes facile potest discuti cum illustrantur: [3] at Christianorum nubes datur contra Dominum et contra vera fidei, quae nubes ita obscura est ut sint tenebrae; et cum odium est loco charitatis, tunc est caliginosum; adhuc magis apud eos qui profanant vera fidei, quod gentes facere non possunt quia in ignorantia veri fidei vivunt; nemo profanare potest quod ignorat quale est et quod sit: haec causa est quod plures ex gentibus salventur quam ex Christianis; quod etiam Dominus dixit apud Luc. xiii 23, 28-30, praeter quod infantes eorum omnes sint regni Domini, Matth. xviii 10, 14; xix 14; Luc. xviii 16.
AC n. 1060
Arcana Coelestia n. 1060
1060. Vers. 18. Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca, Shem, et Ham, et Japheth, et Ham is pater Canaanis. 'Fuerunt filii Noahi egressi ex arca' significant illos qui constituerunt Ecclesiam Antiquam; 'egressi ex arca' significant qui regenerati: 'Shem' significat Ecclesiam internam: 'Ham' significat Ecclesiam corruptam: 'Japheth' significat Ecclesiam externam: 'Ham is pater Canaanis' significat quod ex Ecclesia corrupta ortus sit cultus in externis absque internis, qui significatur per 'Canaan.'
AC n. 1061
Arcana Coelestia n. 1061
1061. 'Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca': quod significent illos qui constituerunt Ecclesiam Antiquam, et quod 'egressi ex arca' sint qui regenerati constat ex omnibus illis quae sequuntur; ex quibus patebit quomodo se res habet.
AC n. 1062
Arcana Coelestia n. 1062
1062. Quod 'Shem' significet Ecclesiam internam, 'Ham' Ecclesiam corruptam, 'Japheth' Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur 'egressi arca.' Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt 'Shem'; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt 'Ham'; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt 'Japheth': de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.
AC n. 1063
Arcana Coelestia n. 1063
1063. Quod 'Ham is pater Canaanis' significet quod ex Ecclesiam corrupta ortus sit cultus in externis absque internis, qui significatur per 'Canaan,' similiter a sequentibus constat, nam quae in hoc versu continentur sunt praemissa sequentium. Quod Ham significet Ecclesia corruptam, hoc est, eos qui principale religionis faciunt fidem separatam a charitate, constat apud Davidem,
Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium roborum, in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51;
per 'primogenitum Aegypti' repraesentata fuit fides absque charitate; quod fides vocetur 'primogenitus Ecclesiae', videatur prius n. 352, 367, et quod fides inde appelletur 'principium roboris,' ut hic apud Davidem, videatur Gen. xlix 3, ubi de Reubene, qui quia primogenitus Jacobi, repraesentabat fidem et appellatur principium roboris; 'tentoria Hami' sunt cultus inde; quod 'tentoria' significent cultum, videantur quae prius n. 414. [2] Aegyptus inde vocatur 'terra Hami,' Ps. cv 23, 27; Ps. cvi 22. Tales qui in Ecclesia Antiqua Ham vocati, quia vitam omnium cupiditatum vixerunt, solam garrientes quod salvari possent utcumque viverent, per fidem, antiquis visi sunt nigri ex aestu cupiditatum, unde vocati Ham. {1} Quod Ham 'pater Canaanis' dicatur, inde est quia tales nihil curant quomodo homo vivit, modo frequentet sacra; nam aliquem cultum usque volunt; cultus externis iis unicus est; internum, qui solius est charitatis, rejiciunt, inde dicitur Ham 'pater Canaanis.'
@1 Heb. [ ] (ham)= hot, or dark-coloured.$
AC n. 1064
Arcana Coelestia n. 1064
1064. Vers. 19. Tres hi filii Noahi, et ab illis dispersa est tota terra. 'Tres hi filii Noahi' significant tria haec doctrinarum genera quae sunt Ecclesiarum in genere: 'et ab illis dispersa est tota terra' significat quod inde derivatae sint omnes doctrinae, tam verae quam falsae.
AC n. 1065
Arcana Coelestia n. 1065
1065. Quod 'tres hi filii Noahi' significent tria haec do genera quae sunt Ecclesiarum in genere, mox supra dictum: sunt quidem innumera genera minus universalia doctrinarum, sed non dantur plura genera universalia; qui non agnoscunt charitatem et non fidem et non externum cultum, ii non sunt alicujus Ecclesiae; quare de iis, quia hic de Ecclesia, non agitur.
AC n. 1066
Arcana Coelestia n. 1066
1066. Quod 'ab illis dispersa est tota terra' significet quod inde derivatae sint omnes doctrinae, tam verae quam falsae, constat a significatione 'terrae': terra in Verbo accipitur varie, in sensu universali pro loco seu tractu ubi est Ecclesia, vel ubi fuit Ecclesia, sicut terra Canaan, terra Jehudae, terra Israelis, ita universaliter pro omni Ecclesiae, nam terra praedicatur ex homine qui ibi, ut notum quoque est in communi sermone; quare antiquitus cum dicebant 'totam terram,' non intellexerunt totum terrarum orbem sed modo terram ubi Ecclesia et sic ipsam Ecclesiam; sicut constare potest a sequentibus in Verbo locis; apud Esaiam,
Jehovah evacuans terram:... evacuando evacuabitur terra;... lugebit, confundetur terra:... et terra contaminabitursub habitatoribus suis;... propterea maledictio comedet terram:... ideo exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum.... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae; confringendo confracta est terra; disrumpendo disrupta est terra; nutando emota est terra; titubando titubat terra sicut ebrius; et hinc inde vacillat sicut tugurium; et gravis erit super eam praevaricatio ejus, et cadet, et non addet surgere, xxiv 1, 3-6, 18-21;
'terra' pro populo qui ibi, et quidem pro populo Ecclesiae, ita pro Ecclesia, et pro vastatis illis quae Ecclesiae, de quibus cum vastantur, praedicatur 'evacuari, commoveri, titubare sicut ebrius, vacillare, cadere non surgere.' [2] Quod per 'terram' significetur homo, consequenter Ecclesia quae hominis, apud Malachiam,
Praedicabunt vos beatos omnes gentes, quia eritis vos terra beneplaciti, iii 12.
Quod terra pro Ecclesia, apud Esaiam,
Annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21;
ubi 'fundamenta terrae' pro fundamentis Ecclesiae: apud eundem,
Ecce Ego creans caelos novos, et terram novam, lxv 17; lxvi 22; Apoc. xxi 1;
'caeli novi et terra nova' pro regno Domini et Ecclesia: apud Zachariam,
Jehovah extendens caelos et fundans terram, et formari spiritum hominis in medio ejus, xii I;
pro Ecclesia; sicut etiam prius,
In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. i 1;
Absoluti sunt caeli et terra, Gen. ii 1;
Hae nativitates caeli et terrae, ibid. vers. 4;
ubivis pro Ecclesia, quae 'creata, formata, facta': apud Joelem,
Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, ii 10;
pro Ecclesia, et pro illis quae sunt Ecclesiae; quae cum vastantur dicitur 'caelum et terra commoveri, sol et luna nigrescere,' hoc est amor et fides: [3] apud Jeremiam,
Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et ad caelos, et non lux illorum, iv 23;
manifeste hic 'terra' pro homine in quo non aliquid Ecclesiae: apud eundem,
Desolata erit tota terra, et consummationem non faciam propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli, iv 27, 28;
similiter pio Ecclesia, cujus exteriora sunt 'terra,' et interiora 'caeli: de quibus praedicatur quod 'atrati sint, et illis nulla lux' cum non amplius sapientia boni et intelligentia veri; tunc quoque terta es 'vacua et inanis'; similiter homo Ecclesiae qui foret Ecclesia: quo per 'totam terram' etiam alibi intelligatur solum Ecclesia, apud Danielem,
Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod diversum erit ab omnibus regnis, et comedet totam terram, et conculcabit illam, et conteret illam, vii 23;
'tota terra' pro Ecclesia et pro illis quae sunt Ecclesiae; nam in Verbo non agitur de potestatibus monarchicis, quod profanorum scriptorum est, sed de sanctis, et de statibus Ecclesiae, qui per 'regna terrae significantur: [4] apud Jeremiam,
Procella magna suscitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo, a fine terrae usque ad finem terrae, xxv 32, 33
ibi 'a fine terrae ad finem terrae' pro Ecclesia et pro omni quod Ecclesiae: apud Esaiam,
Quiescit et quieta est tota terra, insonuerunt jubilo, xiv 7;
ibi 'tota terra' pro Ecclesia: apud Ezechielem,
Sicut laetatur tota terra, xxxv 14;
ubi etiam 'tota terra' pro Ecclesia: apud Esaiam,
Juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram, liv 9;
ubi 'terra' pro Ecclesia, nam ibi agitur de Ecclesia. Terra, quia in Verbo significat Ecclesiam, etiam significat non Ecclesiam, nam cuique tali voci sunt sensus contrarii seu oppositi, sicut terrae diversae gentium, in genere omnes terrae extra terram Canaanem: ideo quoque 'terra' accipitur pro populo, et pro homine extra Ecclesiam, inde pro homine externo, pro ejus voluntate, pro ejus proprio, et sic porro; [5] raro in Verbo pro universo terrarum orbe nisi significetur tunc universum genus humanum quoad statum eorum Ecclesiae vel non Ecclesiae. Et quia terra est continens humi, quae etiam est Ecclesia, et humus continens agri, ideo est vox significans, quia involvit, plura, sed quid significat, patet a re, ut a suo subjecto, de qua agitur, et praedicatur. Exinde nunc constare potest quod hic per 'totam terram, quae a filiis Noahi dispersa' non significetur universus terrarum orbis seu universum genus humanum, sed omnes doctrinae tam verae quam falsae quae Ecclesiarum fuerunt.
AC n. 1067
Arcana Coelestia n. 1067
1067. Vers. 20. {1} Et coepit Noah vir humi, et plantavit vineam. 'Coepit Noah vir humi' significat in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum: 'et plantavit vineam' significat inde Ecclesiam; 'vinea' est Ecclesia spiritualis.
@1 Sch. has Noachus autem esse coepit vir terram colens, S renders Heb. exactly.$
AC n. 1068
Arcana Coelestia n. 1068
1068. 'Coepit Noah vir humi': quod significet in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum, constat ex significatione 'humi,' de qua prius n. 268, 566, quod nempe sit homo Ecclesiae, seu quod idem est, Ecclesia, ut enim sit Ecclesia, homo debet esse Ecclesia: 'humus' dicitur Ecclesia ex eo quod recipiat semina quae sunt fidei, seu vera et bona fidei: 'humus' distinguitur a 'terra,' quae, ut ostensum, etiam significat Ecclesiam, ut fides a charitate; sicut charitas est continens fidei, ita terra est continens humi; inde cum in genere agitur de Ecclesia, appellatur illa 'terra,' cum in specie, appellatur 'humus,' ut hic, nam genus est complexus eorum quae inde. Doctrinalia quae habuit homo Antiquae Ecclesiae, fuerunt, ut prius dictum, ex Antiquissimae Ecclesiae revelationibus et perceptionibus conservatis quibus fidem habuerunt, sicut nos hodie Verbo; illa doctrinalia fuerunt illorum Verbum; quare 'quod Noahus coeperit vir humi' significat hominem doctrinalibus fidei instructum.
AC n. 1069
Arcana Coelestia n. 1069
1069. Quod 'plantavit vineam' significet inde Ecclesiam, quodque 'vinea' sit Ecclesia spiritualis, constat ex significatione 'vineae': in Verbo Ecclesiae passim describuntur per 'hortos,' tum etiam per 'arbores horti,' et quoque nominantur ita, et hoc ex fructibus, qui significant illa quae sunt amoris seu charitatis, quare dicitur quod homo cognoscatur ex fructu: comparationes Ecclesiam cum hortis arboribus et fructibus, ex repraesentationibus in caelo oriuntur, ubi quoque horti pulchritudine inexpressibili quandoque sistuntur secundum sphaeras fidei; inde quoque Ecclesia caelestis descripta fuit per hortum paradisiacum in quo omnis generis arbores; et per 'arbores horti' significatae sunt perceptiones illius Ecclesiae; perque 'fructus omnis generis bona quae amoris: Ecclesia vero Antiqua quae quia spiritualis, describitur per 'vineam,' ex fructibus qui sunt 'uvae, quae opera charitatis repraesentant et significant; quod manifeste ex pluribus locis Verbi constat: [2] ut apud Esaiam,
Cantabo dilecto Meo canticum dilecti Mei, vineae illius vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei; et circumsepsit illam: et lapidibus circumdedit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, et etiam torcular excidit in illa; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas: et jam habitator Hierosolymae, et virJehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam.... vinea Jehovae Zebaoth est domus Israelis, v 1-3, 7;
ibi 'vinea' significat Antiquam Ecclesiam, ita spiritualem, et manifeste dicitur quod sit 'domus Israelis,' nam per 'Israelem' in Verba significatur Ecclesia spiritualis, per 'Jehudam' autem Ecclesia caelestis: apud Jeremiam,
Adhuc aedificabo te, et aedificaberis, virgo (x) Israelis, adhuc adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium; adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, xxxi 4, 5;
ubi 'vinea' pro Ecclesia spirituali; et agitur de 'Israele,' per quem significatur, ut dictum, Ecclesia spiritualis: [3] apud Ezechielem,
Cum congregavero domum Israelis ex populis,
habitabunt super terra in confidentia, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, xxviii 25, 26;
ibi 'vinea' pro Ecclesia spirituali seu Israele; 'plantare vineas' pro instrui in veris et bonis fidei: apud Amos,
Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra, comedet eruca;... sic faciam tibi Israel, iv 9, 12;
'horti' pro illis quae sunt Ecclesiae; 'vineae' pro spiritualibus Ecclesiae, 'ficus' pro naturalibus, 'oliveta' pro caelestibus, ita pro illis quae sunt Ecclesiae spiritualis, seu Israelis: apud eundem,
Reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum illarum, et facient hortos, et comedent fructum illorum, ix 14;
'plantare vineas, pro plantatione Ecclesiae spiritualis, ita 'vinea' pro Ecclesia spirituali seu Israele. [4] Sicut 'vinea' significat Ecclesiam spiritualem, ita etiam 'vitis,' nam vitis est vineae, quod se habet sicut Ecclesia et homo Ecclesiae, quare idem est; apud Jeremiam,
Num servus Israel? num natus domi ille? quare factus est in praedam?... Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis, et quomodo conversa es Mihi in palmites aversos vitis alienae? ii 14, 21;
'vitis' pro Ecclesia spirituali seu Israele: apud Ezechielem,
Tolle lamentum super principibus Israelis;... mater tua sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, et frondescens ab aquis multis, xix 1, 10;
'vitis' pro Ecclesia spirituali Antiqua, quae 'mater,' ita pro Israele, quare etiam dicitur 'in similitudine tui': apud Hosheam,
Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, x 1;
'vitis' pro Ecclesia spirituali seu Israele, hic pro desolata: apud eundem,
Revertere Israel ad Jehovam Deum tuum,... ero sicut ros Israeli,... revertentur habitantes in umbra illius, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria illius sicut vinum Libani, xiv 2, 6, 8; [A.V. 1, 5, 7]:
ibi 'vitis' pro Ecclesia spirituali seu Israele: apud Mosen,
Usque dum veniat Shiloh,... ligans ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, [Gen.] xlix 10, 11;
ibi de Domino prophetia; 'vitis et vitis nobilis' pro Ecclesiis spiritualibus. [5] Parabolae Domini de operariis in vineis similiter Ecclesias spirituales significabant, Matth. xx 1-17; Marc. xii 1-13; Luc. xx 9-17; Matth. xxi 33-44. Quia 'vitis' significat Ecclesiam spiritualem, et Ecclesiae spiritualis primarium est charitas, in qua Dominus praesens est et per quam Se conjungit homini et per quam Ipse solus operatur omne bonum, quare Dominus Se comparat viti, et hominem Ecclesiae seu Ecclesiam spiritualem describit his verbis, apud Johannem,
Ego sum vitis vera, et Pater Meus vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum; omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo,hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam.... Hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, xv 1-5, 12;
inde constat quid Ecclesia spiritualis.
