11. Si quis hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione non imitatione transfusum inest unicuique proprium, quod non per aliud meritum potest tolli quam per meritum unius Mediatoris D[omini] N[ostri] J[esu] C[hristi], qui nos Deo reconciliavit in sanguine Suo, factus nobis justitia, sanctificatio, redemtio, Sess. V. 1546, 17 Jun. pag. 3.
13. Quod coelestis Pater, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis {1}, C[hristum] J[esum] Filium Suum, cum venit beata plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et Judaeos sub lege redimeret, ac gentes quae non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine Ipsius pro peccatis nostris, non solum pro nostris, sed etiam pro totius mundi, Sess. VI. 13 Jan. Cap. 2.
@1 consololationis A$
14. Quod Deus et Dominus noster Semet Ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri obtulerit, ut aeternam illic redemptionem
operaretur: quod sacrificium Missae esset {1} id propitiatorium pro vivis et pro defunctis, Sessio XXII. 17 Sep. 1562, Cap. 1 et 11, de institutione Missae, pag. 146 et 148.
@1 esset T; esse A$
16. Causa meritoria justificationis est dilectissimus Unigenitus Dei, qui cum essemus inimici, propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, Sua sanctissima passione in ligno crucis, nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit {1}, Sessio VI. 1547, 13 Jan. Cap. 7:2.
@1 satisfecit T; satis satisfecit A$
17. Gratis justificatur {1} homo, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur {2}, si enim gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia non foret gratia, ibid. Cap. 8.
@1 justificatur T; justicatur A$
@2 promeretur: promerentur A T$
18. Cum Ipse J[esus] C[hristus] tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites jugiter virtutem infundat {1}, quae virtus eorum opera semper antecedit, et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto grata et meritoria esse possunt, quae justitia nostra, illa eadem Dei est, quia a Deo infunditur per Christi meritum. Absit tamen, ut Christianus homo in seipso vel confidat vel glorietur, et non in Domino, cujus tanta erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt Ipsius dona, ibid. Cap. 16.
@1 infundat: influat A T$
19. Si quis dixerit hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae vires, vel per legis doctrinam fiunt {1}, absque Divina per J[esum] C[hristum] gratia posse justificari coram Deo, anath[ema] sit, Can. 1 de Justificatione.
@1 fiunt A; fiant C T$
20. Si quis dixerit sine praeveniente Spir[itus] S[ancti] inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anath[ema] sit, Canon 3 de Justificatione.
21. Si quis dixerit homines sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, anath[ema] sit, Can. 10 de Justificatione.
22. Quia ex nobis, tanquam ex nobis nihil possumus, eo cooperante qui confortat, omnia possumus, inde non habet homo unde glorietur, sed omnis gloria nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus dignos poenitentia, qui ex Illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre, {1} Sess. XIV. Cap. 8, {2} de Contritione p. 125.
@1 Sess. XIV T; om A$
@2 de Contritione A; de satisfactione C T$
24. Si quis per J[esu] C[hristi] D[omini] N[ostri] gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut asserit non tolli totum id, quod veram et propriam rationem peccati habet, sed illud dicit tantum radi, aut non imputari, anath[ema] sit. Sed quod in baptizatis maneat concupiscentia vel fomes, Synodus fatetur et sentit, et quod illa concupiscentia non sit peccatum, sed quod sit a peccato, et ad peccatum inclinet, Sess. V. 1546, 17 Jun. pag. 5.
25. Quod ex merito Christi justificentur per poenitentiam, dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam, et servare Divina mandata, ibid. [Sess. VI] Cap. 6.
26. Quod per poenitentiae {1} sacramentum, ex merito Ch[risti] amissa gratia recuperari possit, ib. Cap. 14.
@1 sacramentum: sacrificium A T$
27. Etsi Christus pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis Ipsius beneficium recipiunt, sed ii duntaxat, quibus meritum passionis Ipsius communicatur; ita nisi in Christo renascantur, nusquam justificantur, cum ea renascentia per meritum passionis Ipsius, gratia, qua justi fiunt, illis tribuatur, Sess. VI. 1547, 13 Jan. Cap. 3.
28. Quod justificatio impii sit translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionem filiorum Dei per secundum Adam J[esum] C[hristum] Salvatorem nostrum, quod translatio illa fiat per lavacrum regenerationis seu baptisma, et ejus votum, ib. Cap. 4.
29. Quod justificatio non sit sola peccatorum remissio, sed etiam sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, et haeres secundum spem vitae aeternae, ibid. Cap. 7.
30. Quanquam nemo potest esse justus nisi cui meritum passionis Ch[risti] J[esu] communicatur, id tamen in hac impii justificatione fit cum ejusdem sanctissimae passionis merito per Sp[iritum] S[anctum] charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, et ipsis inhaeret; unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per J[esum] C[hristum], cui inseritur per fidem, spem, et charitatem. Nam fides, nisi ad eam {1} spes accedat et charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis Ejus vivum membrum efficit, ibid. Cap.7 : 3.