AC n. 1070
Arcana Coelestia n. 1070
1070. Vers. 21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui. 'Et bibit vinum' significat quod illa quae sunt fidei vellet investigare: 'et inebriatus est' significat quod inde in errores lapsus: 'et discoopertus fuit in medio tentorii sui' significat perversa inde; 'medium tentorii' est quod principale fidei.
AC n. 1071
Arcana Coelestia n. 1071
1071. Quod 'bibit vinum' significet quod illa quae sunt fidei vellet investigare, constat ex significatione 'vini'; 'vinea aut vitis,' ut ostensum, est Ecclesia spiritualis, seu homo Ecclesiae spiritualis; 'uva, racemi, botri' sunt fructus ejus, et significant charitatem et quae sunt charitatis; vinum autem significat fidem inde, et omnia quae sunt fidei; ita 'uva' est Ecclesiae istius caeleste, 'vinum' est Ecclesiae istius spirituale; illud seu caeleste, ut saepe prius dictum, est voluntatis, hoc seu spirituale est intellectus: quod 'biberit de vino' significet quod investigare voluerit illa quae sunt fidei, et quidem per ratiocinia, constat inde quia 'inebriatus est,' hoc est, in errores lapsus: homo enim hujus Ecclesiae nullam perceptionem habuit sicut homo Ecclesiae Antiquissimae, sed quid bonum et verum esset, addiscere debuit ex doctrinalibus fidei a perceptione Antiquissimae Ecclesiae collectis et conservatis, quae doctrinalia erant illius Ecclesiae Verbum; doctrinalia fidei, sicut Verbum, absque perceptione in multis talia fuerunt ut non credi possent, spiritualia enim et caelestia infinite transcendunt captum humanum, inde ratiocinatio; sed qui non credere vult prius quam illa capiat, nusquam credere potest, ut prius saepe ostensum, videantur quae n. 128-130, 195, 196, 215, 232, 233. [2] Quod 'uvae' in Verbo significent charitatem et quae charitatis sunt, et quod 'vinum' significet fidem inde et quae fidei sunt, ex sequentibus his locis constare potest; apud Esaiam,
Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas, v 1, 2, 4;
ubi 'uvae' pro charitate et ejus fructibus: apud Jeremiam,
Colligendo colligam eos {1}, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, viii 13;
'vitis' pro Ecclesia spirituali, 'uvae' pro charitate: apud Hosheam,
Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu, in initio ejus, vidi patres vestros, ix 10;
'Israel' pro Antiqua Ecclesia, 'uva' pro quod charitate praediti; in opposito sensu cum Israel pro filiis Jacobi: apud Micham,
Non botrus ad comedendum, primitivum {2} desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, vii 1 [2;]
'botrus' pro charitate seu sancto, 'primitivum' pro fide seu recto: [3] apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, lxv 8;
'botrus' pro charitate, 'mustum' pro charitatis bonis et inde veris: apud Mosen,
Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Gen. xlix 11;
de Domino prophetia; 'vinum' pro spirituali ex caelesti, 'sanguis
uvarum' pro caelesti respective ad Ecclesias spirituales; ita 'uvae' pro ipsa charitate, 'vinum' pro ipsa fide: apud Johannem,
Angelus dixit Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18;
ibi de ultimis temporibus quando nulla fides, hoc est, quando nulla charitas; nam fides non alia est quam charitatis, estque essentialiter ipsa charitas, quare cum dicitur quod amplius nulla fides, ut ultimis temporibus, intelligitur quod nulla charitas. [4] Sicut 'uvae' significant charitatem, ita 'vinum' significat fidem inde, nam vinum est ex uvis; quod praeter a locis nunc et prius, ubi de vinea et vite, etiam a sequentibus constare potest; apud Esaiam,
Ablata est laetitia et exsultatio de Carmel {3} et in vineis non cantatur, non jubilatur, vinum in torcularibus non calcat calcans, hedad {4} cessare feci, xvi 10;
pro quod vastata est Ecclesia spiritualis, quae est 'Carmel'; 'vinum in torcularibus non calcans' pro quod non amplius sint qui in fide: apud eundem,
Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum; lugebit mustum, languescet vitis, in cantu non bibent vinum; amara erit sicera bibentibus illam, clamor super vino in plateis, xxiv 6, 7, 9, 11;
de vastata Ecclesia Spiritum, ibi vinum pro veris fidei quae nauci apud Jeremiam,
Matribus suis dicent, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in plateis urbis, Thren. ii 12;
'ubi frumentum et vinum' significat ubi amor et fides; 'plateae urbis' significant hic ut alibi in Verbo, veritates; 'ibi confossi' quod non sciant quid vera fidei: [5] apud Amos,
Reducam captivitatem populi Mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent? vinum earum, ix 14;
de Ecclesia spirituali seu Israele, de qua praedicatur 'plantare vinea et bibere vinum' cum talis fit ut ex charitate habeat fidem: apud Zephaniam,
Aedificabunt domos sed non inhabitabunt, et plantabunt vineas sed non bibent vinum earum, i 13; Amos v 11;
pro contrario, cum Ecclesia spiritualis vastata: apud Zachariam,
Erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum, sicut vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, x 7;
ibi de domo Jehudae, quod ita ex fidei bonis et veris: apud Johannem,
Quod oleo et vino non damnum inferent, Apoc. vi 6;
pro quod non caelesti et spirituali seu illis quae sunt
amoris et fidei. [6] Quia 'vinum' significabat fidem in Dominum, etiam fides in Ecclesia Judaica repraesentabatur in sacrificiis per libamen vini, de quo Num xv 2-15; xxviii 11-15, 18 ad fin.; xxix 7 ad fin.; Lev. xxiii 12, 13 Exod. xxix 40, quare ita apud Hosheam,
Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur in ea, non habitabant in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, non grata erant Ipsi, ix 2-4;
ubi de Israele seu Ecclesia spirituali, deque illis ibi qui pervertant et contaminant sancta et vera fidei per id quod investigare velint illa per scientias et ratiocinia; 'Aegyptus' est scientia, 'Assyria' est ratiocinatio, 'Ephraim' qui ratiocinatur.
@1 Sch. has consumendo consumam eos, and this is followed by R.V. and A.V., but root meaning of Heb. [ ] ('asaph) is 'gather,' though it may also mean 'take out of the way, destroy.' In n. 5113, A.R. 334 and A.E. 403, S. has consumendo consumam, though n. 5117 has colligendo colligam.$
@2 primitivam I.$
@3 Heb. [ ] (Carmel)= fruitful place.' In R.V. it is here translated 'fruitful field.'$
@4 Heb. [ ] (hedad)= 'a shout (of exultation),' A.V. translates (vintage) shouting.$
AC n. 1072
Arcana Coelestia n. 1072
1072. Quod 'inebriatus est' significet quod inde in errores lapsus, constat a significatione 'ebrii' in Verbo; ebrii vocantur qua nihil credant nisi quod capiant, et ideo inquirant in mysteria fidei, quod quia fit per sensualia aut scientifica aut philosophica, qualis homo est, non potest aliter quam ut inde in errores labatur; cogitatio hominis non est nisi terrestris, corporea et materialis, quia est ex terrestribus, corporeis et materialibus, quae jugiter adhaerent et in quibus ideae cogitationis ejus fundantur et terminantur; quare ex illis de Divinis cogitare et ratiocinari, est se in errores et perversa ferre, et tam impossibile est inde fidem sibi comparare, sicut est 'camelo transire per foramen acus': error et insania quae inde, in Verbo appellatur 'ebrietas': immo etiam animae seu spiritus in altera vita qui ratiocinantur de veris fidei et contra illa, fiunt sicut ebrii, seque similiter gerunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Dignoscuntur manifeste spiritus, num in fide charitatis sunt vel non; qui in fide charitatis sunt, illi de veris fidei non ratiocinantur, sed dicunt ita esse, et quoque confirmant per sensualia, scientifica; et analytica rationis quantum possunt; sed ut primum obscurum quid intervenit quod non percipiunt, hoc rejiciunt, nec usquam admittunt ut tale eos in dubitationem ferat, dicentes paucissima esse quae capere possint, et ideo cogitare non verum esse quia non capiunt, vesanum esse; hi sunt qui in charitate sunt: contra autem illi qui non in fide charitatis sunt, ii non nisi quam ratiocinari volunt num ita sit, et scire quomodo se habet, dicentes, nisi scire possint quomodo se habet, quod non credere possint quod ita sit; ilico ex hoc solum noscuntur, quod in nulla fide sint, et indicium est quod non solum dubitent de omnibus, sed etiam quod corde suo negent; dumque instruuntur quomodo se habet, usque inhaerent, et movent contra illa omnes scrupulos, et nusquam quiescunt, si vel foret in aeternum; et qui ita inhaerent, cumulant errores super errores; hi sunt, seu tales, qui vocantur 'ebrii a vino aut sicera' in Verbo; [3] ut apud Esaiam,
Hi per vinum errant, et per siceram aberrant; sacerdos et propheta errant per siceram; absorpti sunt a vino, errant a sicera, errant in visione,... omnes mensae sunt plenae vomitu egestionis.... Quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditionem? ablactatos a lacte, evulsos ab uberibus, xxviii 7-9;
hic quod tales intelligantur, constat: apud eundem,
Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? et indicent quaeso. Jehovah miscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opera ejus, quemadmodum errat ebrius in vomitu suo, xix 11, 12, 14;
'ebrius' pro illis qui ex scientificis volunt investigare spiritualia et caelestia; 'Aegyptus' significat scientifica, quare etiam se vocat 'filium sapientum': apud Jeremiam,
Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et non resurgatis XXV 27;
[4] pro falsis: apud Davidem,
Circumaguntur et motitantur sicut ebrius, et omnis sapientia eorum absorbetur, Ps. cvii 27;
apud Esaiam,
Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera, et erit sicut hoc die cras, magna abundantia, lvi 12;
praedicatur de iis quae sunt contra vera fidei: apud Jeremiam,
Omnis uter implebitur vino;... omnes habitatores Hierosolymae ebrietate, xiii 12, 13;
'vinum' pro fide, 'ebrietas' pro erroribus: apud Joelem,
Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes bibentes vinum, super mustum, quia excisum est ex ore vestro; quia gens ascendit super terram Meam,... ponit vitem Meam in desolationem,i 5-7;
de vastata Ecclesia quoad vera fidei: apud Johannem,
Babylon {1}... ex vino irae scortationis potavit omnes gentes: inebriati sunt vino scortationis inhabitantes terram, Apoc. xiv 8, 10; xvi 19; xvii 2; xviii 3; xix 15;
'vinum scortationis' pro adulteratis veris fidei, de quibus 'ebrietas' praedicatur: similiter apud Jeremiam,
Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians omnem terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes, li 7.
[5] Quia 'ebrietas' significabat insanias circa vera fidei, etiam repraesentativa facta, et prohibitum Aharoni ita,
Aharoni et filii ejus non vinum et potum inebriantem bibent, cum intrarent tentorium, ne morerentur, ad discernendum inter sanctum et profanum, immundum et mundum, Lev. x 8, 9, [10].
Qui nihil credunt, nisi quae capiunt per sensualia et scientifica, vocati quoque sunt 'heroes ad bibendum,' apud Esaiam,
Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, V 21, 22;
vocantur 'sapientes in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentes,' quia qui contra vera fidei ratiocinantur, ii plus aliis sapere se putant. [6] Qui autem nihil curant Verbum et vera fidei, et sic nihil scire volunt de fide, negantes sic principia, vocantur 'ebrii sine vino,' apud Esaiam,
Inebriati sunt et non vino, titubant et non sicera; nam effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et obstruxit oculos vestros, xxix 9, 10;
quod tales sint, constat a praecedentibus et sequentibus apud Prophetam; tales 'ebrii' putant se plus vigiles esse aliis, sed sunt in alto sopore. Quod Ecclesia Antiqua in principio fuerit qualis describitur in hoc versu, imprimis ii qui ab Antiquissimae Ecclesiae prosapia fuerunt, constare potest ab illis quae prius n. 788 dicta sunt.
@1 This quotation is compounded from several of the refs. given.$
AC n. 1073
Arcana Coelestia n. 1073
1073. 'Discoopertus fuit in medio tentorii sui': quod significet perversa inde, constat ex significatione 'discooperti' seu nudi; is enim discoopertus et nudus ab ebrietate ex vino vocatur, apud quem non vera fidei, et magis apud quem perversa; ipsa vera fidei comparantur vestibus quae tegunt bona charitatis seu charitatem, nam charitas est ipsum corpus, vera ideo sunt vestes; vel quod perinde est, charitas est ipsa anima, vera fidei sunt sicut corpus quod est amictus animae; etiam vera fidei in verbo appellantur 'vestes,' et 'integumentum'; quare in vers. seq. 23 dicitur 'quod Shem et Japheth acceperint vestem et texerint nuditatem patris sui'; spiritualia se habent respective ad caelestia sicut corpus quod amicit animam, aut sicut vestes quae corpus, in caelo quoque repraesentantur per vestes; hic, quia 'discoopertus jacuisse' dicitur, significatur quod se deprivaverit veris fidei per id quod investigare voluerit illa per sensualia, et inde ratiocinia. Similia in Verbo significantur per 'jacere nudatus ex ebrietate vini,' ut apud Jeremiam,
Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam super te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Thren. iv 21;
et apud Habakkuk,
Vae facienti bibere socium suum,... et etiam inebriando, propterea ad aspiciendum super nuditates eorum, ii (x) 15.
AC n. 1074
Arcana Coelestia n. 1074
1074. Quod 'medium tentorii' sit principale fidei, constat ex significatione 'media et ex significatione 'tentorii'; 'medium' in Verbo significat intimum, et 'tentorium' charitatem seu cultum ex charitate; charitas est intimum, hoc est, principale fidei et cultus et sic 'medium tentorii'; quod medium significet intimum, ostensum est prius, et quod tentorium sit sanctum amoris seu charitas, videatur prius n. 414.
AC n. 1075
Arcana Coelestia n. 1075
1075. Vers. 22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris. 'Ham et Canaan' significat hic ut prius, 'Ham' Ecclesiam corruptam, 'Canaan' cultum in externis absque interno: 'vidit nuditatem patris sui' significat quod observaverit errores et perversa illa, de quibus prius: 'et indicavit duobus fratribus suis foris' significat quod irriserit; 'fratres ejus' dicuntur, quia fidem professus.
AC n. 1076
Arcana Coelestia n. 1076
1076. 'Ham': quod significet Ecclesiam corruptam, constat ex illis quae prius de Ham dicta sunt; Ecclesia corrupta dicitur qua Verbum agnoscit et cultum quendam verae Ecclesiae similem habet sed usque separat fidem a charitate, ita a suo essentiali et a sua vita inde fides fit quaedam res mortua, inde non potest aliter esse quam Ecclesia corrupta: quales fiunt, inde constare potest quod nusquam aliquam conscientiam habere possint; conscientia enim quae conscientia, nusquam datur nisi ex charitate, charitas est quae facit conscientiam, hoc est, Dominus per charitatem. Quid conscientia quam non alicui malam facere quocumque modo, seu omnibus bene facere quocumque modo? ita conscientia est charitatis, nusquam fidei separatae a charitate; si aliqua iis conscientia, est conscientia falsa, de qua videatur prius; et quia absque conscientia in omne nefas
ruunt, quantum vincula externa iis remittuntur: [2] immo nec sciunt quid charitas, solum quod sit vox significans aliquid; et quia absque charitate sunt, nec sciunt quid fides; cum interrogantur, non possunt aliter respondere quam quod sit cogitatio quaedam; quidam quod sit confidentia; alii quod sint cognitiones fidei; pauci quod sit vita secundum cognitiones, et vix ulli quod sit vita charitatis seu amoris mutui; sique hoc iis dicitur, et datur iis copia reflectendi, non aliter respondent quam quod omnis amor incipiat a se, et quod pejor ethnico sit qui sibi et suis non consulit; quare nihil nisi quam sibi student ac mundo. Inde fit, quod in proprio vivant; quod quale est, prius aliquoties descriptam est; hi sunt qui vocantur 'Ham.'
AC n. 1077
Arcana Coelestia n. 1077
1077. Quia illi qui 'Ham et Canaan' hic vocantur, hoc est, qui fidem separant a charitate, et inde in externis solum ponunt cultum, non scire possunt quid et unde conscientia, paucis dicendum. Conscientia formatur per vera fidei, nam quod homo audivit, agnovit et credidit, hoc conscientiam apud eum facit; dein agere contra illa, ei est agere contra conscientiam, quod satis manifeste constare unicuivis potest; inde est, nisi vera fidei sint quae audiat, agnoscat et credat, quod nusquam ei possit esse conscientia vera; nam per vera fidei, operante Domino in charitate, regeneratur homo, ita per illa accipit conscientiam, estque conscientia ipse novus homo: inde constat quod vera fidei sint media ut fiat, hoc est, ut vivat homo secundum illa quae fides docet, cujus principale est amare Dominum supra omnia et proximum ut semet. Si non vivat secundum illa, quid fides, nisi inane quid et vox sonans, aut separatum quid a vita caelesti, in quo separato nusquam aliqua salus? nam credere utcumque homo vivit, quod usque salvari possit, modo habeat fidem, est dicere, si vel nullam charitatem habeat et si vel nullam conscientiam, quod salvetur, hoc est, si vel in odiis, in vindictis, in rapinis, in adulteriis, verbo in omnibus contrariis charitati et conscientiae degat, modo fidem habeat, etiamsi foret in ultima mortis hora, quod salvari possit; expendant nunc, cum in principio tam falso sunt, quodnam verum fidei sit, quod formare eorum conscientiam possit; annon, quod falsum? si quid conscientiae se habere putant, sunt modo vincula externa, nempe timor legis, jacturae {1} honoris, lucri, famae ob illa, quae faciunt apud eos id quod vocant conscientiam, ne scilicet laedant proximum, utque ei bene faciant; sed quoniam non est conscientia, quia non charitas, ideo tales, vinculis illis remissis seu solutis, in scelestissima et obscenissima ruunt. Sed aliter prorsus se habet cum illis qui tametsi dixerunt quod sola fides salvet, et usque vixerunt vitam charitatis; nam in illorum fide charitas fuit a Domino.
@1 I o jacturae, but quoting this [ ] in H.D. 139 S.i. jacturae.$
AC n. 1078
Arcana Coelestia n. 1078
1078. Quod 'pater Canaanis' significet cultum in externis absque interno, prius dictum est; ex fide separata a charitate non alius cultus potest existere; internus enim homo est charitas, nusquam fides absque charitate; quare qui charitate destitutus, nusquam alium cultum a charitate talis existit cultus, Ham vocatus 'pater Canaanis,' et in potest habere quam externam absque interno; et quia ex fide separata sequentibus non de Hamo sed de Canaane agitur.
AC n. 1079
Arcana Coelestia n. 1079
1079. Quod 'vidit nuditatem patris sui' significet quod observaverit errores et perversa, constare potest a significatione 'nuditatis,' de qua mox supra, tum prius n. 213, 214, quod sit malum et perversum. Hic describuntur ii qui in fide separata a charitate sunt per 'Ham, quod nuditatem patris sui observaverit,' hoc est, quod errores et perversa ejus; qui tales sunt, nihil aliud apud hominem vident; at qui in fide charitatis aliter, ii observant bona, et si quae mala et falsa vident, ea excusant, et si possunt, apud eum emendare student, sicut hic dicitur de Shemo et Japheto. [2] Ubi nulla charitas, ibi est amor sui, proinde odium contra omnes qui non sibi favent; inde est quod non videant apud proximum quam ejus malum et si quid bonum, id vel percipiunt sicut nullum, vel interpretantur in malum: prorsus aliter qui in charitate sunt: dignoscuntur bina haec hominum genera inde; imprimis quando in alteram vitam veniunt, apud eos qui in nulla charitate sunt, animus odii tunc ex singulis elucet, unumquemvis volunt examinare, immo judicare, nec quicquam plus cupiunt quam invenire malum, continue gerentes animo condemnare, punire et cruciare: at qui in charitate sunt, hi vix malum alterius vident, sed omnia ejus bona et vera observant, et quae mala et falsa sunt, in bonum interpretantur; tales sunt omnes angeli, quod habent a Domino, Qui omne malum in bonum flectit.
AC n. 1080
Arcana Coelestia n. 1080
1080. Quod 'indicavit duobus fratribus suis' significet quod irriserit, inde nunc sequitur; nam apud eos qui in nulla charitate sunt, est continuus contemptus aliorum seu continua irrisio aliorum, et quoties datur occasio est propalatio errorum; quod non aperte faciant, sunt modo vincula externa quae inhibent, nempe timor legis, timor vitae, jacturae honoris, lucri, et famae propter ea, inde est quod intus foveant talia, extus vero amicitias simulent; inde comparant sibi binas sphaeras, quae manifeste in altera vita percipiuntur; unam, quae est interior, plenam odiis; alteram, quae est exterior, simulativam boni; quae sphaerae quia prorsus discordant, non possunt aliter ac inter se pugnare; quare etiam quando iis aufertur sphaera exterior ut non possint simulate agere, tunc ruunt in omne nefas; cum non aufertur, tunc in unaquavis eorum voce latet odium, quod percipitur; inde eorum punitiones et cruciatus.
AC n. 1081
Arcana Coelestia n. 1081
1081. Quod 'fratres ejus' dicantur, quia fidem professus, constat ex illis quae n. 367 ostensa sunt, nempe quod charitas sit 'frater' fidei.
AC n. 1082
Arcana Coelestia n. 1082
1082. Vers. 23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris tui; et facies eorum retrorsum et nuditatem patris sui non viderunt. Per 'Shem' significatur, ut dictum, Ecclesia interna: per 'Japheth' Ecclesia ei correspondens externa: 'quod acceperint vestem' significat quod in bonum interpretati sint: 'et posuerunt super humero ambo' significat quod illud omni potentia: 'et iverunt retrorsum' significat quod non attenderent ad errores et perversa: 'et texerunt nuditatem patris sui' significat quod sic ea excusaverint: 'et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt' significat quod ita faciendum, et quod non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis.
AC n. 1083
Arcana Coelestia n. 1083
1083. Quod per 'Shem' significetur Ecclesia interna, per 'Japheth' ei correspondens externa, prius dictam est: ubi Ecclesia, ibi necessario erit internum et externum; homo enim, qui est Ecclesia, est internus et externus; antequam fit Ecclesia, hoc est, antequam regeneratus est, in externis est, et cum regeneratur, ab externis immo per externa ducitur ad interna, ut dictum et ostensum est prius, et dein cum regeneratus est, tunc omnia quae sunt interni hominis terminantur in externis, ita necessario omnis Ecclesia erit interna et externa: sicut Ecclesia Antiqua, et Ecclesia hodie Christiana; [2] interna Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia quae sunt charitatis et fidei inde, omnis humiliatio, omnis adoratio Domini ex charitate, omnis affectio bona erga proximum, et similia alia; externa illius Ecclesiae fuerunt sacrificia, libamina, et plura, quae omnia per repraesentationem se referebant ad Dominum, et spectabant Ipsum; inde interna erant in externis et unam Ecclesiam faciebant: interna Ecclesiae Christianae similia prorsus sunt internis Ecclesiae Antiquae, sed alia externa successerunt, nempe loco sacrificiorum et talium, symbolica, ex quibus similiter Dominus spectatur; ita quoque interna et externa unum faciunt; [3] Antiqua Ecclesia ne hilum differebat a Christiana Ecclesia quoad interna sed solum quoad externa; cultus Domini ex charitate nusquam differre potest utcumque externa variantur: et quia, ut dictum, Ecclesia non dari potest nisi sit internum et externum, internum absque externo foret interminatum quoddam nisi terminaretur in aliquo externo; homo enim talis est, et quidem perplurima pars, ut nesciat quid internus homo, et quid interni hominis, quare nisi externus cultus foret, nihil quicquam sciret quid sanctum; [4] hi dum charitatem habent et inde conscientiam, internum cultum apud se habent in externo, nam Dominus apud eos operatur in charitate et in conscientia, et facit ut omnis eorum cultus participet ab interno: aliter qui non charitatem et inde conscientiam habent, hi cultum in externis possunt habere, sed separatum ab interno, sicut fidem separatam a charitate; talis cultus vocatur 'Canaan,' et talis fides vocatur 'Ham'; et quia ex fide separata talis cultus existit, Ham vocatur pater
AC n. 1084
Arcana Coelestia n. 1084
1084. Quod 'acceperint vestem' significet quod in bonum interpretati sint, constat ex illis quae prius dicta sunt; 'accipere vestem et tegere nuditatem alicujus' non aliud potest significare cum 'discoopertus et nuditas' significant errores et perversa.
AC n. 1085
Arcana Coelestia n. 1085
1085. Quod 'posuerunt super humero' significet quod illud omni potentia, nempe in bonum interpretati et excusaverint, constat a significatione 'humeri' quod sit omnis potentia; 'manus' in Verbo significat potentiam, quod prius ostensum; 'brachium' potentiam adhuc majorem; 'humerus' autem omnem potentiam, quod etiam constare potest ab his in Verbo locis; apud Ezechielem,
Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis illas foras, (x)xxxiv 21;
'latere et humero' hic pro omni anima et omni potentia; et 'cornibus ferire' pro omnibus viribus: [2] apud eundem,
Ut cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis; in prehendendo eos in te in vola confringeris, et findes eis omnem humerum, xxix 6, 7;
de illis qui ex scientificis volunt explorare veritates spirituales; 'baculus arundinis' pro potentia tali, 'prehendere vola' pro confidere, 'findere omnem humerum' pro privari omni potentia ut nihil sciant: [3] apud Zephaniam,
Ut invocent omnes nomen Jehovae, ut (x)serviant Ipsi humero uno, iii 9;
pro quod una anima, ita una potentia: apud Zachariam,
Renuerunt auscultare, et dederunt humerum refractarium, vii 11;
pro quod omni potentia contranisi sint: apud Esaiam,
Conducunt conflatorem, qui facit aurum et argentum in Deum, adorant, etiam se incurvant, portant illud super humero, gestant illud, xlvi 6, 7;
pro quod omni potentia adorent idolum, quod est 'portare humero': [4] apud eundem,
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 [A.V. 6];
de Domino, et ibi de Ipsius potentia et potestate, quare dicitur 'super cujus humero': apud eundem,
Dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens, xxii 22;
ibi similiter de Domino, et 'super humerum dare clavem domus Davidis' pro potentia et potestate.
AC n. 1086
Arcana Coelestia n. 1086
1086. Quod 'iverunt retrorsum' significet quod non attenderent ad errores et perversa, constare potest ex significatione 'ire retrorsum' quod sit avertere oculos et non videre, sicut etiam ex sequentibus patet ubi dicitur quod 'nuditatem patris sui non viderint'; 'non videre' in sensu interno est non attendere.
AC n. 1087
Arcana Coelestia n. 1087
1087. Quod 'texerunt nuditatem patris sui' significet quod sic ea excusaverint, constat pariter ex serie, tum a significatione 'nuditatis' quod sint perversa.
AC n. 1088
Arcana Coelestia n. 1088
1088. Quod 'facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt' significent quod ita faciendum, et non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis, constat a repetitione, nam fere eadem dicuntur hic quae mox prius, quare haec simul faciunt quoque conclusum; nam talis erat Ecclesia haec parens seu homo hujus Ecclesiae, quod non ex malitia sed ex simplicitate hoc fecerit, ut constare potest ex mox sequentibus ubi dicitur quod 'expergefactus Noah e vino suo,' hoc est, quod melius instructus. [2] Quod rem attinet, qui in nulla charitate sunt, nihil nisi quam male cogitant de proximo, nec nisi quam male loquuntur; si bonum, est sui gratia, vel illius cui adblandiuntur sub amicitiae specie; at qui in charitate sunt, nihil nisi quam bene cogitant de proximo, et nihil nisi quam bene loquuntur, et hoc non sui et alius gratia, cui adblandiantur, sed ita Domino in charitate operante: priores illi sunt similes malis spiritibus, hi angelis, qui apud hominem; mali spiritus nusquam nisi mala et falsa hominis excitant, et eum condemnant; angeli vero nihil nisi bona et vera, et quae mala et falsa sunt, excusant; ex quibus constat, quod apud eos qui in nulla charitate sunt, dominentur mali spiritus, per quos communicat homo cum inferno; et quod apud eos qui in charitate, dominentur angeli, per quos communicat cum caelo.
AC n. 1089
Arcana Coelestia n. 1089
1089. Vers. 24. Et expergefactus Noah e vino suo, et rescivit quod fecit ei filius ejus minor. 'Expergefactus Noah e vino suo' significat dum melius instructus: 'et rescivit quod fecit ei filius ejus minor' significat quod talis sit cultus externus separatus ab interno ut irrideat.
AC n. 1090
Arcana Coelestia n. 1090
1090. Quod 'expergefactus Noah e vino suo', significet dum melius instructus, constat a significatione 'expergisci post ebrietatem,' cum 'inebriatus,' vers. 21, significavit quod in errores lapsus, quare 'expergisci' non aliud est quam ab erroribus.
AC n. 1091
Arcana Coelestia n. 1091
1091. Quod 'fecit ei filius minor' significet quod talis sit cultus externus separatus ab interno ut irrideat: ex sensu litterae seu historico apparet sicut per filium minorem intelligatur Ham sed ex sequenti versu constat quod intelligatur Canaan, nam dicitur 'maledictus Canaan'; etiam in versu subsequente, 26 et 27, quod 'Canaan erit servus'; et quod nihil de Hamo memoretur, causa in sequente versu videatur. Hic modo memorandum, cur ordo talis sit quod primo loco nominetur Shem, secundo Ham, tertio Japheth, et quarto Canaan: charitas est primum Ecclesiae seu 'Shem'; fides est secundum seu 'Ham'; cultus ex charitate est tertium seu 'Japheth'; cultus in externis absque fide et charitate est quartum seu 'Canaan': charitas est 'frater' fidei, inde quoque cultus ex charitate, sed cultus in externis absque charitate est 'servus servorum.'
AC n. 1092
Arcana Coelestia n. 1092
1092. Vers. 25. Et dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis. 'Maledictus Canaan' significat quod cultus externus separatus ab interno se avertat a Domino: 'servus servorum erit fratribus suis' significat vilissimum in Ecclesia.