@1 spes C T; spem A$
31. Qua ratione dicitur fidem sine operibus mortuam et otiosam esse, fides per charitatem operatur; unde {1} et statim Verbum Christi audiunt, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; ita veram et Christianam justitiam accipientes, eam, ceu primam stolam, pro illa quam Adam sua {2} inobedientia sibi et nobis perdidit, per J[esum] C[hristum] illis donatam, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam praeferant ante tribunal D[omini]
N[ostri] J[esu] C[hristi] et habeant vitam aeternam, ibid. Cap 7 : 4.
@1 et C T; ut A$
@2 inobedientia C T; obedientia A$
32. Quod ex operibus justificetur homo, non ex fide tantum, ib. {1} Cap. 10.
@1 Cap. 10 T; Cap. 9 A$
33. Quod per J[esum] C[hristum] accessum habeant ad gratiam, ibid. Cap. 11.
34. Si quis dixerit justos non debere pro bonis operibus quae in Deo fuerint facta, exspectare et sperare aeternam retributionem a Deo per Ejus misericordiam et J[esu] C[hristi] meritum, si bene agendo et Divina mandata servando usque in finem perseveraverint, anath[ema] {1} sit, ibid. {2} Can. 26.
@1 sit om A T$
@2 Can. 26 T; Cap. 26 A$
35. Si quis dixerit, per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem Divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere, anath[ema] {1} sit, [Sess. VII] Can. VIII, de Sacramentis.
@1 sit om A T$
36. Haec confirmata sunt ab omnibus quae praecedunt, imprimis in primo et quoque haec.
37. Quod exordium justificationis in adultis sit a {1} Dei per J[esum] C[hristum] praeveniente gratia, hoc est, ab ejus vocatione, ad convertendum se ad suam {2} ipsorum justificationem eidem gratiae libere assentiendo et cooperando, disponantur, quod homo possit abjicere gratiam, neque tamen sine gratia Dei se movere, etc., unde dicitur, Convertimini ad me, et Ego {3} convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur, Sess. V1. 1547, 13 Jan. Cap. 5.
@1 Dei C T; Deo A$
@2 ipsorum C T; ipsam A$
@3 convertar C T; convertam A$
39. Quod non modo {1} reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque secundum mensuram quam Sp[iritus] S[anctus] partitur singulis sicut vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem, Sess. VI. 1547, 13 Jan. Cap. 7 : 2.
@1 reputamur C T; reputemur A$
40. Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri, anath[ema] {1} sit, Can. 32, p. 76.
@1 sit om A T$
42. Quod justificetur homo per fidem gratis, est quia per fidem justificari {1} dicimur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire. Gratis justificari dicimur, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides sive opera,ipsam justificationis gratiam promerentur; si enim gratia, jam non ex operibus, alioquin
gratia non foret gratia, ibid. Cap. 8.
@1 dicimur T; dicamur C; dicimus A quia nihil T; quae nihil A$
43. Meritum Christi inseritur per fidem, spem, et charitatem; nam fides, nisi ad eam spes accedat et charitas, neque unit cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit, ibid. Cap. 7:3.
44. Qua ratione dicitur fidem sine operibus mortuam et otiosam esse, fides per charitatem operatur, {1} unde ut statim Verbum Domini audiunt, si vis ad vitam ingredi, serva mandata, ibid. Cap. 7 : 4.
@1 unde ut; unde et C T$
45. Quod ex operibus justificetur homo, non ex fide tantum, ibid. {1} Cap. 10. Quod per J[esum] C[hristum] accessum habeant, ibid. Cap. II.
@1 Cap. 10 C T; Cap. 9 A$
46. Si quis dixerit, sola fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud {1} requiri, quod ad justificationis gratiam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse, eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi, anath[ema] {2} sit, Can. 9.
@1 requiri C T; justificari A$
@2 sit om A T$
47. Si quis dixerit homines justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffunditur, atque illis inhaeret, vel dicit gratiam tantum esse favorem Dei, anath[ema] {1} sit, Can. II.
@1 sit om A T$
48. Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam Divinae Misericordiae peccatum remittentis per J[esum] C[hristum] vel eam {1} fiduciam [solam] esse, qua justificamur, Can. 12, et plura Can. 13, 14, 19, 20, 21, 24, 29.
@1 fiduciam solam C; om A T$
50. Si quis dicit sola fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequendum cooperetur, et nulla ex parte {1} [necesse esse] cum suae voluntatis motu praeparari atque disponi, anath[ema] {2} sit, Can. 9.
@1 necesse esse C T; om A$
@2 sit om A T$
51. Si quis dixerit justificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur, {1} anathema sit, Can. 31.
@1 anathema sit T; om A$
52. Quod per Adae peccatum liberum arbitrium minime exstinctum sit, viribus licet attenuatum, et inclinatum, Sess. V1 1547, 13 Jan. Cap. 1.
53. Quod homo ex libera voluntate convertere se possit, gratiae libere assentiendo et cooperando, ibid. Cap. 5.