AC n. 1093
Arcana Coelestia n. 1093
1093. Quod 'maledictus Canaan' significet quod cultus externus separatus ab interno se avertat a Domino, constat a significatione 'Canaanis,' et a significatione 'maledici'; quod 'Canaan' sit cultus externus separatus ab interno, constat ex illis quae prius de Canaane dicta, tum exinde quod 'maledictus' dicatur; et a sequentibus quod sit 'servus servorum'; et utrique tam Shemo quam Japheto servus, quod non aliud potest esse quam separatum quid ab ipsa Ecclesia quale est cultus solus in externis. A significatione 'maledici' quod sit se avertere, nam Dominus nusquam alicui maledicit, ne quidem irascitur, sed homo est qui sibi maledicit per id quod se avertat a Domino, de quibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt n. 223, 245, 592; tantum abest ut Dominus alicui maledicat et irascatur, quantum caelum a terra. Quis credere potest quod Dominus, Qui omniscius et omnipotens, et regit sapientia universum, et sic infinite supra omnes infirmitates, irascatur pulveri tam miserabili, hoc est, hominibus qui vix quicquam sciunt quid faciunt et nihil possunt ex se nisi malum? quare apud Dominum nusquam est irasci sed misereri. [2] Quod Hic arcana contineantur, solum ex illo videri potest quod non Ham maledicatur, cum tamen is fuerit qui nuditatem patris sui vidit et indicavit fratribus, sed Canaan filius ejus, qui non fuit unicus ejus nec primogenitus sed ordine quartus, ut constat a cap. seq. x, ubi filii Hami nominantur, Cush, Mizraim, Put, et Canaan, vers. 6, tum quod ex Lege Divina fuerit quod filius non portaret iniquitatem patris, ut constat apud Ezechielem,
Anima quae peccavit, illa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem fila, xviii 20; Deut. xxiv 16; 2 Reg. xiv 6;
ut et ex eo quod iniquitas haec tam levis videatur, quod nempe solum viderit nuditatem patris et indicaverit fratribus, ut nusquam ideo integra posteritas maledici potuisset; ex quibus constat quod arcana hic contineantur. [3] Quod Ham hic non nominetur sed Canaan, causa est quia 'Ham' significat fidem separatam a charitate in Ecclesia spirituali, quae non maledici potest, quoniam fidei in illa Ecclesia sanctitas inest quia veritas; quae, tametsi non fides est cum non charitas, usque quia per fidei cognitiones regeneratur homo, adjungi potest charitati et sic quadam ratione est 'frater,' aut fieri potest 'frater'; ideo non Ham sed Canaan maledicebatur: praeterea etiam incolae terrae Canaanis quoad multam partem tales fuerunt ut omnem cultum in externis posuerint, aeque Judaei ibi ac gentes; haec arcana sunt quae continentur, quae nisi forent, nusquam Canaan loco Hami substitutus fuisset. Quod cultus externus separatus ab interno se avertat et sic sibi maledicat, constat satis ex eo quod qui in cultu externo sunt, nihil aliud spectent quam mundana, corporea et terrestria, sic deorsum, et iis animum et vitam immergant; de quibus in mox sequentibus.
AC n. 1094
Arcana Coelestia n. 1094
1094. 'Servus servorum erit fratribus' quod significet vilissimum in Ecclesia, constat ex natura cultus externi separati ab interno: quod cultus externus in se spectatus nihil sit nisi internus sit qui eum sanctum faciat, unicuivis constare potest. Quid adoratio externa absque adoratione cordis nisi gestus? quid oratio oris si non ei inest mens, nisi blateratio? et quid opus quoddam si non intentio in illo, nisi quoddam nihil? quare externum omne in se est inanimatum quoddam, at unice vivit ab interno. [2] Qualis sit cultus externus separatus ab interno, constare mihi potuit a multis in altera vita; magae et praestigiatrices ibi, dum vixerunt in mundo, aeque frequentarunt Ecclesiam et sacramenta ac alii; similiter dolosi et quidem hi prae aliis; tum quoque qui rapinis delectati fuerunt; ut et avari; et tamen infernales sunt et maximo odio habent Dominum et proximum; cultus eorum internus in externo fuerat vel ut viderentur mundo, vel ut obtinerent mundana, terrestria et corporea quae cupiverunt, vel ut sub specie sanctitatis fallerent, vel ex habitu quodam inducto: quod tales pronissimi sint ad adorandum quemcumque deum aut quodcumque idolum quod sibi suisque cupiditatibus favet, constat manifeste; imprimis a Judaeis, qui quia nihil nisi in externis posuerunt cultum, toties in idololatrias lapsi sunt; causa est quia talis cultus in se non est nisi idololatricus, nam colitur ab iis externum: [3] gentes quoque in terra Canaane quae coluerunt Baales et alios deos, paene similem cultum externum habuerunt; nam non solum templa et altaria sed etiam sacrificia habebant, sic ut parum differret eorum cultus externus a cultu Judaeorum; solum quod illi nominarent Baalem, Ashtaroth aliumve pro suo deo, et Judaei Jehovam; sicut etiam hodie, putantes quod sola nominatio Jehovae faceret eos sanctos et electos, cum tamen hoc potius eos prae aliis damnaverit; sic enim profanare potuerunt sanctum quod gentes non possent; talis cultus est qui vocatur 'Canaan' qui servus servorum dicitur: quod 'servus servorum' sit vilissimum in Ecclesia, videatur versu sequente.
AC n. 1095
Arcana Coelestia n. 1095
1095. Vers. 26. Et dixit, Benedictus Jehovah Deus Shemi, et erit Canaan servus illi. 'Benedictus Jehovah [Deus] {1} Shemi' significat omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum; 'Shemus' est Ecclesia interna: 'et erit Canaan servus illi' significat quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae.
@1 Possibly this omission was intentional, but cf. this page, last line but one.$
AC n. 1096
Arcana Coelestia n. 1096
1096. Quod 'benedictus Jehovah [Deus] Shemi' significet omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest a significatione 'benedictus': benedictio involvit omne bonum caeleste et spirituale, tum quoque naturale, quae significantur per benedictionem in sensu interno; et in sensu externo per benedictionem significatur omne bonum mundanum, corporeum et terrestre; sed haec, si benedictio sint, necessario erunt a benedictione interna, nam haec solum est benedictio, quia est aeterna et cum omni felicitate conjuncta, estque ipsum Esse benedictionum, nam quid Est nisi aeternum? omne aliud esse desinit esse: antiquis sollemne fuit dicere 'Benedictus Jehovah,' quo intelligebant quod ab Ipso omnis benedictio, hoc est, omne bonum, ac erat quoque formula gratiarum actionis quod Dominus benedicat et quod benedixerit, ut apud Davidem, Ps. xxviii 6; xxxi 22 [A.V. 21]; xli 14 [A.V. 13]; lxvi 20; lxviii 20, 36 [A.V. 19, 35]; lxxii 18, 19; lxxxix 53 [A.V. 52]; cxix 12; cxxiv 6; cxxxv 21; cxliv 1; praeter apud alios. [2] Benedictus Jehovah Deus hic dicitur quia de 'Shemo' seu interna Ecclesia; quae Ecclesia dicitur interna ex charitate; in charitate est Dominus praesens, Qui hic ideo 'Jehovah Deus appellatur; at vero in Ecclesia externa non ita, in qua tametsi Dominus est praesens, usque tamen non sicut in homine Ecclesiae internae; nam homo Ecclesiae externae usque credit quod bona charitatis faciat ex semet; quare cum agitur de homine Ecclesiae externae, tunc Dominus appellatur 'Deus,' ut in sequente versu de Japheto, 'dilatet Deus Japhetum.' Quod omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest etiam ab ordine rerum; hic enim ordo est, a Domino est omne caeleste, a caelesti est omne spirituale, a spirituali est omne naturale, hic est ordo existentiae omnium, inde est ordo influxus; [3] caeleste est amor in Dominum et erga proximum; ubi nullus amor, ibi copula est rupta et Dominus non praesens, Qui unice influit per caeleste, hoc est, per amorem; cum non caeleste, tunc nec dari potest spirituale, quia omne spirituale est per caeleste a Domino; spirituale est fides, quare nulla fides nisi per charitatem seu amorem a Domino; similiter se habet cum naturali; secundum eundem ordinem influunt omnia bona; inde sequitur quod illis omne bonum qui ab internis, hoc est, a charitate colunt Dominum; at qui non a charitate, quod illis non bonum, solum tale quod mentitur bonum, et in se est malum, sicut jucundum odiorum et adulteriorum, quod in se spectatum nusquam est nisi jucundum excrementitium, in quod etiam in altera vita vertitur.
AC n. 1097
Arcana Coelestia n. 1097
1097. Quod 'erit Canaan servus illi' significet quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae, constare imprimis potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica: in Ecclesia Judaica repraesentabatur interna Ecclesia per Jehudam et Israelem, per 'Jehudam' Ecclesia caelestis, per 'Israelem' Ecclesia spiritualis, per 'Jacobum' Ecclesia externa; qui autem in externis solum ponebant cultum, repraesentabantur
per 'gentes,' quas vocabant alienigenas, qui 'servi eorum' essent, et vilia servitia in Ecclesia praestarent, ut apud Esaiam,
Stabunt alieni et pascent gregem vestrum, et filii alienigenae agricolae vestri, et vinitores vestri; et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria eorum gloriabimini, lxi 5 [6,];
ubi caelestes homines appellantur 'sacerdotes Jehovae,' spirituales 'ministri Dei'; qui in externis solum ponunt cultum 'filii alienigenae,' qui servirent in agris et in vineis: [2] apud eundem,
Aedificabunt filii alienigenae muros, et reges eorum ministrabunt tibi, lx 10;
ubi similiter servitia eorum memorantur: de Gibeonitis apud Josuam,
Maledicti vos, et non exscindetur ex vobis servus, et caedentes ligna, et haurientes aquas domui Dei mei.... Dedit eos Josua in die hoc caesores lignorum, et haustores aquarum congregationi, imprimis altari Jehovae, ix 23, 27;
quos autem 'Gibeonitae' repraesentabant quia cum iis foedus factum, alibi {1} videatur; usque inter eos qui servirent in Ecclesia. De alienigenis lex lata, 'si reciperent pacem et aperirent portas, quod essent in tributum servientis,' Deut. xx 11, I Reg. ix 21, 22. Omnia et singula quae in Verbo scripta sunt de Ecclesia Judaica, repraesentativa fuerunt regni Domini; regnum Domini est tale ut omnis quicumque et qualiscumque sit, usum praestare debeat; nihil est nisi usus qui a Domino spectatur in Ipsius regno; etiam infernales debent usum praestare, sed usus quos praestant, sunt vilissimi; inter eos qui viles usus praestant, sunt ii in altera vita quibus solum externus cultus separatus ab interno fuit. [3] Ceterum repraesentativa in Ecclesia Judaica fuerunt talia ut nihil reflecteretur super personam quae repraesentabat, sed 'super rem quae repraesentabatur; sicut Judaei, qui nihil minus fuerunt quam caelestes homines et usque repraesentabant illos; ita Israel nihil minus quam spiritualis homo, usque repraesentabat illum, similiter Jacob, et ceteri; tum reges et sacerdotes, sed usque per eos repraesentabatur Regium et Sanctum Domini; quod manifestius constare potest ex eo quod res mortuae quoque repraesentarent, sicut vestes Aharonis, ipsum altare, mensae ubi panes, et lucernae, panis et vinum, praeter boves, juvencos, hircos, oves, capras, agnos, columbas, turtures: et quia filii Jehudae et Israelis solum repraesentabant cultum internum et externum Ecclesiae Domini, et usque prae ceteris modo in externis ponebant omnem cultum, ideo prae ceteris sunt ii qui 'Canaan,' secundum significationem ejus hic, possunt dici.
@1 See n. 3058 and 4431.$
AC n. 1098
Arcana Coelestia n. 1098
1098. Ut sciatur quid 'Shem' et quid 'Japheth,' hoc est, quis homo internae Ecclesiae et quis homo externae, et inde quid 'Canaan,' ex his constare potest. Homo internae Ecclesiae Domino tribuit omne bonum quod facit et verum quod cogitat; homo autem externae Ecclesiae hoc ignorat, et usque facit bonum. Homo internae Ecclesiae essentialem facit cultum Domini ex charitate et quidem insunt, quia pauca novit de sensu Verbi interno. Ille seu homo internae Ecclesiae est qui appellatur 'Shem'; hic autem seu homo externae Ecclesiae est qui appellatur 'Japheth': at qui solum in externis ponit cultum et nullam 'charitatem habet, proinde nullam conscientiam, is vocatur 'Canaan.'
AC n. 1099
Arcana Coelestia n. 1099
1099. Vers. 27. Dilatet Deus Japhetum, et habitabit in tentoriis Shemi, et erit Canaan servus illi. Per 'Japhetum' significatur, ut prius, Ecclesia externa correspondens: 'dilatet Deus Japhetum' significat illustrationem ejus: 'et habitabit in tentoriis Shemi' significat ut interna cultus sint in externis: 'et erit quam servus illi' significat, hic ut prius, qui solum in externis ponunt cultum quod vilia servitia possint praestare.
AC n. 1100
Arcana Coelestia n. 1100
1100. Quod per 'Japhetum' significetur Ecclesia externa correspondens, prius dictum, tum quid per Ecclesiam externam intelligatur, nempe quod cultus externus, ita illi qui nesciunt quid internus homo et quae sunt interni hominis, et usque vivunt in charitate; apud hos Dominus aeque praesens est; nam Dominus per charitatem operatur, ubicumque charitas est; se habet hoc sicut cum infantibus, qui tametsi nesciunt quid charitas, et minus adhuc quid fides, usque tamen apud eos Dominus multo praesentior est quam apud adultos, cumprimis quando infantes mutuo vivant in charitate; ita apud simplices quibus est innocentia, charitas et misericordia; nihil facit quod homo (x)multa sciat si non vivat secundum illa quae scit, nam scire non alium finem habet quam ut inde fiat, nempe bonus; cum factus est bonus, multo plus habet quam qui innumera scit et adhuc non bonus est, nam quod hic per multa scire quaerit, ille habet; aliter vero qui multa vera et bona novit, et simul charitatem et conscientiam habet et est internae Ecclesiae homo seu 'Shem': qui parum sciunt et conscientiam habent, ii in altera vita illustrantur, usque adeo ut fiant angeli, quorum tunc sapientia et intelligentia est inexpressibilis; hi per 'Japhetum' significantur.
AC n. 1101
Arcana Coelestia n. 1101
1101. 'Dilatet Deus Japhetum': quod significet illustrationem ejus; in sensu litterali 'dilatare' significat amplificare terminos, sed in sensu interno illustrari; illustratio enim est amplificatio quas terminorum sapientiae et intelligentiae, ut apud Esaiam,
Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2;
pro illustratione in spiritualibus. 'Dilatatur' homo Ecclesiae externae cum instruitur in veris et bonis fidei; et quia in charitate est, inde magis et magis confirmatur; quoque magis instruitur, eo magis discutitur nubes partis ejus intellectualis in qua charitas et conscientia.
AC n. 1102
Arcana Coelestia n. 1102
1102. 'Habitabit in tentoriis Shemi': quod significet ut interna cultus sint in externis, constare potest ab omnibus illis quae prius de Shemo dicta sunt, nempe quod 'Shemus' sit Ecclesia interna seu cultus internus, et quod externus cultus nihil aliud sit quam inanimatum quid aut spurcum, nisi internus sit qui illum vivificat et sanctificat: quod 'tentoria' non aliud significent quam sanctum amoris et cultum inde, constare potest a significatione tentoriorum, de qua prius n. 414; sollemnis formula apud antiquos fuit 'peregrinari et habitare in tentoriis,' quibus significabatur in sensu interno cultus sanctus, ex causa quia antiquissimi non solum peregrinati sunt cum tentoriis, sed etiam habitabant in tentoriis, et ibi cultum sanctum peragebant; inde quoque 'peregrinari et habitare' in sensu interno significabat vivere: [2] quod 'tentoria' significent sanctam cultum, praeter loca quae prius n. 414 allata, etiam haec sint confirmationi; apud Davidem,
Deus deseruit habitaculum Shiloh, tentorium ubi habitavit in homine, Ps.lxxviii 60;
ubi 'tentorium' simile significat ac templum in quo Deus 'habitare' dicitur cum praesens apud hominem in amore; inde homo qui in cultu antiquis appellatus 'tentorium,' at postea templum: apud Esaiam,
Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2;
pro illustratione in illis quae sunt veri cultus: apud Jeremiam,
Devastata est tota terra; subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, iv 20;
ubi quod non tentoria intelligantur, manifeste patet, sed quod cultus sanctus: apud Zachariam,
Habitabit Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma: salvabit Jehovah tentoria Jehudae, xii [6,] 7;
ubi 'tentoria Jehudae' pro cultu Domini ex sancto amoris. Ex his nunc constare potest quid sit 'habitare in tentoriis Shemi,' nempe ut internus cultus sit in externo. Sed quia homo 'Japhethus' seu homo externae Ecclesiae non novit ita quid interna sunt, quare paucis dicetur; quando homo apud se sentit aut percipit quod cogitet bene de Domino et quod cogitet bene de proximo, eique officia praestare velit, non propter lucrum aliquod aut propter honorem sui; et quando sentit quod misereatur ejus qui in calamitate est et magis qui in errore est quoad doctrinam fidei, tunc scire potest quod 'habitet in tentoriis Shemi,' hoc est,quod interna apud se habeat per quae Dominus operatur.
AC n. 1103
Arcana Coelestia n. 1103
1103. 'Erit Canaan servus illi': quod significet qui solum in externis ponunt cultum quod vilia officia praestare possint, constat ex illis quae dicta sunt supra ad vers. praec. 25, 26 de Canaane quod sit servus: tales quidem non sunt 'servi' in Ecclesia Domini in terris, plures enim eorum sunt qui primas tenent et qui reliquis praesunt, qui nihil ex charitate et conscientia faciunt, et tamen admodum stricte observant externa Ecclesiae, immo etiam damnant eos qui non observant; sed tales, quia nulla charitate et nulla conscientia sunt, et in externis absque internis solum cultum ponunt, sunt 'servi' in regno Domini, hoc est, in altera vita, nam inter infelices sunt; servitia quae ibi praestant sunt vilia, quae quia plura sunt, non ita exponi possunt, sed de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; omnis enim, quicumque est, debet in altera vita praestare usum, [2] nam homo nusquam propter alium finem nascitur quam ut usum praestet societati in qua est, et proximo, dum vivit in mundo; in altera vita usum secundum beneplacitum Domini: se habent haec sicut in corpore humano; quicquid ibi est, usum praestare debet, etiam quae in se nauci sunt, sicut humores qui in se excrementitii, ut sunt plures salivales, tum biles, et similia, quae non solum cibis inservire debent, sed etiam separare excrementitia, et expurgare intestina; aut sicut in agris et vineis, fimi et stercora; et sic porro.
AC n. 1104
Arcana Coelestia n. 1104
1104. Vers. 28, 29. Et vixit Noah post diluvium, trecentis annis et quinquaginta annis. Et fuerunt omnes dies Noahi nongenti anni et quinquaginta anni; et mortuus est. Significant durationem primae Ecclesiae Antiquae, et simul statum ejus.
AC n. 1105
Arcana Coelestia n. 1105
1105. Quod haec significentur, constat satis ab illis quae de numeris et annis prius dicta sunt, quae videantur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648.
AC n. 1106
Arcana Coelestia n. 1106
1106. De Vastationibus
Sunt plures qui dum fuerunt in mundo, ex simplicitate et ignorantia, falsa quoad fidem imbuerunt, et quandam speciem conscientiae secundum fidei eorum principia habuerunt; et non, ut alii, in odiis, vindictis et adulteriis vixerunt; illi in altera vita quamdiu in falso sunt, non possunt intromitti in societates caelestes, sic enim illas contaminarent, quare in terra inferiore per aliquantum temporis tenentur ut ibi exuant principia falsi; tempora quibus ibi manent, sunt longiora et breviora, secundum naturam falsi et inde contractam vitam, et secundum confirmata apud se principia; quidam ibi satis dura patiuntur, quidam non dura: haec sunt quae appellantur 'vastationes,' quarum plurima mentio fit in Verbo: peracto tempore vastationis auferuntur in caelum, et sicut novitii instruuntur in veris fidei, et hoc per angelos a quibus recipiuntur.
AC n. 1107
Arcana Coelestia n. 1107
1107. Sunt quidam qui libenter volunt vastari, et sic exuere principia falsa quae secum e mundo traxerunt, (principia falsa nusquam aliquis potest exuere in altera vita nisi per moram temporis perque media a Domino provisa); illi dum in terra inferiore manent, a Domino in spe liberationis tenentur, et in cogitatione finis quod sic emendentur et ad felicitatem caelestem recipiendam praeparentur.
AC n. 1108
Arcana Coelestia n. 1108
1108. Quidam in statu medio tenentur inter vigiliam et somnum, et perparum cogitant, modo per vices quasi expergiscuntur, et reminiscuntur eorum quae in vita corporis cogitarunt et fecerunt; et iterum in statum medium inter vigiliam et somnum relabuntur; et sic vastantur: sunt sub pede sinistro paulo antrorsum.
AC n. 1109
Arcana Coelestia n. 1109
1109. Qui se prorsus confirmarunt in principiis falsis, rediguntur in ignorantiam plenariam, et tunc iis est obscurum et confusum, adeo ut cum modo cogitant de iis in quibus se confirmarunt, intus iis dolor sit: at post exactum tempus, e novo quasi creantur, et imbuuntur veris fidei.
AC n. 1110
Arcana Coelestia n. 1110
1110. Qui in bonis operibus justitiam et meritum posuerunt ac ita sibi tribuerunt efficaciam salvationis, non Domino ac Ipsius justitiae et merito, seque in eo confirmarunt cogitatione et vita, eorum principia falsi vertuntur in altera vita in phantasias, quod videantur sibi scindere ligna, ita prorsus iis apparet; cum iis locutus sum: cum in labore suo sunt, et interrogantur annon defatigentur, respondent quod nondum tantum laboris egerint ut possint mereri caelum. Apparet, cum ligna scindunt, quasi quid Domini sub lignis, sic ut lignum sit meritum; quo plus Domini in lignis, eo diutius tales manent; at cum hoc incipit disparari, tunc tendit ad finem vastationis: tandem fiunt tales ut quoque admitti in societates bonas possint, sed usque fluctuant diu inter verum et falsum: illorum, quia piam egerunt vitam, curam multam Dominus habet; et ad eos subinde mittit angelos. Hi sunt qui in Ecclesia Judaica repraesentati sunt per 'sectores lignorum,' Jos. ix 23, 27.
AC n. 1111
Arcana Coelestia n. 1111
1111. Qui vitam civilem et moralem bonam vixerunt, sed sibi persuaserunt per opera mereri caelum, et crediderunt quod satis sit si agnoscant unicum Deum universi creatorem, eorum principia falsi vertuntur in altera vita in tales phantasias quod videantur sibi secare gramen, et vocantur 'graminis serratores'; sunt frigidi, et per serrationem istam se calefacere student; quandoque circumeunt et quaerunt apud eos quos inveniunt, num quid caloris iis dare velint: quod etiam spiritus possunt facere, sed calor quem accipiunt, nihil apud eos efficit, quia externus est, volentes habere calorem internum, quare redeunt ad serrationes suas, et sic sibi calorem labore acquirunt; frigus eorum sensi: sperant semper quod in caelum auferendi; quandoque consultant quomodo semet sua potentia queant illuc immittere. Hi quia bona opera praestiterunt, inter eos sunt qui vastantur; et tandem peracto tempore intromittuntur in societates bonas et instruuntur.
AC n. 1112
Arcana Coelestia n. 1112
1112. Qui autem in bonis et veris fidei fuerunt, et inde conscientiam et vitam charitatis nacti sunt, statim post mortem in caelum a Domino elevantur.
AC n. 1113
Arcana Coelestia n. 1113
1113. Sunt puellae quae in scortationes inductae sunt ac ita persuasae quod nihil mali iis insit, indole alioquin probae; illae, quia nondum ad eam aetatem pervenerunt ut scire et judicare de tali vita potuerint, habent quendam instructorem apud se, admodum severum, qui eas castigat quoties cogitatione in tales petulantias erumpunt; hunc maximopere timent; et sic vastantur. At feminae adultae quae scorta fuerunt et pellexerunt alias, non vastationem subeunt, sed in inferno sunt.
AC n. 1114
Arcana Coelestia n. 1114
1114. GENESEOS
CAPUT DECIMUM
De Ecclesia Antiquissima; quae appellata Homo seu Adam
Angeli et spiritus, seu homines post mortem, omnes quos cognoverunt in mundo et de quibus audiverunt, quoscumque desiderant, possunt offendere, eos ut praesentes videre et cum iis loqui, cum Dominus id concedit; et quod mirum, momento adsunt et praesentissime; ita loqui licet non solum cum amicis, qui utplurimum se inveniunt, sed etiam cum aliis quos aestimarunt et coluerunt. Ex Divina Domini Misericordia concessum fuit mihi, loqui non solum cum illis quos notus habui cum in corpore vixerunt, sed etiam cum illis qui in Verbo prae aliis famigerati sunt; ita quoque cum illis qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quae fuit illa quae appellatur Homo seu Adam; etiam cum quibusdam qui fuerunt ab Ecclesiis post illam, ex causa ut scirem quod per nomina in primis capitibus Geneseos modo Ecclesiae intellectae sint, tum ut scirem quales homines Ecclesiarum illius temporis fuerunt: quae itaque scire datum de Antiquissimis Ecclesiis, sunt haec quae sequuntur.
AC n. 1115
Arcana Coelestia n. 1115
1115. Qui ab Antiquissima Ecclesia quae Homo seu Adam appellata fuit, et caelestes homines fuerunt, sunt supra caput altissime, et ibi simul habitant in summa felicitate; dicebant quod raro alii ad eos veniant, nisi aliquoties quidam aliunde, dicentes, ex universo: et quod ita alte supra caput, non esset ideo quod elato animo sint, sed ut gubernent eos qui ibi.
AC n. 1116
Arcana Coelestia n. 1116
1116. Ostensa mihi fuerunt habitacula illorum qui a posteritate altera et tertia Antiquissimae hujus Ecclesiae fuerunt, quae sunt magnifica, extensa in multam longitudinem, variegata pulchris coloribus, purpureis et caeruleis: sunt enim habitacula angelis magnificentissima ut nusquam describi possint, quae multoties vidi, coram oculis illorum tam vive apparentia ut nihil ad vivum apparentius dari queat; sed unde tales apparentiae ad vivum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Vivunt in aura lucis, ut ita dicam, splendentis margariticae, et quandoque in adamantinae; nam in altera vita aurae mirabiles cum innumerabili varietate dantur; qui putant non talia ibi dari, et indefinite plura quam quae usquam in alicujus ideam pervenire potuerunt aut possunt, aut possunt, ii multum falluntur; sunt quidem repraesentativa qualia quandoque prophetis visa sunt, sed usque ita realia ut qui in altera vita sunt, illa pro realibus habeant, at ea quae in mundo respective pro non realibus.
AC n. 1117
Arcana Coelestia n. 1117
1117. In summa luce vivunt; lux mundi respective ad illam lucem in qua vivunt, vix comparari potest; ostensa mihi lux illa per lucem flammeam, quae quasi delapsa ante oculos, et dicebant illi qui ab Antiquissima Ecclesia quod illis talis lux, et adhuc intensior.
AC n. 1118
Arcana Coelestia n. 1118
1118. Ostensum mihi per influxum quendam quem describere non possum, qualis illorum loquela fuit cum vixerunt in mundo, quod non articulata sicut loquela vocum nostri temporis sed quod tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam; appercipere etiam datum, qualis illorum respiratio interna fuit, quod processerit ab umbilico versus cor, et sic per labia, absque sonoro, et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam et pulsaverit in quoddam quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam intra os, et quidem per quoddam ibi quod vocatur hodie tuba Eustachiana: et ostensum, quod per talem loquelam multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae similiter diriguntur per respirationem, sed externam; nam nihil in aliqua voce est quod non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam; quae quia interior etiam multo perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior et conformior. Praeter etiam per labiorum motiunculas, et correspondentes faciei mutationes; nam, quoniam caelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant, hoc a facie et oculis illorum elucebat, quae conformiter variabantur; nusquam potuerunt alium vultum praeferre quam secundum illa quae cogitabant; simulatio et magis adhuc dolus iis fuit facinus enorme.
AC n. 1119
Arcana Coelestia n. 1119
1119. Ostensum mihi ad vivum fuit quomodo antiquissimorum respiratio interna influxit tacite in quandam externam et sic in tacitam loquelam, perceptam ab altero in ejus interiore homine. Dicebant quod respiratio illa apud illos variata fuerit secundum statum eorum amoris et fidei in Dominum; causa quoque dicta, quod quia communicationem habebant cum caelo, non potuerit aliter esse, respirabant enim cum angelis in quorum consortio fuerunt. Angeli respirationem habent, cui correspondet respiratio interna, et similiter apud illos variatur, cum enim illis aliquid contrarium amori et fidei in Dominum obvenit, tunc illis angusta respiratio, cum vero in felicitate amoris et fidei sunt, tunc iis libera et ampla respiratio; cuivis homini etiam simile quid est, sed secundum ejus corporeos et mundanos amores et secundum ejus principia quibus cum aliquid contrariatur, eis angustia respirationis est; at cum faventur, eis libera et ampla respiratio, at haec sunt respirationis externae. Sed de respiratione angelorum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
AC n. 1120
Arcana Coelestia n. 1120
1120. Ostensum quoque quod interna respiratio hominum Antiquissimae Ecclesiae quae fuerat ab umbilico versus pectoris interiorem regionem, temporis successu seu in posteris, mutata fuerit, et recesserit magis versus regionem tergalem et versus abdomen, ita magis extrorsum et deorsum, et quod tandem in posteritate ultima illius Ecclesiae quae fuit proxime ante diluvium, vix aliquid respirationis internae remanserit; et cum tandem nulla facta pectoris, quod a semet suffocati fuerint: sed quod in aliquibus tunc respiratio externa inceperit, et cum respiratione illa sonus articulatus seu loquela vocum: ita respirationes apud homines ante diluvium se habuerunt secundum statum eorum amoris et fidei; et tandem cum nullus amor et nulla fides, sed persuasio falsi, quod respiratio interna cessaverit et, cum illa, communicatio immediata cum angelis et perceptio.
AC n. 1121
Arcana Coelestia n. 1121
1121. Instructus sum ab Antiquissimae Ecclesiae filiis de statu perceptionis illorum, quod nempe perceptionem habuerint omnium quae sunt fidei, paene sicut angeli cum quibus communicationem habuerunt, ex causa quod interior eorum homo, seu spiritus, etiam media respiratione interna junctus fuerit caelo, quodque amor in Dominum et amor erga proximum id secum habeat; sic enim conjungitur homo angelis per ipsissimam eorum vitam, quae consistit in amore tali; dicebant quod inscriptam sibi habuerint legem quia in amore in Dominum et amore erga proximum fuerunt; tunc enim cum perceptione illorum fuit quicquid leges dictant, et contra perceptionem quicquid leges vetant: nec dubitabant quin omnes leges humanae, sicut Divinae, fundentur in amore in Dominum et charitate erga proximum, et spectent illud ut fundamentale suum: quare quia fundamentale in se a Domino habuerunt, non potuerunt aliter ac nosse omnia quae inde: credentes etiam quod omnes qui in mundo hodie vivunt qui Dominum amant et proximum, etiam habeant legem sibi inscriptam, et accepti cives sint ubivis in terra, sicut sunt iidem in altera vita.
AC n. 1122
Arcana Coelestia n. 1122
1122. Porro instructus sum quod Antiquissimae Ecclesiae homines habuerint deliciosissima somnia, et praeterea visiones, et quod iis una tunc insinuatum, quid significarent; inde illorum repraesentationes paradisiacae, et plura: ideo illis objecta sensuum externorum quae terrestria et mundana, nihil erant, nec in iis quicquam jucunditatis percipiebant, modo in illis quae significabant et repraesentabant; quare cum objecta terrestria videbant, nihil de illis cogitabant, solum de illis quae significabant et repraesentabant, quae illis jucundissima (x)fuerunt, nam erant talia quae in caelo sunt, ex quibus Ipsum Dominum vident.
AC n. 1123
Arcana Coelestia n. 1123
1123. Locutus cum tertia generatione Antiquissimae Ecclesiae qui dicebant quod suo tempore cum vixerunt in mundo, exspectaverint Dominum Qui salvaret universum genus humanum; et quod apud eos in communi tunc sermone fuerit, quod 'Semen mulieris proculcaret caput serpentis': dicebant quod ab illo tempore jucundissimum illorum vitae fuerit procreare sobolem, sic ut eorum summae deliciae fuerint amare conjugem prolis gratia; vocabant illas delicias jucundissimas, et jucunditates deliciosissimas, addendo quod perceptio harum jucunditatum et deliciarum fuerit ex influxu e caelo quia nasceretur Dominus.
AC n. 1124
Arcana Coelestia n. 1124
1124. Ex posteritate quae vixit ante diluvium, non ex illis qui perierunt sed qui illis aliquantum meliores fuerunt, apud me erant, et primum influebant satis molliter et satis insensibiliter; sed percipere dabatur quod interius mali essent et quod interius contra amorem agerent; exhalabat ex iis sphaera nidoris cadaverosi ita ut aufugerent spiritus qui circum me; putabant se ita subtiles esse ut nemo perciperet quid cogitarent: locutus cum iis de Domino, annon sicut patres eorum exspectaverint Ipsum, dicebant quod sibi repraesentaverint Dominum quasi hominem vetustum barbae canae, sanctum, et quod ex Illo sancti fierent, et similiter barbati; unde talis religio apud posteros orta de barbis; addebant quod nunc quoque Ipsum adorare possent sed ex semet; at tunc angelus veniebat cujus adventum non sustinere poterant.
AC n. 1125
Arcana Coelestia n. 1125
1125. Loqui etiam datum cum illis qui fuerunt ab Ecclesia Enosh dicta, de qua Gen. iv 26; influxus eorum erat mollis, locutio modesta; dicebant quod inter se vivant in charitate; et aliis qui ad eos veniunt, praestent officia amicitiae; sed constabat quod charitas eorum esset charitas {1}amicitiae: tranquille vivunt, nullum alicui incommodum afferunt, sicut boni cives.
@1 See n. 1158 for S's comments on amicitia$
AC n. 1126
Arcana Coelestia n. 1126
1126. Visum mihi fuit conclave angustum, et aperta janua in conspectum venit vir longus, indutus albo, albedo erat intensa; miratus quinam esset; dicebant quod vir albo indutus significaret eos qui appellati sunt 'Noahus' seu qui omnium primi fuerunt ab Ecclesia Antiqua, quae est Ecclesia post diluvium, et quod ita repraesentarentur quia pauci fuerunt.
AC n. 1127
Arcana Coelestia n. 1127
1127. Loqui datum cum illis qui ab Antiqua Ecclesia seu Ecclesia post diluvium; appellati sunt 'Shem'; influebant molliter per regionem capitis in regionem pectoralem versus cor sed non usque ad cor: ex influxu sciri potest quales sunt.
AC n. 1128
Arcana Coelestia n. 1128
1128. Visus est quidam obvelatus quasi nube, in cujus facie plures stellae errantes, quae significant falsitates; dicebatur quod talis fuerit posteritas Antiquae Ecclesiae cum perire inciperet, cumprimis apud eos qui cultum instituebant per sacrificia et per imagines.
AC n. 1129
Arcana Coelestia n. 1129
1129. De Antediluvianis qui perierunt, sequitur in fine hujus capitis.
CAPUT X
1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium.
2. Filii Japheti, Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Tubal, et Meshech, et Tiras.
3. Et filii Gomer; Ashkenaz, et Riphath, et Togarmah.
4. Et filii Javan; Elishah, et Tarshish, Kittim, et Dodanim.
5. Ex his dispersae sunt insulae gentium, in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas.
6. Et filii Ham; Cush, et Mizraim, et Put, et Canaan.
7. Et filii Cush; Seba, et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae; Sheba, et Dedan.
8. Et Cush genuit Nimrodum; is coepit esse potens in terra.
9. Is fuit potens venatione coram JEHOVAH; propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram JEHOVAH.
10. Et fuit principium regni ejus Babel, et Erech, et Accad, et Calneh, in terra Shinar.
11. (x)E terra ista egressus est Asshur, et aedificavit Niniven, et Rehoboth urbem, et Calah.
12. Et Resen inter Niniven et inter Calah; haec urbs illa magna.
13. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et
Naphtuhim.
14. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim, et Caphtorim.
15. Et Canaan genuit Zidonem, primogenitum suum, et Hethum.
16. Et Jebusi, et Emori, et Girgashi.
17. Et Hivi, et Arki, et Sini.
18. Et Arvadi, et Zemari, et Hamathi: et postea dispersae sunt familiae Canaanitarum.
19. Et fuit terminus Canaanitarum a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad {1}Azzam, veniendo ad Sodomam, et {2}Amoram, et Admam, et Zeboim, usque ad Lasha.
20. Hi filii Hami, secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum.
21. Et Shemo natum est etiam: ille pater omnium filiorum Eberi; frater Japheti major.
22. Filii Shemi; Elam, et Asshur, et Arpachshad, et Lud, et Aram.
23. Et filii Aram; Uz, et Hul, et Gether, et Mash.
24. Et Arpachshad genuit Shelahum; et Shelah genuit Eberum.
25. Et Ebero nati sunt bini filii, nomen unius Peleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Joktan.
26. Et Joktan genuit Almodad, et Sheleph, et Hazarmaveth, et Jerah.
27. Et Hadoram, et Uzal, et Diklah.
28. Et Obal, et Abimael, et Sheba.
29. Et Ophir, et Havilah, et Jobab; omnes hi filii Joktanis.
30. Et fuit habitatio eorum a Mesha, veniendo ad Sephar, montem orientis.
31. Hi filii Shemi, secundum familias illorum, secundum linguas illorum, in terris illorum, secundum gentes illorum.
32. Hae familiae filiorum Noahi, secundum nativitates eorum, in gentibus eorum; et ab illis dispersae sunt gentes in terra post diluvium.
@1 Heb. ('azzah)=Gaza.$
@2 Heb. ('amorah)=Gomorrah.$
AC n. 1130
Arcana Coelestia n. 1130
1130. CONTENTA
In toto hoc capite agitur de Ecclesia Antiqua, et ejus propagatione, vers. 1.
AC n. 1131
Arcana Coelestia n. 1131
1131. Qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, sunt 'filii Japheti,' vers. 2: et qui remotiorem ab interno, sunt 'filii Gomeri et Javanis,' vers. 3, 4: qui adhuc remotiorem, sunt 'insulae gentium,' vers. 5.
AC n. 1132
Arcana Coelestia n. 1132
1132. Qui cognitiones, scientifica, et ritualia coluerunt et ab internis separarunt, sunt 'filii Hami,' vers. 6: qui cognitiones spiritualium, sunt 'filii Cush'; et qui cognitiones caelestium, sunt 'filii Raamae,' vers. 7.
AC n. 1133
Arcana Coelestia n. 1133
1133. Agitur de iis qui cultum externum habent in quo interiora mala et falsa; 'Nimrod' est talis cultus, vers. 8, 9: mala in tali cultu, vers. 10: falsa in tali cultu, vers. 11, 12.
AC n. 1134
Arcana Coelestia n. 1134
1134. De iis qui ex scientificis per ratiocinia sibi novos cultus fingunt, vers. 13, 14: qui ex cognitionibus fidei faciunt mere scientiam, vers. 14.
AC n. 1135
Arcana Coelestia n. 1135
1135. De cultu externo absque interno, qui est 'Canaan,' et de cultus ejus derivationibus, vers. 15-18: de ejus extensione, vers. 19, 20.
AC n. 1136
Arcana Coelestia n. 1136
1136. De cultu interno, qui est 'Shemus,' et ejus extensione, etiam ad Ecclesiam alteram Antiquam, vers. 21: de cultu interno et ejus derivationibus, quae quia a charitate, sunt sapientiae, intelligentiae, scientiae, et cognitionum, quae per 'gentes' significantur, vers. 22-24.
AC n. 1137
Arcana Coelestia n. 1137
1137. De quadam Ecclesia quae exstitit in Syria, instituta ab Ebero, quae Ecclesia Antiqua altera vocanda; cujus cultus internus est 'Peleg,' externus 'Joktan,' vers. 25: ejus ritualia sunt gentes quae nominantur, vers. 26-29: ejus Ecclesiae extensio, vers. 30.
AC n. 1138
Arcana Coelestia n. 1138
1138. Quod cultus Antiquae Ecclesiae fuerint diversi, et secundum cujusvis gentis genium, vers. 31, 32.
AC n. 1139
Arcana Coelestia n. 1139
1139. SENSUS INTERNUS
DICTUM est prius quod quatuor differentes stili sint in Verbo: Primus qui fuit Ecclesiae Antiquissimae, qui talis fuit qualis a primo capite Geneseos huc usque; SECUNDUS est historicus, qualis in sequentibus apud Mosen et in reliquis libris historicis; TERTIUS est propheticus; QUARTUS, qui medius inter propheticum et communem loquentium de quibus videatur n. 66.
AC n. 1140
Arcana Coelestia n. 1140
1140. In hoc capite et in sequente, usque ad Heberum, continuatur stilus antiquissimus, sed est medius inter stilum historicum factum et stilum historicum verum; nam per Noahum, et ejus filios, Shemum, Hamum, Japhetum, et Canaanem, nihil aliud intellectum fuit nec aliud intelligitur quam abstracte Ecclesia Antiqua quoad cultus ejus; nempe per 'Shemum' cultus internus, per 'Japhetum' cultus externus correspondens, per 'Hamum' cultus internus corruptus, per 'Canaanem' cultus externus separatus ab interno; tales personae nusquam fuerunt; sed nominati sunt ita cultus quia ad illos, ut fundamentales, potuerunt redigi omnes differentes alii seu omnes differentiae in specie: quare per 'Noahum' nec aliud intellectum fuit quam Antiqua Ecclesia in genere, comprehendens sicut parens omnes. At vero per nomina in hoc capite, praeter Heberum et ejus posteritatem, totidem intelliguntur gentes, et totidem gentes fuerunt, quae Antiquam Ecclesiam constituerunt, quae Ecclesia late dispersa fuit circum terram Canaanem.
AC n. 1141
Arcana Coelestia n. 1141
1141. Qui hic nominantur 'filii Japheti' fuerunt omnes tales ut cultum externum correspondentem interno habuerint, hoc est, qui in simplicitate, in amicitia, et in charitate mutua vixerunt, nec alia doctrinalia noverunt quam ritus externos. Qui nominantur 'filii Hami' fuerunt qui cultum internum corruptum habuerunt. Qui 'filii Canaanis, vocantur fuerunt qui cultum externum separatum ab interno. Qui 'filii Shemi' appellantur, fuerunt interni homines, et coluerunt Dominum et amarunt proximum; quorum Ecclesia fuit paene qualis Ecclesia nostra Christiana vera.
AC n. 1142
Arcana Coelestia n. 1142
1142. Quales fuerunt in specie, in hoc capite non memoratur, nam modo quoad nomina recensentur, sed constat a prophetarum scriptis, ubi passim harum gentium nomina occurrunt, et ubivis non aliud significant; et quidem nunc in sensu genuino, nunc in sensu opposito.
AC n. 1143
Arcana Coelestia n. 1143
1143. Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.
AC n. 1144
Arcana Coelestia n. 1144
1144. Vers. 1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium. 'Hae nativitates filiorum Noahi' significant derivationes doctrinalium et cultuum Antiquae Ecclesiae quae in genere est Noahus: 'Shem, Ham, et Japheth' significant hic ut prius; 'Shem' cultum internum verum; 'Ham' cultum internum corruptum; 'Japheth' cultum externum correspondentem interno: 'et nati sunt illis filii' significant derivata inde doctrinalia: 'post diluvium' significat a tempore quo nova haec Ecclesia exstitit.
AC n. 1145
Arcana Coelestia n. 1145
1145. 'Hae nativitates filiorum Noahi': quod significent derivationes doctrinalium et cultuum Antiquae Ecclesiae quae in genere est Noahus, constat ex significatione 'nativitatum,' de qua prius: nativitates in sensu externo seu litterali sunt generationes unius ab altero, ut notum est; sed in sensu interno omnia spectant caelestia et spiritualia, seu quae charitatis sunt et fidei, ita hic 'nativitates' sunt quae Ecclesiae, proinde doctrinalium, ut a sequentibus melius patebit.
AC n. 1146
Arcana Coelestia n. 1146
1146. Quod 'Shem, Ham, et Japheth' significent hic ut prius 'Shem' cultum internum verum, 'Ham' cultum internum corruptum, 'Japheth' cultum externum correspondentem interno, constat ab illis quae prius de iis dicta sunt, ubi non solum ostensum quod Shem, Ham et Japheth cultus illos significent, sed etiam quid per cultum internum verum seu 'Shem,' tum quid per cultum internum corruptum seu 'Ham,' ut et quid per cultum externum correspondentem interno seu 'Japheth' intelligatur; quare illis ulterius non immorandum.
AC n. 1147
Arcana Coelestia n. 1147
1147. 'Et nati sunt illis filii': quod significent derivata inde doctrinalia, constat a significatione 'filiorum' in sensu interno quod sint vera fidei, tum etiam falsa, proinde doctrinalia, per quae significantur tam vera quam falsa; nam doctrinalia Ecclesiarum talia sunt: quod 'filii' talia significent, videatur prius n. 264, 489, 491, 533.
AC n. 1148
Arcana Coelestia n. 1148
1148. 'Post diluvium': quod significet a tempore quo nova haec Ecclesia exstitit, constat similiter ab illis quae in praecedentibus capitibus dicta sunt; finis enim Antiquissimae Ecclesiae describitur per 'diluvium,' tum quoque principium Ecclesiae Antiquae. Observandum quod Ecclesia ante diluvium appelletur Ecclesia Antiquissima, Ecclesia vero post diluvium Ecclesia Antiqua.
AC n. 1149
Arcana Coelestia n. 1149
1149. Vers. 2. Filii Japheti, Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Tubal et Meshech, et Tiras. 'Filii Japheti' significant illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt: 'Gomer, Magog, Madai, Javan, Tubal, Meshech, et Tiras' fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus, per quas in sensu interno significantur totidem diversa doctrinalia, quae eadem fuerunt ac ritualia, quae sancte observabant.
AC n. 1150
Arcana Coelestia n. 1150
1150. 'Filii Japheti': quod significent illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, prius dictum est: cultus externus correspondens interno dicitur quando essentiale inest cultui; essentiale est adoratio Domini ex corde, quae nusquam dabilis est nisi charitas sit, seu amor erga proximum; in charitate seu amore erga proximum Dominus est praesens, tunc adorari potest ex corde; sic ex Dominus adoratio, nam Dominus dat omne posse et omne esse in adoratione; inde sequitur, qualis charitas apud hominem talis adoratio seu cultus; omnis cultus est adoratio quia ei inesse debet adoratio Domini ut sit cultus. Filii Japheti seu gentes et populi qui filii Japheti dicti sunt vixerunt inter se in charitate mutua, in amicitia, in civilitate, inque simplicitate, quare etiam in illorum cultu aderat Dominus; nam cum adest Dominus in cultu externo, tunc cultus internus est in externo, seu est cultus externus correspondens interno. Perplurimae gentes olim tales fuerunt, hodie quoque dantur, qui in externis ponunt cultum, nec sciunt quid internum, sique sciunt, non de illis cogitant; illi si agnoscunt Dominum et amant proximum, Dominus est in illorum cultu et sunt 'filii Japheti'; at si negant Dominum, et se modo amant, ac proximum non curant, magis si odio habent, eorum cultus est externus separatus ab interno et sunt 'filii Canaanis' seu 'Canaanitae.'
AC n. 1151
Arcana Coelestia n. 1151
1151. 'Gomer, Magog, Madai, Javan, Tubal, Meshech et Tiras': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus, et quod per illas in sensu interno significentur totidem doctrinalia, quae eadem fuerunt ac ritualia, quae sancte observabant, constat manifeste a Verbo ubi hae gentes passim nominantur; nam per illas significatur ubivis cultus externus, nunc cultus externus correspondens interno, nunc oppositus; quod oppositus, causa est quia omnes Ecclesiae ubicumque fuerunt, temporis tractu mutatae sunt, et quidem in oppositum. Quod gentes hic nominatae nihil aliud significent quam cultum externum, proinde eorum doctrinalia, quae fuerunt ritualia, constare potest, ut dictum, a Verbo alibi, cumprimis apud Prophetas; de Magog, Meshech, Tubale et Gomere, ita apud Ezechielem,
[2] Fili hominis, pone facies tuas versus Gogum, terram Magogi, principem, caput Meshechi et Tubalis, et propheta super illum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te, Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et dabo hamos in maxillas tuas, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes, congregationem magnam, scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes eos; cum quibus Persia, Cush et Put, cum iis Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah, latera septentrionis, et omnes alae ejus.... In posterioritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui facti sunt in vastitatem, xxxviii 2-6, 8;
agitur in toto hoc capite de Ecclesia quae perversa facta; et tandem in externis seu ritualibus posuit omnem cultum, exstincta charitate quae significatur per 'montes Israelis'; ibi 'Gogus et terra Magogi, princeps et caput Meshechi et Tubalis,' est cultus in externis: quisque videre potest, quod non de Gogo et Magogo agatur; Verbum Domini non de mundanis agit sed Divina involvit: apud eundem,
[3] Propheta super Gogum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et sextabo te, faciam te ascendere e lateribus septentrionis, et adducam te super montes Israelis,...super montibus Israelis cades, tu et omnes alae tuae, et populi qui tecum, xxxix 1, 2, 4;
similiter in toto hoc capite agitur de cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, qui per 'Gogum, Meshech et Tubal' hic significatur, per quos etiam intelliguntur doctrinalia quae capiunt et dein confirmant e litterali sensu Verbi, et sic falsificant vera, et destruunt cultum internum; nam sicut dictum, per easdem gentes etiam significantur opposita: apud Johannem,
[4] Quando consummati fuerunt mille anni, solvetur Satanas e custodia sua, et exibit ad seducendum gentes, quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, ut congreget eos in bellum; ...ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, civitatem dilectam, Apoc. xx 7-9;
ibi similia per 'Gogum et Magogum' significantur: externus cultus separatus ab interno, hoc est, separatus ab amore in Dominum et ab amore erga proximum, non est nisi quam idololatricus, qui 'circumdat
castra sanctorum, et civitatem dilectam.' [5]De Meshech et Tubal apud Ezechielem,
Ibi Meshech et Tubal, et omnis turba ejus; Circum circa eum sepulcra ejus; omnes praeputiati, confossi gladio, quia dederunt terrorem sui in terra viventium, xxxii 26;
ubi de Aegypto seu scientificis per quae explorare volunt spiritualia; 'Meshech et Tubal' pro doctrinalibus quae sunt ritualia, quae 'praeputiata' vocantur quando nullus amor; inde 'confossa gladio, et terror in terra viventium.' [6] De Javan apud Joelem,
Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filii {1}Javanimorum, ut longe removeatis eos desuper termino eorum, iv 6 [A.V. iii 6];
'filii Jehudae' pro caelestibus fidei; 'filii Hierosolymae' pro spiritualibus fidei, ita pro internis; 'filii Javanimorum' pro cultu in externis separato ab interno, qui cultus quia tam longe ab interno remotus est, dicitur quod removerint eos longe a termino suo. [7] 'Javan et Tubal' pro ipso vero externo cultu, apud Esaiam,
Veniens ad congregandum omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam Meam, et ponam in illis signum, et mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, {2}Pul et Lud trahentes arcum, Tubal et Javan, insulas longinquas, quae non audiverunt famam Mei, et non viderunt gloriam Meam, et indicabunt gloriam Meam in gentibus, lxvi 18, 19;
ubi de regno Domini et Adventu Ipsius; 'Tubal et Javan' pro iis qui in cultu externo correspondente interno qui instruendi de internis.
@1 Sch. has Graecorum, which may account for the unusual Heb. plural with Latin termination.$
@2 I has Puth, but 1158, 2686 and A.E. 406 have Pul.$
AC n. 1152
Arcana Coelestia n. 1152
1152. Vers. 3, 4. Et filii Gomer; Ashkenaz, et Riphath, et Togarmah. Et filii Javan; Elishah, et Tarshish, Kittim, et Dodanim. Per 'filios Gomer' significantur etiam illi qui externum cultum habuerunt, sed derivatum ab illo fuit apud gentem 'Gomer': 'Ashkenaz, Riphath et Togarmah' fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus fuit, per quas etiam significantur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud 'Gomerem': per 'filios Javan' significantur adhuc alii quibus fuit externus cultus derivatus a cultu qui fuit apud gentem 'Javan': 'Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim' fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus fuit, per quas etiam significantur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud 'Javan.'
AC n. 1153
Arcana Coelestia n. 1153
1153. Quod per 'filios Gomer' significentur etiam illi qui externum cultum habuerunt, sed derivatum ab illo qui fuit apud gentem Gomer, sequitur ex illis quae prius aliquoties dicta et ostensa sunt de significatione 'filiorum'; tum ex eo quod Gomer sit una gens inter illas quae cultum externum correspondentem interno habuit: septem gentes in priore versu nominantur quae in tali cultu fuerunt, hic iterum septem gentes quae 'filii Gomeri et Javanis' vocantur: quae autem differentia specifica fuit inter unam et alteram, non dici potest, quia hic solum nominantur; apud Prophetas autem ubi in specie de hoc et illo cultu Ecclesiae agitur, differentiae constare possunt: in genere omnes differentiae cultus externi, sicut etiam interni, se habent secundum adorationem Domini in cultu, et adoratio se habet secundum amorem in Dominum et amorem erga proximum; nam in amore est Dominus praesens, ita in cultu, cujus ideo differentiae apud has gentes quae nominantur, se ita habuerunt: [2] ut adhuc clarius dicatur quomodo differentiae cultus se habent et quomodo se in Ecclesia Antiqua apud varias gentes habuerunt, sciendum quod omnis verus cultus consistat in adoratione Domini; adoratio Domini in humiliatione; humiliatio in sui agnitione quod apud se nihil vivum et nihil bonum, sed quod apud se omne sit mortuum, immo cadaverosum; et in agnitione quod a Domino omne vivum et omne bonum; quo plus homo haec agnoscit, non ore sed corde, eo plus est in humiliatione, proinde eo plus in adoratione, hoc est, in vero cultu; et eo plus est in amore et charitate, et eo plus est in felicitate; in uno est alterum, ita conjuncta ut inseparabilia; inde quae et quales differentiae cultus sint, constare potest. [3]Qui hic nominantur et appellantur 'filii Gomeri et Javanis,' sunt illi qui etiam cultum externum correspondentem interno habuerunt, sed aliquanto remotiorem quam illi qui in versu praecedente nominati; ideo etiam vocantur 'filii'; generationes successive descendentes seu derivationes hic procedunt ab interiore versus exteriora; quo magis sensualis fit homo, eo magis exterior, proinde remotior fit a vero cultu Domini; nam magis participat de mundo, corpore et terra, et minus de spiritu, inde remotior; hi, quia 'filii Gomeri et Javanis' dicuntur, quia magis sensuales, in externis adhuc magis cultum posuerunt quam parentes ita dicti et patrueles, quare hic alteram classem constituunt.
AC n. 1154
Arcana Coelestia n. 1154
1154. 'Ashkenaz, Riphath et Togarmah': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus fuit, et quod per illas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Gomerem, constat apud Prophetas, ubi etiam nominantur eaedem gentes; et per eas significantur ubivis doctrinalia aut ritualia in utroque sensu, ut solitum, nunc in genuino, nunc in opposito: Ashkenaz apud Jeremiam,
Tollite signum in terra, clangite buccina in gentibus, consecrate contra eam gentes, audire facite contra eam regna Ararat, Minni, et Ashkenaz, li 27;
ibi de destructione Babelis, ubi 'Ashkenaz' pro cultu ejus idololatrico, seu pro externo separato ab interno, qui Babelem destruit; in specie pro falsis doctrinalibus; ita in sensu opposito: Togarmah apud Ezechielem,
Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt mercatu tuo. De Bethtogarmah equos et equites, et mulos dederunt subsidiis tuis, xxvii 13, 14;
ubi de Tyro, per quam repraesentati sunt qui cognitiones rerum caelestium et spiritualium possederunt; 'Javan, Tubal et Meshech' sunt, ut prius, ritus varii repraesentativi seu correspondentes, 'Bethtogarmah' similiter; illorum ritus externi spectant caelestia, hujus autem seu Bethtogarmae spiritualia, ut constat a significatione rerum cum quibus negotiati sunt: hic in sensu genuino: apud eundem,
Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah latera septentrionis, et cum omnibus alis ejus, xxxviii 6;
pro perversis doctrinalibus, quae sunt quoque 'latera septentrionis': hic in sensu opposito.
AC n. 1155
Arcana Coelestia n. 1155
1155. Quod per 'filios Javan' significentur adhuc alii quibus fuit externus cultus derivatus a cultu qui fuit apud gentem Javan, pariter constare potest apud Prophetas, ubi nominantur in serie cum ipsis rebus, in qua non aliter significant ac res. Quod solum nominentur filii Gomeri et filii Javanis, non autem ceterorum qui in vers. 2, ubi septem sunt, causa est quia filii unius se referunt ad classem spiritualium et filii alterius ad classem caelestium; quod 'filii Gomeri' ad classem spiritualium, constat a locis apud Prophetas mox supra allatis; quod autem 'filii Javanis' ad classem caelestium, a sequentibus patebit; classis spiritualium distinguitur a classe caelestium per id quod illa spectent vera fidei et haec bona fidei quae sunt charitatis; hae distinctiones, tametsi ignotissimae sunt in mundo, usque in caelo sunt notissimae, immo non solum quoad differentias in genere, sed etiam quoad differentias in specie, ubi non minimum differentiae datur quod non ordinatissime distinctum est; in mundo non scitur plus quam quod cultus sint et quod differant, et quidem modo in externis; in caelo autem ipsae differentiae quae innumerabiles sunt, ad vivum patent, et quidem quales sunt in internis.
AC n. 1156
Arcana Coelestia n. 1156
1156. 'Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus et quod per eas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Javan, constare potest ab his apud Prophetas locis; de Elishah apud Ezechielem,
Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah fuit tegumentum tuum, xxvii 7;
ubi de Tyro, per quam significantur qui possident divitias caelestes et spirituales seu cognitiones; 'acupictura ex Aegypto' pro scientificis, et sic pro ritualibus repraesentativis spiritualium; 'hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah' pro ritualibus correspondentibus cultui interno, ita pro repraesentativis caelestium; hic in sensu genuino. De Tarshish apud Esaiam,
Mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, (x)Pul et Lud trahentes arcum; Tubal et Javan insulas longinquas, lxvi 19:
apud eundem,
Ejulate naves Tarshishi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus pro intrando; e terra Kittim manifestum hoc eis, xxiii 1, 14;
et porro de Tarshish, Esai. lx 9; Jer. x 9; Ezech. xxvii 12; Ps. xlviii 8 [A.V. 7]; ubi pro ritualibus seu doctrinalibus. De Kittim, apud Jeremiam,
Transite in insulas Kittim, et videte; et in {1}Arabiam, et attendite probe, ...num factum sicut hoc, ii 10;
et apud (x)Esaiam,
Dixit, Non addas amplius exsultare, oppressa virgo filia Zidonis; ad Kittim surge, transi, etiam ibi non quies tibi, xxiii 12;
ubi 'Kittim' pro ritualibus: apud Ezechielem,
Quercubus de Bashane fecerunt remos tuos, {2}asserem tuum fecerunt ebore, filiam gressuum, ex insulis Kittim, xxvii 6;
ubi de Tyro; 'asser navis ex insulis Kittim' pro externis cultus, ita pro ritualibus, quae se referunt ad classem caelestium: apud Mosen,
Naves e litore Kittim, et affligent Asshurem, et affligent Eberum, Num. xxiv 24;
ubi etiam pro externo cultu seu pro ritualibus. Inde constare potest quod per omnia haec nomina significentur res in sensu interno, quae res in sua serie sunt.
@1 So Sch., Heb. has Kedar, as A.V. In 3268 S. has Kedar and states Arabia nominatur Kedar a filio Ishmaelis.$
@2 Lat. asser=beam, stake or pole, but R.V. has 'benches' (or 'deck,' in m.). Heb. (qeresh)=board.$
AC n. 1157
Arcana Coelestia n. 1157
1157. Vers. 5. Ex his dispersae sunt insulae gentium, in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas. 'Ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis' significant quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint; 'insulae' sunt particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt 'terrae' sunt illorum communia: 'quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas' significant quod illa secundum cujusvis genium; 'juxta linguam suam' est juxta opinionem cujusvis; 'juxta familias suas' est juxta probitatem; 'quoad gentes suas' est quoad utrumque in communi.
AC n. 1158
Arcana Coelestia n. 1158
1158. Quod 'ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis' significent quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint, et quod 'insulae' sint particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt, et quod 'terrae' sint illorum communia, constat ex significatione 'insularum', in Verbo. Huc usque actum est de illis qui cultum externum habuerunt correspondentem interno; per 'septem filios Japheti' significati sunt illi qui propius ad verum cultum internum accesserunt; per 'septem filios Gomeri et simul Javanis,' illi qui remotius a vero cultu interno fuerunt; per 'insulas gentium' significantur illi qui adhuc remotius, et proprie illi qui inter se mutuo in charitate vixerunt sed usque in ignorantia, non scientes quicquam de Domino, de doctrinalibus fidei Ecclesiae, et de cultu interno; sed tamen quendam externum cultum habuerunt quem religiose observarunt; tales vocantur 'insulae' in Verbo, quare per insulas significatur in sensu interno cultus qui remotior est: [2] qui in sensu interno Verbi sunt, ut angeli, ignorant quid insulae, talium enim ideam amplius non habent; sed pro iis percipiunt cultum remotiorem qualis est gentium extra Ecclesiam: similiter etiam per insulas percipiunt illa intra ipsam Ecclesiam quae aliquantum remotiora sunt a charitate, sicut sunt amicitiae et civilitates; amicitia non est charitas, minus adhuc civilitas, sed sunt gradus infra charitatem, at quo plus trahunt a charitate, eo plus sunt sincerae. [3] Quod per 'insulas' talia significentur, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam,
Obmutescite Mihi, insulae, et populi innovent vires, accedant.... Viderunt insulae et timuerunt, fines terrae trepidarunt, appropinquarunt et venerunt, xli 1, 5;
ibi 'insulae' pro gentibus probis extra Ecclesiam, qui cultum suum externum religiose observarunt; ultimi termini ubi Ecclesia, appellantur 'fines terrae': apud eundem,
Non caligabit, et non confringet, donec ponit in terra judicium, et legem Ipsius insulae exspectant.... Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius a fine terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum.... Ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis indicabunt, xlii 4, 10, 12;
'insulae' hic quoque pro gentibus extra Ecclesiam qui in ignorantia, simplicitate et probitate vixerunt: [4] apud eundem,
Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo, xlix 1;
similiter pro gentibus illis quae remotiores sunt a cultu Domini
et a cognitionibus fidei, quare dicitur 'e longinquo': apud eundem In Me insulae sperabunt, et brachium Meum exspectabunt li 5;@pro iisdem; quia sunt qui in probitate vivunt, dicitur 'in Me sperabunt, et brachium Meum exspectabunt': apud Jeremiam,@Audite Verbum Jehovae gentes, et indicate in insulis longinquo, xxxi 10;@pro iisdem: apud Zephaniam,@Formidabilis Jehovah super illis, quia macie conficiet omnes deos terrae; et incurvabunt se Ipsi, quisque de loco suo, omnes insulae gentium, ii 11;@'insulae gentium' pro gentibus remotioribus a cognitionibus fidei: [5] apud Davidem,@Jehovah regnat, exsultet terra, laetentur insulae multae; nubes et caligo circum circa Ipsum, Ps. xcvii 1, [2];@pro iisdem; ignorantia eorum hic repraesentative exprimitur per 'nubem et caliginem,' sed quia in simplicitate et probitate, dicitur 'circum circa Ipsum.' Quia per 'insulas' significantur illa quae remotiora sunt, etiam Tarshish, Pul, Lud, Tubal et Javan per quos significati sunt externi cultus, appellati sunt 'insulae,' Esai. lxvi 19, tum quoque Kittim Jer. ii 10; Ezech. xxvii 6. Insulae quoque cum opponuntur terrae aut montibus, significant vera fidei, ex eo quod in mari sint; ita doctrinalia, quae sunt ritualia.@$
AC n. 1159
Arcana Coelestia n. 1159
1159. Quod 'quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas' significent quod illa secundum cujusvis genium; 'juxta linguam' quod sit juxta opinionem cujusvis; 'juxta familias suas' quod sit juxta probitatem; 'quoad gentes suas' quod sit quoad utrumque in communi: constare potest a significatione 'linguae,' et 'familiarum,' et 'gentium' in Verbo, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod 'lingua' significet in sensu interno opinionem, ita principia et persuasiones, causa est quia talis est linguae correspondentia cum intellectuali parte hominis, seu cum ejus cogitatione, qualis est effectus cum sua causa; talis etiam est influxus non solum cogitationum hominis in linguae loquentis motus, sed etiam talis est influxus caeli, de quo aliqua ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2] Quod 'familiae' significent in sensu interno probitatem, tum charitatem et amorem, inde venit quia omnia quae amoris mutui sunt, se habent in caelis sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut 'familiae,' de quibus videatur n. 685; quare in Verbo illa quae amoris aut charitatis sunt, exprimuntur per 'domos' ut et per 'familias,' quibus confirmandis hic non immorandum; quod 'domus' significet talia, videatur n. 710. [3] Quod 'gentes' significent utrumque in communi, constat ex significatione 'gentis seu gentium' in Verbo; gentes in bono sensu significant voluntaria et intellectualia nova, proinde bona amoris et vera fidei; at in sensu opposito significant mala et falsa; similiter etiam 'domus, familiae, linguae,' quod permultis confirmari potest a Verbo; causa est quia Antiquissima Ecclesia distincta fuit in domos, in familias, et in gentes; domum constituerunt conjuges cum liberis et cum servis et ancillis; familiam constituerunt plures domus quae non longe ab invicem distabant; gentes autem constituerunt plures familiae; inde gentes significabant in uno complexu omnes familias simul; similiter se habet in caelo, sed omnium respectus ibi est quoad amorem et fidem in Dominum, n. 685. [4] Inde nunc significatio 'gentium' in sensu interno, quod sit commune complectens tam voluntaria quam intellectualia, seu quod idem est, tam quae sunt amoris quam quae sunt fidei, respective ad familias et domos ex quibus; de his videantur etiam quae prius n. 470, 471, 483. Ex his constat quod 'gentes' significent utrumque in communi; et quod 'quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, et quoad gentes suas' significent genium cujusvis hominis, familiae, gentis, ad quam cultus ab Ecclesia Antiqua derivatus est.$@
AC n. 1160
Arcana Coelestia n. 1160
1160. Vers. 6. Et filii Ham; Cush, et Mizraim, et Put, et Canaan. Per 'Ham' significatur, hic ut prius, fides separata a charitate: per 'filios Hami' quae fidei separatae sunt: 'Cush, Mizraim, Put et Canaan' fuerunt totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et cultus quae sunt fidei separatae a charitate.@
AC n. 1161
Arcana Coelestia n. 1161
1161. Quod per 'Ham' significetur fides separata a charitate, constat ab illis quae in capite praecedente de Hamo dicta et ostensa sunt.
AC n. 1162
Arcana Coelestia n. 1162
1162. Quod per 'filios' Hami' significentur quae fidei separatae sunt, inde sequitur; ut sciri possit quid Ham, et inde quid filii Hami sciendum est quid fides separata a charitate; fides separata a charitate est nulla fides; ubi nulla fides, nullus est cultus, neque internus neque externus; si aliquis cultus, est cultus corruptus, quare per 'Hamum' pariter significatur cultus internus corruptus: in falsa opinione sunt qui fidem vocant solam scientiam caelestium et spiritualium separatam a charitate, nam scientiam habent prae aliis quandoque omnium pessimi, ut qui in continuis odiis et vindictis inque adulteriis vivunt, proinde qui infernales sunt et post vitam corporis fiunt diaboli; inde constare potest quod scientia non sit fides, sed fides est agnitio illorum quae sunt fidei, et agnitio nusquam est externa sed interna; estque solius Domini operatio per charitatem apud hominem, et agnitio nusquam est oris sed est vitae; ex vita cujusvis sciri potest qualis agnitio. 'Filii Hami' dicuntur omnes qui scientiam cognitionum fidei habent et non charitatem; sive scientiam cognitionum interiorum Verbi ipsorumque ejus mysteriorum; sive scientiam omnium quae in Verbi sensu litterali sunt; sive scientiam aliarum veritatum, a quibus illas spectare possunt, quocumque nomine sint; sive cognitionem omnium ritualium cultus externi; si non charitatem habent, sunt 'filii Hami'; quod tales sint qui vocantur filii Hami, constat ex gentibus de quibus nunc.
AC n. 1163
Arcana Coelestia n. 1163
1163. Quod 'Cush, Mizraim, Put, et Canaan' fuerint totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et ritualia quae sunt fidei separatae a charitate, constare potest ex Verbo ubi gentes hae passim nominantur, ibi enim per eas significantur talia; nempe per 'Cush seu Aethiopiam' cognitiones interiores Verbi per quas confirmant principia falsa; per 'Mizraim seu Aegyptum' scientiae seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde confirmant; per 'Put seu Lybiam' cognitiones ex sensu litterali Verbi, per quas similiter principia falsa confirmant; per 'Canaan seu Canaanitas' significantur ritualia seu externi cultus separati ab interno; omnia haec cum separata sunt a charitate, vocantur 'filii Hami.' Per easdem gentes significantur etiam simpliciter cognitiones et scientiae, per 'Cush' cognitiones interiores Verbi, per 'Aegyptum' scientiae, per 'Put' cognitiones ex sensu litterali Verbi; quae causa est quod in utroque sensu accipiantur, tam in malo quam in bono, ut constare potest a sequentibus locis.
AC n. 1164
Arcana Coelestia n. 1164
1164. Quod per 'Cush seu Aethiopiam' significentur cognitione interiores Verbi per quas confirmant principia falsa, constat apud
Jeremiam,
Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, obtegam terram; perdam civitatem, et habitantes in ea. Ascendite equi, et insanite currus, et egrediantur fortes; Cush et Put, apprehendentes scutum, xlvi 8, 9;
hic 'Aegyptus' pro iis qui nihil credunt nisi ex scientificis illa capiant, inde omnia dubitativa, negativa et falsa, quod est 'ascendere, obtegere terram, et perdere civitatem': 'Cush' ibi pro cognitionibus universalioribus et interioribus Verbi quibus capta principia falsi confirmant; 'Put' pro cognitionibus ex sensu litterali Verbi quae sunt secundum sensuum apparentias: [2] apud Ezechielem,
Veniet gladius in Aegyptum, et erit dolor in Cush, cum cadet confossus in Aegypto; et accipient turbam ejus, et destruentur fundamenta ejus; Cush et Put, et Lud, et tota {1}Ereb et Kub, et filii terrae foederis cum iis gladio cadent, xxx 4-6;
haec nusquam aliquis sciret quid esset, nisi ex sensu interno; et nisi nomina significarent res, paene nullus sensus foret; sed hic per 'Aegyptum' significantur scientiae per quas intrare volunt in mysteria fidei; 'Cush et Put' vocantur fundamenta ejus, quia sunt cognitiones ex Verbo: [3]apud eundem,
In die illo exibunt nuntii a coram Me in navibus ad terrendum Cush confidentem, et erit dolor in iis juxta diem Aegypti, xxx 9;
'Cush' pro cognitionibus ex Verbo confirmantibus falsa ex scientificis exclusa: apud eundem,
Dabo terram Aegypti in vastitates, vastitatem desolationis a turri Sevene, et usque ad terminum Cush, xxix 10;
ibi 'Aegyptus' pro scientificis, 'Cush' pro cognitionibus interiorum Verbi, quae sunt 'termini' quousque vadunt scientiae: [4]apud Esaiam,
Ducet rex Asshuris captivitatem Aegypti, et captivitatem Cushi, pueros et senes, nudum et discalceatum, et detectos nate, nuditatem Aegypti; et consternabuntur et erubescent ob Cushum spem eorum, et ob Aegyptum decus eorum, xx 4, 5;
ibi 'Cush' pro cognitionibus ex Verbo quibus confirmantur falsa
per scientifica capta; 'Asshur' est ratiocinatio quae 'captivos ducit': apud Nahum,
Cush fortitudo ejus et Aegyptus, et non finis; Put et Lubim fuerunt in auxilio tuo, iii 9;
de Ecclesia vastata, ubi similiter 'Aegyptus' pro scientificis et 'Cush' pro cognitionibus. [5]'Cush et Aegyptus' simpliciter pro cognitionibus et scientiis, quae sunt veritates utiles illis qui sunt in fide charitatis; ita in bono sensu; apud Esaiam,
Dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi, et Sabaeorum, viri mensurae, ad te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt in compedibus, transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, Tantummodo in te Deus, et non praeterea alius Deus, xlv 14;
'labor Aegypti' pro scientia, 'merces Cushi et Sabaeorum' pro cognitionibus spiritualium quae illis inserviunt qui agnoscunt
Dominum, [6]nam eis omnis scientia et cognitio: apud Danielem,
Rex septentrionis dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti; et Lubim (Put) et Cushim, in incessibus tuis, xi 43;
'Put et Cush' ibi pro cognitionibus ex Verbo, 'Aegyptus' pro scientificis: apud Zephaniam,
A transitu fluviorum Cushi adoratores Mei, iii 10;
pro illis qui extra cognitiones, ita pro gentibus: apud Davidem,
Venient magnates ex Aegypto, Cush accelerabit manus suas Deo, Ps. lxviii 32 [A.V. 31];
[7] hic 'Aegyptus' pro scientiis, et 'Cush' pro cognitionibus: apud eundem,
Memorabo Rahabam et Babel inter cognoscentes Me; ecce Philistaea et Tyrus cum Cusho; hic natus est ibi, (in civitate Dei), Ps. lxxxvii 4;
'Cush' pro cognitionibus ex Verbo, quare dicitur 'natus in civitate Dei.' Quia 'Cush' significat cognitiones interiores Verbi, et intelligentiam inde, ideo dicitur, quod fluvius secundus exiens ex horto Edenis circumdederit totam terram Cush, de quo videatur prius n. 117.
@1 'Ereb' does not seem to be a place name, but the Heb.='strangers, aliens' Ges. suggests 'auxiliary forces,' A.V. has 'mingled people.'$
AC n. 1165
Arcana Coelestia n. 1165
1165. Quod per 'Mizraim seu Aegyptum' significentur in Verbo scientiae, seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde capta confirmant, tum etiam simpliciter scientiae ita quae utiles, constat non solum a locis nunc allatis, sed etiam a permultis aliis, quae omnia si adducerentur, paginas implerent; videantur Esai. xix 1 ad fin.; xxx 1-3; xxxi 1-3;Jer. ii 18, 36; xlii 14 ad fin.; xlvi 1 ad fin.; Ezech. xvi 26; xxiii (x)3; xxix 1 ad fin.; xxx 1 ad fin.; Hos. vii 11; ix 3, 6; xi 1, 5, 11; Mich. vii 12; Zach. x 10, 11; Ps.lxxx 9 [A.V. 8] seq.
AC n. 1166
Arcana Coelestia n. 1166
1166. Quod per 'Put seu Lybiam' significentur in Verbo cognitiones ex sensu litterali, per quas similiter principia falsa confirmantur; tum quoque simpliciter cognitiones tales, constat a locis prius allatis ubi de Cush, per quem quia similiter cognitiones sed interiores significantur, in Verbo Put cum Cush simul nominantur quae loca ibi videantur allata ex Jer. xlvi (x)9; Ezech. xxx 4-6; Nah. iii 9; Dan. xi 43.
AC n. 1167
Arcana Coelestia n. 1167
1167. Quod per 'Canaanem seu Canaanitam' significentur in Verbo ritualia, seu externi cultus separati ab interno, ex permultis locis constat, cumprimis in historicis, qui quia tales erant tempore cum filii Jacobi intromissi in terram, permissum fuit ut exstirparentur; sed in sensu interno Verbi omnes illi per Canaanitas intelliguntur qui externum cultum separatum ab interno habent; et quia prae ceteris Judaei et Israelitae tales fuerunt, in Verbo prophetico ii in specie significantur, ut solum ex his binis locis constare potest, apud Davidem,
Fuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quos sacrificabant idolis Canaanis; et profanata est terra sanguinibus; et immundi facti operibus suis, scortatique sunt factis suis, Ps. cvi 38, 39; ibi 'fundere sanguinem filiorum et filiarum' in sensu interno est quod exstinxerint omnia vera fidei et bona charitatis; 'filios et filias sacrificare idolis Canaanis' significat illa quae sunt fidei et charitatis profanare per cultum externum separatum ab interno, qui non nisi quam idololatricus est, ita 'immundi facti operibus suis et scortati factis suis': apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3;
ubi aperte dicuntur a terra Canaanaea. Quod 'Canaan' significet cultum externum separatum ab interno, videantur quae prius n. 1078, 1094.
AC n. 1168
Arcana Coelestia n. 1168
1168. Vers. 7. Et filii Cush; Seba et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae, Sheba et Dedan. Per 'filios Cush' significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: 'Seba, Havilah, Sabtah, Raamah, et Sabteca' sunt totidem gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones: per 'filios Raamae' similiter significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: 'Sheba et Dedan' sunt gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones sed cum differentia; per 'filios Cush' significantur cognitiones spiritualium, per 'filios Raamae' cognitiones caelestium.
AC n. 1169
Arcana Coelestia n. 1169
1169. Quod per 'filios Cush' significen